IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
DE QUANTITATE
< INTRODUCTIO >
Quantitatis autem <tractatus> tractatum substantiae continuauit; cuius quidem ordinis causas, etsi non multum utilitatis afferant, auctoritas considerauit. Ita enim quantitas substantiae inserta est, ut dum substantiam quamlibet intelligimus, quantitatem quoque ipsius concipiamus, dum uel unum uel multa ipsam fi<n>gamus. Ipsam autem materiam saepe praeter qualitates suas attendimus, ex qua quidem ratione quantitas praeposita est qualitati. De [qua quidem] qualitate maxime dubitari poterat, eoquod multae qualitatum ipsis substantiis ita adiunctae sint ut omni<no ei>s substantialiter insint atque ab ipsis nec ratione ualeant separari, quas nos differentias appellamus. Omne insuper corpus, ut Boethio placuit, tribus dimensionibus constat, longitudine scilicet, altitudine, latitudine; quae, licet non esse quantitates appareat, ex comparatione tamen nonnisi per quantitates accidere possunt, ut in sequentibus liquebit. Ex eo quoque uicinior substantiae recte quantitas ponitur quod ei similior esse conuincitur, in eo scilicet quod nec contrarietatem nec comparationem suscipit; de uno autem simili ad alterum facilior transitus erat. Inde etiam bene substantiam statim quantitas sequitur quod de ea in substantia saepe mentionem fecerat; unde quae ipsa esset, statim ostendere debuerat.
Est autem quantitas ea res secundum quam subiectum mensuratur, quam quidem notiori uocabulo mensuram possumus appellare. Harum autem aliae sunt simp1ices, aliae compositae. Simplices uero quinque dicunt, punctum scilicet, unitatem, instans quod est indiuisibile temporis momentum, elementum quod est uox indiuidua, simplicem locum. Compositas autem septem Aristoteles ponit', lineam uidelicet, superficiem, corpus, <tempus>, locum compositum, orationem et numerum. Quas quidem tantum compositas ipse ad tractandum suscepit, eoquod eas solas ac tempus ad mensurandum homines sumunt. Neque enim indiuisibiles ad mensurandum quantitates accipimus, cum nec ipsas nec earum subiecta sensu aliquo percipiamus. De his autem duas posuit diuisiones, cum alias continuas, alias discretas appellauit, ac rursus alias constare ex partibus positionem ad se inuicem habentibus, alias ex non habentibus positionem.
/57/ At uero de simplicibus, quae priores sunt naturaliter, deinde de compositis, disputemus. Has autem tantum quae simplices sunt, Magistri nostri sententia speciales appellabat naturas, eo uidelicet quod sint unae naturaliter quae partibus carent; quae uero ex his sunt compositae, composita indiuidua dicebat, nec una naturaliter esse, sicut hunc gregem uel hunc populum; magisque earum nomina, 'lineam', 'superficiem' etc., sumpta esse a collectionibus quibusdam seu compositionibus dicebat quam substantiua; de quibus quoque, cum earum originem ex simplicibus ostendemus, conuenientius disseremus earum que diuisiones quas Aristoteles protulit, aperiemus. Nunc uero ad simplices reuertamus.
DE PUNCTO ET QUAE EX EO NASCUNTUR QUANTITATIBUS, LINEA, SUPERFICIE, CORPORE, INSUPER DE LOCO
Punctum autem, sicut in se indiuisibile est nec pro paruitate sui in partes aliquas diuidi potest seu diuiduari, ita et indiuisibili subiecto adiacet, singulis scilicet corporis partibus indiuiduis. Ex punctis autem linea, superficies, corpus quantitatiuum originem ducunt. Puncta namque in <longum> disposita lineam reddunt, in latum uero superficiem componunt, in spissum uero corpus efficiunt. Sicut ergo linea abundat a puncto in longitudine, ita superficies a linea in latitudine et a superficie corpus in spissitudine. Ac sicut linea minus quam duo puncta in sui constitutione habere non potest, ita superficies minus quam duas lineas uel corpus minus quam duas superficies nequit continere. Lineam itaque definimus: puncta in longum sibi adhaerentia; superficiem uero: lineas in latum sibi connexas; corpus uero: superficies in altum sibi cohaerentes. Tres itaque compositarum quantitatum ex puncto originem ducunt, secundum quidem diuersas dimensiones: aliae quidem secundum dispositionem longitudinis, <aliae secundum adhaerentiam latitudinis>, aliae secundum superpositionem altitudinis. Quoniam ergo <corpus> superficies <et> lineas continet, longitudinem quoque et latitudinem ex ipsis recipit, ut scilicet non solum spissum, uerum etiam longum et latum sit; unde solidum ipsum Aristoteles appellat cum ait: "sed et soliditatis similiter et loci." Inde autem continuationem corporis Boethius ostendit, quod una parte mota caeterae omnes moueantur.
Sunt autem quidam qui uerbis auctoritatis nimis adhaerentes /58/ eamque fortasse nimium simpliciter accipientes, qui neque lineam ex punctis neque superficiem ex lineis aut corpus ex superficiebus constare concedunt, plures quidem Boethii auctoritates afferentes. Qui in Commentariis Categoriarum, cum de continuatione horum ageret: "non autem, inquit, nunc hoc dicitur quod linea constet ex punctis, aut superficies <ex lineis, aut solidum corpus ex superficiebus, sed quod uel lineae <termini> puncta <sunt> uel superficie<i> lineae uel solidi corporis superficies> <nullaque res suis terminis constat. Quocirca punctum lineae non erit pars, sed communis terminus partium. Superficiei linea et superficies solidi corporis> non erunt partes, sed partium termini communes." Ipse etiam in eodem supra docuerat lineam ex lineis coniungi, cum praemisit: "si quis, ait, diuidat lineam, quae est longitudo sine latitudine, duas in utraque diuisione lineas facit." At uero si omnem lineam ex aliis lineis constitui dicant, in infinitum ratio procedit, ita quidem ut nec finem cuiuslibet corporis longitudo agnoscat. Non est itaque haec constitutio ad omnem lineam referenda, sed ad maiores quas sensu quoque ipso concipimus et per quas homines mensurare consueuerunt. Quae enim ex duobus uel tribus punctis coniungitur, etsi aliquam habeat longitudinem, non est talis, ut arbitror, quam sensu aliquo cum ipso subiecto percipere ualeamus. Quod autem ait se non dicere pu<nc>ta lineae partes sed terminos communes, non essentiam constitutionis, sed dictum denegauit. Sicut enim Aristoteles ea partes non dicebat - nec tamen negabat - sed terminos, sic nec ipsum dicere necesse fuit qui Aristotelem exponebat, sed tantum communitatem copulationis, quam ad argumentum continuationis Aristoteles afferebat, cum uidelicet punctum aliquod duabus lineis aut duobus aliis punctis medium interpositum ea quae extrema sunt, sui communitate continuet; nec quiddam extremorum est, sed terminus et meta quo illa fixantur, totius tamen compositi pars erit. Unde praesens, quod praeteritum et futurum continuat, pars extremorum non dicitur, sed magis uinculum quo extrema connecti dicuntur, cum tamen totius compositi pars esse non dubitetur. Illud etiam quod Aristoteles ait: "et ad quam particulam caeterae copulantur", punctum lineae partem constitutiram ostendit, respectu cuius caeteras dixit lineas lineae partes.
/59/ Afferunt quoque aduersus hanc constitu/tionem lineae quod de punctis est, quod in Arithmetica Boethius ponit, cum scilicet ait: "si punctum puncto superponas, nihil efficies, tamquam si nihilum nihilo iungas." Cuius quidem obiectionis, etsi multas ab arithmeticis solutiones audierim, nullam tamen a me proferendam iudico, quem eius artis ignarum omnino recognosco. Talem autem, memini, rationem Magistri nostri sententia praetendebat, ut es punctis lineam constare conuinceret: "cum, inquit, linea ubique possit incidi atque separatis partibus in capite uniuscuiusque puncta appareant, ut dicit Boethius, quae prius erant coniuncta, oportet per totam lineam puncta esse; quodsi puncta per totam lineam sint disposita, uel ita quidem sunt de essentia lineae uel non; at uero si de essentia lineae non sint, <non> magis partes lineae continuare possunt quam albedo superposita uel pars aliqua loci indiuidua."
Sed ad haec fortasse opponitur quod Aristoteles partes loci et corporis ad eumdem terminum continuari dicit, cum tamen easdem non habeant partes; unde illud 'idem' non secundum essentiam, sed magis secundum similitudinem accipiunt aut quantitatem; ut quantus scilicet fuerit terminus partium corporis, tantus erit et loci. Quanta enim media superficies erit qua duae extremae continuantur, tantus locus adiacens erit quo alii loci copulantur. Sed mirum quomodo inter partes corporis partibus loci uel inter partes loci partibus corporis insertas ad se inuicem uel partes corporis uel partes loci copulantur, cum iam scilicet tale sit interpositum quod non sit de essentia compositi, sicut nec per albedinem, cum non esset de essentia lineae, partes lineae copulari dicebamus. Unde fortasse expeditior uidetur sententia secundum communitatem eiusdem termini , ut locum easdem partes cum corpore habere concederemus, si forte aliquan dimensionem dix ersam in loco ipso reperiremus quae differret a corpore; sed hanc nullam cogitamus.
Ipse etiam Aristoteles partium diuersitatem ostendit, cum continuationem partium loci ex copulatione partium corporis quibus semper adhaerent quasque semper comitantur, comprobauit: "locum enim, inquit, quemdam particulae corporis obtinent," ut uidelicet sibi adhaerentes semper et adiacentes; "quae" quidem, particulae scilicet corporis, "ad quemdam communem terminum copulantur; ergo et loci, inquit, particulae quae obtinent singulas corporis particulas," quas quidem circumscribunt, "ad eumdem terminum copulant<ur> ad quem et corporis /60/ particulae; quapropter continuus erit locus: ad unum enim communem terminum suas particulas continuat." Ecce aperte partium diuersitatem ostendit, cum alterius partes a partibus alterius contineri uel ipsas continere monstrauit. Sed si diuersae sint, quomodo continua erit corporis spissitudo? Cum uidelicet inter ipsas corporis partes ipsae loci insertae sint, aut multae etiam qualitates, ueluti ipsi calores aut multa fortasse alia accidentia interadiaceant atque ipsae corporis substantiales partes, ut inter superiorem et inferiorem superficiem medium illud substantiae iacet cui ipsae adhaerent utpote suo fundamento; quomodo ergo continuae dicerentur duae illae superficies rebus tam dissimilis naturae interpositis? Sin puncta interposita, cum de essentia lineae non esse<n>t, uisa sunt Magistro nostro continuationem partium lineae dissoluere, cum tamen et ipsa inter quantitates recipiuntur, multo magis ea continuationem destruunt quae omnino sunt a natura quantitatis aliena.
Sed fortasse magis accipienda erit continuatio corporis uel loci secundum exterioris ambitus circuitum quam secundum spissitudinis densitatem. Alioquin supraposita Magistri sententia - cui et nostra consentit - de constitutione lineae minus sufficiens erit. Sed fortasse dicetur nec punctum puncto continuari propter interpositum locum uel particulam aliquam coloris uel aliquid aliud indiuisibile accidens. Ipse etenim locus puncti totum ipsum quod circumscribit, circuit, qui etiam sicut ipsum simplex dicitur, cum tamen maior secundum comprehensionem ambitus uideatur. At fortasse ade<o> subtilis est accidentium natura ut alterum continuationi alterius non sit impedimento.
Non est autem de incisione lineae quaestio praetermittenda, per quam uidelicet sui partem ipsa possit incidi atque inter quas eius partes tenuissimum acumen ferri possit deduci. Non autem per punctum, quod omnino indiuisibile est, incisio fieri potest. Sed nec inter duo puncta continua ferrum deduci poterit, cum nulla sit inter ea distantia, quippe nec in eo quod non est spatio collocari potest, nec aliquid inter ea reperire quod incidere ualeat, cum nihil prorsus intersit. Dicamus itaque ipsum acumen ferri non adeo tenuatum esse ut non plura puncta obtineat, quae una cum eorum fundamentis, cum imprimitur, disrumpit atque prosternit; aut fortasse nihil corruit, sed dum imprimitur ferrum, ruptio ipsa punctorum separationem facit.
Est autem ex suprapositis de loci quoque constitutione ac continuatione satis manifestum, ubi de adiuncto ei corpore partibuse<que> ipsius tractatum est; nunc uero de tempore tractandum occurrit. /61/
DE TEMPORE
[Hunc autem circumscriptionem cuiuslibet rei quidam definiunt, sed falso. Si enim quaelibet res loco circumscriberetur, utique et locus alium locum circumscribentem se usque in infinitum haberet. Ipse etiam Deus, qui omnia continet atque uniuersa magnitudine suae maiestatis excedit, incircumscriptus atque omnino incomprehensibilis est; atque ex Ipsius similitudine idem de incorporeis substantiis asseritur. Unde potior eorum sententia uidetur qui locum, compositum scilicet de quo Aristoteles agit, circumscriptionem quantitatiui corporis esse determinant. Aut si etiam locum simplicem in descriptionem loci curemus includere, apponamus in definitione: 'uel partis alicuius quantitatiui corporis', ut uidelicet dicamus omnem locum uel quantitatiuum corpus circumscribere uel aliquam partem ipsius.]
Quod etiam continuis quantitatibus Aristoteles aggregauit, eo scilicet quod eius partes sine interuallo sibi succedant, ut scilicet post praeteritum statim praesens succedat ac post praesens futurum. Haec itaque continuatio non aliter quam per continuam successionem partium fieri dicitur nec, <cum> partes non permaneant, propria multum uidetur; quippe id quomodo proprie copulari dicetur ei quod non est, aut quomodo unum totum cum ipso efficere? Hinc itaque apud Veteres de continuatione temporis sicut et loci maxima dissensio. Unde et ipsum Aristotelem dicunt ea segregatim a continuis quantitatibus ponere atque ultimas, quasi de ipsis dubitet, computare. Cum enim caeteras continuas quantitates praemisisset, adiecit atque ait: "amplius autem praeter haec tempus et locus." Ac rursus: "est autem tale tempus et locus." De continuatione uero temporis <partium> dubium uidetur exstitisse propter transitionem atque instabilitatem earum, nec magis quam orationis partes continuationem habere, quippe nec permanentes sunt, sicut illae. Sed falso. Orationis enim prolatio nostrae subiacet operationi[s], temporis uero successio naturae. Nostra autem operatione nihil ita continuari potest ut non sit aliqua adiunctorum distantia. Nec minor de continuatione loci dissensio fuerat; nec satis ualidum uisum est Aristotelis argumentum de continuatione partium corporis ad continuationem partium loci, eoquod hae illis adhaereant. Sic enim et numerus, qui discretus est continuus esse posset ostendi secundum adhaerentiam singularum unitatum ad singulas corporis particulas. Qui tamen, licet /62/ saepe in continuo subsistat fundamento, ut quae continuis partibus corporis adhaerent unitates, semper tamen in natura discretionem habet, quod solam unitatum particularitatem requirit, non aliquam continuationem, sicut linea, quae ex punctis coniungitur, quae non solum punctorum pluralitatem exigit, uerum etiam certam eorum dispositionem secundum longitudinis continuationem. Unde cum nomen 'numeri' plurale simpliciter uideatur atque idem cum eo quod est 'unitates' 'lineae' nomen uel 'superficiei' uel 'corporis' uel caeterorum sumpta a quibusdam compositionibus dicuntur, licet tamen et ex eis alia sumpta uideantur, ut a 'linea' 'lineatum' a 'corpore' 'corpulentum'.
Nunc uero ad tempus propositum reuertentes ipsius naturam diligentius intueamur. Horum autem alia sunt simplicia, quae instantia uocamus, id est indiuisibilia momenta, alia ex his composita, ut cum hoc praesens momentum et illud quod praeteritum et quod futurum est quasi unum compositum accipiamus. De quo Aristoteles egisse inuenitur, quod quidem est quantitas secundum successionem partium in eo subiecto continua. Cum enim omnia <quae> secundum tempus mensurantur, sua in se tempora habeant tamquam sibi adiacentes mensuras, non licet accipere compositi temporis continuationem in rebus diuersis, etsi in eis partes simul existentes percipere possimus ex quibus rectius compositio fieri queat, sed momenta in eodem subiecto more fluentis aquae sibi succedentia. Mensurantur autem res ipsae secundum tempora, cum quaelibet actio uel horaria uel diurna uel menstrua uel annua dicatur; praecipue enim actiones uel passiones secundum tempora dimetiuntur, quarum etiam partes non sunt permanentes, sed simul cum partibus temporis transeuntes; unde bene in uerbis significatio temporis eis adiuncta uidetur. Cum autem res singulae sua habeant tempora in se ipsis fundata, sua scilicet momenta, suas horas, suos dies uel menses uel annos, omnium tamen dies simul existentes uel menses uel anni pro uno accipiuntur, secundum uolutionem solis ab oriente in occidente<m> uel totius circuli sui cursum.
Nota autem quod dici solet huius compositi constitutionem, sicut diuersa est ab aliis, in eo scilicet quod per partes eius non permanea[n]t, sed per unam partem semper existit, ita diuersam inferentiae naturam custodire. In aliis enim totis totum positum ponit partem et pars destructa perimit totum (<a>parte), totum autem destructumnon destruit partem nec pars posita ponit totum, ut si domus est, paries est, sed non conuertitur: si paries est, domus est. In tempore uero econuerso /63/ est, ueluti in die. Si enim prima est dies, dies esse dicitur, sed non conuertitur, eo scilicet quod per quamlibet partem sui dies existere dicatur. At uero si dies non est, prima non est, sed non conuertitur, propter suprapositam causam. In his itaque totis quae per unam tantum partem semper existunt, illud quod de inferentia 'totius' et 'partis' Boethius docet, non admittunt.
Sed nec fortasse in his, si uerba proprie pensemus, aliorum quoque totorum inferentia frustrabitur, immo eadem consistet. Cum enim diem esse dicimus, si quod per 'diem' nominemus attendamus, duodecim scilicet horas simul acceptas, ipsis omnibus collectis existere attribuimus, quae quidem simul omnes esse non possunt, nisi quaelibet per se fuerit. Sed dicitur nullo iam tempore ulterius hanc propositionem ueram esse: 'dies est', quippe numquam omnes simul diei horae existunt. Ac quidem uerum est; nisi figuratiue atque improprie intelligamus, ut ipsum scilicet per partem subsistere dicamus, hoc est partem aliquam ipsius esse. Sed nec de se ipso diem praedicari contingit, <ut> uidelicet diem esse diem annuamus. Quod enim omnino non est, nec dies esse potest. Nullo autem modo duodecim horae dici possunt existere, dum una tantum, immo unum tantum unius momentum existit; nec proprie totum dici potest cuius una tantum pars existit. Quasi tamen unum integrum saepe quae uere non sunt, accipimus eisque nomina tamquam existentibus aptamus, dum aliquid de eis intelligi uolumus. Sic namque praeteritum et futurum eorum quae non sunt, nomina ponimus, cum aliquam de eis notitiam facere uolumus aut secundum ea subiectum aliquod mensurare. Quae quidem nec tempora recte dici possunt, cum nec quantitates sint quae in subiecto non sunt, nec in subiecto sint quae nullo modo sunt. Temporis tamen impositionem ad praeteritum et ad futurum illi dirigunt qui omne uerbum temporis significatiuum concedunt. Neque tempus quod fuit et non est, magis tempus dicendum esset quam humanum cadauer homo. Utque in eo quod est 'homo mortuus' oppositio est in adiecto, ita et in eo recte diceretur esse quod est 'tempus praeteritum' et 'tempus futurum'. Nota autem quod, cum praeteritum et praesens et futurum circa diuersa accipiantur, hic ordo est eorum ut antecedat praeteritum, deinde praesens succedat ac postea futurum subsequatur, cum uidelicet res ea quae praeterita est prius exstiterit quam ea quae praesens est, atque ea quae praesens est quam ea quae futura dicitur. Si uero ad idem illa tria nomina referantur ipsumque /64/ secundum hoc quod illis nominibus designatur, accipiamus, postea possumus appellare futurum, deinde praesens, adultimum uero praeteritum; accipitur autem praesens tempus tamquam communis terminus praeteriti et futuri. Unde et Aristoteles: "praesens, inquit, tempus copulatur ad praeteritum et ad futurum," id est continuatur ad ea quae ipso mediante connecti quodammodo dicuntur.
Hactenus quidem de continuis quantitatibus disseruimus, linea scilicet, superficie, corpore, loco, tempore. Nunc uero ad discretas transeamus, numerum scilicet et orationem.
DE NUMERO
Numerus autem ex unitate principium sumit; unde ipsa origo numeri definitur. Numerum autem collectionem unitatum determinant. Plures enim unitates unum efficiunt, ut hunc binarium hae duae unitates, et hunc ternarium istae tres, ac similiter alii quilibet numeri ex unitatibus constituuntur, in quibuscumque subiectis ipsae accipiantur, siue scilicet continuis siue discretis. Unde maxime Magistri nostri sententia, memini, confirmabat binarium, ternarium caeterosque numeros species numeri non esse nec numerum genus eorum, cuius uidelicet res una naturaliter non esset. Hae namque duae unitates in hoc homine Romae habitante et in illo qui est Antiochiae, consistunt atque hunc binarium componunt. Quomodo una res in natura dicentur aut quomodo ipsae spatio tanto distantes unam simul specialem seu generalem naturam recipient? Unde potius numeri nomen et 'binarii' et 'ternarii' et caeterorum a collectionibus unitatum sumpta diceba[n]t. Sed si sumpta essent a quibusdam, ut ait, collectionibus, male ipsis Aristoteles ostenderet quantitatem non comparari, cum ait: "neque enim est aliud alio magis bicubitum, nec in numero, ut ternarius quinario." In sumptis enim non ea quae ab ipsis nominantur, comparantur, sed tantum formae quae per ipsa circa subiecta determinantur. Alioquin et substantias ipsas comparari contingeret, quae saepe a sumptis nominibus nominantur, ut ab eo quod est album et caeteris. Unde opportunius nobis uidetur ut, sicut supra tetigimus, numeri nomen substantiuum sit ac plurale unitatis atque idem in significatione quod unitates. 'Binarius' uero uel 'ternarius' caeteraque numerorum nomina inferiora sunt ipsius 'pluralis',/65/ sicut 'homines' uel 'equi' ad 'animalia', aut 'albi homines et nigri' uel 'tres uel quinque homines' ad 'homines'. At fortasse quoniam omnia substantiua numerorum nomina in unitatibus ipsis pluraliter accipiuntur, omnia eiusdem singularis pluralia poterunt dici, secundum hoc scilicet quod diuersas unitatum collectiones demonstrant, numerus quidem simplex et indeterminatum plurale, alia uero secundum certas collectiones determinatum.
At uero <si> dicitur quod substantiue numerorum nomina accipiamus, non minus in quaestione ducitur quod in ipsis quantitatem non comparari Aristoteles monstrat, cum uidelicet certum sit nulla substantiua ad comparationem uenire. Sed id fortasse nominibus constabat firmamque rationem comparationis a quantitate monstrauit, cum neque ipsam per substantiua nomina neque per sumpta ostendit. De sumptis autem per 'tria' monstrauit, quod a 'ternario' sumptum est; de substantiuis uero per 'tempus' et 'ternarium'. Hi uero quibus uidetur in specialibus aut generalibus uocabulis non solum ea contineri quae una sunt naturaliter, sed magis ea quae substantialiter ab ipsis nominantur, possunt fortasse et ista species appellari, quod uidelicet magis logicam in impositione uocum sequuntur quam physicam in natura[m] rerum inuestiganda.
Haec quidem dicta sunt de numero, ac de oratione deinceps disserendum est.
DE ORATIONE
Est autem de nomine 'orationis' hoc loco, cum uidelicet in quantitate accipitur, magna dissensio. Alii enim in ipso cuiuslibet prolationis tenorem contineri uolunt, tam scilicet simplicem uocem quam compositam, tam significatiuam quam non, alii tantum compositas et significatiuas ut 'homo currit' etc. Licet tamen de compositis tantum uocibus Aristoteles hoc loco inueniatur egisse, cum discretas eas appellare<t>, quod uidelicet partes disgregatas haberent, ut supra diximus, ad tractandum nonnisi compositas quantitates assumpsit, et hi quidem orationes aequiuocationem ad quantitates quoque detorquent, non uocis; specialis quidem nominis, non generalis. Dicunt enim ipsos tantum prolatos aeres uoces appellari secundum eam uocis definitionem quam a philosophis datam esse Priscianus inuenit, quam /66/ etiam ipse commendat, aer scilicet tenuissimus ictus sensibilis auditu. Ipsum autem aerem siue ipsius tenorem, secundum quem in prolatione mensuratur, orationis nomine contineri dicunt. Unde et bene aiunt Aristotelem dixisse: "dico autem orationem cum uoce prolatam," ipsam uidelicet tenoris mensuram cum aere subiecto prolatam; nomen scilicet generis ad fundamentum et nomen speciei ad accidens referentes. Sicut autem 'uocis' nomen in substantia tantum tenent, sic et nomen 'syllabae' uel 'litterae', secundum quam significationem bene Aristotelem dixisse commemorant: "mensuratur enim syllaba breuis et longa;" hoc quidem comprobans quod oratio quantitas esset, quia uidelicet partes eius quantitates sunt, simpliciores scilicet tenores qui singulis syllabis adiacent. "Unde ipsae, inquit, syllabae mensurantur secundum breuitatem et longitudinem accentus."
Sunt autem et qui omnium uocum nomina tam in substantiis quam in quantitatibus accipiant atque illud intransitiue accipiunt 'orationem cum uoce prolatam', id est quae uox est; hoc quidem determinantes propter multas alias 'orationis' significationes quae habentur, quarum in commento Boethius meminit. Tribus enim modis 'orationis' nomen apud Graecos accipitur, pro uocali scilicet orationi quae profertur, ac pro reali quae scribitur, ac pro intellectuali quae uoce ipsa generatur. Ac siue huiusmodi aequiuocationem in nomine 'orationis' tantum accipiamus siue etiam in caeteris uocum nominibus, nihil refert ad proprietatem rei quam demonstrare intendimus. Siue enim tam aeres prolati quam eorum tenores uoces uel orationes seu nomina uel uerba uel syllabae uel litterae dicantur, seu tantum huiusmodi quantitatum commune nomen sit 'oratio', nihil impedit nec quicquam nominis impositio de naturali proprietate rerum mutauerit.
Nunc autem attentius inspiciendum est quam aeris prolati quantitatem orationem siue uocem appellamus. Cum enim multae sint aeris quantitates caeteris rebus communes, quibus uel secundum numerum partium uel secundum tempus uel fortasse secundum lineas uel superficies uel corpora mensurantur, praeter has omnes in prolatione quamdam dimensionem ac quemdam tenorem habet, quem Priscianus spiritum uocat, ex quo in prolatione tantum ac sono mensuratur, secundum hoc /67/ scilicet quod obtusum sonum uel clarum habet rel tenuem uel spissum uel humilem uel altum. Quos quidem tenores Aristoteles orationes appellat siue etiam fortasse uoces, quas etiam significare uoluit quando una cum aere ipso proferuntur.
Nostri tamen, memini, sententia Magistri ipsum tantum aerem proprie audiri ac sonare ac significare uolebat, qui tantum percutitur, nec aliter huiusmodi tenores uel audiri uel significare dici, nisi secundum hoc quod auditis uel significantibus aeribus adiacent. Sed iam et sic quamlibet ipsius aeris formam, ut colorem aliquem eius, audiri ac significare possemus confiteri. Nos autem ipsum proprie sonum audiri ac significare concedimus, qui, dum aer percutitur, in ipso procreatur, atque per ipsum aer quoque sensibilis auribus efficitur. Sicut enim caeteris sensibus formas ipsas substantiarum proprie discernimus atque sentimus, ut gustu odores, risu colores, tactu calores, ita quoque auditu proprie tenorem prolationis concipimus atque sentimus.
Horum autem alios simplices atque indiuisibiles, alios compositos dicimus. Simplices quidem elementa nominantur ad similitudinem elementorum mundi, eo uidelicet quod, sicut composita corpora ex elementis iunguntur, ita compositae uoces ex simplicibus componuntur. Elementa itaque dicunt singularum litterarum prolationes, ex quibus quidem primo loco syllabae componuntur; ex syllabis autem dictiones, ex his autem coniunguntur orationes. At fortasse non recte simplex uidebitur unius litterae prolatio, sed ex pluribus partibus coniuncta. Cum enim cuiuslibet litterae sonum proferimus, plures aeres in mitissimas partes lingua nostra percutimus, quae singulae quemcumque sonum habere uidentur, licet per se non discernatur, sicut nec per se profertur. Oportet itaque huiusmodi sonum proprie simplicem atque indiuisibilem appellari qui in indiuisibili parte aeris consistit. Totam uero unius litterae prolationem non aliter indiuisibilem dici nisi ad partes per se prolatas, utpote ad aliarum litterarum prolationes, quas elementa nuncupant; ex quibus, ut dictum est, compositae uoces nascuntur atque constituuntur, ut syllabae uel dictiones siue etiam orationes. Quarum quidem partes permanentiam non habent, sicut nec partes temporis, sed una alii succedit ac sicut temporis compositi partes circa idem subiectum accipiuntur, ita et orationis partes circa eiusdem hominis prolationem continuam sumuntur. Non ita quidem continuam, ut non sit quantulacumque distantia-unde ipsa oratio discreta dicitur-, sed ita quidem continuam. sicut in nostris locutionibus potest fieri. Neque /68/ etsi plures dictiones uel a diuersis hominibus uel ab eodem inter ipsas quiescente atque aliqua interualla ponente proferuntur, una recte poterunt oratio dici nec ad unius orationis intellectus detorqueri. Ut si quis dicat 'homo' ibique aliquantulum quiescat ac denique singillatim 'currit' adiungat, non uidebitur orationem composuisse, sed plures dictiones protulisse, quarum quidem intellectus ab inuicem diuersi sunt ac, quasi nullo modo coniungantur, designati, dumque alter intellectuum per praesentem prolationem tenetur, alter a memoria iam est elapsus. Nec si adhuc utrique maneant rationabiliter uidentur unum orationis intellectum constituere cum intermissione. Unde et definitionum partes, cum diuisim et aliqua intermissione proferuntur, multiplicem reddunt enuntiationem. Oportet itaque uoces quoque ipsas coniu<n>gi ac quodammodo uniri continua prolatione, ut unus sit earum intellectus ac compositus. Alioquin casu ac non ad unius intellectus demonstrationem proferri uidentur. Nec minus quidem oratio dici non possunt prolatae a diuersis dictiones, sed casu potius ab his proferri uidentur, quorum intellectus diuersi poterant iudicari. Nec quoniam simul proferuntur, bene singularum significatio discerni potest. Quae ergo unum non designant intellectum dictiones uel ab eodem diuisim uel a diuersis prolatae, una recte oratio dici non possunt, sed quae, ut dictum est, ab eodem continue proferuntur. At fortasse nunc opponitur secundum definitionem orationis in his quoque orationem consistere. Sed frustra. Nam licet et in istis parte<s> significatiuae uideantur, non tamen ut uox una atque alicui imposita accipiuntur quae a pluribus uel diuisim proferuntur.
Solet autem hoc loco de significatione orationis praecipua esse quaestio, ut cum haec oratio 'homo est animal' significatiua dicatur, quae partes permanentes non habet, quando ipsa significare dicatur, requiritur, siue scilicet dum prima pars seu dum media, uel potius dum ultima profertur. At uero eius significatio nonnisi in ultimo puncto prolationis perficitur. Sed si tunc tantum oratio significare dicitur dum ultima eius pars profertur, iam profecto illae partes quae non sunt, cum ea quae est, significant; ut iam significationem esse confiteamur simul in eo quod est ac non est. Si enim eam tantum poneremus in ea orationis parte quae existit, iam profecto ultimam litteram significare concederemus. Nostra autem in eo sententia pendet ut post omnium partium suarum prolationem oratio significare dicatur. Tunc <enim> ex ea intellectum colligimus cum prolatas in proximo dictiones ad memoriam reducimus, nec ullius uocis significatio perfecta est nisi ea tota prolata. Unde etiam saepe /69/ contingit ut oratione prolata non statim eam intelligamus, nisi aliquantulum proprietate<m> auditae constructionis mente inuaserimus ac studiose rimauerimus, semperque audientis animus suspensus est, dum uox in prolatione est, cui credit aliquid posse adiungi quod in intelligentiam mutare ualeat, ne<c> cessat animus audientis, donec quiescat lingua proferentis. Nulla enim adeo est perfecta oratio ut non ei aliquid adiungi queat quod ad aliquem intellectum contendit; ut si ei quae dicit: 'Socrates est homo', uel 'albus' uel 'grammaticus' adiungam, uel ei quae dicit: 'Socrates currit', 'bene', uel aliam competentem uerbo determinationem, aut ei quae dicit: 'si est homo, est animal', 'rationale mortale'. Cum itaque orationem significare dicimus prolatis omnibus eius partibus ac iam nihilo prorsus de ipsa existente, nulli uere per 'significare' aliquam proprietatem dare possumus; sed ut significatiue propositio ipsa intelligatur, si proprietatem aliquam in ea attribuere alicui uolumus, potius animae audientis intellectus attribuitur, qui, ut dictum est, a prolatis uocibus designatus est. Cum igitur dicimus prolatam orationem significare, non id intelligi uolumus ut ei quod non est, formam aliquam, quam significationem dicimus, attribuamus; sed potius intellectum ex prolata oratione conceptum animae audientis conferimus. Ut cum dicimus: "'Socrates currit' significa[n]t" hic uidetur sensus quod intellectus ex prolatione ipsius conceptus in anima alicuius existit. Sic autem et 'chimaera est opinabilis' significatiue intelligitur, cum non forma aliqua chimaerae, quae non est, attribuitur, sed potius opinio animae alicuius opinantis chimaeram. Si uero in eo nomine quod est 'significans', nullam intelligimus formam, sed hoc tantum quod intellectus aliquis per ipsum generetur, possumus orationem quamlibet ita significat<iu>am dicere, quod unum de his ex quibus intellectus concipiantur <significat>. Sed non ideo ipsam esse contingit cum, ut dictum est, non ea quae sunt, sed potius ea quae non sunt, significa[n]t, sitque hoc nomen 'significans' potius ex una causa datum quam ex aliqua proprietate sumptum, ex ea scilicet causa quod intellectum in animo alicuius generat.
Solet etiam quaeri, cum eadem uox a diuersis astantibus longe audiri dicatur, utrum ipsa uox ad aures diuersorum simul et tota aequaliter ueniat, an ipsa ante os proferentis remanens unoque et eodem loco consistens secundum uim sensuum ab ipsis simul discernatur et sentiatur, sicut spectaculum aliquod eminus oppositum, quod simul a pluribus conspicitur, simul ab ipsis secundum sensum uidendi conspicitur quodamque modo ad oculos diuersorum uenire dicitur, secundum /70/ eosdem sensus uidendi scilicet qui simul ad ipsum diriguntur. Sed sunt nonnulli qui non eamdem naturam in uisu et auditu uel caeteris sensibus confitentur, in eo scilicet quod uisum remota quoque concipere dicunt, auditum uero nonnisi praesentia; unde et Priscianus ait uocem ipsam tangere aurem dum auditur, ac rursus ipse Boethius totam uocem et integram cum suis elementis ad aures diuersorum simul uenire perhibet. Videtur et illud argumentum esse quod essentialiter uox uel quilibet sonus ad aures diuersorum ueniat ut audiri possit, quod uidelicet tardius a remoto homine quam a proximo auditur. Si enim a longe hominem uideris malleo percutientem uel securi aliquid recidentem, post ictum /70.l0/ aliquamdiu sonum exspectes. Si uero praesens existeres, uel in ipso ictu uel statim post ictum sonum audires, eo scilicet quod ad aures tuas citius perueniret. Hinc etiam saepe uidemus contingere quod impetus uenti sonum aliquem cum ipso aere rapit dumque auribus istorum a quibus uenit ipsum aufert, auribus illorum ad quos tendit, ipsum defert. At uero quomodo uel ipsa quantitas uel ipse aer in diuersis locis simul esse poterit? Quae enim indiuidua sunt, in diuersis locis esse auctoritas negat atque in hoc ab uniuersalibus separat, quae simul in pluribus reperiuntur. Ipsum etiam Augustinum in Catagoriis suis asserunt dixisse nullum corpus in diuersis locis eodem tempore consistere. Quod quidem ipse exquisite de corporibus dixisse uidetur, non de animabus; quippe eadem anima in singulis corporis partibus tota esse dicitur; unde et eas omnes simul uegetat. At uero mihi non aliter uidetur posse dici in singulis partibus existere, nisi secundum uim et potestatem ipsius, quae quidem, dum in una tantum parte corporis essentialiter manet, uires suas per omnia membra diffundit unoque et eodem loco consistens omnia simul membra regit atque uiuificat. At uero multo magis corpulenta substantia in diuersis esse simul <non> poterit. Quodsi corporea natura simul in dixersis non possit existere, nec aer, qui orationis est fundamentum, in diuersis locis simul reperietur nec ipsa quae ei adhaeret oratio, quam sine ipso impossibile est permanere.
Quomodo ergo eadem uox simul a diuersis audiri conceditur atque diuersorum aures attingere? Sed ad haec quidem diuersi diuersas proferunt solutiones. Hi quidem qui audiri etiam remota uolunt, dicunt uocem ante os proferentis remanentem essentialiter secundum sensuum discretionem ad aures diuersorum uenire, ut nos meminimus. Illi autem qui audiri nolunt nisi praesentia, hanc in uoce physicam considerant
/71/ quod quando lingua nostra aerem percutit sonique formam ipsi nostrae linguae ictus attribuit, ipse quidem aer cum ab ore nostro emittitur exterioresque inuenit aeres quos percutit ac reuerberat, ipsis etiam quos reuerberat, consimilem soni formam attribuit illique fortasse aliis qui ad aures diuersorum perueniunt. Unde etiam Boethium dicunt in Libro Musicae Artis ad huiusmodi naturam similitudinem de lapillo misso in aquam adhibuisse; qui quidem <dum> aquam percutit, ipsa statim unda dum in orbem diffunditur, orbicularem formam assumit undisque aliis quas ad ripas impellit, consimilem formam attribuit, dum ipsae in orbem diffunduntur. Sic uocem non secundum essentiam, sed secundum consimilem formam eamdem ad aures diuersorum essentialiter uenire quidam conte<n>dunt. Alii uero eamdem essentialiter, ut dictum est, accipiunt, sed non essentialiter uenire, sed secundum sensus recipiunt. Atque haec dicta sunt de oratione.
<DE DIUISIONE QUANTITATUM>
Est autem et de omnibus quantitatibus tractandum quas in suprapositis diuisionibus Aristoteles comprehendit, cum uidelicet alias continuas, alias discretas appellauit ac rursus alias constare ex partibus positionem ad se inuicem habentibus, alias ex non habentibus dixit. Quarum quidem diuisionum membra, sicut Aristoteli placuit, accipiamus, nec <uero> omnes etiam quantitates compositas in ipsis includemus. Ac nunc prius qualiter ipse 'continuum' uel 'discretum' uel 'habere positionem' acceperit, inspiciamus.
Continuam eam autem uocauit cuius partes ad communem terminum copulantur. Unde cum numerum et orationem non esse continua ostenderet, tali usus est argumento quod eorum partes ad nullum communem terminum copulantur. At uero si eas tantum quantitates dicamus continuas quarum partes ad communem terminum connectuntur, iam profecto lineam bipunctalem a diuisione superiori excludemus. Quae enim duo tantum puncta continet, communem terminum non habet quo extrema coniungantur. At si hoc excludatur, iam nec etiam omnes compositas accipimus, cum ipse tamen in sequentibus dicat: "proprie autem quantitates hae solae sunt quas diximus," illae uidelicet septem quas supra<p>ositae diuisiones comprehendunt. Sed illud quidem solum /72/ ad exclusionem quorumdam tantum ponitur, eorum scilicet ad quod nomen 'quantitatis' aequiuocatum fuerat, ut in sequentibus apparebit. Non enim uel simplices quantitates excludit uel eas quoque compositas quae in suprapositis definitionibus non cadunt, ut linea bipunctalis. De qua quidem ita sciendum est quod, cum omnis linea, si ad simplices quantitates referatur, dicatur composita, quaedam tamen ad alias lineas comparatae simplices, quaedam compositae inuenientur. Compositae quidem omnes illae dicuntur quae aliquam continent lineam, ut tripunctalis, quae in bipunctalem lineam et punctum diuidi potest; simplices uero quae simplices tantum partes habent, ut bipunctalis. Sic et hypotheticae propositiones cum categoricis comparatae omnes compositae dicuntur, ad se tamen inuicem relatae quaedam simplices quaedam compositae inueniuntur; simplices uero quae simplicibus tantum, id est categoricis propositionibus, copulantur, compositae quidem quae aliquam habent hypotheticam. Cum autem omnes lineae compositae quantitates dicantur, singulis punctis uel aliis simplicibus quantitatibus comparantur. De his tantum compositis lineis egisse inuenitur quae aliarum quoque linearum respectu compositae dicuntur, ut est tripunctalis uel caeterae ex pluribus punctis constitutae.
At fortasse quibusdam uidetur nec partes quadripunctalis lineae uel caeterarum quae in aequales partes diuiduntur, medium terminum habere ad quem copulentur. Si enim hinc duo puncta et illinc alia duo accipiamus, nullum inter ea medium terminum inueniemus. Sed dico quia nihilominus partes illius ad communem terminum copulantur, ut haec duo <bi>punctalis, illa duo ad interpositum punctum. Sic enim et de tripunctali linea potest opponi, si uidelicet ipsius diuisionem in lineam et punctum accipiamus. Haec enim bipunctalis linea ad illum punctum nullum communem terminum habet, sed extrema quidem puncta per medium continuantur. Quaeritur autem si omnes quantitates pluribus partibus quam duabus compositas in suprapositis diuisionibus comprehendimus. Quodsi annuatur, opponi poterit de multitudine trium ant plurium punctorum ad se inuicem distantium. Quodsi dicantur non cadere sub diuisionibus praemissis, eoquod una quantitas proprie ac naturaliter dici non possint, falsum esse ex numero conuincetur, quem discretionis distantia rem unam naturaliter esse non permittit. Tria etiam puncta sibi adhaerentia a<c> triangulariter accepta, in suprapositis quantitatibus poni non possunt, cum neque linea nec superficies sint necesse est, uel diuersarum specierum indiuidua, ut hoc punctum et /73/ hoc instans et haec unitas simul accepta. Sed hae profecto, quia mensurando accipiuntur, nec in tractando sumendae erant nec earum nomina Aristoteles habebat quorum significationem in ipsis aperiret. Magis enim eos qui logicae deseruire student, de rebus ipsis propter nomina quam de nominibus propter res agere decet.
Videtur quoque et illud retorquendum esse <si> continuum definiamus cuius partes ad se inuicem per medium copulantur, utrum de omnibus aut quibusdam partibus sit intelligendum. Sed omnes quidem per medium terminum ad se inuicem copulari dicere non possumus. Ipse enim medius terminus saepe medio termino caret; alioquin in infinitum quantitas cresceret. Possumus etiam quamlibet quantitatem continuam sic mente nostra diuidere ut nullus inter partes ipsas terminus inueniatur, ut si duas tantum partes consideremus in tota compositi diuisione, ueluti cum tripunctalem lineam in bipunctalem lineam et punctum diuidimus. Si autem non omnes in definitione partes, sed quaedam accipiendae sunt, uidebitur definitio largior definito; ut si tripunctalem lineam et punctum ab ea spatio remotum ratione colligamus, haec continua non uidentur, licet aliquas partes, ipsius scilicet lineae, communi terrnino copulatas habeant. Unde fortasse Aristoteles illud pro definitione 'continui' non adduxit, sed magis pro quadam ostensione continuationis, in his quidem continuis quae pluribus partibus, ut dictum est, connectuntur, eo scilicet quod, ut diximus, maiores ad tractandum suscepit quam ad mensurandum assumi solent; uel manifestior fortasse continuatio erat ubi medius terminus intercedebat. Si autem 'continuum' proprie definire uelimus, dicamus id esse continuum, cuius partes sibi sine interuallo sunt insertae, hoc est: habet partes quarum nullam facit distantiam interpositio alterius rei uel ulla ab inuicem diuisio. Ut bipunctalem quoque et quamlibet lineam in 'continuo' comprehendamus, 'discretum' econtrario accipiendum est, illud scilicet cuius partes ab inuicem distant.
Haec quidem de prima diuisione per continuum et discretum dicta sunt. Nunc ad aliam ueniendum est.
DE SECUNDA
Quae earumdem quantitatum alias constare ex partibus positionem ad se inuicem habentibus, alias ex non habentibus ostendit. Positionem quidem in partibus habent quarum partes sitae sunt alicubi, id est in continuo subiecto, et copulationem habent ad inuicem /74/ et permanentiam ut linea, superficies, corpus, locus. Positionem uero in partibus non habent quaecumque uel uno istorum carent, ut tempus et numerus et oratio. Temporis enim partes permanentes non sunt; numeri uero partes nec sitae sunt alicubi nec continuationem habent; orationis autem partes nec alicubi uidentur sitae nec continuationem habent nec permanentiam. In his itaque tribus positionem partium non habemus, sed magis ordinem quemdam possumus considerare: in partibus quidem temporis et orationis, quae permanentes non sunt, secundum successionem; in numero autem secundum computationem, eo uidelicet quod prius numeretur unus quam duo et duo quam tres.
Nunc autem duabus propositis diuisionibus expeditis de his quae proprie quantitates dicuntur, illud quoque quod Aristoteles adiunxit, expediamus, atque alia <ad quae> 'quantitatis' nomen aequiuocum deduxit. Dicuntur etiam quantitates dimensiones illae quae ipsis quantitatibus primo loco insunt ac per ipsas ipsisque mediantibus subiectis ipsis accidunt, ut magnum, multum, longum, latum, spissum, quae quidem quantitatibus grammatici connumerant. Ipse uero Aristoteles subiecta quoque quantitatum uel huiusmodi dimensionum in nomine quantitatis per accidens atque improprie contineri quosdam uoluisse innuit, secundum hoc scilicet quod ipsas suscipiunt quantitates uel earum dimensiones; "album, inquit, multum dicitur et actio annua uel longa." Sed hae quidem ualde improprie quantitates dicuntur, ex eo scilicet quod quantitates suscipiunt.
<DE COMMUNITATIBUS QUANTITATUM>
Nunc ad communitates et proprietates quantitatum procedamus. Nihil autem quantitati contrarium Aristoteles dixit, quod quidem ex eo apparet quod circa idem reperiri possunt. Per magnum tamen et paruum, et multum et exiguum quantitati contrarietas inesse uidetur. Hae enim et quantitates et contraria uidebantur, quae utraque ipse falsa esse conuincit. Quantitates quidem inde non esse ostendit quod relatiua sunt et ad se inuicem referuntur, ita ut 'magnum' respectu 'parui' dicatur, et econuerso. Sicut enim hic mons respectu illius magnus uel paruus dicitur, ita hic numerus ad illum relatus multus uel paucus inuenitur, et hi homines multi uel pauci ad illos comparati. Non est autem id magnum quod multum, uel paruum quod paucum. Magnum uero et paruum in /75/ continuis, multum uero et paucum accipimus in discretis. Non solum autem haec quantitates non esse, sed nec etiam contraria esse monstrauit, primum quidem argumentum ex eo sumens quod relatiua sunt, ut supra monstrauerat; quae uidelicet relatiua omni contrarietate suntabsoluta. Idem quoque secundo ex inductione inconuenientis monstrauit, ostendens scilicet his qui ea pro contrariis habent, contraria simul in eodem existere atque eadem sibi ipsi contraria esse, in susceptione quidem contrariorum. Ut cum idem mons ad alium comparatus paruus et ad alium magnus inuenitur, in eodem simul 'magnum' et 'paruum', quae contraria conceduntur, reperientur atque idem sibi contrarium dicetur, secundum hoc scilicet quod duo inuicem contraria suscipit. Quae tamen duo inconuenientia satis eadem secundum sententiam inueniuntur, sed fortasse uerba unius magis abhorrebat aduersarius quam alterius. Ipse autem postea nullum ex his posse esse assumpsit, quod uidelicet uel contraria in eodem sint uel idem sibi dicatur contrarium. Unde aperte illa non esse contraria conuicit, quia scilicet in eodem simul existunt.
Videbatur insuperet maxime contrarietas inesse quantitati per superiorem et inferiorem locum, quae indubitanter sunt quantitates et contraria uidebantur. Superiorem autem locum in summo caeli fastigio accipiebant; inferiorem uero in medio terrae, quo inferius esse non potest Contraria autem inde haec uidebantur quod, cum ex eodem genere essent, id est ex quantitate, maxime ab inuicem distabant maximoque spatio disiuncta erant. Quam quidem contrarietatis causam adeo uilem Aristoteli uideri arbitror ut nec ad eam quicquam responderet. Eadem enim causa et in substantiis ipsis quibus loci ipsi adiacent, posset ostendi, cum tamen certum sit nihil omnino substantiae contrarium esse. Amplius: si ad distantiam spatii respiciamus, iam plura superiora loca ex omni ambitu firmamenti eidem inferior<i> loco esse contraria inuenientur. At uero unum tantum unius contrarium esse omnibus constat idque ipse quoque Boethius confirmat in expeditione suprapositae proprietatis, cum scilicet numerum omnino contrarietate priuari comprobaret. Rursus: si ad distantiam spatii respiciamus, magis oportebit contraria dici duos superiores locos in ipso ambitu firmamenti sibi recta fronte oppositos quam superiorem et inferiorem: illi enim maiore spatio ab inuicem diuersi sunt At uero distantia spatii non operatur contrarietatem, sed maxime naturae oppositio: neque enim haec substantia, si ab alia maximo spatio diuersa esset, ullo modo ad eam contraria diceretur. /76/ Ex his itaque manifestum est quantitati nihil esse contrarium; quod etiam multorum est aliorum atque ideo proprium quantitatis non est.
Sicut autem contrarietate quantitas caret, sic etiam comparatione, ut in numero patet et caeteris. Sicut enim 'magis unum' non dicitur, ita nec 'magis duo uel tria' potest dici. Unde etiam manifestum est 'magnum' aut caeteras suprapositas dimensiones quantitates non esse. At fortasse uidetur comparatio circa locum et tempus consistere, in eo scilicet quod dicitur 'extra exterior', 'intra interior' , 'infra inferior', 'supra superior', 'citra cit<er>ior', 'ultra ulterior'; 'diu' quoque 'diutius' facit ac 'diuturnus' 'diuturnior', quae temporis designatiua uidentur. Sed potius ista ad Quando, illa uero ad Ubi pertinent, quae etiam quidam habitudinibus, quidam uero positionibus Boethio teste adhibent, 'Superius' enim ad 'inferius' secundum relationem se habere uidetur. Herminius uero secundum quamdam positionem 'sursum' et 'deorsum' dici uoluit. At fortasse si praedicationem quam ad locum habet, inspiciamus, cum scilicet dicitur locus superior uel inferior, non haec ad Ubi uel ad Situm, id est Positionem, pertinere uidebuntur. Quae enim in loco non sunt, nec Ubi nec Positionem, quae etiam secundum locum est, suscipiunt; locus uero ipse in loco non est. Sed siue haec in Ubi, siue in Relationibus, siue in Positionibus locentur, certum est quantitates ad comparationem non uenire.
Sed nec hoc quidem earum est proprium, quod substantiis quoque multisque aliis commune est. At uero illud adextremum quantitati proprie attribuit, quod aequale uel inaequale proprie dicitur, alia uero per accidens et gratia horum, ut hic populus illi secundum aequalem numerum aequalis dicitur, uel haec substantia illi secundum aequalem lineam uel superficiem uel aliam eius quantitatem quantitati illius aequalem. Albedo autem caeteraeue qualitates non proprie aequales, sed magis similes dici possunt, quia, sicut aequalitas quantitatis est, ita similitudo qualitatis.
Hactenus de quantitate disputationem habuimus. /77/
Nunc ad tractatum praedicamentorum reliquorum operam transferamus eaque post quantitatem exsequamur quae ei naturaliter adiuncta uidentur ac quodammodo ex eis originem ducere ac nasci. Haec autem 'quando' et 'ubi' nominibus Aristoteles designat. Quorum quidem alterum ex tempore, alterum ex loco ducit exordium.
DE QUANDO
Est autem quando: in tempore esse, quaedam scilicet proprietas quae ex adiacentia temporis ad substantiam ipsi innascitur personae, tam a tempore ipso quam a subiecta substantia diuersa. 'Esse in tempore' diuersis modis fortasse intelligi potest, ut uidelicet esse dicatur in tempore quod existit aliquo existente, uel ita quod temporis adiacentia<m> suscipiat. At uero posterior <expositio> huic loco maxime congruere <uidetur> quod ad ea tantum referri potest quae temporis adiacentia<m> habent; prior uero <expositio> et ad tempora ipsa [expositio] prior uidetur et ad Supremas et Diuinas Personas, quae in tempore esse denegantur, immo ad omnia deflecti poterit.
Sicut autem plures temporum species considerant, annum, mensem, hebdomadam, diem, horam, momentum, ita et secundum haec plures quando species licet attendere, ut esse in anno uel mense etc., et quaecumque insuper ad interrogationem 'quando' aduerbii reddunt, cum uidelicet non de tempore, sed magis de adiacentia ex tempore nata quaeritur. Iuxta quod et ipse Aristoteles heri exemplum quando posuit: "quando autem, inquit, ut heri." Quod fortasse exemplum aliquid dubitationis habet, cum uidelicet 'heri' rei existentis designatiuum non uideatur. Sicut enim dies hesterna praeterita est ac iam non est, ita et [secundum] quae <in> ea fuera<n>t <secundum> adiacentia<m>, praeterita uide<n>tur, ubi ipsius causa non permanet. Sed fortasse hi qui magis in speciebus rerum naturam quam uocabulorum impositionem attendunt, per 'heri' quamdam praesentem adiacentiam designari <uolunt> quae in ipsa re est, ex eo quod in hesterna die fuerit; ut scilicet ex praeteritis quoque temporibus praesentes retineat proprietates, secundum id /78/ scilicet quod in eis fuit. Saepe autem causis pereuntibus effectus remanere contingit, ut post patrem aut matrem filium uel post infirmitatem qui ab ea infertur pallorem. Videntur autem et ex eodem tempore diuersae species quando secundum diuersos transitus temporum generari, ut 'heri' uel 'nudiustertius' uel etiam 'cras' secundum idem tempus accipiuntur et illud insuper 'quando' quod cum ipso praesentialiter sit. Veluti in 'hodie' ostendi potest: hesterna enim die cras secundum ipsum dicebamus, hodie uero quamdam adiacentiam, quam quando dicimus, cum ipso fieri simul consideramus; in crastino uero heri secundum ipsum dicebamus, in tertio uero nudiustertius. Sic et aliis succedentibus diebus uel praecedentibus diuersae secundum idem species fingerentur uno fortasse indiuiduo. Sic enim heri singulare uideturet indiuiduum, quandoquidem ex singulari die praeterita natum est, sicut ipsa dies fuerat, quod etiam eidem contingit subiecto; et hoc quidem clarum est, cum posteriorem et propriam significationem esse in tempore accipimus. Secundum uero aliam species fortasse uidentur ac multis inesse, secundum id scilicet quod multa existant die hesterna eadem permanente; singula uero sua diei indiuidua habuerunt. Sicut autem tempus aut quaelibet quantitates contrarietate carent, ita etiam quae ex eis nascuntur, contrarietatem non habent. Comparari autem fortasse uidebuntur, sicut de quantitate tractantes meminimus.
DE UBI
Ubi uero in loco esse definimus; unde et ipse Aristoteles: "ubi, inquit, ut in loco." Quoniam autem et quando in tempore esse et ubi in loco determinamus, non incommode hoc loco demonstramus quot modis esse in aliquo accipimus. Boethius autem in Editione Prima super Categorias nouem computat: esse scilicet in loco, uel uase, siue in materia ut in subiecto forma esse dicitur, siue ut totum in partibus, uel partes in toto, seu species in genere, uel genus in speciebus, aut ut in imperatore uel quolibet honori praesidente honor ipse dicitur esse, aut ut in fine, ut in beatitudine iustitia. A qua quidem computatione male uidetur reliquisse esse in tempore, de quo ipse in sequentibus obiectionem mouet, ac male post 'esse in loco' adiunxisse 'esse in uase', nisi forte 'in loco esse' secundum quantitatiuum locum acceperit, 'in uase' autem secundum substantialem. Sicut autem quando ex adiacentia temporis, ita ubi ex /79/ adhaerentia loci nascitur; tam ab ipso loco quam a subiecta persona diuersum.
'Esse autem in loco' secundum 'loci' aequiuocationem duobus modis intelligi potest: 'locum' enim modo substantialem, ut domum uel theatrum, intelligimus, modo uero quantitatiuum, quem corporis circumscriptionem dicimus; de quo in quantitate actum est superius. Secundum autem quantitatiuum locum Deus incircumscriptus dicitur; secundum uero substantialem ubique esse perhibetur. Similiter et 'esse in loco' dupliciter potest sumi, siue scilicet in loco quantitatiuo siue substantiali. At uero de substantiali maior est consuetudo, ut Romae esse uel Tarenti uel Antiochiae. Si quis etiam 'Romae esse' siue alia nomina secundum circumscriptionem rei accipia[n]t, non uidebitur loca permutare secundum accessum nostrum uel recessum, ut cum <modo> ad eam ciuitatem, modo ad istam properamus; eamdem enim circumscriptionem eadem corporis mei mensura tenet, siue in hac siue in illa maneam ciuitate. Quae quidem circumscriptio ita corpori monstrata est adhaerere atque adiuncta esse, ut singulae partes huius singulas partes illius obtineant nec umquam alterum ab altero recedat eademque dimensio utriusque credatur. Sic itaque idem locus quantitatiuus permanere uidetur, cum de hac ciuitate ad illam meamus, sicut idem remanet corpus; nec mutari circumscriptio ipsa uidetur, nisi per au<g>mentum corporis adiunctiui uel detrimentum. Si itaque 'Romae esse' circumscriptionis nomen accipiatur, oportet ut uel ad horam sit impositum ac quasi sumptum ex praesentia substantialis loci, uel nos confiteri idem simul habere et id quod Romae esse dicitur et quod Antiochiae esse nominatur, cum tamen nullus simul et Romae et Antiochiae possit esse. Si uero 'ubi' ad substantialem locum potius quam ad quantitatisum reducimus, illud annotandum est non omnia corpora loco contineri, ut firmamentum ipsum, ultra quod nihil reperitur. Illud quoque animaduertendum est quod quandoque species secundum eiusdem indiuidui loci possumus intelligere continentiam. Cum enim Roma uel quaelibet ciuitas una sit uel quaelibet domus, esse tamen in hac ciuitate uel in hac domo multis esse commune poterit: multi enim simul esse in hac ciuitate et in hac domo poterunt. In quibus etiam manifestum uidetur multas species uel genera ad actus nostros pertinere, secundum id scilicet quod domos fabricamus uel ciuitates componimus, atque in his fortasse aliud cassari quod omne genus duabus speciebus sufficienter distribui possit, cum scilicet pro operatione nostra specierum numerum uel minui uel augeri contingat.
/80/ Videntur autem nec generalissima esse ubi uel quando, eoquod prima principia non uideantur: quae enim ex alio nascuntur, prima non uidentur principia, sed ipsa quoque principia habent; ubi autem ex loco, quando autem ex tempore, sicut dictum est, originem ducunt. Sed secundum materiam summa dicuntur principia, non secundum causam; si enim 'principium' secundum causam quamlibet accipimus, poterit substantia aliorum principium dici, in quo omnia alia fiunt, ac dum per ipsam sustentantur, per eam esse habere non dubitantur.
Solet autem a multis in admiratione ac quaestione deduci cur magis ex loci uel temporis adiacentia praedicamenta innascantur quam ex adhaerentia aliarum specierum siue generum. Tam bene enim 'qualiter' unius nomen generalissimi uideretur, sicut 'ubi' uel 'quando', cuius quidem species bene uel male dicerentur, sicut 'quando' 'heri' uel 'nudiustertius', uel 'ubi' 'Romae' uel 'Antiochiae esse'. Si quis autem qualiter dicat, nihil aliud quam qualitatem demonstrare <uidetur>, et ubi dicimus nihil aliud quam locum designare, uel quando nihil aliud quam tempus. Unde et earum definitiones recte uel in loco esse uel in tempore dicimus, quae, si grammaticae proprietatem insistamus, nihil aliud a loco uel tempore diuersum ostendunt, in quibus tantum loci uel tempora ponuntur cum praepositionibus ipsorum, quas e<am>dem significationem cum casibus quibus apponuntur, constat obtinere: cum enim dicimus 'in domo', non aliud per 'in' quam per 'domo' designatur. Videntur itaque magis pro nominibus accipienda esse 'esse in loco' uel 'esse in tempore' quam pro definitionibus. Haec autem generalissima ipsa, ut arbitror, comparationis necessitas meditari compulit. Cum enim quantitates non comparari constaret, non poteramus comparationem diu uel diuturni uel extra ad tempus uel locum reducere; indeque maxime <arduum> inueniri praedicamenta arbitror ad quae illa reducantur. Ac de his quidem praedicamentis difficile est pertractare quorum doctrinam ex auctoritate non habemus, sed numerum tantum. Ipse enim Aristoteles, in tota praedicamentorum serie sui studii operam nonnisi quattuor praedicamentis adhibuit, Substantiae scilicet, Quantitati, Ad aliquid, Qualitati; de Facere autem uel Pati nihil aliud docuit, nisi quod contrarietatem ac comparationem susciperent. De quibus quidem Boethio teste ipse in aliis operibus suis plene perfecteque tractauerat. De reliquis autem quattuor, Quando scilicet, Ubi, Situ, Habere, eo, inquit,<quod> manifesta sunt, nihil praeter exempla posuit. Manifesta autem haec quattuor uel inde dixit quod ex /81/ aliis innascantur, uel ex eo quod in aliis operibus suis de his satis tractatum sit; de ubi quidem ac quando ipso quoque attestante Boethio in Physicis, de omnibus qui<dem> altius subtiliusque in his libris quos Metaphysica uocat, exsequitur. Quae quidem opera ipsius nullus adhuc translator latinae linguae aptauit; ideoque minus natura horum nobis est [in]cognita.
DE SITU
Situs quoque, quem Positionem nominamus, ex loco nasci uidetur. Situm enim accipimus secundum modum subsistendi in loco, ut iacere, stare, sedere. Ubi uero diximus simpliciter secundum hoc quod in loco est, Situm autem accipimus secundum modum se habendi in loco. Unde etsi ex loco utrumque ducat exordium, magna tamen eorum differentia apparet. Quod itaque quaelibet substantia iacens aut stans aut sedens dicitur, ex quibus<dam> adiacentibus positionibus uenit, a quibus haec denominatiua esse Aristoteles in tractatu Ad aliquid docet, cum enim Positionem quoque Relationibus secundum platonicam definitionem adiungeret. "Est autem, inquit, accubitus et statio et sessio positiones quaedam positio uero Ad aliquid est; iacere autem uel stare uel sedere ipsa quidem non sunt positiones, denominatiue uero ab his quae dictae sunt positionibus nominantur"; ex quibus quidem uerbis magna solet esse dubitatio. Cum enim iacere et stare positiones esse concedantur, a positionibus ipsa denominatiue non dicuntur. Unde et in expositione Situs ipse quoque ait Boethius: "sed quoniam omnis res quae ab alio denominatur, aliud est quam <id> ipsum a quo denominata est, ut aliud quid grammaticus atque grammatica, quamuis grammaticus a grammatica denominetur, ita cum sit Positio relatiua, quicquid denominatiue a positionibus dicitur, hoc relatiuorum genere non continetur. Positio autem ipsa relatiua est, positum uero est a positione denominatum. Statio enim cuiusdam" (id est stantis) "statio est. 'Stare' uero, quoniam a 'statione' diriuatum est, non ponitur in eodem genere in quo 'statio' fuit."
Ex his itaque quae in enspositione Situs Boethius ponit, manifestum est iacere et stare non idem esse cum positionibus a quibus denomina<n>tur. Unde 'iacere' et 'stare' potius sumpta quasi 'stans' et 'iacens' accipienda sunt /82/ quam substantiua specierum positionis nomina, tamquam scilicet ipsae personae iacentes et stantes a positionibus ipsis quas habent, denominatiue dicantur. Sed dicitur quod de ipsis substantiis intelligi non possit, immo ipsos situs a positionibus denominatiue dici manifeste monstrauit, cum ait: "dictum est autem et de Situ in his quae Ad aliquid sunt, quia denominatiue a positionibus dicitur." Unde quidam (quorum unus, memini, Magister noster erat) 'positionis' nomen ad qualitates quasdam aequiuoce detorquent atque etiam ipsarum nomina specierum 'statio', 'sessio' etc., a quibus ipsos situs denominari dicunt tamquam a quibusdam proprietatibus suis, ita quidem ut sessio situs a /82.l0/ sessione qualitate denominari dicatur. Sic et in aliis. Ipse autem insuper Boethius adiungit situs ipsos a positionibus ideo denominari ostendi, ut eos per hoc a relatiuis separet, quibus ipse Aristoteles Positiones qualitates secundum Platonem adiunxerat. Ipse tamen Aristoteles situs ipsos a relatiuis non exclusit, sed cum positiones relatiuis adiunxisset, situs ab ipsis denominari tantum ostendit. Neque enim conueniens erat, ut a relatiuis per positionem excluderentur quae tam bene relatiuis sicut positio poterant adiungi. Omnes enim formae ad sumpta sua secundum Platonem possunt relatiue assignari. Sicut enim dicitur positio positi positio de qualitate si qua situm ita etiam de Situ uel speciebus eius potest dici. Ipse quoque Boethius falsum protulit argumentum, cum ea quae denominantur ab aliis, in eodem genere non posse contineri perhibuit, quippe albedo et a claritate clara denominatiue dicitur et sanitas a bonitate bona et omnia Qualitari supponuntur.
Primam itaque sententiam magis commendamus quam nouam denominationem secundum nouam uocabuli impositionem fingamus. Ipsas itaque stantes uel iacentes personas denominatiue dici concedimus a statione uel sessione positionibus, id est sitibus. Quod autem opponitur quod Aristoteles in Situ repetit ea quae de Situ in Ad aliquid dixerat, cum ait: "dictum est autem et de Situ in his quae Ad aliquid sunt, quoniam denominatiue a positionibus dicitur", nihil obest si subiecta ipsa quae breuiloquus tacuit hoc loco et in Ad aliquid posuit, subintelligamus, iacere scilicet, stare, quae sumpta sunt substantiarum nomina. Quod itaque in Ad aliquid de Situ dixerat, cum scilicet ostendit situs ipsos denominatiua habere iacere, stare etc., idem et in Situ repetiit.
DE RELATIVIS
'Ad aliquid' nomen multis modis accipimus: modo enim ipso in rebus, modo in uocibus utimur. Est autem uocum nomen secundum hoc quod ipsas relationes nominat; horum uidelicet nominum: 'paternitas' 'filiatio' ac caeterorum; in rebus autem multipliciter accipitur. Plato enim omnia illa ad aliquid esse uoluit quaecumque ad se inuicem assignari per propria nomina quoquo modo possent falsa constructionis regula, secundum quam quidem significationem ipse Aristoteles ex Platone mutuasse creditur illam definitionem quam primam posuit ac postea correxit. Cum uidelicet talia ad aliquid dici monstrauit quaecumque hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur uel quamodolibet aliter ad aliud, id est quaecumque ad se inuicem per nomina sua assignantur uel genitiuo uel quolibet alio casu siue praepositione, hoc ipsum autem quod sunt, hoc est per propria nomina, determinauit, eoquod alias assignationes ad relationes nullas accipit. Ut si bos hominis possessio dicatur, non bos quidem hominis, non ideo bos Relatiuis adiungitur; secundum quam quidem Platonis definitionem formas secundum significationem ad formata sua ad aliquid conuenit nominari. Sicut enim dicitur disciplina disciplinati disciplina, ita etiam reciprocari potest disciplinatum disciplina disciplinatum. Accipitur quoque 'ad aliquid' nomen in designatione rerum quae relationibus informantur, ut Socratem Boethius ad aliquid uocat, secundum id quod paternitate aut aliqua relatione informatur et tunc quidem sumptum est a Relatione uocabulum.
Proprie autem et substantiue in designatione ipsarum relationum accipitur tamquam huius praedicamenti generalissimum cuius ea est definitio quam Aristoteles ad correptionem platonicae ita protulit: "sed sunt, inquit, ad aliquid quibus est hoc ipsum esse ad aliud quodammodo se habere", id est quorum essentiae ita ad inuicem sese habent, ut non solum in subiectis suis simul naturaliter consistant, uerum circa ea ad se inuicem referuntur ac secundum se subiecta ipsa ad inuicem faciunt respicere, ut sunt paternitas et filiatio, seruitium et dominium atque alia multa. Quae quidem Aristoteles in tractatu Ad aliquid ad correptionem platonicae definitionis et simul esse natura docuit et ad se inuicem secundum eorum in quibus sunt, relationem habere mutuam conuersionem, ut uidelicet et pater gratia filii et filius gratia patris intelligatur existere; nec quidem filius possit esse sine patre nec pater sine filio. /84/ Non dico quidem quin substantia patris absque substantia filii uel essentia filii absque essentia patris subsistere queat in suae proprietate personae uel in natura substantiae (ut Anchises absque Aenea uel econuerso), sed in proprietate relationis, easque se<paratim> posse esse denego, ut nulla uidelicet substantia in proprietate patris esse queat, nisi aliqua sit in proprietate filii, et si qua filiationis formam susceperit, simul et aliquam formam paternitatis necesse est indui; et hoc est alterna eorum reciprocatio, ut et ille qui pater est, paternitatem respectu filii tantum habeat, et qui filius est, filiationem respectu patris. Unde et eorum quoque nomina quae secundum illas proprietates imposita sunt, ad se inuicem reciprocantur; pater enim filii pater et filius patris filius proprie dicitur. Sed haec, ut Aristoteles docuit, reciprocatio constructionis aliquando fit casu, aliquando praepositione. Casu quidem ut in supraposito exemplo; praepositione quidem ueluti cum dicitur magnum ad paruum magnum et paruum ad magnum paruum. Quae uero casu fiunt aliae eodem, ut supraposita, aliae dissimili, ut istae: 'disciplina disciplinati disciplina', 'disciplinatum disciplina disciplinatum'. Harum enim alia fit genitiuo, alia ablatiuo, quae tamen Aristoteles secundum platonicam definitionem, quam praeposuit, relatiua uocauit, cum sciret disciplinam qualitatem esse, ut in praedicamento qualitatis ex speciebus eius quas qualitates ostendit, conuincit. Ubi etiam ipse platonicam de relatiuis definitionem manifeste deridet et improbat, cum species eius generis qualitates ostendit esse quod in Ad aliquid Plato recipiebat: est enim impossibile genus alteri praedicamento quam species supponi. Est autem ea (<quae>, ut Boethius meminit, a Platone creditur proferri) relatiuorum definitio illa quam ipse etiam Aristoteles in Ad aliquid praeposuit. "Ad aliquid, inquit, talia dicuntur quaecumque hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur uel quomodolibet aliter ad aliud," id est quaecumque per propria nomina in constructione assignantur ad alio<s> siue per genitiuum siue per quemlibet alium casum seu etiam per praepositionem.
Possunt autem fieri quaedam rerum assignationes ad alias per alia nomina quam per propria, ut bos hominis possessio, non hominis bos dicitur et Socrates magister Platonis, non Socrates Platonis dicitur. Haecque quidem assignatio relationem, et secundum Platonem, non exigit, sed ea quae per idem fit nomen, ut 'pater filii pater'. Hocque intelligi uoluit, cum ait quod "hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur," id est per eadem nomina sua per quae subiciuntur, ad alia assignantur; secundum quam quidem definitionem Aristoteles omnes formas relationes innuit esse et /85/ quasdam substantias. Possunt enim quaelibet formae ad sua formata per nomina sua quoquo modo assignari, ut 'disciplina disciplinati disciplina' et 'albedo albi albedo' et 'album albedine album' et 'disciplinatum disciplina disciplinatum'. Et quaedam etiam ad duo uidentur assignandae, ut sensus et scientia: potest enim dici scientia scientis uel scibilis scientia et sensus sensati uel sensibilis sensus; sed ad hoc quidem assignatur secundum hoc quod ex eo est, ad aliud uero secundum hoc quod in eo est. Nam 'sensibile' uel 'scibile' passiue Aristoteles accepit, id est ea quae sentiri uel sciri possunt, quae a quibusdam potentiis sumpta sunt, ad quae etiam secundum Platonem uidentur assignari. Sicut enim dicitur scibile scientia scibile, ita etiam uidetur bene dici scibile scibilitate scibile ac magis etiam proprie, cum hoc sit propria forma scibilis, ut iam uidelicet contingat secundum Platonem idem duo relatiua habere aut fortasse etiam plura. Nam sicut scientia ad scibilem uel potentem sciri refertur, quare non etiam ad pote<n>tem scire? Sicut enim actus potentiae de passione ex scientia contingit, sic etiam actus potentiae de actione.
Sed potius Aristoteles illud secundum Platonem assignauit relatiuum scientiae, ex quo facilius poterat inconueniens secundum proprietatem relatiuorum ostendere, cum uidelicet ea non simul esse in natura ostenderat, sed ipsum scibile scientiam praecedere. Prius enim ipsa res scibilis est, id est potens sciri, quam scientia de ipsa habeatur, ut omnia illa quae ante creationem hominis uel animalis fuerunt, iam quidem scibilia erant, id est potentia sciri, cum nondum tamen eorum scientia in aliquo esset, quippe nullus adhuc hominum creatus erat, cum iam scilicet, ut Aristoteles ait, ipsa consisterent elementa, quae sciri quantum ad se poterant, nondum posita in constitutione animalis.
Contingebat quoque secundum illam defnitionem platonicam, ut Aristoteli uisum est, quasdam substantias ad aliquid esse, ut sunt illae quae partes sunt uel instrumenta, ut manus, caput, ala, remus. Manus enim manuti manus dicitur et manutum manu manutum. Sic quoque et caput ad capitatum et ala ad alatum et remus ad remitum assignari et reciprocari possunt. Unde et ea contingebat relatiua esse et ita quasdam substantias esse <ad> aliquid; quod impossibile erat, cum uidelicet ipse Aristoteles docuisset in eodem Praedicamentorum Libro generum diuersorum et non subalternatim positorum non easdem posse esse uel species uel differentias. Quae uero generalissima sunt genera, cum suprema sint et /86/ prima principia, sibi supponi nequeunt, sed ita in discretione propriae naturae disiuncta, ut numquam eiusdem essentia<e> possint esse. Unde quaecumque unum fuerit alterum impossibile est esse. Cum sit itaque ala ad aliquid, non potest esse substantia. Nec dico quidem relationes ipsas non posse substantias informare, sed non posse substantiam esse. Ipsa enim paternitas uel filiatio, quae ad aliquid dicuntur, ipsa informant substantia<m> (quae inde uel pater uel filius dicitur), sed ipsa non possunt effici substantia.
Cum itaque Aristoteles tot inconuenientia sequi conspiceret ex ea definitione relatiuorum quam Plato nimis laxam dederat, ausus est errorem magistri <c>orripuisse et eius magister fieri cuius se fuisse discipulum recognoscebat. "Sed sunt ea, inquit, potius ad aliquid quibus (est) hoc ipsum esse ad aliud se habere", ut supra expositum est. Quae quidem ab alia in eo maxime diuersa creditur quod hanc Aristoteles secundum rerum naturam protulit, illam uero Plato secundum constructionem nominum dedit. Unde ille dixit 'dicuntur' ad constructionem uocum respiciens, iste uero 'esse' posuit, rerum proprietatem ueracius intuens. "Prior uero, inquit Aristoteles, definitio omnia sequitur," id est comitatur, "relatiua;" sed non in eis confert esse ad aliquid, cum sit scilicet continentior. Plura enim sunt quae quodammodo ad alia possunt assignari, quae relatiua non sunt, ut in suprapositis continetur, cum uidelicet esse unius ex esse alterius non pendeat. Est enim, ut Aristoteles docuit, esse relatiuorum habere se ad aliud, id est ipsa proprietas secundum quam ipsum subiectum ad alterum respicit, ipsa est relatio, ut paternitas, quae hanc substantiam cui adiacet, ad illam cui filiatio inest, respicere facit, secundum id scilicet quod hic est illius pater. Multa uero ad alia possunt quoquo modo assignari, nec tamen eorum sunt relationes, ut ala alati, quod potest dici non secundum relationem, sed secundum possessionem, et remus remiti non secundum relationem, sed secundum coaptationem et apparatum. Sicut enim Aristoteles in praedicamento relatiuorum docuit animal non bene ad caput, uel nauem ad remum secundum relationem assignari, (eo uidelicet quod multa animalia sine capitibus essent uel multae naues quae remis non egerent, sed solo conto regerentur), ita etiam ex eodem loco innuit nec etiam alam ad alatum nec remum ad remitum bene referri, sicut Plato uoluisse creditur, cum saepe nec alae sint alatorum nec <remi> remitorum. Ala enim abscissa nullius est alati, uel remus absconditus nullius remiti.
/87/ Secundum ergo relationem ea tantum ad alia possunt assignari quorum, ut dictum est, essentia ex se inuicem pendet, ut sunt quaelibet relatiua. Secundum autem possession, multa quoque alia habent assignationem ad alia, ut bos meus dicitur, id est, mei, non quidem <quod> secundum suam essentiam, ut uidelicet ex essentia bouis, ad me respiciat, sed ex possessione mihi sit subiectus. Platoni autem imponunt eum in definitione illa non solum ueram et propriam relationis assignationem accepisse, sed quamlibet, ut etiam in Ad aliquid ipsae possint substantiae includi; largior est itaque illa definitio quam nomen 'ad aliquid'. Unde et Aristoteles ait eam sequi quidem omnia relatiua, sed non conferre eis esse ad aliquid.
Sunt autem qui, quemadmodum platonicam definitionem nimis laxam uituperant, ita et aristotelicam nimis strictam appellant. Dicunt enim eam neque relationi generalissimo neque indiuiduis eius posse aptari, sed tantum speciebus ad aliquid siue subalternis siue specialissimis. Relationi quidem generalissimo conuenire non potest, eo uidelicet quod ipsa non habeat ad quod possi[n]t referri, neque uidelicet in suo praedicamento neque in alio. In alio quidem non potest habere, cum non sint in aliis praedicamentis relatiua; in suo quidem non habet, cum sit natura prior omnibus <his> quae continet. Unde illam definitionem Aristotelis nullomodo Ad aliquid generalissimo conuenire iudicant; sed neque indiuiduis relationibus, ut huic paternitati uel huic filiationi. Si enim, inquiunt, haec paternitas haberet suum esse habere se ad aliud, ueluti ad hanc filiationem, et iam utique habere se ad hanc filiationem substantiale esset huic paternitati, quare etiam paternitati. Quicquid enim substantiale est indiuiduo, est substantiale speciei, cum uidelicet tota sit indiuidui substantia. Quod si paternitatis specialis substantia esset habere se ad hanc filiationem, utique hac filiatione destructa omnino ipsa species perimeretur. Amplius: si, inquiunt, indiuidua referri diceremus, saepe contingeret idem relatiuum multorum esse, ut in homine habente plures filios, qui unam paternitatem respectu omnium habet, uel in filio habente patrem et matrem, qui unam filiationem habet respectu utriusque. Videntur insuper <inde> indiuidua non posse in definitione aristotelica includi, quod ipse dixerit priorem definitionem quam Plato dederat, omnia sequi relatiua: oportet enim secundum eam ipsa quoque indiuidua per propria nomina ad se inuicem reciprocari, sed nequaquam constructionis proprietas patitur dici: 'hic pater huius filii hic pater'. Neque Prisciano auctore genitiui casus a singularibus nominibus possunt /88/ regi, sed cum dicitur 'Marcia Catonis', 'uxor' oportet subintelligi; cui etiam congruit quod Aristoteles negauit omnes primas substantias ad aliquid uideri, cum quaedam secundae uidentur secundum constructionis assignationem. Neque enim in his constructionem ualere ullo modo uidit; quod enim manus non dicitur alicuius quaedam manus, sed alicuius manus, et quoddam caput non dicitur alicuius quoddam caput, sed alicuius caput; ac si aperte ostenderet constructione<m> quidem communis et specialis ad genitiuum ualere, non singularis. Unde etiam ipsa indiuidua referri non uidentur nec ipsa quoque in definitionem aristotelicam uenire; unde et Aristoteles de imperfectione restrictionis, sicut Plato de acceptione nimiae laxitatis, culpabilis uidetur; uterque enim modum excesserit atque hic quasi prodigus, ille tamquam auarus redarguendus.
Sed et si Aristotelem, Peripateticorum Principem, culpare praesumamus, quem amplius in hac arte recipiemus? Dicamus itaque omni ac soli relationi eius definitionem conuenire ipsique Relationi generalissimo; circa ipsa quoque eius indiuidua idque quod est omni ei conuenire. Si enim indiuiduis aptari non posset, nec utique speciebus essentiae. Neque enim substantia specierum diuersa est ab essentia indiuiduorum, sicut in Libro Partium ostendimus, nec res ita sicut uocabula diuersas esse contingit. Sunt namque diuersae uocabulorum in se essentiae specialium et singularium, ut 'homo' et 'Socrates' et 'Plato', sed non ita rerum diuersae sunt essentiae. Unde illam rem quae est Socrates, illam rem quae homo est, esse dicimus; sed non illud uocabulum quod est 'Socrates', illud quod est 'homo'. Unde quod in re speciali contingit, et in ipsius indiuiduis necesse est contingere, cum uidelicet nec ipsae species habeant nisi per indiuidua subsistere nec in ea quae informant et ad inuicem faciunt respicere, nisi per indiuidua uenire; quia enim haec paternitas huic homini aduenit, et paternitatem homini necesse est aduenire. Magis etiam propria ipsa indiuidua referri uidentur quam ipsae species, cum saepe relatione<m> in speciebus deficere uidemus quam in indiuiduis tenemus, ut in aequali et simili et inaequali et dissimili. Neque enim aequalitas uel similitudo uel caetera ad alias secundum relationem species assignantur, sed ad se ipsas gratia indiuiduorum; aequale enim aequali aequale dicitur, et simile simili simile.
Sunt tamen qui aequale et inaequale, simile et dissimile inter qualitates contrarias recipiant, ex eoque ea contraria comprobant quod priuatoriis uocabulis designantur, ut aequale inaequale, par impar, /89/ quod omnino respuimus. Si enim contraria essent in eodem et in diuersis respectibus, ut idem mons ad diuersos montes et magnus respectu huius et paruus respectu illius dicitur, sic quoque idem homo ad diuersos et aequalis et inaequalis dicitur; unde ea non esse contraria relinquitur. Amplius: si aequale et inaequale esset contrarium, oportet ipsum sicut inaequale comparari: quae enim contraria sunt eorum quae comparantur, necesse est et ipsa comparari. Inaequale autem comparari Aristoteles docuit, aequale uero comparari non potest: nullum enim au<g>mentum uel detrimentum aequalitas recipit. Ubi enim in altero augmentum uel detrimentum superabundauerit, aequalitas constare non poterit. Sed nec ea quae secundum aequalitatem ueniunt, proprie comparari possunt, ut planum et plenum. Planum enim dicitur secundum hoc quod partes aequaliter iacent; impleri autem aliquid alio non potest, nisi implentis substantia capacitati impleti adaequatur. Unde non proprie uel plenus plenior uel planus planior dici potest. Cum autem aequale ad aequale referatur, non contingit diuersas esse species, sed diuersa speciei eius indiuidua: ex hac enim aequalitate iste ad illum et ex illa iste ad istum dicitur aequale. Et cum quaelibet substantia multis aliis secundum aequalitatem conferatur, quot in aliis erunt aequalitates, tot in ipsa eadem quae ad eas respicit, oportet intelligi. Similiter et de paternitate et de aliis relationibus, ut uidelicet cum idem sit pater diuersorum, quot sunt in diuersis filiationes, tot erunt in ipso paternitates. Quod quidem ex eo rationabiliter uidetur, quod primogenito filiorum nato ad eum solum pater respiciebat; secundo autem nato iam non ad priorem tantum ex paternitate respicit, sed etiam ad secundum. Nato itaque secundo filio quidam in patre respectus factus est qui prius non erat, id est alia paternitas, quae etiam illo filio defuncto in patre ipso peribit. Ac si quidem plura non erunt eiusdem relatiua, sed una tantum relatio unius erit, horum autem relatiuorum quae indiuidua sunt, oppositio non solum non est in respectu, uerum non etiam in adiacentia. Non enim haec paternitas et illa ad quam refertur filiatio in eodem poterunt esse. Quod autem opponitur de constructione relationis singularium nominum, nihil obest: etsi enim genitiuo non possit fieri, alio tamen modo potest assignari, ut uidelicet dicamus: 'hic pater ad hunc filium hic pater' uel quolibet alio modo, dum hanc paternitatem gratia illius filiationis existere monstramus. Vel si constructionem quoque specialis nominis uelimus seruare, illud Aristotelem intellexisse tantum quantum ad species /90/ dicamus quod scilicet dixit priorem definitionem omnia relatiua sequi. Illud quoque quod dicitur: substantiale esse speciei quicquid est indiuiduo substantiale, nihil obest: de formis enim substantialibus est accipiendum. Non enim sicut species a generibus differentiis abundant, ita indiuidua speciebus. Illae enim solae differentiae Socratem constituunt quae hominem faciunt, ueluti rationalitas, mortalitas et caeterae, quae quidem uniuersales sunt, non singulares; nam fortasse haec rationalitas Socrati substantialis <est>, non homini. Quod itaque omnes formae quae indiuiduis substantiales sunt, substantiales etiam sint speciebus secundum species, non secundum indiuidua, absque omni calumnia dici potest. Si qua uero de speciei aut indiuiduorum natura hic minus dicta sunt, in Libro Partium requirantur.
Solet autem in quaestione illud duci, utrum relationes ad se per sumpta tantum nomina referantur, siue etiam per substantiua, utrum scilicet, quemadmodum dicimus 'pater filii pater', ita etiam dicamus: 'paternitas filiationis paternitas'. Sed mihi quidem nihil uidetur sonare haec constructio substantiuorum. Rationem quidam praetendunt ut ualeat; aiunt enim ipsas relationum essentias ex sua subsistentia sese exigere, et quod ipsa subiecta sese respiciant aut ad se inuicem secundum eas referuntur, ex eis habere. Unde et ipsas id principaliter oportet tenere et ad se inuicem substantias earum referri; unde etiam recta uidetur substantiuorum nominum relatio quae eas in essentia designant. Illud quoque quod in tractatu Oppositorum Aristoteles ostendit uisum et caecitatem non esse relatiua,-eo scilicet quod non referantur ibi quae relatione<m quae per> substantiuum nomen ponunt-, dicens: "uisus non est caecitatis uisus," id confirmare uidetur quod etiam per substantiua nomina relationes fieri debeant. Alioquin aeque posset monstrari, quod paternitas et filiatio non essent relatiua,uel quaelibet aliae relationes. Sed bene quidem Aristoteles per ipsam substantiuorum relationem conuincit ea relatiua esse, cum illa potius in istis uidentur recipienda quam illa quae per sumpta fiere<n>t, hoc modo: 'caecus uilentis caecus', uel 'uidens caeci uidens'. Istam enim nullo modo ualere patebat, sed illa quodammodo uidebatur idonea quae per substantiua proponebatur, ex ea uidelicet affinitate, quod per substantiua illa fieri soleat assignatio quae fit per
superius nomen sic: 'caecitas uisionis est priuatio' uel 'uisio habitus caecitatis', quam statim subiunxit: "sed priuatio quidem, inquit, uisionis, <caecitas dicitur>" "caecitas uero uisionis non dicitur" adde; etiam Cum dixisset: "uisus non est caecitatis uisus," adiunxit: "nec ullo alio modo dicitur ad ipsum," id est uel etiam per adiectiua nomina, quod quidem ideo praetermisit, ut dictum est, quia clarum erat. Illud etiam non satis cogit per substantiua quoque nomina fieri relatione<m>, quod scilicet in sua substantia relationes dicuntur suamque ex se ad inuicem essentiam habent, sicut nec illud quod albedo in sua essentia forma est corporis, exigit ut in sua essentia de ipso praedicetur. Et nos quidem fortasse idoneam de substantiuis quoque nominibus relationem possumus componere, sed <non> iuncta per genitiuum, ut dicamus: 'paternitas filiationis paternitas', sed ita potius: 'paternitatis essentia ex filiatione pendet et subsistentia filiationis ex paternitate' uel quolibet alio modo. Sic quoque et per substantiuum nomen albedinis praedicationem albedinis de corpore in adiacentia possumus ostendere, ut ita dicamus: albedo adiacet corpori uel informat corpus.
Haec quidem de relatiuis Aristotelem plurimum sequentes diximus, eo scilicet <quod> ex eius operibus latina eloquentia maxime sit armata eiusque scripta antecessores nostri de graeca in hac lingua transtulerint. Qui fortasse, si et scripta magistri eius Platonis in hac arte nouissemus, utique et ea reciperemus nec forsitan calumnia discipuli de definitione magistri recta uideretur. Nouimus etiam ipsum Aristotelem et in aliis locis aduersus eumdem magistrum suum et primum totius philosophiae ducem, ex fomite fortassis inuidiae aut ex auaritia nominis <uel> ex manifestatione scientiae, insurrexisse, quibusdam et sophisticis argumentationibus aduersus eius sententias inhiantem dimicasse, ut in eo quod de motu animae Macrobius meminit. Sic quoque et hic fortasse oblita est ipsius corrosio, cum uel non aeque impositionemnominis 'ad aliquid' secundum eum accepit uel praue definitionis sensum exposuit prauaque exempla ex se adiecit, ut quod emendare posset inueniret.
Sed quoniam Platonis scripta in hac arte nondum cognouit latinitas nostra, eum defendere in his quae ignoramus, non praesumamus. Unum tamen confiteri possumus: si attentius platonicae definitionis uerba pensentur, eam ab aristotelica non discrepare sententia. Nam in eo quod dixit: 'quae hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur', non tam uisus /92/ ad uocalem constructionem, ut aiunt, respexisse, quantum ad naturalem rerum relationem. Cum enim ait 'hoc ipsum quod sunt', essentiam demonstrauit, non uocabulum. Neque enim ipsa res ipsum est uocabulum; nec uocabulum rei esse dici potest, sed rei essentiae demonstratio; quod uero posuit 'dicuntur', nuncupatiuum est uerbum quod uim habet substantiui, ac si uidelicet diceret: 'sunt'. Cum ergo dixit: 'quae hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur' , non quamlibet assignationem, sicut uolunt, accepit, sed propriam relationem monstrauit. Illa enim assignatio unius ad alterum, quae secundum substantiam fit, propriam rerum ostendit relatione<m>. Unde haec assignatio 'bos hominis bos', non est secundum relationem neque bos in eo quod bos est, hominis dicitur, sed in eo quod ab ipso possidetur. Ex possessione ergo hoc habet quod hominis dicitur non ex substantia propria; ex accidenti casu quidem et quasi non ex natura. Unde huiusmodi assignatio in relationem non uenit, cum non sit in substantia respectus, <sed> in natura comitatio, nec unius substantia ex subsistentia alterius pendeat, quippe et absque <assignatione> eorum substantias integras esse contingeret. Talis itaque uidetur sententia platonicae definitionis: ea dicuntur ad aliquid quae hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur id est: quorum substantia ex altero pendet, ut paternitas et filiatio, quarum essentiae ex se mutuo consistunt.
Videntur quidem uerba sonare relationem genitiuorum esse in substantiuis quoque nominibus, quod nos superius negauimus; sed potius sensus quam uerba pensandus est; uel possumus illud quod dixerat 'aliorum' correxisse per illud quod subiunxit: 'uel quomodolibet aliter',ac si diceret: si non per genitiuum, qui in 'aliorum' intelligitur, referuntur in essentia, quocumque modo aliter ad se dicantur, dummodo ostendatur eorum ad inuicem relatio. Opponitur autem de appositis exemplis, quod non essentiae relationem sed adiacentiae demonstrant, ueluti cum dicitur: 'pater filii pater'. Nec ista quidem pro exemplis sed pro comprobatione recipimus. Ubi enim ipsae substantiae ex ipsis relationibus se respiciunt, patet eas relationes esse. Cum enim dicimus: 'pater est pater filii, <ipsamque patris substantiam in eo secundum quod pater est, ad filium respicere dicimus, ipsarum essentias relationum ex se pendere manifestum est; cumque dicimus: 'pater est pater filii'>, relationem notantes, maxima uis in nomine 'patris' est attendenda, ut in eo quod pater est filii esse intelligatur; alioquin simplex esset assignatio, non relatio, ueluti cum dicitur 'bos hominis'.
Atque de relatiuis sufficiant haec. /93/
DE QUALITATE
<QUOT MODIS VOX 'QUALITATIS' SUMATUR>
'Qualitatis' quoque uocabulum plures habet significationes, sed quas magis in consuetudinem ducimus, duae sunt, cum uidelicet uel omnium formarum nomen accipitur, secundum quod Priscianus omne nomen significare substantiam cum qualitate uoluit, uel earum tantum quae in praedicamento continentur. Quarum quidem descriptionem Aristoteles praemisit cum ait: "qualitatem uero dico secundum quam qualem dicimus;" 'qualis' enim nomen nonnisi a qualitate generalissimo sumptum accipimus. Unde si quaeratur qualis sit Socrates, non "pater" uel "sedens" respondemus, immo "rationalis" uel "albus" uel quodlibet aliorum nominum praesentis praedicamenti formas determinantium. Harum autem annumerationem quadrifariam ipse posuit, cum aliam earum maneriam habitum uel dispositionem uocauit, aliam naturalem potentiam uel impotentiam dixit, aliam passibilem qualitatem uel passionem nominauit, aliam formam et figuram quibusdamque aliis comprehendit. Nunc autem singulas ordine exsequamur.
DE HABITU ET DISPOSITIONE
In prima autem maneria, quam nomine habitus et dispositionis comprehendit, omnes illas qualitates inclusit quae subiectis suis per applicationem ipsorum innascuntur, ut scientiae ex exercitio et quaecumque ex aliqua nostrae applicationis actione ueniunt, ueluti uirtutes, calor aliquis uel frigus siue etiam color, sanitas uel aegritudo atque alia multa. Harum qualitatum, quae scilicet per applicationem ueniunt, illas habitus nominamus quae postquam insunt, difficile possunt remoueri nec a subiecto facile queunt expelli, ut sunt scientiae uel uirtutes; dispositiones uero eas quae leuiter expelli possunt, ut calor aut frigus, sanitas uel aegritudo, nisi forte quandoque et ista per temporis longitudinem in habitum uertantur. Saepe enim infirmitates uidemus accidere quae dum recentes sunt, facile eas medicina expellere posset; ubi autem diuturnitas eas in consuetudinem uertit, insanabiles factae sunt.
Solet quoque 'dispositionis' uocabulum largius accipi, ut scilicet omnes primae maneriae qualitates <dispositiones> nominent, secundum id scilicet quod disponuntur, id est applicantur, subiecta ipsarum ad eas suscipiendas. Unde et ipse Aristoteles subiunxit: "sunt autem /94/ habitus dispositiones etiam, dispositiones uero non necesse est esse habitus; qui enim retinent, et quodammodo dispositi sunt ad ea quae habent uel peius uel melius; qui autem dispositi sunt, non omnino retinent habitum." In quibus quidem uerbis nihil aliud ostendi uoluit nisi 'dispositionis' nominis aequiuocationem ad totam quoque maneriam qua prius in parte ipsius usus fuerat, an<te>quam opposita habitum ac dispositionem posuerit, cum hoc facile a subiecto remoueri, illud uero difficile posse separari dixerit. Hic autem 'dispositionis' uocabulum aeque habitus et dispositionis prioris, quae habitui opposita erat, nomen protulit; secundum quam significationem bene omnem habitum dispositionem dixit, nec econuerso omnem dispositionem habitum. Sunt autem nonnulli qui aequiuocationem nominis 'dispositionis' non accipiant, sed cum in prima quoque significatione ipsum retineant, sententiam mutant atque id in uerbis suprapositis intelligi uolunt quod omnes habitus prius, dum recentes sunt, facile a subiecto separari possunt atque inde habitus /94.l5/ nominari; non autem omnes dispositiones in habitum uerti contingit. Sed haec profecto sententia liquide falsa apparet. Multa enim per applicationem nostram ueniunt quae statim ex quo sunt immobilia permanent, ut caecitas, quae ex aliqua nostrae actionis causa contingit. Sicut enim nec ex diu<tu>rnitate in habitum transit, ita nec ex nouitate in dispositionem. Sed ex hoc potius habitus nominatur, quod difficile in natura sua mobilis est nec nisi grandi causa expellendus, dispositio uero, quod facile possit remoueri. Unde etsi statim ex quo habitus inest, grandis eum causa a subiecto expelleret, non minus tamen <habitus> dicendus fuerat, quod in natura immobilis erat. Dispositio uero aeque et ea quae a subiecto numquam recedit dici debet, si in natura facile possit separari. Unde in istis potius ad naturam permanentiae quam ad temporis quantitatem aspiciendum est. In passione uero et passibili qualitate, econtrario; de quibus in praesenti tractemus.
DE PASSIBILI QUALITATE SEU PASSIONE
Haec autem huiusmodi sunt quod in his in quibus sunt subiectis uel ex aliis inferuntur atque innascuntur qualitatibus uel alias inferunt. Inferunt quidem, ut infirmitas pallorem in eodem subiecto, uel dulcedo mellis dulcedinem aliam in palato gustantis. Saepe autem eaedem inferunt quoque alias et ab aliis inferuntur; ut cum calor ex erubescentia inferatur, ipse etiam ruborem generat.
Prima autem huius speciei discretio est per pas<s>ibilem qualitatem /95/ et passionem. Passionem uero eam huius maneriae dicit quae subiectum quandoque deserit, ut erubescentia siue ex ipsa illatus rubor. Ipse tamen quandoque 'passionis' nomen, sicut in supra<posita maneria> 'dispositionis' uocabulum, totius maneriae nomen accipit, ut in eo quod ait: "quaecumque talium casuum ab aliquibus passionibus difficile mobilibus ac permanentibus" etc. Passibiles uero qualitates eas huius maneriae nominat quae permanentes sunt nec umquam a subiecto recedunt, ut dulcedo mellis, quae secundum id quod aliam, ut dictum est, dulcedinem infert sub hac maneria cadit. Bene autem eas quae permanentes sunt, nontransitorias qualitates appellat, quia ex ipsis solis usus humanae locutionis subiecta qualia solet nominare. Si enim de quolibet quaeratur quale fuerit, non transitoria accidentia ad eius notitiam afferimus, sed permanentia, ne forte contingat ea separari, antequam subiectum reperiamus. Unde et ipse Aristoteles: "non enim, inquit, dicimur secundum eas quales; neque enim qui propter uerecundiam rubens factus est rubeus dicitur, nec cui pallor propter timorem uenit, pallidus est, sed magis aliquid passus."
Qualitates ergo absolute et proprie dicuntur ex quibus subiecta qualia solent dici, passibiles uero eaedem ex permanentia dicuntur, non, ut quidam annuunt, ex eo quod hae quae illas suscipiunt, aliquid per eas patiantur. "Neque mel, inquit, quoniam aliquid passum sit, idcirco dicitur dulce," id est dulcedo mellis, quae in ipso passibilis qualitas dicitur, nihil ipsum pati facit, quod ab omni sensu alienum est.
Fiunt autem subdiuisiones multae de passibili qualitate et passione; utraque enim uel inferens tantum dicitur uel illata uel utrumque. Inferens autem modo passionem modo passibilem qualitatem inferre dicitur, et illata modo a passione modo a passibili qualitate infertur. Infert autem passio passionem, cum ex erubescentia rubor nascitur. Passio quoque passibilem qualitatem inferre potest, ut si ex infirmitate uehementi color aliquis illatus post ipsam in perpetuo remaneat. Cui tamen Aristoteles repugnare uidetur in eo quod ait: "quaecumque uero ex his quae facile soluuntur et cito transeunt, fiunt, passiones dicuntur." Passibilis quoque qualitas passibilem infert, cum dulcedo mellis dulcedinem in gustante gignit. Passibilis quoque qualitas ex passibili qualitate inferri [non] potest, ut si permanens infirmitas permanentem colorem seruet, de quibus dictum est: "quaecumque talium casuum ab aliquibus /96/ passionibus difficile mobilibus et permanentibus principium sumpserint..." et permanet, quod ipse longe post subiunxit dicens: "et non facile praetereunt et in uita permanent, passibiles qualitates dicuntur."
Omnium autem huiusmodi qualitatum alias naturales, alias temporales esse innuit. Naturales autem eas uocauit quae in ipsa natiuitate subiecti fiunt, ut si aliqua infirmitas inter ipsa primordia innascatur. Temporales uero eas dixit quae post natiuitatem accidunt, sicut erubescentia uel timor. Cum autem qualitas temporalis fuerit, et quae ex ea infertur, temporalem esse necesse est. Ex naturali uero temporalis quoque fortasse inferri poterit, ut ex infirmitate quam in ipsa natiuitate infans contraxit, alia postmodum infirmitas incumbet uel odor aliquis, quamuis ex uerbis Aristotelis nullam ex naturali nasci nisi naturalem possit concipi. Sed hanc quidem inquisitionem naturae physicae discussioni relinquamus. Sicut autem in corpore, ita et in anima huiusmodi qualitates deprendimus tam naturales quam temporales, ut sunt istae: dementia, ira, contristatio atque ex ipsa iracundia.
DE POTENTIA NATURALI ET IMPOTENTIA
Adiecit quoque aliam qualitatis maneriam quam naturalem potentiam uel impotentiam nominauit, secundum quas pugillatores uel salubres uel insalubres dicimus: "et simpliciter, inquit, quaecumque secundum naturalem potentiam uel impotentiam dicuntur." Cum autem omnes potentiae seu impotentiae naturaliter, non per applicationem, subiectis innascantur, quod eas naturales nominaueri<t> non ad determinationem aliquam dixit, sed ad differentiam posuit prioris maneriae, cui secundam istam supposuit. Unde etiam adiecit: "non enim quoniam sunt dispositi aliquo modo unumquodque huius dicitur, sed quod habeat potentiam naturalem, uel facere quidem facile uel nihil pati." Unde etiam manifestum est non hic omnes potentias uel impotentias includi, sed eas tantum quae aptitudinis sunt, ut sunt illae quae in subiectis ipsis secundum membrorum compositionem pensantur, ut aliquis homo pugillator dicitur, non tantum secundum artem pugnandi, uerum etiam secundum membrorum aptitudinem naturalem, cuius scilicet idonea membra ad pugnandum et flexibilia natura creauit.
Sunt autem aliae potentiae uel impotentiae quae naturae propriae sunt, non aptitudinis, in eo scilicet quod non solum eas natura contulit, uerum etiam eas exigit, ut rationalitas, irrationalitas, mortalitas, immortalitas, quae speciei cui insunt, naturam totam occupant nec ei per accidens, sed /97/ substantialiter insunt. Omnes enim homines rationales sunt uel mortales, sed non omnes salubres uel pugillatores dicuntur; unde haec per accidens inesse clarum est. Pro quibus quidem bene 'facile' adiu<n>xit, cum scilicet ait: "uel facere quidem facile uel nihil pati." Neque enim cursor aut pugillator a simplici potentia currendi uel pugnandi, (quae etiam fortasse substantialiter insunt), nominatur, immo a potentia pugnandi facile uel currendi leuiter. Potentiarum itaque uel impotentiarum huiusmodi aliae sunt ad aliquid facile faciendum, ut potentiae uel impotentiae facile pugnandi uel currendi, aliae non ad patiendum facile, sed magis ad resistendum facile, ut sanatiuus dicitur eoquod possit non facile infirmari, id est resistere uehementer infirm<it>ati, ac uix eum contingat infirmari; aegrotatiui uero econtrario dicuntur, ex impotentia scilicet eiusdem, <per quod uidelicet non quea<n>t facile resistere infirmitati. Durum quoque dixit secundum potentiam non facile secari, hoc est secundum id quod facile sectioni resistat; molle uero secundum impotentiam eiusdem>, de eo scilicet quod non possit non facile secari, id est facile resistere sectioni. Quae quidem potentiae siue impotentiae maxime secundum usum locutionis accipiendae sunt. Id enim quod ad utilitatem uel dignitatem rei pertinet, ad potentiam reducimus, ad impotentiam uero quod non. Neque enim aliquis pauper inde potens solet nominari quod facile possit ab hoste <suo> superari uel capi, sed magis impotens, quod scilicet suis incommodis facile non queat resistere. Nisi autem hoc de utilitate uel dignitate in potentia attendis, poteris econuerso potentias dicere quas Aristoteles impotentias nominat, aut impotentias quas idem potentias appellat, ut scilicet aegrotatiuum potentem dicas, quod facile possit aegrotare, sanatiuum uero, quod non, et molle quod facile possit secari, durum autem quod minime queat. Idem enim uidetur quod non possit non facile infirmari uel non secari, <ac> quod possit facile infirmari uel secari; 'aegrotatiui' quoque nominis forma et terminatio potentiae congruit. Quae enim nomina sumpta sunt et in '-bile' uel in '-tiuum' terminationem habent, potentiarum designatiua solent esse, ac fortasse quaedam quoque potentia per adiunctionem impotentiae in aegrotatiuo potest innui. Qui enim quemlibet impotentem ad non aegrotandum facile monstrat, potentem esse ad aegrotandum quodammodo insinuat; propriam tamen significationem 'aegrotatiui' de impotentia esse Aristoteles uoluit ac potius secundum impotentiam quam secundum potentiam eius impositionem accipi.
/98/ Quaeritur autem qui sit actus huius potentiae quae in 'sanatiuo' intelligitur; non enim sanum esse ipsius actus dici potest, quippe omne sanum sanatiuum esset, quod falsum est. Sani enim alii aegrotatiui sunt, alii non, sicut aegri alii sanatiui, alii non. Qui enim sanatiui sunt nec facile aegrotare possunt, aliquando aegros esse contingit grandi causa incumbente, et qui aegrotatiui sunt, per adiunctionem alicuius medicinae sanitatem diu seruare poterunt. Unde potius potentiae non facile aegrotare actus erit de non esse: unde ipsa est potentia quod non facile aegrotare dicitur; hunc autem, cum sit de non esse, non necesse est potentiae suae uniuersaliter supponi, ut scilicet dicamus omne quod non facile aegrotat, potentiam ad non aegrotandum facile habere, id est sanatiuum esse; quippe iam lapis ipse et quaecumque et non sunt, aegrotatiua dicerentur! Sic quoque et potentiae non esse album, cum sit actus non esse album, ipsi tamen uniuersaliter subdi non potest, ut uidelicet dicamus omne quod non est album potentiam illam habere, sed fortasse ita: 'potens non esse album', ut nullam formam in nomine 'potentis' intelligamus, sed id tantum quod naturae non repugnet; in qua quidem significatione nomine 'possibilis' in modalibus propositionibus utimur.
Sunt autem qui ut actum sanatiui ipsi uniuersaliter possint supponere, ipsum esse dicant naturaliter in sanitate permanere. Sed falso. Neque enim potentia de habendo sanitatem fuit, sed de non facile patiendo infirmitatem. Sed cur non et lapis huiusmodi potentiam habeat, ut ipse quoque sanatiuus dicatur, cum huiusmodi quoque potentiam suscipere uideatur? Ipse enim talis est quod non facile possit aegrotare, quippe nullo modo potest infirmari quod inanimatum est. Si autem pro potentia habendi facile sanitatem 'sanatiui' nomine uteremur atque 'aegrotatiuo' pro potentia aegrotandi facile, nulla impediret obiectio nisi sola auctoritas. Unde auctoritati adhaerentes quamdam potentiam in 'sanatiuo' de non patiendo facile infirmitatem accipimus atque in 'aegrotatiuo' quamdam eiusdem impotentiam, quae in solis animalibus, sicut 'sanum' et 'aegrum', reperiuntur. Nec fortasse satis idoneas definitiones ad eas demonstrandas habemus.
Videntur autem contraria 'sanatirum' et 'aegrotatiuum', sicut 'sanum' et 'aegrum', et omnis quidem potentia contrariam de eodem impotentiam habere uidetur, <aut, ut quibusdam placet,> de contrario potentiam, ut potentia fieri album ad potentiam fieri nigrum. Sed quae magis aduersa est de eodem, impotentia contraria est: simul enim idem et album esse potest et nigrum, sed non simul potens est et impotens esse /99/ album. Boethius tamen non omnem potentiam contrarium habere uoluit; 'bipes' enim, quod aptitudinis nomen est (-unde et curtatum bipedem Porphyrius dicit-) contrarium habere denegauit; ac similiter 'quadrupes' siue etiam 'gressibile'. Nec multum tamen rationabiliter, nisi in eo quod contrariorum nomina non habebat. Logica autem, quae res quandoque non propter se sed propter nomina tractat, ibi in rebus recte cessat, ubi uocabulis non abundat. Utquid enim significationem tractaret nominis, ut eius sententiam aperiret, ubi id quod significaret, deesset?
Si quis autem de huiusmodi potentiis naturae quae substantiales sunt, cum in hac maneria non contineantur, quaesierit in qua Aristoteles eas comprehendat, agnoscat multos modos esse qualitatum extra hanc annumerationem. Unde et ipse, postquam eam compleuit ac de quibusdam qualitatibus oppositionem mouit, raro scilicet et spisso, leni et aspero, quas in suprapositis membris non uidebatur inclusisse, ait: "et fortasse alii quoque apparebunt qualitatis modi, sed qui maxime dicuntur hi sunt," id est qui in maiori usu habentur. Nemo itaque qualitates esse deneget, quia non comprehenduntur in annumeratione qualitatum apposita. Bene autem hi qui logicae deseruiunt, ad consuetudinem, non ad naturam, respiciunt, quorum intentio uocibus debetur, quarum impositio naturalis non est, sed consuetudinis. Cui quidem nihil de substantialibus uisus est aggregasse, nisi forte dulcedo melli substantialiter inesse dicatur, de qua etiam superius meminit, sed solas accidentales posuisse nec etiam omnes sed, ut dictum est, magis consuetas.
Quartum quoque genus pluribus nominibus comprehendit, 'formae' scilicet et 'figurae' uocabulo et quarumdam insuper qualitatum, quae ab istis proprie suscipiuntur, ut sunt rectitudo et curuitas, triangulum et quadratum "et si quod, inquit, his est simile," in eo scilicet quod formae et figurae proprie insint. Proprie enim ipsa forma uel figura curualis, recta, triangula uel quadrata dicitur, et aspera fortasse uel lenis, rara uel spissa, et quaecumque subiecta haec suscipiunt, mediante illa habent. Unde et ipse Aristoteles: "secundum figuram, inquit, unumquodque quale quid dicitur."
Est autem figura compositio corporis quo nos ad demonstrationem uel repraesentationem alterius utimur, ut sunt ea quae ge<o>metrica corpora /100/ dicunt, quibus ad demonstrationem mensurandi ge<o>metres utuntur. Figuram quoque cuiuslibet imaginationem dicimus quae ad repraesentationem alicuius facta est, et haec quidem est magis consueta significatio, ut scilicet eorum compositiones figuras dicamus quae aliquid nobis significant ac repraesentant. Figuras itaque in his accipimus subiectis quae propter alia facta sunt; formas autem eorum compositiones nominamus quae pro se ipsis, non propter demonstrationem aliorum, composita sunt, ut hoc meum corpus et quodcumque sola natura operatur.
De raro autem et spisso atque aspero uel leni, ut Aristoteles ostendit, magna erat dissensio, utrum qualitates an positiones dicerentur rectius. Qualitates autem inde uidebantur quod eorum nomina ad 'qualis' interrogationem redduntur atque hinc qualitatem significare <comprobantur; sed hic rursus uidetur obesse quod in supraposita qualitatis diuisione non uidentur inclusa. Unde et ipse Aristoteles de eis inquit: "rarum uero et spissum et asperum et lene putabuntur quidem qualitatem significare>, sed aliena huiusmodi putantur esse a diuisione quae circa qualitatem est." Sed licet aliena putentur, tamen, ut dictum <est>, in quarto genere, sicut rectitudo aut curuitas, locari poterunt. Illud quoque haec a qualitatibus diuidere uidebatur quod in omnibus earum positiones potius quam qualitates intelligi uidebantur: "in eo enim, inquit, 'spissum' dicitur quod partes sibi ipsae propinquae sint, 'rarum' uereo eoquod distent ab inuicem et 'lene' quidem quod in rectum partes sibi iaceant, 'asperum' uero quod haec quidem pars superet, illa uero sit inferior."
Sed aliud est haec secundum positionem accipere, aliud positionem esse. Sic enim et lineam et superficiem et corpus secundum diuersam partium positionem accipimus; nec tamen sunt positiones, sed quantitates, lineam quidem secundum positionem punctorum in longum, superficiem in latum, corpus in spissum. Illud quoque asperum et lene, rarum et spissum non esse positiones conuincit, quod contraria dicuntur. Unde nullo modo audiendus est Boethius in Prima Editione super hunc locum, qui eas positiones ostendi omnibus modis nititur, cum de eis dixit: uidentur ergo haec quoque in qualitatibus posse numerari, sed rectam rationem aspicientibus nec solum auribus quae dicuntur, sed etiam mente atque animo diiudicantibus in qualitatibus haec poni non /101/ oportere manifestum est. Nam quod dicimus rarum, positio quaedam partium est, non qualitas" etc.
Est autem de omnibus modis qualitatum expeditum, quos uidelicet Aristoteles in Qualitate numerauit.
DE SUPRAPOSITA DIVISIONE UTRUM SIT PER SPECIES
De qua quidem annumeratione quadrifaria magna, memini, solet esse dissensio, in eo scilicet quod alii illam esse uelint diuisionem generis in species, alii non. Qui autem diuisionem generis appellant, dicunt in singulis speciebus, quas subalternas esse uolunt, duo esse nomina posita inferiorum specierum pro genere, quibus ipsum sufficienter diuiditur, tamquam si quis nomen 'substantiae' ignorans pro ipso 'corporis' et 'spiritus' nomine uteretur. Sic autem et pro quodam genere qualitatis habitum et dispositionem posuit, quae eius species esse uolunt, pro alio uero potentiam et impotentiam; ac sic in caeteris pro genere specierum nominibus ita dicitur.
At uero illud eam annumerationem ostendit non esse generis in species diuisionem quod per opposita non fit. Eadem namque qualitas et sub prima specie secundum hoc quod per applicationem uenit, continetur et sub secunda in eo quod ab alia infertur uel aliam infert, ut dulcedo gustantis quae ex dulcedine mellis infertur et per applicationem nostram uenit, aut infirmitas aliqua quae pallorem gignit. Sed nec diuersae species in nomine 'habitus' et 'dispositionis' continentur, sed potius sumpta sunt a quibusdam proprietatibus, a facili scilicet motione uel difficili, ut ostensum est. Quod etiam ex eo manifestum est quod circa unam eamdemque qualitatem secundum diuersa tempora permutantur. Quae enim prius fuit dispositio, dum facile mobilis erat, eadem postea per diuturnitatem temporis et excercitium uersa est in habitum ac difficile mobilis facta est, ipso attestante Aristotele. Multas enim accipimus sententias, quae, dum recentes sunt, facile labi possunt, quae postea in habitum per diuturnitat<em> exercitii transeunt. Sic quoque de infirmitatibus saepe contingit. Quae itaque qualitas modo erat dispositio, iam facta est habitus nihilque de substantia sua sed de proprietatibus mutauit, ueluti Socrates, Boethio teste, dum idem per pueritiam et iuuentutem alteratur. Cum enim Boethius in Commentario Primae Editionis differentiam habitus et dispositionis ostenderet, in eo quod habitus et dispositio dicuntur, nec ea genere uel specie quoque, differre uideret, /102/ adiecit nec numero ea differre, sed potius: "quemadmodum ipse Socrates, dum esset paruulus, post uero pubescens a se ipso distabat, eodem quoque modo, inquit, habitus et dispositio."
Sed opponitur cum habitus permanentiam uel mobilitatem dispositionis secundum naturam, ut dictum est, accipiamus, non secundum temporis quantitatem, quomodo eadem qualitas sub eadem manens natura de dispositione in habitum transeat, aut quomodo infirmitas eadem, quae prius in natura facile mobilis erat, postea difficile mobilis secundum naturam fiat natura sua non mutata. Sed hoc quidem quod 'natura' diximus, non secundum substantiam qualitatis accipiendum /102.l0/ fuit, sed secundum proprietatem eius et ad differentiam temporis dictum, quod in secunda maneria multum ualebat, ut supra quoque monstrauimus. Non solum autem habitus et dispositio qualitates ipsae nominant<ur> ex quibusdam, ut dictum est, proprietatibus, sed etiam primae maneriae ex ea supponuntur proprietate, quod per applicationem subiecti ueniunt, secundae uero ex eo quod inferunt uel inferuntur. Ac sicut habitus et dispositio sumpta sunt, ita passibilis et passio, illud quidem a permanentia, hoc uero a transitione, eo scilicet quod non sit permansura in toto corpore subiecti.
Unde potius suprapositam de qualitate diuisionem quamdam qualitatum annumerationem uocauimus quam per species diuisionem. Quod igitur Aristoteles genus aut species nominauit, magis pro maneriis proprietatum dixit quam pro naturis specierum.
Sed opponitur quod in commentario Boethius ea subalterna genera monstrauit. Cum enim quaestionem mouisset cur secundam maneriam genus aliud a prima dixerit, cum ipse primam non genus, sed speciem nominasset, ait hos qui hoc quaerunt id uelle uideri illud esse solum genus quod super se aliud genus non habeat, illud uero solum speciem quod sub se nullas species claudit. "At uero, inquit, quae inter genera generalissima speciesque specialissimas sunt, communiter possunt generis et speciei nomine nuncupari; quocirca quoniam de ea specie qualitatis Aristoteles tractat, quae nondum sit species specialissima, sed magis generis prima species, et huiusmodi species quae possit esse <et> /103/ genus, nihil absurdum est eam generis et speciei loco ponere," ac si idem generis et speciei nomine nuncupari <diceret>. His itaque uerbis Boethius manifeste uidetur innuere huiusmodi manerias non solum in proprietatibus, uerum etiam in natura species eiusdem generis esse.
Ad quae profecto, si rationem non aeque pensemus et auctoris culpam defendere studeamus, respondendum est non multum insistenda esse uerba priorum commentorum, sed magis simpliciter accipienda, tamquam primae iuniorum introductioni praeparata aut fortasse magis aliorum quam suam sententiam induxisse. Quod enim haec quattuor primas qualitates species dixerit, si ipsius dicta pensemus aliaque eius opera attendamus, falsum esse deprehendemus, quippe ipse in Diuisionibus docet omne genus duabus proximis speciebus distribui; aut, quod magis arbitror, eum potius uilem obiectionem exstinguere quam rationi satisfacere, ut eos scilicet retunderet qui eamdem rem et generis et speciei nomine designari mirabantur. Magis enim hoc loco studuit Aristotelem defendere quam eius sensum aperire. Quod uero in priori editione minus dixit-sed e re fortasse reseruauit-quam ad doctrinam prouectorum scripturus fuerat.
<DE PROPRIETATIBUS QUALITATIS>
Nunc autem quattuor qualitatis speciebus iuxta Aristotelem expeditis ipsius communitates seu proprietates exsequamur.
DE PRIMA PROPRIETATE
Primam autem in eo monstrauit, quod ea quae qualitates ipsas suscipiunt, ex ipsis eorum nomina denominatiue nuncupantur; quod quidem sicut nec solis qualitatibus, ita nec omnibus conuenit. In eo namque denominatio deficere potest quod quandoque qualitatibus ipsis non sunt imposita nomina, ex quibus denominatiue nomina sumantur qualitatis, ut pugillatores uel palaestrici secundum quasdam potentias nomina<n>tur, quibus nomina nondum sunt inuenta, sicut fortasse in scientiis nomina habemus: pugillatoria enim ipsa dicitur disciplina pugnandi, a qua denominatiue pugiles hi dicuntur qui eam consecuti sunt; cuius quidem differentia ad potentiam in eo clara est, quod haec per applicationem illa naturaliter contingit. Poterit fortasse ex penuria nominum sumptorum deficere, in eo scilicet quod formis ipsis nomina sua iam /104/ habentibus ab ipsis nomina non apponantur formatis; id tamen Aristoteles non tangit. At uero et in eo denominationem deficere docuit, quod, cum et formae ipsae nomina sua habeant et formata quoque ab eis nomina suscipiant, fallit tamen secundum uocis dispositionem nominis denominatio, sicut in 'studioso' quod a 'uirtute' sumptum est.
Non itaque omnes qualitates denominatiue faciunt, sed quaedam denominatiue, quaedam non denominatiue.
DE SECUNDA
"Inest autem, inquit, et contrarietas qualitati, ut albedo nigredini contraria est." Omnia quoque qualitatum contraria qualitates esse necesse /104.l0/ est. Unde etiam dicitur: "si ex contrariis unum fuerit quale, palam est quia reliquum erit quale." Sicut autem nec solae qualitates contrarietatem habent, ita nec omnes. Rubro enim et qui sunt medii coloribus, nihil est contrarium, sicut et in aliis.
DE TERTIA
Suscipit quoque qualitas magis et minus, in eo scilicet quod circa ea comparatur quibus adiacet, secundum hoc quod alteri inest cum augmento, alteri cum detrimento. Unde 'magis et minus album uel sanum uel iustum uel grammaticum' dicimus. Quoniam autem qualitatis comparatio circa subiecta accipitur, non circa ipsius essentiam, clarum est non omnia comparari nomina quibus qualitates significantur, sed ea tantum quibus ut adiacentes determinantur. Non enim sicut 'magis et minus iustum uel sanum' dicimus, ita 'magis et minus iustitia uel sanitas' dicitur. Unde et ipse inquit Aristoteles: "non tamen omnia sed plura; iustitia namque a iustitia si dicatur magis et minus, potest quilibet ambigere. Similiter et in aliis affectibus: quidam enim dubitant de talibus; iustitiam namque a iustitia non multum aiunt magis et minus dici, nec sanitatem a sanitate. Minus autem habere alterum altero sanitatem aiunt et iustitiam minus alterum altero habere," ac si aperte diceret: sumpta quidem a qualitatibus nomina ad comparationem ueniunt, non substantiua. Ad quod illud pertinet quod subditur: "sed tamen ea quae secundum eos affectus dicuntur, indubitanter recipiunt magis et minus."
Sed nec omnibus qualitatibus inest comparatio. Quae enim substantialiter insunt, comparatione[m] priuantur, ut corporeum, animatum, sensibile, rationale; quae quidem omnibus aequaliter insunt quorum substantiam constituunt . Sic quoque et risibile et nauigabile, triangulum et quadratum siue circulus et quaelibet figurae comparari non dicuntur. Unde nec id in proprium qualitatis ducitur quod dicitur comparari.
Postquam autem Aristoteles multa qualitatibus assignauit, quorum nullum proprium uidit uel quia scilicet non solis nec omnibus conueniebant, adultimum rectum proprium adiecit quod solis atque omnibus insit. Atque hinc maximam qualitatum notitiam facit.
DE QUARTA
Hoc autem est huiusmodi quod <secundum> solas qualitates simile ac dissimile dicitur. Qui enim albedinem suscipiunt, secundum eam similes dicuntur ad inuicem, ab his uero dissimiles qui nigredinem uel caeteros colores participant. At uero cum similitudo relationibus aggregetur, ex cuius adiacentia quaelibet res similes dicuntur, non uidetur secundum solas qualitates simile dici, nisi forte in eo quod per solas qualitates ipsisque mediantibus similitudo accidit. Hi uero qui similitudinem potius inter qualitates enumerant, ut Magistro nostro V. placuit, si suprapositam expositionem accipiant -- ut scilicet similitudinem ipsam ex qualitatibus innasci dicant -- uidentur infinitatem incurrere, ut ipsa quoque similitudine mediante alia in infinitum innascatur, nisi forte aequiuoce uerbo 'proprietatis' utantur, in eo scilicet ut ita omnes qualitates simile aut dissimile facere concedant, quod uel eis mediantibus similia aut dissimilia dicantur, uel proprie et statim ex informatione ipsarum, sicut ex adiacentia similitudinis ac dissimilitudinis.
His autem qui simile ac dissimile inter qualitates computant, monstrari potest res quaslibet in eo quod dissimiles sunt, esse similes. In eo enim quod dissimiles sunt, eamdem dissimilitudinis qualitatem participant, secundum quam similes inueniuntur; est enim similitudo Boethio teste eadem differentium rerum qualitas. At fortasse non impedit si in eo quod dissimilitudinem participant, similes inueniantur. Sed hoc omnino abnegandum est nulla inter se dissimilia esse secundum eamdem qualitatem qua ab inuicem differunt. Quod autem de similitudine dicitur, nulli qualitati uidetur congruere, nisi forte his quas communes meditantur. Nulla enim particularis qualitas diuersis inerit, Ut haec albedo siue illa nigredo; nec quidem aliquid secundum hoc quod hanc albedinem habet, cuiquam simile dici potest; sed magis in eo quod albedinem speciem cum /106/ illo participat, ipsi simile dicitur; in eo uero quod hanc habet, dissimile; ac si secundum id quod hanc albedinem habet, simile non dicitur, ex ipsa tamen simile esse ostenditur; quia enim hanc habet, albedinem quoque habere conuincitur, ex cuius participatione simile dicitur. Potest fortasse dici quod ex particulari albedine particularis similitudo innascatur; unde etiam similitudo inesse monstratur. Non tamen particularis albedinis adiacentia similitudinem exigit, quippe nonnisi inter plura similitudo existit. Hanc autem albedinem possibile est [esse] subiecto suo inesse omnibus aliis peremptis, nec similis diceretur cum non esset cum quo similitudinem teneret. Unde maxime communicatio qualitatis similitudinem efficit quam adiacentia; neque enim quod albedinem habeo, similis secundum eam dicor, sed potius quia eam cum aliis communico.
'Actionis' nomine simpliciter, 'passionis' aero multipliciter uti consueuimus: 'passionis' enim uocabulum cum generalissimi significationem tenet, de qua in praesenti disputandum est, eas nominat proprietates quae ab actionibus illatae a passiuis uerbis determinantur. Sicut enim 'amo' actiuum ab actione sumptum est, ita 'amor' passiuum a quadam passione, quae ex actione ipsa quodammodo infertur. Qui enim alium amat, ex amoris actione quam in se habet, passionem quamdam in eo qui amatur generat. Eas quoque qualitates inferentes uel illatas quae cito transeunt, passiones uocamus, sicut erusbescentia<m> aut ex ipsa illatum ruborem. Videtur quoque 'passionis' uocabulum cuiusdam actionis designatiuum esse, a qua 'patior', 'pateris' sumptum est. Non enim, ut quidam putant, a 'passione' generalissimo sumptum dicendum est, sed potius a quadam actione, a qua etiam 'tolero' uel 'perfero' uerba sumpta sunt, quae eamdem tenent sententiam. Unde et sicut 'tolero uel perfero crucem' dicimus, ita et 'patior crucem' recte dicemus, ostendentes quidem me agere in eo quod tolero crucem, pati uero in eo quod toleratur. Cum autem 'pati' nomen generalissimi ponimus, tale est ac si 'fieri' uel 'agi' proferremus. Sicut enim actionum generale nomen est 'facere' uel 'agere', ita quoque passionum quae ex actionibus inferuntur, 'fieri' uel 'agi'.
Sed fortasse opponitur, ut iam omnis qui amatur fieri concedatur, sicut omnis qui amat, facere dicitur. Si autem fit, non est, sicut in Primo Periermenias Aristoteles docuit. At uero qui passionem habet, non esse /107/ non potest, dum eam habuerit. Sed si attentius Aristotelem intelligamus, non omnino esse his qui fiunt, abstulerit, sed solum id esse quod fiunt. Unde et cum praemisisset: "etsi fit pulcher, non est pulcher," statim adiecit: "etsi fit aliquid, non est," illud scilicet quod fit, ut si ligna et lapides modo fiant domus, dum adhuc in operatione[m] ipsa sunt, nondum ea sunt domus quae es ipsis est perficienda; ligna tamen et lapides recte dicuntur, dum operationem nostram suscipiunt, domus autem tunc dice<n>tur, ubi facta domus fuerit. Unde potius eam concedunt consequentiam quae ait:
si sunt facta domus, tunc sunt domus
quam eam quae proponebatur:
Nam 'fa<c>tum', quod praeteriti temporis est, praeteritam iam ac perfectam operationem uidetur monstrare, 'fiunt' uero praesentem.
Sed fortasse et aduersus hanc aliquid dicetur. Possunt enim multae iam actiones esse praeteritae et nondum perfecta domus esse. Nam cum singulis diebus quibus operamur, possumus dicere domum fieri ex praesenti operatione, quae per tempora transit, ex eadem iam praeterita secundo et tertio die factum esse dicemus. Quod enim fieri habuit, siue adhuc fiat siue non, factum amplius dicetur per partem praeteritae actionis, quam etiam actionem esse oportet. Qui enim amari coepit, siue adhuc ametur siue non, secundum aliquod passionis indiuiduum praeteritum amatus dici poterit. Ac simul fortasse secundum aliud quod praesentialiter inest, idem amari concedendum est. Sicut enim idem et esse et fuisse concedimus, ita idem et amari et amatum esse annuimus, amatum quidem ex ea quae iam est praeterita passione, amari uero es praesenti quae praeterita<m> est consecuta. Praeteriti namque significatio infinita est, ut quod semel animatum est, omni tempore animatum dicatur; non sic autem praesentis est uel futuri. Quod praesens est, sicut futurum fuit, ita quoque praeteritum erit, ac sicut antequam esset, praesens non poterat dici, ita nec postquam transierit, praesens dicetur; futurum quoque quandoque futurum esse desinet, cum uidelicet praesens erit. Praeteritum autem quod semel praeteritum est, omni tempore <praeteritum> dicetur. Unde et quod semel factum est, omni tempore factum potest dici secundum praeteritam actionem, ut destructa in domo ligna ipsa ac lapides quae domus erant, facta esse domus dici poterunt, secundum id scilicet quod olim domus fiebant. Ex quo manifeste falsa /108/ apparet ea quoque consequentia quae ait:
si sunt <facta> domus, sunt domus
Videtur autem haec ratio de praeterito exigere, ut quod uiuum est quandoque simul mortuum esse annuamus. Ut cum aliquis diu positus in agonia mortis adhuc anhelat, idem et uiuus, dum moritur, et mortuus dici potest secundum multa mortis indiuidua actionis iam praeterita, secundum quae fuisse moriens dicitur. 'Mortuum' ergo praeteriti temporis participium idem cum uiuo simul poterit designare, sed non 'mortuum' nomen, quod sola nominat inanimata ac cuiusdam qualitatis est designatiuum. Sic autem omnia quae amantur, fieri docebimus, secundum id quod passione informantur, sicut omnia quae amant, amare, secundum id quod amorem erga aliquem habent. Omnes autem passiones ex actionibus necesse est inferri nec potest esse passio quam non sua generet actio. Neque enim potest esse qui ametur nisi et ille fuerit qui amet.
Saepe autem actiones passionibus carent, sicut ridere, ludere et quae a neutris uerbis designantur. Cum autem, ut dictum est, actionum partes seu passionum transitoriae sunt,-quemadmodum et partes temporis quae in significatione uerborum una cum ipsis continentur, quae praecipue secundum ea<s> mensurantur-, illud praetermittendum est, quod sicut specialem naturam temporis in indiuisibilibus particulis temporis accipere uolunt, (eoquod haec sola una sint naturaliter), ita et generales uel speciales naturas actionum siue passionum in indiuisibilibus <et> momentaneis actionibus uel passionibus sumunt.
Sicut autem contrarietatem facere et pati, ita et comparationem recipere Aristoteles dixit. Sicut enim inuicem contraria dicuntur calefacere ac frigidum facere, quae in actionibus computamus, ita etiam calefieri ac frigidum fieri, contristari ae delectari, quae passionibus aggregamus. Quae etiam certum est comparari: calefacere enim magis et minus dicitur, et calefieri; similiter et contristari ac delectari.
DE HABERE
'Habere' autem multos modos Aristoteles annumerat; habere enim formam dixit, aut quantitatem quamlibet uel qualitatem uel id quoque quod est in corpore, ut manum, pedem; uel circa corpus, ut tunicam uel anulum; uel secundum continentiam, ut modius triticum uel lagena uinum; /109/ aut secundum possessionem, ut domum uel agrum habere dicimur; aut secundum cohabitationem, ut uxor uirum uel uir uxorem; qui enim dixit 'hic habuit illam', id intelligere uoluit quod cohabitauit; in quo quidem modo plane aequiuocationem 'habere' monstrauit, cum eum alienissimum dixit. "Forte tamen, inquit, et alii apparebunt modi de eo quod est habere, sed quod consueuerunt dici paene omnes enumerati sunt."
Sunt autem plerique qui hanc annumerationem 'Habere' ab Aristotele adiectam esse non credant, eoquod ipse supra praemiserat, cum breuiter per exempla tria praedicamenta perstringeret dicens: "de reliquis autem, id est Quando et Ubi Habereque, eoquod manifesta sunt, nihil de eis aliud dicitur quam quae in principio dicta sunt," ubi scilicet ante ipsa praedicamenta eorum annumerationem posuit ac per exempla monstrauit; ubi et de Habere talia subiecit exempla, quae hic quoque repetit, dicens: "quia 'Habere' quidem significat calciatum esse, armatum esse."
Non sunt autem intelligendae passiones aliquae in 'calciato' uel 'armato', ut sunt illae a quibus 'armor' uel 'calcior' passiua sumpta dicimus, sed quaedam formae accipiendae secundum quas arma habere uel calciamenta dicimur; qui quidem habitus ipsis passionibus praeteritis insunt. Neque enim armis uel calciamentis induti dicimur, nisi postquam nos armauerimus uel calciauerimus.
'Habitus' autem uocabulum multiplicem significationem apud philosophos habuit. Est enim habitus quem simul cum dispositione speciem qualitatis posuimus. Est etiam habitus priuationis, ut uisio, cuius est priuatio caecitas. Est quoque Habitus generalissimum pro quo 'habere' Aristoteles posuit, de quo in praesenti nobis est disserendum, cuius multos modos secundum Aristotelem supra posuimus; de qua tamen annumeratione mo<do>rum, utrum Aristoteli sit deputanda propter suprapositam causam, an potius Boethio, qui praedicamenta transtulit, uel alicui fortasse philosophorum ascribenda, magna solet esse dissensio.
Nos tamen Boethio consentientes, qui eam in commentariis Praedicamentorum tractat, ipsam etiam Aristotelis esse concedimus. Quod autem ipse praemisit Aristoteles nihil aliud de Habere dici quam quae in principio dicta sunt, ita uidetur accipiendum quod nullum de praedicamento Habere tractatum constituet, sed tantum exempla sicut superius ponet. Quod enim aequiuocationem, ut Boethius dicit, exsequitur, non /110/ ad nomen praedicamenti pertinet, quod de omnibus uniuoce dicitur, sed ad aequiuocationem uocabuli.
Utrum autem ad singulos modos aequiuocum debeat dici nomen 'habere', inquirendum est. Sed ille quidem tantum modus quem alienissimum Aristoteles dixit, in aequiuocationem cum superioribus uenire uidetur. De superioribus autem Habere praedicamentum uniuoce dicitur. Quae autem nomine generis appellantur, aeque ab ipso proprie et uniuoce nominantur; aeque enim et homo et asinus animal dicuntur. Sic quoque et 'habere' nomen de superioribus modis tamquam genus uniuoce dicitur; alioquin pauca in nomine generis comprehenderentur, si /110.l0/ uni tantum modo aptaretur. Et quod omnes quidem habere nominantur, omnium satis consuetudo tenet. Si quis tamen ad ea tantum quae circa corpus sunt atque ipsum uestiunt, 'habere' nomen generale reduxerit secundum supraposita exempla de armato uel calciato, facilius fortasse Aristoteles absolui poterit, in eo scilicet quod de habere genere nihil aliud dicit quam exempla quae superius posuit. Atque ideo infinitatis obiectio quam in sequentibus de habitu formae moturi sumus, cessabit.
Huius autem praedicamenti significatio ex duobus diuersis, sicut Ubi quoque et Quando, procreari uidetur; ut proprietas illa habendi quae per 'armatum esse' designatur, ex armis ipsis quae habentur, et persona ipsa quae habet, ipsi innascitur personae, tam ab armis ipsis diuersa quam a persona quae armata est, sic quoque et ex qualibet re quam habemus, quaedam habendi proprietas nasci dicitur. Quae quidem ratio ab infinitate posse absolui non uidetur. Cum enim et ipsam habendi <habemus> proprietatem, ex ipsa quoque in infinitum aliam recipiemus, nisi forte hoc ad formas tantum aliorum praedicamentorum reducantur ac, sicut supra dictum est, 'habere' nomen secundum formas aequiuoce recipiamus; non enim 'album esse uel nigrum esse habere' dici solet.