Petrus Abaelardus
Dialectica

POSTPRAEDICAMENTA DE VOCIBUS SIGNIFICATIUIS

LIBER PRIMUS DE SIGNIFICATIONE

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

POSTPRAEDICAMENTA

DE VOCIBUS SIGNIFICATIUIS

LIBER PRIMUS

DE SIGNIFICATIONE

Euolutus superius textus ad discretionem significationis nominum <et> rerum naturas quae uocibus designantur, diligenter secundum distinctionem decem praedicamentorum aperuit. Nunc autem ad uoces significatiuas recurrentes quae solae doctrinae deseruiunt, quot sint modi significandi studiose perquiramus.

                                   DE MODIS SIGNIFICANDI

Est autem significare non solum uocum, sed etiam rerum. Litterae enim ipsae quae scribuntur, oculis subiectae uocalia nobis elementa repraesentant. Unde et in Periermenias dicitur: "et ea quae scribuntur eorum quae sunt in uoce," sunt scilicet notae, id est significatica. Saepe etiam ex similitudine res quaedam ex aliis significantur, ut achillea statua ipsum Achillem repraesenta[n]t. Nunc etiam per signa aliquid innuimus et hae quidem rerum proprie significare dicuntur quae ad hoc institutae sunt. sicut et uoces, ut significandi officium teneant, quemadmodum suprapositae. Saepe tamen ex aliis rebus in alias incidamus, non secundum institutionem aliquam significandi, sed magis secundum consuetudinem uel aliquam earum ad se habitudinem. Cum enim aliquem uidemus quem cum alio uidere consueuimus, statim et eius quem non uidemus, reminiscimur, aut cum patrem uel filium alicuius uidemus, statim ex habitudine relationis alium concipimus.

Vocum quoque significatio, de qua intendimus, pluribus modis accipitur. Alia namque fit per impositionem, ut 'hominis' uocabulum animal rationale mortale, cui nomen datum est per impositionem, significat, alia uero per determinationem, ut 'rationale' uel 'homo', cum subiectas nominant substantias, circa ipsas quoque rationalitatem determinant; /112/ unde in Praedicamentis Aristoteles: "genus, inquit, et species qualitatem circa substantiam determinant," cui scilicet secundum id quod qualitate formatur, sunt imposita atque eam ut qualem demonstrant; alia autem per generationem, ueluti cum intellectus per uocem prolatam uel animo audientis constituitur ac per ipsam in mente ipsius generatur; unde et in Periermenias dicitur: "constituit enim qui dicit, intellectum;" alia quoque per remotionem, ut res quoque finiti nominis ab infinito uocabulo quodammodo significari dicitur; unde etiam idem in Eodem dixisse creditur: "unum enim significat infinitum quodammodo," id est rem sui finiti perimendo. Quod enim uocabulum in eo rem subiectam nominat, quod homo non est, quamdam de homine ipso notationem facit, ut non-homo. Alioquin multa potius significare uideretur, cum ad omnia dirigatur quae sub finito suo non clauduntur.

Est quoque quaedam etiam secundum adhaerentiam uel comitationem demonstratio, ut Socratis nomen ipsius quoque accidentia quodammodo demonstrare dicitur, uel latratus ipsius iram, qui numquam nisi ab irato proferri cognoscitur.

Alia uero demonstratio fit secundum comitationem ac quamdam consecutionem, ut qui me illius patrem esse dixerit, et illum quoque filium meum esse innuerit.

Et alii fortasse significandi modi apparebunt.

               UTRUM OMNIS IMPOSITIO IN SIGNIFICATIONE DUCATUR

Nunc autem ad priorem modum reuertentes, quem in impositione posuimus, quasdam de ipso controuersias dissoluamus. Alii enim omnia quibus uox imposita est, ab ipsa uoce significari uolunt, alii uero ea sola quae in uoce denotantur atque in sententia ipsius tenentur. Illis quidem magister noster V. fauet, his uero Garmundus consensisse uidetur; illi qui<dem> auctoritate, hi uero fulti sunt ratione. Quibus enim Garmundus annuit rationabiliter ea sola quae in sententia uocis tenentur <significari, sustinentur> iusta definitione 'significandi', quae est intellectum generare; de eo enim uox intellectum facere non potest de quo in sententia eius non agitur. Unde nec a nomine generis speciem uolunt significari, ut hominem ab 'animali', nec subiectum accidentis a sumpto uocabulo, ut corpus ipsum a 'colorato' uel 'albo'; neque enim /113/ homo in nomine 'animalis' exprimitur nec subiecti corporis natura in 'colorato' denotatur, sed tantum illud quantum substantia animata sensibilis dicit, hoc uero tantum quantum informatum colore uel albedine. Habet tamen et illud impositionem ad 'hominem' et hoc ad 'corpus', de quibus enuntiantur. Unde manifestum est eos uelle uocabula non omnia illa significare quae nominant, sed ea tantum quae definite designant, ut 'animal' substantiam animatam sensibilem, aut 'album' albedinem, quae semper in ipsis denotantur. Quorum autem sententiam ipse commendare Boethius uidetur cum ait in diuisione uocis: "uocis autem in proprias significationes diuisio fit, quotiens una uox multa significans aperitur et eius pluralitas significationis ostenditur." Rursus idem, cum de diuisione uocis in modos ageret, 'infinitum' inquit <non> multa significare, sed multis modis, in quo tamen nomine ipse et mundum et Deum et multa alia contineri monstrauit.

Hi uero qui omnem uocum impositionem in significationem deducunt, auctoritatem praetendunt ut ea quoque significari dicant a uoce quibuscumque ipsa est imposita, ut ipsum quoque hominem ab 'animali', uel Socratem ab 'homine', uel subiectum corpus ab 'albo' uel 'colorato'; nec solum ex arte, uerum etiam ex auctoritate grammaticae id conantur ostendere. Cum enim tradat grammatica omne nomen substantiam cum qualitate significare, 'album' quoque, quod subiectam nominat substantiam et qualitatem determinat circa eam, utrumque dicitur significare; sed qualitatem quidem principaliter, causa cuius impositum est, subiectum uero secundario. Si enim ad principalem significationem 'significandi' uocabulum semper reducerent, quomodo uerbum significare tempus siue personam concederent, quae secundario a uerbo actiuo uel passiuo, <non> principaliter, significantur?; sed fortasse et ista quoque a uerbo recte significari dicentur, in eo quod in sententia eius ipsa quoque tene<n>tur. Ex arte quoque indiuiduum a specie uel genere, siue speciem a genere significari comprobant. Quod enim in Substantia Aristoteles dixit aliquem hominem manifestius demonstrari per nomen 'hominis' quam per nomen 'animalis', aliquem etiam hominem ab utroque significari docuit. Rursus: cum idem de 'habere' exempla poneret, dicens quia 'habere' significat quidem calciatum esse, armatum esse, rem /113/ speciei a uocabulo generis significari monstrauit. Boethius quoque in Primo Categoricorum 'non-homo' infinita significare monstrauit hoc modo: "et quoniam 'non-homo' significat equidem quiddam, (quid autem significet in 'homine' ipso non continetur; potest enim non-homo esse et lapis et equus et quicquid homo non fuerit)-quoniam ea quae significare potest infinita sunt, infinitum nomen uocatur." Si tamen significare proprie ac secundum rectam et propriam eius definitionem signamus, non alias res significare dicemus nisi quae per uocem concipiuntur. Unde Boethium supra dixisse meminimus: "uocis in proprias significationes diuisio fit" etc.; propriae namque sunt illae rerum significationes quae determinate in sententia uocis tenentur. Etsi enim uox aequiuoca pluribus imposita sit, plura tamen proprie significare non dicitur; quia aequ<iuocum> tamquam plura non significat quibus ex eadem causa est imposita, unam de omnibus tantum tenens sententiam. Laxe tamen nimium saepe auctoritas ad omnem impositionem 'significationis' nomen extendit.

             QUAE UOCES NATURALITER, QUAE AD PLACITUM SIGNIFICANT

Liquet autem ex suprapositis significatiuarum uocum alias naturaliter, alias ad placitum significare. Quaecumque enim habiles sunt ad significandum uel ex natura uel ex impositione significatiuae dicuntur. Naturales quidem uoces, quas non humana inuentio imposuit sed sola natura <contulit>, naturaliter <et non> ex impositione significatiuas dicimus, ut ea quam latrando canis emittit, ex qua ipsius iram concipimus. Omnium enim hominum discretio ex latratu canis eius iram intelligit, quem ex commotione irae certum est procedere in his omnibus quae latrant. Sed huiusmodi uoces quae nec locutiones componunt, quippe nec ab hominibus proferuntur, ab omni logica sunt alienae. Eas igitur solas oportet exsequi quae ad placitum significant, hoc est secundum uoluntatem imponentis, quae uidelicet prout libuit ab hominibus formatae ad humanas locutiones constituendas sunt repertae et ad res designandas impositae, ut hoc uocabulum 'Abaelardus' mihi ideo collocatum est ut per ipsum de substantia mea agatur.

Significatiuarum autem ad placitum <alias incomplexas, alias complexas, hoc est> alias dictiones, alias dicimus orationes. Est /115/ autem dictio simplicis uocabuli nuncupatio, id est uox totaliter, non per partes, significatiua, ut 'homo' uel 'currit'; oratio autem dictionum collectio, id est uox ad aliquid significandum inuenta, cuius partium aliquid extra significat, ut 'homo currit': nam et 'homo' et 'currit' per se singula significant. At quoniam dictiones orationibus naturaliter priores sunt, quippe eas constituunt ac perficiunt, priorem quoque in tractatu locum obtinere ipsae meruerunt, de quibus quidem illud in quaestione ducitur quomodo quasdam earum compositas dicamus, sicut 'impius', 'respublica', et omnes simplices uoces confiteamur.

                                       DE COMPOSITIS

Sed etsi omnes respectu orationum simplices inuenia<n>tur secundum partium orationis significationem, inter se tamen comparatae quaedam quoque dicuntur compositae, secundum uocis compositionem quae ex diuersis dictionibus procedit, non iam tamen dictionibus in constitutione dictionis remanentibus, sed omnino per se acceptis tamquam syllabis non-significatiuis. Cum enim 'respublica', quod es duobus integris compositum est, tamquam unum nomen communis aerarii, non sicut orationem, acceperis in eoque officio partes eius 'res' <et> 'publica' extra intellexeris quod intra tenent solam in ipsis compositionem, non significationem inuenies; ac magis tamquam syllabae, non tamquam dictiones sunt sumendae, quae ad hoc simul coniunctae sunt ut iam singulae nihil demonstrent, sed simul acceptae communem nominent thesaurum; alioquin oratio diceretur. Nunc autem omnem compositam dicimus dictionem quae diuersarum dictionum sonos contine[n]t, nisi totius scilicet significatio significationi partium consentiat. Neque enim 'magister' uel 'domus' composita dicimus, (illud quidem ex duobus aduerbiis, hoc autem ex uerbo et nomine), sed simplicia, eo scilicet quod partium significatio, quando dictiones accipiuntur, a sensu compositi omnino sit disiuncta; sed hoc maxime in his accipiendum est compositis quae definitis partibus iunguntur. Nam fortasse 'impius' quod ex 'in' praepositione et 'pio' nomine per se sumptis coniungitur, significationi partium non uidetur accedere. Nam 'in' praepositio numquam priuatorie construitur, cum ex duabus casualibus ad eumdem casum compositio fit; modo quidem secundum inhaerentiam, modo secundum impositionem consistit; sicut in Secundo Periermenias Aristoteles decreuit, qui quidem, postquam ostendit <quae> plura per appositionem sibi /116/ coniuncta multiplicem enuntiationem redderent aut quae non, - dicens: "at unum de pluribus uel plura de uno" etc.-, adiecit quoque quae plura per compositionem sibi coniungantur aut quae non, cum subiunxit: "quoniam uero haec quidem praedicantur composita" etc. Nostri tamen Magistri, memini, sententia et hoc secundum sententiam magis quam secundum compositionem accipiebat. Sed mirum erat quod 'homo albus' unum in significatione diceret, qui 'homo albus ambulans' unum esse in significatione negauerat. Sed cum enim ex illis tribus unum non erat, sic nec <ex> his duobus; aut sicut ex his duobus unum uniuersale sub homine fingebant, ita et es tribus poterant. Inter cohaerentes quidem uoces proponitur 'respublica', 'citharaedus bonus'; inter opposita uero 'homo mortuus', quod humani, cadaueris nomen est. Si enim oratio sumeretur, cum de cadaueris praedicarent, falsa esset omnino; cum et 'homo' per se significatiuum 'hominem' poneret, et 'mortuum' simul mortem attribueret, quae simul in eodem non possunt consistere. Sed est, ut Aristoteli placuit, in huiusmodi compositione oppositio in adiecto, uel in eo quod alterum cui adiunctum est, in compositione per extra, tamquam dictio sumptum, oppositum est, uel in eo quod adiectiuum quod subditur, substantiuo praecedenti oppositum dicitur, 'mortuum' scilicet 'homini'. Sed tamen memini quod 'homo mortuus' pro oratione tenet, dicentem 'homo' poni ad designandum de cadauere quod homo fuerit. Sed si haec sit hominis sententia ut hominem praeteritum circa cadauer detineat, tale est 'homo' ac si dicatur quod fuit animal rationale mortale, nec ideo ulla oppositio erit inter 'hominem' et 'mortuum'; si uero 'homo' propriam inuentionem seruet ex praesentia animalis rationalis mortalis, erit quidem oppositio. Sed falsa propositio quae dicit cadauer esse hominem qui est mortuus; unde potius pro <uno> nomine sumendum est 'homo mortuus'. Sic quoque et 'citharaedus bonus' tunc pro uno nomine. Aristoteles usus est, cum bonitatem in citharizando tantum accepit, cum scilicet inquit: "sed non si citharaedus est et bonus, est etiam citharaedus bonus." Citharaedus enim, qualitercumque esse potest et bonus moribus, sed non ideo bonus citharaedus nominabitur, quod, si pro oratione hoc loco 'citharaedus bonus' uteretur, 'boni' nomen, quod subditur nec ullo alio subiuncto determinatur, ad quamlibet indeterminate bonitatem aeque se haberet, /117/ tamquam diceretur 'citharaedus habens quamcumque bonitatem'; et tunc quidem falsum esset quod negauerat, non omnem scilicet qui simul et citharaedus et bonus est in quocumque, esse citharaedum bonum similiter in quocumque. Quam enim significationem per se sumpta dictio tenet, eamdem in oratione posita retinere debet, ueluti cum dicitur 'animal rationale mortale', 'animalis' nomen [ponitur] non ad sola rationalia, ut quidam putant, sese habet; noua enim iam eius impositio esset ac subiunctum 'rationale' superflueret. Sed commune cuiuslibet animalis nomen ponitur ideoque per 'rationale' adiunctum determinatur.

Licet autem maxima sit orationum et compositarum dictionum in sensu differentia, cum eisdem casuum sonis utraeque connectuntur, maximam tamen in compositione tenent affinitatem. Sicut enim non contingit orationes iungi ex duobus substantiuis, ut dicamus 'animal-homo', uel ex duobus adiectiuis, tamquam dicemus 'albus crispus', sed frequenter ex substantiuo et adiectiuo hoc modo: 'homo albus', 'animal rationale', sic etiam seruatur in componenda dictione. Neque enim pro uno nomine uel 'Animal-homo' uel 'albus-crispus' utimur, quemadmodum 'homo-albus' uel 'animal-rationale'; unde in Periermenias Secundo: "nec si album musicum uerum est dicere, tamen erit album musicum unum aliquid;" secundum accidens enim musicum album dicimus aliquem. Aut quae sibi in oratione superflue apponuntur, -ut, si dicamus 'homo rationalis' uel 'animal sensibile', secundum post primum superiluit-, ea in dictione non componimus; unde et in eodem subditur: "nec quaecumque insunt in aliquo," ut 'homo-animal', 'homo-bipes'. Insunt enim in homine animal et bipes.

Dictionum autem aliae per se certam significationem habere dicuntur, ut nomina uel uerba, aliae incertam, ut coniunctiones uel (prae)positiones. /118/


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License