Petrus Abaelardus
Dialectica

PRAEDICAMENTA

DE PRAEDICAMENTIS ARISTOTELIS LIBER PRIMUS DE SUBSTANTIA

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

PRAEDICAMENTA

DE PRAEDICAMENTIS ARISTOTELIS

LIBER PRIMUS

DE SUBSTANTIA

                             <DE DIVISIONE SUBSTANTIARUM>

< ..... > Unde non uniuersaliter in generibus substantiarum accipiendum est, quod ait generalissima substantiarum nomina qualitatem circa substantiam determinare. Quod autem ait primas substantias hoc aliquid significare, id est rem suam ut discretam ab omnibus aliis demonstrare, de omnibus est intelligendum. Cum itaque specialia substantiarum nomina maxime propter qualitates quibus species efficiuntur determinandas inuenta sint, propria maxime propter discretionem sunt reperta.

                            DE COMMUNITATIBUS SUBSTANTIAE

Commune est autem omni substantiae in subiecto non esse. Nulla enim substantia, siue sit prima siue secunda, fundamento sustentatur. Non est autem hoc substantiae proprium, sed etiam conuenit differentiis; neque enim differentia subiectae speciei tamquam in fundamento per accidens inest, sed in substantiam ipsius uenit eique substantialiter conuenit, sicut Secundus Antepraedicamentorum de differentia continet. Quod etiam ex eo ostenditur quod, quemadmodum secundae substantiae de primis uniuoce praedicantur, id est nomine et definitione substantiae, ita et differentiae. Sicut enim Socrates et homo est et animal rationale mortale, ita idem et animal rationale et potens uti ratione dicitur. Accidentia uero, quae in substantiam rei nihil efficiunt, sed extrinsecus adhaerent, in definitione substantiae praedicari nequeunt, quippe nullum substantiale esse accidentis nomen demonstrat. /52/

Inest quoque substantiis nihil esse contrarium. Siue enim primae sint siue secundae, a contrarietate [cum] omnino sunt alienae, nisi forte per accidens <secundum> susceptionem rerum contrariarum contrariae et ipsae dicantur, ut homo albus et homo niger secundum albedinem et nigredinem, quas contrarias recipiunt. Unde et in quantitate contraria quoque quodammodo dicuntur. Nam si est 'magnum' 'paruo' contrarium, ipsum autem idem simul est magnum et paruum, ipsum sibi erit contrarium, in susceptione scilicet eorum quae contraria dicuntur, magni scilicet et parui. Nulla itaque substantia in se contraria dicitur alteri, sed, si forte, per alteram. Sed nec istud proprium est substantiae, sed etiam quantitatibus seu relationibus multisque aliis conuenit. Quae autem sint contraria aperiemus, ubi oppositionis species tractabimus.

Sed nec etiam comparari possunt substantiae, quippe comparatio secundum adiacentiam, non secundum substantiam, accipitur, quod etiam ex nominibus substantiuis eorum quoque accidentium quae ad comparationem ueniunt, ostenditur. Neque magis albedo sicut magis album dicimus. Unde et multo magis substantiae, quae nullam habent adiacentiam, a comparatione sunt immunes, nec earum nomina substantiua, quae substantias uocamus, cum 'magis' et 'minus' praedicantur. Non enim magis uel minus homo dicitur, sicut magis uel minus album. Sed nec istud substantiae proprium esse potest, cum etiam quantitatibus multisque aliis conueniat. De comparatione autem quae secundum augmentum ac detrimentum consistit, uberius tractabimus, cum motus species exsequemur.

Maxime autem proprium substantiae uidetur esse quod cum sit unum et idem numero, contrariorum susceptibile est; hoc enim inde proprie proprium Aristoteles dixit quod non solum omnibus, uerum etiam solis substantiis competit. Quae quidem sententia in eo pendet quod quaelibet substantia accidentium est susceptibilis, ut uidelicet eorum sustentamentum: 'suscipere' enim in sustentatione tantum accepit, non in <in>formatione; alioquin et multis aliis conueniret: albedo enim claritate et obscuritate, quae contraria uidentur, informatur. Quod autem contraria pro qui<bus>libet accidentibus posuit, ideo factum arbitror quod in susceptione istorum omnium quoque aliorum susceptio /53/ intelligatur; quae enim contraria sunt, maxime sunt aduersa. Quodsi ea quoque accidentia quae maxime sunt aduersa, suscipere possit substantia, multo magis et aliorum susceptio ipsi est adiuncta. Ideo quoque contraria apponi ostendere curauit quod substantias ipsas contrarias esse negauerat. Unde fortasse alicui uideretur quod contraria non possent suscipere, et ita non omnium accidentium susceptibiles essent nec omnia accidentia in subiecto essent; quod quidem remouit, cum ait contrariorum quoque ipsas esse susceptibiles, cum ipsa in <se> contraria secundum diuersa tempora suscipere queant et sustentare. Qui enim albus est, nigrum suscipere potest, et qui frigidus, calescere. Ac superflue 'secundum sui mutationem' ad determinandum adiecit, ut scilicet a praemissa proprietate orationem et intellectum excluderet, quae secundum uerum et falsum contraria uidebantur suscipere. Neque enim, cum substantiae non esse<n>t, accidentia aliqua sustentare poterant, licet eadem propositio uel idem intellectus diuersis temporibus uerus inueniatur uel falsus; ut si Socrate sedente quislibet intelligat eum sedere uel dicat, uerus erit intellectus atque oratio prolata, falsa autem eadem, postquam surrexerit. Quod itaque Aristoteles 'secundum se' uel 'secundum sui mutationem' apposuit, non fuit necessitatis, sed magis sati<s> factionis. Adeo enim importunus erat aduersarius qui de istis oppositionem mouebat, ut haec a substantiis in sustentatione non diuideret nisi in modo suscipiendi, cum uidelicet substantiae per se et per propriam mutationem contraria possint suscipere, ista uero secundum statum alt<er>ius. De eo enim quod Socrates in sessione moratur uel ab ipsa mouetur, ueri fiunt uel falsi intellectus seu propositiones . Cui quidem importunitati coactus satisfacere curauit, cum ait: "sed et si quis hoc recipiat, sed tamen modo differt" etc, licet tamen nec rationabilem uideret obiectionem nec multum ualere iudicaret solutionem. Ut enim de intellectu taceamus, de oratione prorsus irrationabiliter opponi uidetur, si rei ueritatem subtilius intueamur.

Sed prius de qua agendum sit oratione perquiramus; pro eo scilicet quod sicut 'uocis' nomen ad aerem et ad mensuram tenoris eius aequiuoca[n]t, ita etiam 'orationis' uocabulum, sicut in tractatu quantitatis apparebit, cum de oratione disputabitur; at uero si de substantiali, non de quantitatiua, oratione agatur, male de ipsa opponitur uel male ipsa, cum substantia sit, excluditur. Si autem de quantitatiua dicatur, opponunt uerum et falsum male ipsi attribui, qui mensuras ipsas nec /54/ audiri nec significare dicunt, sed solum aerem strepentem; qui tamen ab Aristotele longe discedunt, de quo alias disputabitur. Siue autem quantitatiuam siue substantialem accipimus orationem, ueri et falsi significatio quae ipsi conuenit, contraria non uidetur, cum simul eidem inesse contingat. Si quis enim dixerit: 'Petrus currit', in eadem prolatione secundum uocis aequiuocationem in diuersis ueros et falsos intellectus generabit. Amplius: si de quantitatiua oratione agatur, cuius partes simul nullo modo consistunt, frustra de ipsa opponitur, quippe per 'unum et idem numero' iam est exclusa; neque ea quae profertur Socrate sedente eadem est cum ea quae dicitur postquam Socrates surrexerit; "sed dictum est, inquit Aristoteles, et non potest amplius sumi." Sed nec ea quae simul dicitur tota, simul res una dici recte poterit, quippe id quod non est cum eo quod est unam non facit essentiam. Quae uero partes prolatae sunt, omnino iam perierunt. Sic itaque quod de oratione opponitur, non satis conuenienter adducitur nisi forte secundum hominum consuetam acceptionem, qui secundum similem formam prolationis diuersas prolationes eamdem in essentia quoque uocant; quorum et iste unus erat aduersarius. Cum itaque Aristoteles adeo obstinatum aduersarium haberet cuius importunitas nec admitteretur, magis eum aliqua satisfac<t>ione mitigare uoluit atque aliqua diuersitate suscipiendi aliquo quoque modo determinationis placare quam ratione inhiantem contundere. Unde et ipse <'secundum se'> siue 'secundum sui mutationem' apposuit, non tam pro necessitate quam pro satisfactione, ut hac saltem determinatione differentiam substantiarum ad alia aduersarius intelligeret, <quam> minus certam capiebat, cum tamen nec huiusmodi differentia multum uigeat, nisi fortasse ad apposita contraria. Nam et fortasse multa praeter substantias contraria per se, sicut et substantiae, recipere possunt, ut calor et frigus calefacere et frigidum facere, quae sunt Aristotele teste actiones contrariae, et albedo clarum et obscurum. Ipsae quoque substantiae quaedam fortasse contraria non ex se sed ex aliis recipiunt, ut, secundum eos qui aerem significare dicunt, ipse aer uerus et falsus, sicut oratio, dici potest et contraria suscipere secundum motum de quo agitur. Unde nec rationabilis solutio sicut nec oppositio uidetur.

Sunt tamen qui substantias per se mutari circa contraria dicant, et nulla alia <ratione quam> quod ex subiectionis suae natura, eo scilicet /55/ quod omnibus possint esse subiectum, mobiles sunt et circa formas suas instabiles. Formae autem earum, quas, ut per substantias subsistant, ipsis adhaerere desiderant, numquam circa substantias ex se, sed ex mobilitate substantiarum mouentur, quarum scilicet natura diuersis formis aeque est subiecta nec perit propter susceptionem uel mutationem formarum. Si qua uero contraria formae quandoque recipiant, hoc totum ex mobilitate substantiae subiectae contingit. Ut cum haec albedo modo claritatem modo etiam obscuritatem suscipit, ex natura subiectae substantiae contingit, quae aeque omnibus est subiecta.

Potest et aliud in mutatione per se intelligi. Ipsae enim substantiae ita per se circa contraria possunt permutari, ut nihil aliud necesse sit permutari; formae uero non possunt. Nam et cum formae contraria aliqua recipiunt, subiecta quoque substantia quae et ipsa sustentat, per ipsa quoque uariatur.

Haec quidem de substantia Aristotelem plurimum sequentes conscripsimus. /56/


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License