IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER PRIMUS [2:4] AN DIVITIAS BONITATIS EIUS, ET PATIENTIAE, ET LONGANIMITATIS CONTEMNIS? IGNORANS QUONIAM BENIGNITAS DEI AD PAENITENTIAM TE ADDUCIT? |
[2:4] AN DIVITIAS BONITATIS EIUS, ET PATIENTIAE, ET LONGANIMITATIS CONTEMNIS? IGNORANS QUONIAM BENIGNITAS DEI AD PAENITENTIAM TE ADDUCIT?
Et numquid etiam ignoras quia tanto damnabilior es quanto maiori patientia Deus te exspectat, et exspectando diu ad paenitentiam inuitat eius benignitas, et hanc eius benignitatem patientiae in contemptum eius conuertis, et tanto minus eum uereris quanto amplius sustinet offensas tuas nec statim punit? Et hoc est quod ait An ignoras? Numquid CONTEMNIS DIVITIAS BONITATIS EIUS, id est Dei, hoc est diuitem et copiosam eius animi dulcedinem? bonitatis dico, PATIENTIAE ET LONGANIMITATIS, id est longae eius patientiae. Et an IGNORAS QUONIAM BENIGNITAS DEI, id est haec bonitatis eius exhibitio qua exspectat, TE ADDUCIT quantum in ipsa est, hoc est inuitat, adhortatur AD PAENITENTIAM peccatorum suorum potius quam ad contemptum exspectantes?