Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[2:2] SCIMUS ENIM QUONIAM IUDICIUM DEI EST SECUNDUM VERITATEM IN EOS  QUI TALIA AGUNT.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[2:2] SCIMUS ENIM QUONIAM IUDICIUM DEI EST SECUNDUM VERITATEM IN EOS  QUI TALIA AGUNT.

 

Dixi quae iudicas reprehendendo sed bene indicas hoc arguendo, quia Deus ipsa iudicat puniendo; et hoc est: SCIMUS ENIM etc. Vel ita: dixi te ipsum condemnas, hoc est damnabilem facis ea operando, et uerum est quidem: Scimus enim, nos diuina gratia illuminati, QUONIAM IUDICIUM DEI quod EST SECUNDUM ipsam VERITATEM rei nec falli potest, est IN EOS, id est contra illos QUI TALIA AGUNT, ad ipsos scilicet puniendos atque damnandos.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License