Petrus Abaelardus
Dialectica

POSTPRAEDICAMENTA DE VOCIBUS SIGNIFICATIUIS

LIBER SECUNDUS DE INDEFINITIS

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER SECUNDUS

DE <DICTIONIBUS> INDEFINITIS

Oportet enim ut etiam per se dictae coniunctiones uel praepositiones aliquam significationem habeant. Alioquin non magis dictiones appellarentur quam litterae uel syllabae, quae coniunctae quidem significant: dictio autem a 'dicendo', hoc est a 'significando', dicta est. Unde et Boethius in Prima Editione Perihermenias "una, inquit, 'hominis' syllaba dictio non est, idcirco quod nihil per se separata siglificat." Omnis enim huiusmodi pars quae per se nihil significat, non est dictio. Hinc itaque /118.l0/ manifestum est has quoque orationis partes quas in<de>finitas dicunt, per se etiam significare, ut dictiones appellentur. At uero <cum> per se etiam significatiuae sint huiusmodi dictiones, confusa per se et incerta earum significatio uidetur. Nam 'et' uel 'de' <per> se prolata ad omnia aeque se habent ac suspensum tenent animum auditoris, ut aliud exspectet cui illa coniungantur; quae non tam pro sua demonstratione inuentae sunt quam pro appositione uel coniunctione ad alia. At uero cum dico 'homo et lapis', id est cum adiu<n>go 'et' coniunction<em> dictionibus certum significantibus, per adiunctionem earum ipsum quoque 'et' certam recipit significationem, cum scilicet certam 'hominis' et 'lapidis' coniunctionem facit; cum uero per se dicitur indeterminate, ad quorum libet coniunctionem nos mittit. Similiter et 'de' praepositio per se dicta ad quaelibet confuse nos mittit, secundum id quod de eis aliquid esse contingit; sed cum dico 'de homine', per 'hominis' adiunctionem certam recipit significationem.

Sunt itaque confusae et ambiguae praepositionum per se siue coniunctionum significationes, tamquam in multiplic<it>ate aequiuocationis earum consistat insentio, ac si ita inuentae sint ut pro appositione diuersarum diuersas habeant significationes. Qui autem intellectus ab huiusmodi dictionibus designentur, non est facile declarare; sicut et quarumdam orationum, ut earum quae perfectae sunt ac non enuntiatiuae, sicut eius quae ait: 'ueni ad me'; quam tamen ita quidem nimis temere solent exponere quod 'praecipio ut uenias ad me'. Sed haec quidem enuntiationis est sententia; unde melius animus intellectum concipit quam lingua disserere possit. Promptior enim est ad intelligendum ratio /119/ quam ad proferendum locutio, et melius rei proprietatem intelligimus quam proferre possimus; uis namque animae maior est quam linguae.

Sunt autem quibus uideantur huiusmodi dictiones solos intellectus generare nullamque rem subiectam habere, sicut et de propositionibus concedunt. Tota enim propositio nullam rem subiectam ; tota tamen de rebus per partes suas designatis quemdam generat intellectum. Sic quoque et praepositiones et coniunctiones de rebus eorum quibus apponuntur, quosdam intellectus facere uidentur, atque in hoc imperfecta earum significatio dicitur quod cum omnis intellectus ex alio quod intelligitur, procedat, ipsa quoque res de qua intellectus habetur, in huiusmodi dictionibus non tenetur sicut in nominibus et uerbis, quae simul et res demonstrant ac de ipsis quoque intellectus generant. At uero cum intellectum omnem ex aliqua re necesse sit haberi, quomodo intellectus existet, ubi nulla erit rerum demonstratio, ut scilicet huiusmodi dictionibus per se dictis intellectum aliquem capiamus nullis adhuc rebus designatis? Unde certa apud grammaticos de praepositionibus sententia exstitit ut res quoque eas quarum uocabulis apponuntur, ipsae designarent. Cum itaque dicimus 'de homine', dicunt 'de' praepositionem hominem ipsum significare, secundum id quod aliquid de ipso esse dicitur. Sed dico quod si in 'de' praepositione submissi uocabuli significatio continetur, superfluit casus adiunctio propter rei demonstrationem; ubi enim uox quaelibet prolata est, tota eius sianificatio inclusa est. Unde illa quorumdam dialecticorum sententia potior uidetur quam grammaticorum opinio, quae omnino a partibus orationis huius modi uoces, quas significatiuas per se esse non iudicauit, diuisit ac magis ea quaedam supplementa ac colligamenta partium orationis esse dicit; quibus quidem illud Boethii quod in Primo Categoricorum dicitur, assentit: "nomen, inquit, et uerbum duae solae partes putantur: caeterae enim non partes, sed orationis supplementa sunt" etc.

Sunt etiam nonnulli qui omnino a significatiuis huiusmodi dictiones remouisse dialecticos astruant. Alioquin praepositiones quoque siue coniunctiones in definitione nominis Aristoteles includeret, quam in sequentibus ponemus; nisi forte in 'significatiuo' definitam significationem aeceperit. At si et alia ipsius quoque Aristotelis uerba pensemus, non poterunt huiusmodi uoces orationis sensum supplere, nisi etiam in se fuerint significatiuae, sicut nec una syllaba si addetur. Unde in Periermenias dicitur: "sed erit affirmatio uel negatio, si quid addatur, sed non una nominis syllaba," id est non secundum, additamentum unius /120/ syllabae 'hominis' nomen affirmationem uel negationem reddet uel aliquam orationem; quippe ipsa syllaba significationem per se non tenet.

Illa ergo mihi sententia praelucere uidetur, ut grammaticis consentientes qui etiam logicae deseruiunt, has quoque per se significatiuas esse confiteamur, sed in eo significationem earum esse dicamus, quod quasdam proprietates circa res eorum uocabulorum quibus apponuntur praepositiones, quodammodo determinent; ut cum dico 'de homine' uel 'pro homine', quasdam proprietates quae homini insunt, praepositiones designant, in eo scilicet quod uel de eo aliquid uel pro eo est, tamquam inde causa sit. Coniunctiones quoque, dum quidem rerum demonstrant coniunctionem, quamdam circa eas determinant proprietatem; ueluti cum di<c>o: 'homo et equus currit', per 'et' coniunctionem simul eos in cursu un<i>o ac per 'et' ipsum quamdam simul demonstrationem facio. Quorum quidem significatio in eo imperfecta seu ambigua uel suspensiua dicitur quod eas quas significat proprietates circa talia demonstrant quae in significatione eorum non tenentur, sed potius in designatione oppositarum dictionum, tam scilicet nominum quam uerborum, quorum demonstratio perfecta est. Siue enim de intellectu siue de proprietate alicuius formae nominis aut uerbi significatio fuerit, rei alicuius significationi semper adiuncta est. /121/


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License