Petrus Abaelardus
Dialectica

POSTPRAEDICAMENTA DE VOCIBUS SIGNIFICATIUIS

LIBER TERTIUS DE DICTIONIBUS DEFINITIS DE DEFINITIS

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER TERTIUS

DE DICTIONIBUS DEFINITIS

DE DEFINITIS

Quae quidem sola ex significationis priuilegio inter partes orationis dialectici recipiunt, sine quibus ueritatis aut falsitatis demonstratio fieri non potest, in quorum, ut dicimus, inquisitione dialectica maxime desudat.

In 'nomine' autem <tam> nomina quam pronomina cum aduerbiis et quibusdam interiectionibus incluserunt, his uidelicet quas non natura docuit, sed inuentio nostra composuit. Sunt enim quaedam interiectionum naturales <ut>, 'uah', 'ah', 'heu', quae nec dictiones nec proprie partes orationis dicuntur, quippe impositae non sunt; quaedam uero compositae et ad placitum designatiuae, ut: 'papae', 'attat', 'proh', quae et nomini sicut aduerbia supponuntur. Sunt namque definitae significationis, ut 'papae' a<d>mirationem, 'attat' uero metum proferentis designat, ac sunt sine tempore. Quoniam autem interiectio dictioni omnino supponi non poterat, cum uidelicet quaedam sint, ut dictum est, naturales, nullam, ut arbitror, mentionem de interiectionibus dialectici fecerunt; qui etiam in 'uerbi' uocabulo non solum uerba grammaticorum, uerum etiam participia comprehendunt, quae etiam temporis designatiua sunt.

Caeteras autem, ut dictum est, orationis partes, quas in perfectae significationis diximus, praepositiones scilicet ac coniunctiones, quaedam partium orationis colligamenta ac supplementa dicebant: coniunctiones quidem in coniungendo, praepositiones uero in praeponendo; quarum consideratio grammaticae potius est disciplinae; definitarum autem, ut dictum est, dictionum aliae nomina sunt, aliae uerba.

            DE NOMINE

Est autem nomen, auctore .Aristotele, uox significatiua ad placitum sine tempore cuius partium nihil extra designat, hoc est dictio definita sine tempore. Quod enim locem significatiuam ad placitum, cuius nulla pars significatiua est dixit, dictionem esse monstrauit. Ac fortasse definitam significationem in 'significatiuo', ut dictum est, accepit; alioquin coniunctiones uel praepositiones excludi nequeunt, si eas quoque per se significare uoluerit. Non itaque ea significatiua dicere consueuit quorum, ut ostensum est, imperfecta est significatio, sicut nec ea /122/ solet uocare nomina quae uel infinita sunt, ut 'non-homo', uel obliqua, ut 'hominis', sed ea tantum quae propriae et primae sunt impositionis, ut quae scilicet recta sunt ac finita, ut 'homo', 'album', 'Socrates'. Qui enim prius nomen ipsum rei aptauit, non obliquo sed recto casu usus est, ac si de homine diceret: dicatur haec res homo. Caeteri uero casus a nominatiuo defluxerunt propter diuersas positiones constructionum; qui etiam in eo significatiui ad placitum, sicut et uerba uel orationes, dicuntur, quod et ipsi quoque ab hominibus inuenti sunt, ut per eos quoque de subiectis rebus agatur. Infinita quoque nomina posteriora sunt finitis tam secundum inuentionem quam secundum constructionis proprietatem; quoniam composita sunt, naturaliter posteriora sunt simplicibus. Sed de his quidem uberius in sequentibus disseremus.

Quod autem sine tempore nomen esse monstrauit, a proprietate uerbi ipsum distinxit. Verba enim principalem suam significationem, siue actio sit siue passio, subiectis rebus eas secundum tempora dimetiendo distribuunt, ut 'curro' cursum circa personam tamquam ei praesenti<aliter> inhaerentem demonstrat. Si qua autem reperiantur nomina quae etiam temporis quodammodo sint designatiua, ut 'annus' uel 'annuus', siue etiam aduerbia temporalia, non tamen sicut uerba tempus consignificant, ut scilicet, quemadmodum dictum est, primam significationem subiectis personis secundum tempus distribuere dicantur. Sed cur non? Sicut enim 'curro' uel 'currens' cursum circa personam tamquam ei praesentialiter inhaerentem demonstrat, ita 'album' circa substantiam albedinem tam<quam> praesentialiter inhaerentem determinat; non enim album nisi ex praesenti albedine dicitur. Unde et tantum 'albi' nomen dicere uidetur, quantum quidem praesentialiter albedine est informatum, sicut et 'currens' in quodam praesentialiter cursum participat. Sicut enim substantiui uerbi significatio, cui quoque tempus adiunctum est, uerbis adiungitur, sic et nominibus uidetur. Sicut enim 'currit' quantum 'est currens' dicit, ita 'homo' tantumdem quantum 'animal rationale mortale'. Nec diuersa quidem secundum tempus 'uiui' nominis et 'uiuentis' significatio uidetur participii. Non enim ex uita quocumque tempore adhaerentem uiuum dicitur, sed tantum ex adiacente praesentialiter. Non enim quia fuerit uel inerit, uiuum dicitur, sed quia iam praesentialiter inest, sicut et uiuens. Sic quoque eiusdem temporis designatiuum uidetur 'amans', quando pro nomine aut participio ponitur; pro nomine enim sicut 'amator' ipsum quoque saepe accipimus ab eadem quoque actione a qua et participium sumptum est, quando /123/ scilicet comparationem nominis tenet, secundum quam 'amantissimus' dicitur, ac non regit accusatiuum sicut uerbum a quo nascitur. Male ergo per 'sine tempore' nomina, quae etiam temporis designatiua monstrantur, Aristoteles uerbis disiunxisse uidetur; eiusdem, inquam, temporis consignificatiua cuius et uerba, idest praesentis. Ipse enim Aristoteles non alia uocare uerba consueuit nisi quae praesentis sunt temporis et primae inuentionis ac finita, sicut et de nomine dictum est. Caetera uero casus uerborum dixit, ut 'curret' uel 'currebat', uel infinita uerba, ut 'non currit' uel 'non currens'. Quod itaque tempus uerbis accidit, hoc etiam nominibus congruit, praesens scilicet, siue ea sint substantiae siue adiacentiae uocabula. Sicut enim 'album' ex praesenti albedine datum est, ita etiam 'homo' ex praesenti substantia animalis rationalis mortalis, et quem hominem dicis, iam animal rationale mortale ipsum ostendis et tantumdem 'hominis' uocabulum sonat, quantum quidem praesentialiter 'est animal rationale mortale'. Non tam igitur in significatione temporis nomen a uerbo recedere uidetur quam in modo significandi. Verbum enim, quod solum inhaerentiam facit, in eo tempus quoque designat quod inhaerentiam rei suae ad subiectam personam in tempore denotat. Nomen autem inhaerendi significationem non tenet nec aliquid quemadmodum uerbum inhaerere proponit, etsi rem aliquando ut inhaerentem determinet, ut 'album' albedinem tamquam adiacentem atque inhaerentem significat, non tamen uel adiacere uel inhaerere proponit, sicut uerbum facit, quod etiam substantiui uerbi copulationem adiunctam propriae significationi continet; tantumdem enim 'currit' uerbum proponit quantum 'est currens' dicit. Unde in Secundo Periermenias Aristoteles: "nihil, inquit, differt, homimem, ambulare et hominem ambulantem esse," ac si aperte diceret: idem dicit 'homo ambulat' quantum proponit 'homo est ambulans'.

Sed ad haec, memini Magister noster V. opponere solet: "si, inquit, uerbum propriam significationem inhaerere dicat, uerum autem sit eam inhaerere, profecto ipsum serum dicit ac sensum propositionis perficit." Verum ipse uerbis deceptus erat ac praue id ceperat uerbum dicere rem suam inhaerere, ut 'currit' cursum, quod dicebamus. Neque enim sensum propositionis accipiebamus tamquam cursum in subiecto ponentes atque inhaerere in praedicato; hunc enim sensum 'currit' non habere ex serie ipsa orationis manifestum est sed tantumdem /124/ intelligimus in 'currit' quantum in 'est currens'; non quidem pro <pro> positione accepto, ut 'currens' subiectum, 'est' uero praedicatum ponatur, sed tamquam pro parte propositionis, ut huius quae ait: 'homo est currens' subiunctum copulatur. Cum autem cui copuletur in 'est currens' subiectum deest ad perfectionem sensus enuntiationis, nihil itaque aliud accipimus, cum dicimus 'currit' demonstrare cursum inhaerere, quam proponere esse currentem, sicut nihil aliud dicimus 'animal homini inhaerere' quam 'hominem animal esse'. Alioquin diuersi sensus essent, si uidelicet 'animal' unum de inhaerentibus 'homini' diceremus, ipsumque 'animal' in subiecto, 'inhaerere' uero in praedicato, atque 'homini' in /124.l0/ determinatione ute<re>mur. Subiectarum uero rerum diuersitas secundum decem praedicamentorum discretionem superius est ostensa, quae principale<s> ac quasi substantiale<s> nominum significatio<nes> dicuntur. Caeterae uero significationes, quae secundum modos significandi accipiuntur, tam posteriores atque accidentales dicuntur; quae etiam breuiter sunt nobis perstringendae.

Ac prius de significatione numeri circa rem subiectam disputemus. Fortasse autem quaeritur, cum nomina quoque quamdam significationem habent, quare grammatici et hanc inter accidentia nominis non connumera<n>t, sicut accidentia uerbi siue participii. Sed eadem, ut arbitror, ratio temporis fuit in nomine quae personae exstitit. Quia enim omnium nominum aut participiorum in positio tertiae personae facta est eaque omnia tertiae esse personae certum erat, nulla fit de persona uel in nomine uel in participio mentio. Sic etiam de tempore facere eum opinor in nomine, eo scilicet quod omnia eiusdem temporis esse nomina, hoc est praesentis, constare<t>.

Sunt autem quaedam nominum proprietates iuxta significationem pensandae, quaedam uero secundum positionem constructionis attendendae, quaedam etiam secundum uocis compositionem accipiendae.

Quod enim alia propria, idest singularia, ut Socrates, alia appellatiua <a>ut uniuersalia, dicuntur, ut 'homo', 'album', aut alia in comparationem dicuntur, alia non; quod haec quidem singularis numeri sunt, illa uero pluralis, ut 'homines'; insuper quod haec essentiae sunt, quae substantiua dicimus, alia uero adiacentia, quae sumpta nominamus, ut 'album', 'uir', --pleraque omnia ad significationem pertinent.

Quod uero alia recti casus dicuntur, alia obliqui. alia masculini /125/ generis, alia alterius dicuntur, ad positionem constructionis refertur. Cum enim et rectus et obliqui casus eiusdem sint significationis, cum alio tamen obliquus cum alio rectus construitur, aut cum eamdem habeant significationem 'albus', 'alba', 'altum', diuersis tamen generibus iunguntur: non enim uel 'mulier albus' uel 'uir alba' dicimus. Patet autem hinc generis diuersitatem significationem non mutare quod in eadem significatione diuersa genera saepe habemus, ut lapis petra saxum, fluuius aqua flumen. Quod autem 'alius' et 'aliud' diuersae sunt significationis, (cum id personae sit discretiuum, illud naturae), generis diuersitas non fecit, sed noua et consueta neutri acceptio quae in aequiuocationem ducitur; casuum quoque differentia significationem non uariat, quod ex eo quoque manifestum est quod apud diuersos diuersus est numerus casuum, significatione tamen eadem permanente. Sex enim casibus Latini utuntur, Graeci uero quinque, qui pro ablatiuo quoque genitiuo utuntur; barbari uero unius casus prolatione contenti sunt.

Quod autem alia primitiua, idest primae inuentionis, alia deriuatiua dicuntur, atque alia simplicia, alia composita uocantur, ad uocis inuentionen et compositionem attinet.

Dignum tamen est inquisitione, utrum earum enuntiatione quarum uitiosa est compositio ut 'mulier albus' perfecta et uera possit esse sententia. Videtur quidem et perfecta esse, sicut et 'mulier est alba', cum scilicet eadem sit illa cum ista; cum enim et idem sit constructionis ordo et eadem uocum significatio, uidetur quoque constructionis sententia esse eadem. Amplius: 'albus' siue 'alba' idem dicunt quod 'habens albedinem'; qui ergo dicit 'mulier est albus' id proponit: 'mulier est habens albedinem', quae perfecta est ac uera fortasse sententia; cur non igitur et illa? Sed profecto non solum uocum significatio attendenda est ad demonstrationem perfectae sententiae, sed etiam competens dictionum coniunctio, sine qua nec oratio dici potest, sed multae fortasse dictiones, ut, <cum> de oratione tractabitur, apparebit.

Non est autem competens substantiui et adiectiui constructio, cum ad diuersum genus sit uel casum; non autem significationis identitas eamdem exigit constructionem uel in nominibus uel in uerbis. Cum enim 'comedere' et 'uesci' eiusdem sint significationis, alterum tamen accusatiuum, alterum regit ablatiuum. Prima autem nominum causa fuit significationis impositio, secuta est autem postea constructionis diiudicatio; et ad rei quoque demonstrationem <discretio> generum uel casuum necessaria non uidetur, sed magis ad constructionis constitutionem.

/126/ Casus autem nomine tam rectos, qui nominatiui dicuntur, quam obliquos grammatici uocant; dialectici uero solos obliquos, qui secundum sensum inuentionis et a nominatiuo per uariarum terminationum inflexiones cadunt, casus appellant. Solos autem rectos nomina simpliciter appellant ex prima, ut dictum est, et propria impositione. Unde Aristoteles in tractatu nominis in Primo Periermeniarum: "Catonis uel Catoni et quaecumque talia sunt, non sunt nomina, sed casus nominis." Quae etiam in eo cum nomine conuenire monstrauit quod sunt: uox significatiua ad placitum sine tempore, cuius nulla pars significatiua est separata, et in eo diferre quod cum 'est' uel 'fuit' uel 'erit' ei adiuncta neque falsum neque uerum demonstrant, quemadmodum nomina faciunt. Sed si in 'nomine' pluralis quoque numeri nominatiuos includamus, oportet quoque pluralis numeri uerba intelligi. Sed et hos fortasse casus uocat at, quod primam non teneant impositionem, solaque ea nomina dicebat quae singularis sunt numeri. Sed nec his omnibus aptari poterit dicta proprietas; 'quis' enim interrogatiuum et ab eo 'siquis' compositum, siue etiam 'qui', aut 'idem' relatiua--cum dicimus 'idem loquitur', imperfectum uidemur exprimere sensum atque suspensum reddere animum audientis, ut, quemadmodum illud 'idem' referatur, requirat--tertiae quoque et secundae personae pronomen, (quae etiam, sicut dictum est, inter nomina dialectici recipiunt), praepositis uerbis copulari non possunt. Unde potius cum appositis uerbis cuiuslibet personae uerba intelligenda sunt, hoc non habent aut potius ad differentiam nominatiui appositorum casuum dictum sit, de quo etiam subiunxit: "nomen uero semper," cum his scilicet uerum aut falsum significans enuntiationem reddit, cum uidelicet dicitur: 'Cato est uel fuit uel erit'. Atque haec quidem differentiae expositio de casibus 'Catonis' ad ipsum illud quod de 'quis' et 'siquis' opponitur, potest exstinguere.

Sunt autem qui Aristotelem uolunt 'quis' et 'siquis', quae in<de>finitae sunt significationis, nec inter nomina recipere, sicut nec ea quae infinita nomina dixit, ut 'non-homo', 'non-album'. Non autem Aristoteles /127/ omnino denegauit casus uerbis adiunctos enuntiationem facere. Nam 'paenitet me' uerum esse poterit siue falsum, in cuius sensu paenitentia mihi attribuitur. Verum si quidem omnes casus accipiamus, non omnia uerba oportet accipere, sed tantum personalia, aut si omnia uerba, non omnes casus, sed tales tantum quales sunt genitiuus praeter nominatiuum et datiuus quos posuit; qui nullorum adiectione uerborum enuntiationem efficiunt.

Sicut autem casus a nomine dialectici diuidunt, ita etiam infinita nomina, ut 'non-homo', 'non-album'. Unde in eodem Periermenias dicitur: "'non-homo, uero non est nomen, at uero nec positum est nomen quo illud oporteat appellari. Neque enim oratio aut negatio est; sed sit nomen infinitum. "Finita enim sola, ut dictum est, sicut et recta in 'nomine' inclusit; de impositione autem nominis infiniti talem idem in tractatu uerbi causam subiunxit: "sed sit, inquit, infinitum, quoniam similiter in quolibet est, uel quod est, uel quod non est," ut 'non-homo, non solum de his quae sunt dicitur, uerum etiam de his quae non sunt. Sicut enim equus non-homo dicitur, ita et chimaera uel hircoceruus, quae nulla sunt existentium, non-homo dici possunt, et quaecumque homines non sunt.

Est autem supraposita causa uocabuli non tam ad significationem reducenda, cum scilicet nec solis nec omnibus infinitis uideatur conuenire, quam ad quamdam imponentis intentionem. Eadem causa huiusmodi uocibus 'infiniti' nomen attribuit, quod infinita in ipsis uidit contineri , tam scilicet ea quae sunt quam ea quae non sunt; licet tamen non in eis solis nec omnibus infinitis. Nam 'res' quoque et 'aliquid' significatiuum, quae infinita non sunt, ea quoque quae non sunt continere dicuntur, cum negatiua particula careant, qua finiti significationem perimant. Unde in Primo Periemenias dicitur: "hircoceruus enim significat aliquid;" hic enim 'aliquid', ut Boethius ostendit, nomen est rei non-existentis, ex quo etiam innuitur hircoceruum quoque significatiuum uocari. Sed nec omnibus infinitis supraposita causa conueniet; nulla enim existentia nominant haec, cum omnia sua finita contineant. Licet autem nec solis nec omnibus infinitis conueniat supraposita causa nominis, maxima tamen de parte dicta causam magis inuentionis quam proprietatem significationis ostendit, cum ipse scilicet Aristoteles, huius nominis in hac significatione inuentor, ab infinitis infinita monstrauit contineri.

/128/ Sunt autem multae compositionis uel inuentionis nominum causae, quae nec solis nec omnibus subiectis rebus possunt applicari, ut 'homo' ab 'humo' nominatus est -- quod quidem ex humo factus sit non solus --; 'uox' quoque a 'uocando', idest significando, dici perhibetur, licet multae sint non-significatiuae ac nec solae fortasse significatiuae. Si quis autem 'hominis' nomen secundum significationem ac uocis sententiam aperire uoluerit, eius definitionem proferat. Sic quoque et si quis iuxta siglificationem infinitum dicere uoluerit, dicat infinitum esse uocabulum ex negatione ac finito compositum. Cuius potius modus significationis infinitus atque incertus dici potest, quantum quid<em> ad remotionem /128.l0/ finiti, quam significatio infinita per multitudinem. Qui enim dicit 'non-homo', nihil definite constituit 'hominem' remouendo. In eo enim quod 'hominem' remouet, quid non sit quidem demonstrat, quid uero sit non designat. Atque ideo incerta dici potest eius significatio, in eo quod infinitum dicitur, hoc est secundum remotionem finiti. In qua tantum remotione, dum attenditur praedicatum, negationem dicitur facere; cum uero rem aliquam de his quibus impositum est attribuit, affirmationem reddit; ueluti cum dicimus: 'Socrates est non-homo', hanc, ut aiunt, enuntiationem et in sensu affirmationis uertere possumus, si scilicet ita intelligamus: 'est aliquid ex his quae non sunt homo'; et in sensu negationis, si 'hominem' remoueamus, ac si 'non est homo' diceremus.

Patet itaque ex suprapositis infiniti definitionem non esse quod infinita continet, sed causam potius esse nouae transpositionis et impositionis nominis. Cum enim infinita ea dici Aristoteles sciret quorum infinita est multitudo, ab his idem uocabulum transtulit et huiusmodi nominibus imposuit, ex ea quidem affinitate quod in ipsis saepissime infinitas res includi uideret, Ut sit potius impositionis nominis causa quam definitionis proprietas; quales quidem causae saepe in etymologiis redduntur, ut 'Brito' dictus est 'quasi-brutus' . Licet enim non omnes uel soli sint stolidi, hic tamen qui nomen 'Britonis' composuit secundum affinitatem nominis 'bruti', in intentione habuit quod maxima pars Britonum fatua esset, atque hinc hoc nomen illi affine in sono protulit. Sunt autem qui omne infinitum et in his quae sunt et in his quae non sunt esse concedunt, secundum id scilicet quod tam ea quae sunt quam ea quae non sunt quoquomodo significant, ut ipsum quoque non ens et quod ea quae sunt remouendo significat, et quae non sunt simul nominat, utriusque esse dicitur. Sed profecto non in aliis uocabulum esse dicimus nisi in his quibus est impositum ac de quibus potest praedicari. Cum autem /129/ Aristoteles a 'nomine', ut dictum est, tam obliqua quam infinita separauerit, suprapositae quidem definitioni quae ea quoque, ut ipse docuit, comprehendit innuit apponendum esse ad horum exclusionem, 'rectum finitum'; ut sit nominis integra definitio: uox significatiua ad placitum sine tempore, cius nulla pars significatiua est separata, recta finita.

             DE VERBO

Sicut autem Aristoteles a nomine <nomina> infinita et obliqua diuisit, ita quoque a uerbo infinita uerba et quae praesentis temporis designatiua non sunt, separauit. Ait enim: "non currit uero et non laborat non uerbum dico; similiter autem uel curret uel currebat non uerbum est, sed casus uerbi." Unde et uerbum recte definimus: uox significatiua ad placitum, cuius nulla pars significatiua est separatiua finita praesentis temporis significatiua, ut 'curro', quod quidem tempus in copulatione principalis significationis, sicut in nomine superius dictum est, consignificat. Unde etiam ipse Aristoteles statim postquam uerbum consignificare tempus ostendit, adiecit: "et est semper eorum quae de altero praedicantur nota, ut eorum quae de subiecto dicuntur uel in subiecto sunt." In quo quidem ipse monstrauit omne uerbum cum officio copulandi uel ea quae tantum dicuntur de subiecto -- nec scilicet sunt in subiecto -- ut 'homo' et 'rationale', uel ea etiam quae sunt in subiecto, temporis quoque significationem continere. Quod itaque dixit uerbum semper esse notam eorum quae de altero praedicantur, omne uerbum monstrauit habere officium copulandi praedicatum subiecto nec illud semper ad temporum, immo ad uerborum comprehensionem referendum est. Potest enim uerbum per se proferri nec aliquid copulare; semper tamen secundum inuentionem suam copulatiuum est. Quod autem ea quae non dicuntur de subiecto, tacuit, (hoc est indiuidua, quae etiam saepe praedicantur, ueluti cum dicitur' 'homo est Socrates' uel 'hoc album'), ideo factum esse arbitror, quod [eum] huiusmodi praedicationem omnino irregularem esse uoluerit. Unde ipse in Substantia: "et a prima, inquit, substantia nulla est praedicatio."

/130/ Alii autem in eo quod ait uerbum notam esse eorum quae de altero praedicantur, aliud uolunt intelligi, id scilicet quod principalem eorum significationem in eo esse docuerit , quod accidentia significant, non quidem in essentia sua, sed magis secundum id quod alteri adhaerent, idest adhaerentia suo fundamento, ut 'amo' actionem, 'amor' uero passionem secundum hoc quod mihi insunt. Omnia enim uerba uel actionem uel passionem principaliter significare uolunt, nec quidem particulares, sed quae communia sunt accidentia. Unde etiam supposuit: "ut eorum quae de subiecto dicuntur," in quo uniuersalia esse monstrauit, "et sunt in subiecto," in quo accidentia esse docuit, licet tamen quaedam /130.l0/ uideantur propria uerba, sicut et nomina, ut 'creare', 'fulminare', 'adorari', quae soli Deo congruunt.

Boethius autem in <prima> editione Periermenias plures alias expositiones protulit in eo quod ait 'ut eorum quae de subiecto uel in subiecto'; prima quidem huiusmodi est, ut postquam a uerbis ea quae de altero praedicantur, significari dixit, quae esset illa determinauit, cum scilicet subiunxit: ut eorum quae in subiecto sunt, hoc est fundamento, ac de ipso etiam fundamento praedicantur. Aliter diuisionem accidentium quae a uerbis significantur, in eo supposuit, quod ait uel esse tantum in subiecto et non dici uel etiam dici de subiecto. Sunt enim quaedam generalia accidentia, quae de diuersis speciebus tamquam de subiectis praedicantur, ut moueri de cursu ac saltu ac multis aliis, quod per 'dici de subiecto' signauit. Sunt et alia quae species non continent de quibus subiectis dicuntur, sed ipsa tantum sunt species quae per 'esse tantum in subiecto' accepit, ut cursus et multa alia.

Prima autem expositio, quae maximam facit uerborum a nominibus differentiam, expeditior uidetur atque ipsius sententia dictis magis esse affinis. Neque enim omnia uerba actionis aut passionis designatiua uidentur aut etiam accidentium adiacentium. 'lacere' autem et 'sedere' positionum significatiua esse Aristoteles dixit, 'habere' etiam a generalissimo Habendi sumptum est et 'uiuere' a uita qualitate sumptum uidetur. Nec quidem irrationabiliter. Utquid enim, sicut in actionibus aut passionibus uerba inuenta sunt, quae eas modo ut praesentes,

modo ut praeteritas, modo ut futuras significant, sic <non> quoque et in caeteris inuenietur? Sicut enim 'esse currentem uel fuisse uel fore' dicimus, sic 'esse album aut fuisse aut fore' enuntiamus. Sed nec formis etiam nomina sumpta dici conuenit, ut 'est', quod substantiuum uerbum dicitur, eo uidelicet quod omnibus secundum essentiam suam sit impositum, non secundum alicuius adiacentiam. Unde etiam quaslibet rerum essentias aeque secundum inhaerentiam copulare potest, quod etiam de nuncupatiuo concedunt; sicut enim 'sum Petrus' dicimus, ita etiam 'ego nuncupor Petrus' proferimus. Alia uero quae rerum personas in essentia sua non significant, immo ex adiacentiae actione uel passione, ut 'curro', 'amo' uel 'amor', solas proprietates quas determina<n>t, copulant. Non enim sicut dicimus 'ego sum Petrus', ita 'ego curro Petrus' enuntiamus, per 'curro' 'Petrum', sicut per 'sum', copulantes. Sed potius eum dicimus 'ego curro Petrus', non aliter 'Petrus' construi potest, nisi in subiecto ipsum quoque intelligatur ac si ita diceretur: 'ego Petrus curro'. Etsi enim 'Petrus' tertiae sit personae, sicut omnes nominum casus praeter uocatiuum grammatici esse concedunt, per adiunctionem tamen 'ego' pronominis, quod primae personae est, a uerbo primae personae regitur, idest 'curro'; aut fortasse ab 'ens' participio, quod subaudiunt, tamquam hoc modo diceretur: 'ego, ens Petrus, curro'. 'Curro' itaque uel alia uerba quaecumque ex adiacentibus actionibus aut passionibus sumpta sunt, quas circa subiectas personas determina<n>t, non alia copulare dicuntur praeter proprias actiones aut passiones. At uero substantiuum uerbum, quod aeque omnia secundum essentiam suam significat, quaslibet potest essentias copulare.

Sed dico quod cum huiusmodi uerbum rebus ipsis secundum essentiam tantum, non secundum alicuius adiacentiam, imponi concedant, quare aliquando eius copulationem ad praedicationem adiacentiae tantum reducant. Adiacentiae uocabula ponuntur hoc modo: 'Petrus est albus', 'Petrus est rationalis'. Hi enim solam albedinem aut rationalitatem, mihi ut adiacentem attribui dicunt, <in> eo quod qui me album esse proponit, me albedine informari dicit atque ipsam mihi adiacere ostendit. Sed profecto magis ad sensum propositionis atque ad officium substantiui uerbi illam praedicationem pertinere iudico, quae est de subiecto albedinis, quod ab 'albo' nominatur, quam eam quae est de adiacentia ipsius, quae per 'album' determinatur. Cum enim aliquem dicimus esse album, hoc est proponimus ipsum esse aliquem ex his quae albedine informantur, secundum copulationem essentiae illud quod esse dicitur, proprie per 'est' uerbum praedicatur, hoc est res albedine informata. Sed /132/ quoniam per '"albi" nomen ipsum attribuitur' designatur quod ei ex adiacente albedine impositum est, ex ipsa quoque propositione inhaerentia adiacentis albedinis innuitur. Illa itaque praedicatio essentiae quae in eo est quod hoc illud esse dicitur, proprie ex uerbis propositionis exprimitur; illa uero quae est adiacentiae attributio, quodammodo innuitur. Sic quoque et in caeteris uerbis quae etiam substantiui uerbi copulationem continent --qui enim dicit 'Petrus currit', id quod Petrus sit unus de currentibus proponit--, proprie in ipsa propositionis sententia essentiae praedicatio monstratur, essentiae ,scilicet alicuius eorum quae cursum suscipiunt. Sed quoniam non secundum id quod est ipsa, per 'currit' significatur, sed magis secundum id quod cursum habet, ex praedicatione quoque essentiae subiecti albedinis adhaerentia formae innuitur. Potest ergo per 'currit' uerbum uel persona cursum suscipiens secundum id quod cursum habet, praedicari, uel ipse cursus adiacentia<m> innuendo attribui, quae utraque in uerbi significatione tenentur; per 'est' uero substantiuum, ut dictum est, uerbum, quod omnibus <secundum> essentiam suam impositum est, quaelibet res copulari potest. Unde ipsum a nulla proprietate sumptum esse manifestum est, sicut 'sedet', 'currit' etc., quae numquam solius copulae officium tenent, sed simul praedicatae rei positionem faciunt. Non itaque omne uerbum accidentis adiacentiae designatiuum uidetur. Sed ratio quoque exigere uidetur, ut etiam secundum singulas substantias diuersa uerba consisterent, ut scilicet substantiam uel qualitatem uel hominem, sicut 'esse currentem', uerbo aliquo secundum diuersa tempora distribuerent, in eo scilicet quod aliud praesentialiter est homo, aliud fuit, aliud erit. Utquid enim, sicut in aequiuocatione sua ens acceptum uerbum dicitur multiplex, ipsum quoque ad quamlibet significationem restrictum uerbum non dicatur simplex, sicut 'amplector' et quae sunt aequiuoca? Sicut enim aequiuocum nomen multa nomina secundum significationem multiplicem dicitur, ita aequiuocum uerbum multa uerba secundum multas significationes dicendum est atque in singulis acceptum simplex uerbum, ut etiam <secundum> singulas rerum essentias uerba queant, sicut et nomina, substantiua esse. Nec id quidem ratio impedit, ut scilicet secundum singulas substantias diuersa uerba consistant, sed haec inuentio linguae nostrae non habuit, sicut nec articulorum impositionem cognouit. Ideoque 'uerbi' nomen in his tantum dictionibus uolunt uti quae adiacentem actionem uel passionem subiectis personis secundum tempora distribuunt. Unde talem de uerbo definitionem Priscianus protulit: /133/ pars orationis cum temporibus et modis sine casu agendi uel patiendi significatiua, a qua nullum grammatici uerbum excludunt. Ipsi enim 'iacere' quoque et 'uiuere' et 'habere', quando uerba sunt, sumpta esse dicunt ab actionibus, quando uero ad aliam significationem detorquentur, nomina esse concedunt. 'Est' quoque, memini, quando in ui uerbi ponitur, secundum adiacentiam quarumlibet actionum aut passionum aequiuocum dicunt. Nec tunc quidem substantiui significationem tenere sed adiectiui, actum quidem, cum dicimus 'Socrates est' atque in ui uerbi 'est' utimur, actionem aliquam ut adiacentem uel cursum uel aliam oportet intelligi atque attribui. Cum autem substantiuum in essentia rerum sumitur, quasi nomine ipso utimur nec quicquam a uerbo nisi temporis discretionem ac copulationem officium habere concedunt, qui 'uerbi' uocabulum in supradictis tantum custodiunt, his scilicet quae actionem aut passionem determinant. Sed iam profecto <si> grammaticum uerbum ponitur 'est', male ipsum substantiuum appellant. Nec si omnium, ut arbitror, philosophorum auctoritates percur<r>ant, hanc significationem de actione aut passione in 'est' uerbo percipient, ut uidelicet cum dicitur: 'Socrates est', ipsum amare uel amari uel aliquam aliam actionem aut passionem habere intelligant; nec ratio eorum, ut aestimo, poterit monstrare, quae actiones in 'iacendo' uel 'uiuendo' intelligantur aut qualiter actio iacendi a positione diuersa sit aut uita actio a uita qualitate contraria morti, quae animatio intelligitur, an potius animationi; idem enim duo contraria habere non poterit. De 'habere' autem, quod actionem quamcumque aliquando significet, ex eo fortasse uidebitur quod 'haberi' a passiuum facit quodque accusatiuum regat casum secundum significationem actionis passionem in alium inferentis. Oportet itaque uel 'haberi' significatione non esse passiuum aut non omnem passionem ex actione inferri.

Nunc autem ad substantiuum et nuncupatiuum uerbum reuertentes pauca de differentia eorum inspiciamus. Videntur autem in eo maxime differre, quod illud substantiuum, ut dictum est, istud sumptum uidetur, a nuncupatione scilicet, ex qua etiam nuncupatum dicitur. Sed si sit nuncupatio forma aliqua rel actionis uel passionis, non uidetur 'nuncupor' praeter primam significationem rem aliam copulare, sicut et de aliis dictum est. Unde cum dicitur: 'ego nuncupor Petrus' non inde esse nomen rei quod queat in ablatiuum resolui, ac si ita intelligeretur: 'ego nuncupor hoc nomine quod est Petrus'. Si enim nomen rei esset, tantumdem proponeret ac si diceret: 'ego nuncupor ista res', quod uehementer abhorremus, /134/ cum non a re suae essentiae construatur cum apposito nomine quod praedicari per ipsum uolunt ac sic[ut] et per substantiuum copulari.

Solet ita<que>, memini, grammaticorum sententia nullam secundum significationem differentiam in nuncupatiuo et substantiuo uerbo accipere, sed eamdem in utroque sententiam proferri uolunt, ut nihil aliud 'ego nuncupor Petrus' quam 'ego sum Petrus' intelligatur; hoc tamen 'secundum institutionem inuentionis' ad differentiam dicunt, quod nuncupatiuum, licet substantiui significationem habeat, non tamen constructionem ipsius ubique seruat. Illud enim omnibus uel nominibus uel pronominibus uel participiis uel definitionibus praedicatis potest /134.l0/ copulari, hoc autem solis propriis nominibus concedunt coniungi. Neque enim uel 'ego nuncupor ego uel currens uel homo albus' dicunt, sed solum proprio nomini huiusmodi uerbum apponunt hoc modo: 'ego nuncupor Petrus', ex qua quidem est constructione cum proprio nomine, quod definitam et propriam impositionem habet, magis nuncupatiuum dictum est quam ex significatione. Quamuis igitur eius propositionis quae ait: 'ego nuncupor ego' sana possit esse ac uera sententia, series tamen constructionis secundum institutionem nuncupatiui quam in constructione tenet, uitiosa conceditur, quae, ut dictum est, in eo fuit ut tantum propria copularet nomina. Apparet autem ex significatione, quam communem habet cum substantiuo uerbo, -- sicut et copulationem alterius significationis, quam proprie <non habet> huiusmodi uerbum -- nuncupatiuum non illud esse quod a 'nuncupo, nuncupas' fit passiuum, quod tantum de me uere dici potest, dum aliquis nomen meum proferens me uocat. Etsi enim nullus me uocet, non minus tamen 'ego nuncupor Petrus' dici potest secundum supradictam substantiui uerbi significationem ac talem ipsius resolutionem: 'ego sum Petrus'.

Non est autem illud praetermittendum quod uerba in enuntiationibus posita modo proprie, modo per accidens praedicari dicuntur; proprie autem praedicantur hoc modo: 'Petrus est', 'Petrus currit'; hic enim gemina ui funguntur, cum non solum copulandi officium tenent, sed etiam rei praedicatae significationem habent. Per accidens autem et non proprie praedicari dicitur, cum ipsum praedicato ad eius tantum copulationem apponitur, ita: 'Petrus est homo'. Neque enim hic interpositum quoque rem praedicatam continet, quippe iam 'homo' superflue supponeretur, sed tantum quod subiungitur praedicatum copulat; nec si iam aliquid praeter hominem in ipso esset attributum, in /135/ eodem loeo 'hominem' copularet subiunctum. De hac autem praedicatione per accidens in Secundo Periermenias dicitur. Quando autem 'est' tertium adiacens praedicatur, dupliciter fiunt appositiones; adiacens enim in eo dicitur uerbum quod praedicato apponitur ad ipsum tantum copulandum, nec pro subiecta re praedicanda ponitur, sed ut tantum copulet id quod praedicatur. Cum autem proprie dicitur, rem etiam praedicatam continet atque aliquam rerum existentium indeterminate attribuit, ueluti eum dicitur: 'Petrus est', hoc est 'Petrus est aliqua de existentibus rebus'. Quando quidem praedicationem ex accidentali necesse est consequi, pro eo quod saepe rerum non existentium uocabula copulat, ueluti cum dicitur: 'chimaera est opinabilis uel non existens'. Nec mirum, cum interpositum significationem essentiae non habeat, sed tantum copulationis officium, ut dictum est, teneat. Unde etiam in Secundo Periermenias dicitur: "Homerus est aliquid, ut poeta, ergo etiam est, <an> non?," ac rursus: "quod autem non est, quoniam opinabile est, non est uerum dicere esse aliquid: opinio enim eius non est quoniam est, sed quoniam non est."

At uero quaeritur, cum 'est' uerbum superius dictum sit inter quaslibet essentias copulare, quod omnes in essentia significat, quomodo illa potest copulare quorum significationem non continet, ueluti <non> ens aut opinabile, quod proprie acceptum sola non-existentia, ut nobis placuit, nominat, aut quomodo constructionis proprietas seruari poterit, nisi intransitiue ipsum quoque his quae copulat coniungatur? Unde quidem cum dicitur Homero quoque defuncto: 'Homerus est poeta', hoc est: 'memorialis fama Homeri adhuc manet per poema quod composuit', uel 'chimaera est opinabilis', 'esse' quoque quod interponitur, in designatione non-existentium uolunt accipi. Sed quid ergo esse ea negat, si idem esse quod non-existentia demonstrat, accipiat? Nostri uero sententia Magistri non secundum uerbum accidentalem dicebat praedicationem, sed secundum totius constructionis figuratiuam atque impropriam locutionem, quae tota ad alium sensum explicandum composita est quam uerba uideantur habere. Cum enim dicimus Homero defuncto: 'Homerus est poeta', si significatarum significationem dictionum pensemus atque Homeri nomen hominis ut 'poeta' sumamus, uerum est et simpliciter Homerum esse, ex eo scilicet quod poetae proprietatem habere dicitur, atque propria fuit locutio. Si autem nullam constructionis proprietatem, sed significationem dictionum attendamus, sed magis /136/ alterius orationis sententiam quam in ea tota exprimere uolumus, ut eius quae ait: 'fama Homeri per poesim ipsius manet', figuratiuam atque impropriam locutionem componimus. Veluti si aliquo tyranno defuncto filiis eius superstitibus ac tyranniam patris exercentibus dicamus: 'ille defunctus tyrannus adhuc uiuit infiliis', non quidem uitam tyranno attribuentes, immo illis quos genuit tyrannidem eius exercentibus, ac si aperte diceremus: 'illi quos ipse genuit, adhuc uiuunt tyrannidem eius exercentes'. Unde quia 'uiuere perfilios' tantum 'tyranni' nomini coniunximus, quando 'filii' nomen subtrahitur, non possumus simpliciter dicere quod uiuat. Idem etiam de ea enuntiatione quae est: 'Homerus est poeta', dicunt, ut scilicet cum 'poetae' nomen, quod ad 'poema' quodammodo se habet, subtrahitur, per quod 'Homeri' nomen nomini copulabatur, 'Homerus est' simpliciter non dicatur.

Sed quaero in illa figuratiua locutione: 'Homerus est poeta', cuius nomen 'Homerus' ut 'poeta' accipiatur. At uero si hominis, falsa est enuntiatio eo defuncto; si uero poematis de quo agitur, cur esse et ipsum denegetur aut quid figuratiua locutio dicitur?; non iam impropria est locutio, sed noua uocis aequiuocatio.

Sed ad hoc, memini, ut Magistri nostri sententiam defenderem, respondere solebam 'Homeri' et 'poetae' nomen, si per se intelligantur, Homerum designare; unde et bene denegatur simpliciter Homerum esse, qui iam defunctus est. At uero cum totius constructionis sententia pensatur ac simul uerba in sensu alterius enuntiationis confunduntur, non iam singularum dictionum significatio attendenda est, sed tota magis orationis sententia intelligenda; atque in eo impropria dicitur orationis constructio quod eius sententia ex significatione partium non uenit.

Nec ullum poematis nomen de quo agimus, in enuntiatione continetur. Aut fortasse in eo quoque impropria dici potest constructio quod 'Homerus', qui recti casus uocem habet, in significatione obliqui utimur, cum poema Homeri existere dicimus, ac poetae nomen ad poematis nominationem secundum resolutionem sensus non conuenienter reducitur. Sic quoque et 'chimaera est opinabilis' in eo figuratiua atque impropria locutio dicitur, quod aliud uerba quam uideatur in uoce, proponant in sensu; non enim chimaerae, quae non est, aliqua proprietas per 'opinabile' datur sed magis animae alicuius opinio de ipsa attribuitur, ac si ita dice<re>mus: 'anima alicuius opinionem habet de chimaera'.

At uero mihi omnis illa uerbi praedicatio per accidens atque impropria uidetur, quando ipsum, ut dictum est, tertium adiacens /137/ interponitur, cum non rem, ut dictum est, praedicatam contineat, sed solius copulae officium habeat, ut in ea quoque qua dicitur: 'Petrus est homo uel albus'. Nec quidem quantum ad eius interpretationem pertinet, ex eo quod dicitur: 'Petrus est homo' , inferri potest 'Petrus est', sed fortasse quantum ad praedicationem 'hominis', quod existentis rei tantum nomen est. Si enim, quia uerbum copula interponitur, simpliciter praedica<re>tur, et ex eo quod dicitur: 'chimaera est opinabilis uel non existens', chimaera esse concederetur. Poterunt fortasse et propriae esse suppositarum enuntiationum de Homero at chimaera constructiones, et accidentales tamen esse praedicationes nec simplicem uerbi praedicationem inferri ei tota etiam enuntiatione, in qua tertium inseritur. Cum enim de Homero adhuc ipso fortasse uiuo enuntiationem protulit, non ita ait: 'Homerus est poeta', sed potius proposuit: 'Homerus est aliquid', ac postea subiunxit 'ut poeta'; cum 'aliquid' posuit, ipsum tam existentium nomen quam non-existentium accepit secundum quod dictum est 'hircoceruus' aliquid significare. Unde non potuit inferri praedicatio partis, quod scilicet Homerus sit; quod autem 'ut poeta' subiunxit, exemplum subdidit quod aliquorum esset, aut magis fortasse probatione<m> posuit de parte ad totum, qui de toto ad partem inferentiam negabat, hoc est de 'aliquo' <ad> 'existens'. Ac quoniam non erat inconueniens illud quod intulit, licet falsa esset inferentia, illud 'ut' quod subiunxit, potius ad inferentiam deneg<andam> referendum est quam ad illatae propositionis negationem, quae quidem de Homero uiuo uera est. Ad maiorem itaque inconuenientis augerationem de chimaera supposuit, in quo et inferentia falsa est (qua dicitur quoniam est opinabilis, ipsa esse) et illata simul propositio quae ex uera infertur, quod uidelicet chimaera sit. Proprias autem locutiones eas quoque enuntiationes cur non dicamus in quibus non-existentium nomina ponimus? Sicut enim chimaera proprie non-homo dicitur, hoc est unum ex his quae non sunt homines, cur non etiam opinabilis diceretur, idest unum ex his de quibus opinio habetur, quippe eadem exstitit ad non-existentia nominum suorum impositio quae ad existentia suorum. Sicut enim dictum est in impositione 'hominis' 'dicatur ista res homo', sic etiam dictum est in huiusmodi re non existente: 'dicatur ista res opinabilis', ut sic etiam non-existentium nomina inuenta sint ad agendum de ipsis secundum hoc quod <in> impositionem ueniunt, sicut existentium ad agendum de ipsis, ueluti cum dicitur: 'chimaera est /138/ chimaera' uel 'opponitur ut homini uel alicui alii'. Sed quid talis consequentia proponitur:

     si est chimaera, non est homo?

opposita enim <ea> dicimus quaecumque non sunt idem.

At uero quomodo locutio propria dicetur, ubi praedicatio uerbi impropria fuerit nec eam in qua inuentum est significationem tenuerit? Neque enim inuentum fuit in officio solius copulationis, uerum simul, ut dictum est, in sig<nificati>one existentium quod etiam, ut dictum est, inde quaelibet quibuslibet copulare potest, quod nominibus secundum essentiam suam impositum est. Sed cur ad eorum quoque inhaerentiam /139.1O/ ponitur quae non sunt atque in ipso non continentur? Unde mihi, si profiteri audeam, illud rationabilius uidetur ut rationi sufficere ualeamus, ut scilicet, quemadmodum oppositionem in adiecto secundum oppositionem magis quam secundum appositionem sumimus, ita accidentalem praedicationem accipiamus, ac cum dicitur: 'est homo' uel 'est opinabile' uel 'est album' pro uno uerbo 'esse hominem' uel 'esse album' uel 'esse opinabile' intelligamus. Quod uero Aristoteles, cum dicitur: 'Homerus est poeta', dicit per accidens 'esse' praedicari hoc modo: "secundum accidens enim praedicatur 'esse' de Homero, quoniam inest ei poema, sed non secundum se praedicatur de Homero quoniam est," cum non sit 'esse <poeta>', ut dictum est, una dictio, praedicari per accidens non est praedicari, immo pars est 'esse' praedicati. Sic et praedicari tertium adiacens non est praedicari per se, sed in eo quod adiacet alteri in compositione. Unde et bene dicitur ipsum 'esse' non secundum se praedicari, sed cum 'poeta' simul unum facere praedicatum , iuxta illud: "sed quoniam inest ei ut poeta." Nec quidem aliter de praeterito et futuro enuntiationes uerae possunt proponi. Cum enim 'iste erit sedens' de eo qui nondum sedet, dicimus (aut 'fuit sedens' proponimus), falsae omnino enuntiationes uidentur, si integrae dictiones 'erit' et 'sedens' permaneant propriamque inuentionem custodiant. Cum enim 'sedens' praesentis sit temporis atque ex sessione iam praesente impositum, quicumque dicit 'erit sedens', id proponit: 'erit unum de his quae praesentialiter sessionem habent'; quod quidem falsum est de eo, qui nondum sedens sessurus est. Si enim omnes praesentialiter sedentes conspicias, profecto inter eos qui sedentium futurus sit, inuenies aut cuius sessionem sit suscepturus, immo propriam quae nondum est habebit. Cum itaque /139/ 'leget' per 'erit legens' exponitur, non aliter 'erit legens' accipiendum est quam pro una uerbi dictione; alioquin ueram non faceret enuntiationem de futuro. Aut cum ita quoque exponitur: 'Socrates erit legens', idest 'habebit lectionem', cum et lectionis nomen ex praesentia datum sit, tantumdem proponitur quantum si dicatur: 'habebit id quod iam praesentialiter lectionis essentiam habet', hoc est 'quod praesentialiter est lectio'; quod profecto falsum est de lecturo ac nondum legente. Sic quoque et de sene iam Socrate falsum erit dicere quod puer fuit, si 'puer' per se nomen sumatur secundum propriam impositionem quam habet ex prasente pueritia; tandumdem enim proponitur ac si diceretur: 'fuit unus de habentibus praesentialiter pueritiam', quod aperte falsum est.

Oportet etiam, ut conuersionis naturam aut formas syllogismorum in enuntiationibus praeteriti aut futuri seruemus, uerborum compositionem suprapositam accipere. Veluti cum dicitur de sene iam Socrate: 'Socrates fuit puer', non ita conuertendum est: 'quidam puer fuit Socrates', quod falsum est, immo ita: 'quoddam quod fuit puer, est Socrates'. Sicut et cum dicitur: 'Socrates ambulat' uel 'est ambulans', ita conuertitur: 'quoddam quod ambulat uel est ambulans, est Socrates', quippe sicut 'esse ambulans' pro uno uerbo atque uno praedicato ponitur, ita 'esse puerum'. Quare et totum ipsum in conuersione in subiecto ponendum est, hoc modo: 'quoddam quod fuit puer, est Socrates', ueluti cum 'Socrates leget, hoc modo conuertitur: 'quoddam quod leget est Socrates,. Sicut quoque et cum dicitur: 'quidam puer senex erit', ita conuertes: 'quoddam quod erit senex, est puer,; aut cum dicitur: 'omnis senex fuit puer', non haec erit per accidens conuersio: 'quidam puer fuit senex', immo ista: 'quoddam quod fuit puer, est senex'. Illae quoque propositiones quae aiunt: 'nullus puer fuit senex' aut 'nullus senex erit puer' ita conuertendae sunt: 'nullum quod fuit senex, est puer' uel 'nullum quod erit puer, est senex'.

Hac etiam compositorum uerborum acceptione seruata in modis syllogismorum futuri quoque propositiones aut praeteriti uenire poterunt, ut si ita dicamus:

            omne quod erit sedens, corpus est       sed quidam homo erit sedens   quare est corpus

uel ita:

            omne quod erit sedens, fuit corpus       sed quidam homo erit sedens   quare fuit corpus

Si autem sic dicamus:

            omne sedens est unum de his quae praesentialiter habent          sessionem        sed Socrates sessurus ac nondum sedens erit sedens        quare erit unum ex his quae praesentialiter habent sessionem

falsum uidetur, cum medius terminus idem non sit. Nam in prima 'sedens' subiciebatur, in secunda autem 'erit <sedens>', quod unum est uerbum, praedicatur. Unde cum medius terminus idem est, non potest syllogismus fallere hoc modo:

            nullum animal erit lapis sed Socrates est animal            quare non erit lapis

uel ita:

            omnis homo morietur    sed Socrates est homo             quare morietur.

Quod autem grammaticorum regulis contrarii uidemur, quod multa componimus uerba uel substantiua, ut 'esse hominem', uel ab aliis quam ab actionibus uel passionibus sumpta, ut 'esse album,' propter rectam enuntiationum sententiam aperiendam, non abhorreas. I11i enim qui primum disciplinae gradum tenent, pro capacitate tenerorum multa prouectis inquirere aut corrigenda reliquerunt in quibus dialecticae subtilitatem oportet laborare.

Si quis autem eius <pro>positionis: 'Socrates erit sedens' conuersionem ipsi aequipollere negauerit, hanc scilicet: 'quoddam quod erit sedens, est Socrates', eo scilicet quod prima, antequam Socrates esset, uera poterat esse falsa menente secunda, ipse scilicet 'Socrates' significationem tenuerit sedens, se deceptum esse recognoscet. Cum enim 'Socrates' ex praesenti ac singulari substantia hominis impositum sit, cum dicitur: 'Socrates erit sedens', tale est: 'illa res quae iam est hic homo, erit sedens' quod omnino falsum est, sicut et conuersio. At uero si 'Socrates' futuri temporis accipiemus, cum dicitur: 'Socrates erit sedens' ipso Socrate /141/ nondum existente atque ita intelligeremus: 'illud quod erit Socrates, erit sedens', uera fortasse enuntiatio esset ac uera quoque ipsius conuersio, haec scilicet: 'quod erit sedens, erit Socrates'.

Infinita autem uerba, sicut in remotione finiti significatio est, ita etiam tempus ipsius significa<n>t. Qui enim dicit: 'non currit', non solum de cursu in remotione mentionem facit, uerum etiam de tempore praesenti, ac si diceret: 'non currit in praesenti', secundum quod et haec quoque quae infinita sunt uerba tempus consignificare Aristoteles uoluit. Quae quidem, quoniam et copulationem quae uerbum proponebat, destruunt, cum in propositionibus ponuntur in negatione statim ac uerbum diuiduntur, ut negationem faciant. Nec iam, ut aiunt, infinitum, manet, sed potius uerbum et negatio. Unde cum ait Aristoteles in Secundo Periermenias: "erit omnis affirmatio uel ex nomine et uerbo uel infinito nomine et uerbo," infinitum uerbum recte taceri Boethius dicit quod in enuntiatione positum infinitum non remanet uerbum, sed statim, ut dictum est, in duas dictiones separatur, propter interpositionem scilicet inhaerentiae copulationis: qui enim dicit 'non currit', 'non est currens' proponit, sed non ita: 'non currens'. Sed etiam una dictio intra quoque enuntiationem, sicut nomina infinita, consistit.

De orationibus inde infinitis quare hoc loco Aristoteles mentionem non fecerit, solet quaeri, cum et ipsae <saepe> quoque in enuntiationem ueniunt, uelut ea quae dicit: 'non-albus-homo', 'non-animal-rationale-mortale'. Quae enim orationes impositione<m> nominum habent, infinitari quoque sicut nomina uidentur. Alii itaque Aristotelem simplicis enuntiationis constitutionem demonstrasse hoc loco uolunt, alii uero nullomodo orationem infinitari concedunt, quibus, memini, magister V. assentiebat; nec quidem id tam secundum sententiam negabat quam secundum constructionis naturam; cuius quidem inualidam de coniunctione dictionum calumniam in Glossulis eius super Periermenias inuenies. Si enim sensum exsequamur, infinitationis quoque proprietas in <o>ratione quoque inuenietur, et quaecumque sub finita non continentur, sub infinita eadem possunt; ut, cum uerum sit Socratem non esse album asinum, ueram quoque et eam concedimus: 'Socrates est non-albus-asinus', ita quidem ut non solum 'album' infinitetur et 'asinus' remaneat, ac si ita dicatur: 'est asinus non-albus', sed ut tota simul oratio 'albus asinus' negatione excludatur. Alioquin magis una /142/ dictionum tantum infinitaretur quam oratio; sicut in Secundo Periermenias ad 'albi' tantum infinitationem Aristoteles negatio<nem> posuit, cum pro falsa eam propositionem induxit: 'lingum est non-albus-homo'. "Si enim inquit, de omnibus aut dictio est aut negatio uera, cum lignum falsum sit dicere esse album hominem, erit uerum de eo dicere esse non-album-hominem;" quod ac si diceret inconueniens est in eo scilicet, ut dictum est, quod 'albo' tantum remoto 'hominem' relinquit. Cum autem 'album' tantum excluditur et 'homo' remanet, unum est dicere 'omne non-album hominem esse' et 'non-album esse et hominem'; tale est 'omne non-album-hominem' quod 'omne<m> hominem qui est non-albus'. Cum uero tota infinitatur oratio, non est necessarium uel omne <non> album hominem esse non album uel hominem esse, quippe albus equus est non-albus-homo, sed neque non-albus simpliciter neque homo dici potest.

Hactenus quidem, Dagoberte frater, de partibus orationis, quas dictiones appellamus, sermonem texuimus; quarum tractatum tribus uoluminibus comprehendimus: primam namque partem Libri Partium Antepraedicamenta posuimus; dehinc autem Praedicamenta submisimus, denique uero Postpraedicamenta nouissime adiecimus, in quibus Partium textum compleuimus.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License