IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER PRIMUS [2:3] EXISTIMAS AUTEM HOC, O HOMO, QUI IUDICAS EOS, QUI TALIA AGUNT, ET FACIS EA, QUIA TU EFFUGIES IUDICIUM DEI? |
[2:3] EXISTIMAS AUTEM HOC, O HOMO, QUI IUDICAS EOS, QUI TALIA AGUNT, ET FACIS EA, QUIA TU EFFUGIES IUDICIUM DEI?
Et cum ita sit, quod uidelicet Deus tales damnet, EXISTIMAS tu QUI IUDICAS, id est arguis uel accusas EOS QUI TALIA AGUNT, ET FACIS EA, existimas, inquam, QUIA TU EFFUGIES IUDICIUM DEI, hoc est iustam eius de talibus uindictam?