Petrus Abaelardus
Dialectica

TRACTATUS SECUNDUS: DE CATEGORICIS

LIBER PRIMUS DE PARTIBUS CATEGORICARUM

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER PRIMUS

DE PARTIBUS CATEGORICARUM

                                       <INTRODUCTIO>

Iusta et debita serie textus exigente post tractatum singularum dictionum, occurrit compositio orationum. Oportuit enim materiam in partibus praeparati ac deinde ex ea totius perfectionem coniungi. Sicut ergo partes natura priores erant, ita quoque in tractatu praecedere debuerant atque ad ipsas compositionem totius subsequi decebat. Non autem quarumlibet orationum constructionem exsequemur, sed in his tantum opera consumenda est quae ueritatem seu falsitatem continent, in quarum inquisitione dialecticam maxime desudare meminimus. Unde cum et inter propositiones quaedam earum simplices sint et natura priores, ut categoricae, quaedam uero compositae ac posteriores, ut quae ex categoricis iunguntur hypotheticae, has quidem quae simplices sunt, prius esse tractandas ex supraposita causa unaque earum syllogismos ex ipsis componendos esse apparet. Nec propter aemulorum detractiones obliquasque inuidorum corrosiones nostro decreuimus proposito cedendum nec a communi doctrinae usu desistendum. Etsi enim inuidia nostrae tempore uitae scriptis nostris doctrinae uiam obstruat studiique exercitium apud nos non permittat, tum saltem eis habenas remitti non despero, cum inuidiam una cum uita nostra supremus dies terminauerit, et in his quisque quod doctrinae necessarium sit, inueniet. Nam etsi Peripateticorum Princeps Aristoteles categoricorum syllogismorum formas et modos breuiter quidem et obscure perstrinxerit, utpote qui prouectis scribere consueuerat, Boethius uero hypotheticorum complexiones eloquentiae latinae tradiderit, Graecorum quidem Theophrasti atque Eudemi operum moderator, qui tum de his scripserant syllogismis, uterque quidem, ut ipse ait, moderatae doctrinae terminos excedens ita ut hic lectorem breuitate, ille uero prolixitate confunderet, -- post omnes tamen ad perfectionem doctrinae locum studio nostro in utrisque reseruatum non ignoro. Item quae ab eis summatim designata sunt uel penitus omissa, labor noster in lucem proferat, interdum et quorumdam male dicta corrigat, et schismaticas expositiones contemporaneorum /146/ nostro<rum> uniat, et dissensiones modernorum, si tantum audeam profiteri negotium, dissoluat. Confido autem in ea quae mihi largius est ingenii abundantia, ipso cooperante scientiarum Dispensatore, non pauciora uel minora me praestiturum eloquentiae peripateticae munimenta quam illi praestiterunt quos latinorum celebrat studiosa doctrina; si quis nostra eorum scriptis compenset, et quid ibi sit et qualiter quidue nos ultra ponamus, aut qualiter eorum implicitas sententias euoluamus, aeque diiudicet. Neque enim minorem aut fructum aut laborem esse censeo in iusta expositione uerborum quam <in> inuentione sententiarum.

Sunt autem tres quorum septem codicibus omnis in hac arte eloquentia armatur. Aristotelis enim duos tantum, Praedicamentorum scilicet et Periermenias libro<s>, usus adhuc Latinorum cognouit; Porphyrii uero unum, qui uidelicet de quinque uocibus conscriptus, (genere scilicet, specie, differentia, proprio et accidente), introductionem ad ipsa praeparat Praedicamenta; Boethii autem quattuor in consuetudinem duximus, Librum uidelicet Diuisionum et Topicorum cum Syllogismis tam Categoricis quam Hypotheticis. Quorum omnium summam nostrae Dialecticae textus plenissime concludet et in lucem usumque legentium ponet, si nostrae Creator uitae tempora pauca concesserit et nostris liuor operibus frena quandoque laxauerit.

At uero, cum uoluminis quantitatem mentis imaginatione collustro et simul quae facta sunt respicio et quae facienda sunt penso, poenitet, frater Dagoberte, petitionibus tuis assensum praestitisse ac tantum agendi negotium praesumpsisse. Sed cum lasso mihi iam et scribendo fatigato tuae memoria caritatis ac nepotum disciplinae desiderium occurrit, uestri statim contemplatione mihi blandiente languor omnis mentis discedit et animatur uirtus ex amore quae pigra fuerat ex labore, ac quasi iam reiectum onus in humeros rursus caritas tollit et corroboratur ex desiderio quae languebat ex fastidio.

Cum autem simplicium propositionum naturam ante earum syllogismos tractari conueniat, propositionis uero proprietatem absque natura generis eius quod est oratio, nec consistere nec cognosci contingat, ab ipsa mihi texendum oratione uidetur.

                                       <DE ORATIONE>

Est igitur, ut Aristoteli uisum est, oratio uox significatiua ad placitum, cuius partium aliquid significatiuum est separatum. Cuius quidem /147/ definitionis sententia ex definitionibus partium in superiori libro earum diligenter expeditis satis est manifesta, ubi quid in singulis membris sit intelligendum, satis arbitror esse demonstratum. Sed, ne multorum interpositio memoriam subtrahat praemissis, singula breuiter annotemus. Quod ergo oratio dicta est uox significatiua ad placitum, conuenientia eius ad partes, dictiones scilicet, ostenditur. Quia enim partes ipsius ad placitum significant, oportet ipsam orationem non naturaliter, sed per inuentionem, habere significationem, ut istam: 'homo currit'. Haec enim composita fuit et coniuncta, ut de rebus ipsis agendo intellectum quemdam in animo audientis constitueret, ut uidelicet ipse ex ea cursum homini inesse conciperet. Nec uacat interpositio 'ad placitum'; quod <si> subtrahatur, tota orationis definitio cuidam naturali uoci aptari poterit, ueluti continuo et longo latratui canis, cum scilicet et ipse totus et singulae eius partes, quae etiam latratus sunt, iram canis manifestent. Quod autem oratio huiusmodi partes habere dicitur, quae et extra coniunctionem ipsius significationem retineant, a partibus suis, id est dictionibus, separatur, quarum quidem nulla pars per se est significatiua; nec si etiam nomen sumas compositum, sicut in tractatu nominis superior textus continet. Excludit itaque ultima differentia dictionem cui praemissae omnes differentiae conueniebant, ut et per eas adempta ultima differentia describi recte dictio uideatur, hoc modo: dictio est uox significatiua ad placitum cuius partium nihil extra designat. In hoc igitur tantum a dictionibus oratio diuiditur quod non solum in toto, sicut dictiones, uerum etiam in partibus significationem habe[n]t, ut ea quam supra posuimus: 'homo currit'; nam et 'homo' in se et 'currit', ex quibus coniungitur, significationem habent singula, sed non earum uel litterae uel syllabae; potest autem et sic compen<dio>sius oratio definiri, ut uidelicet dicatur competens dictionum coniunctio. Nisi enim competenter iungantur dictiones secundum regulas constructionis, orationem non reddunt, quippe nec aliquem intellectum constituunt, ut si praepositionem praepositioni coniungas, aut uerbo siue aduerbio seu coniunctioni uel alicui casui quem regere non queat, adiungas, aut uerbum cum casu non conuenienti ponas, seu quolibet alio modo structura sit inordinata, multae quidem dictiones possunt appellari, sed non una debent oratio uocari; neque enim unam habent ad placitum significationem nec ad unius intellectus demonstrationem contendunt. Sicut enim in dictionibus transpositio litterarum uel syllabarum significationem aufert, ut si /148/ 'cicero' transuersis syllabis proferam 'roceci', ita et in omnibus orationibus significationis ueritatem destruit inordinata dictionum coniunctio nec unam permittit fieri orationem quorum non sinit esse unius intellectus significationem. Nec mirum, cum etiam in his orationibus coniunctio ex orationibus diuersis, quae per coniunctionem appositam ad unum rediguntur intellectum et unius orationis proprietatem, sola coniunctio remota ueritatem uel intellectuum uel orationis destruat, ut si dicam:

     Si Socrates non est animal, Socrates non est homo

unum pronuntio uerum; si uero adimam praepositam condi[c]tionem , duo falsa profero. Quodsi ad ueritatem orationis et in ipsis orationibus competens ualet coniunctio, quanto magis in simplicibus dictionibus congrua seruanda est constructio. Quis igitur pro oratione recipiat: 'ego uidet' uel 'ego uideo equus', quibus nullus potest sensus aptari? Non itaque orationem pluralitas dictionum facit, si coniunctio sensui competens defuerit.

                            DE PERFECTIS <ET IMPERFECTIS>

Orationum autem hae quidem perfectae sunt, illae uero imperfectae. Perfectas autem illas dico quas Priscianus constructiones appellat, quarum uidelicet et partium recta est ordinatio et perfecta sensus demonstratio, ut: 'homo currit'. Imperfecta autem est quae in dispositione dictionum competenti imperfectum sensum demonstrat, ut: 'homo currens'. Competens enim est substantiui et adiectiui constructio, cum ad eumdem casum, ad idem genus et eumdem numerum copulantur. Sed nondum in eis completa est sensus perfectio. Adhuc enim praemissa oratione prolata suspensus audientis animus aliquid amplius audire desiderat, ut ad perfectionem sensus perueniat, ueluti 'est', aut aliquod aliud competens uerbum. Praeter uerbum namque nulla est sensus perfectio. Unde et omnes fere species perfectarum orationum ex uerbis suis nominantur, ut enuntiatiua, imperatiua et aliae, quas in diuisione perfectae orationis apponemus.

Opponitur autem fortasse de quibusdam orationibus perfectis, quae imperfectum <habent> sensum, ut haec: 'homo dedit uel dabit'. Quis enim homo, uel quid, uel cui, uel quando, uel ubi, uel quare dederit, indeterminatum relinquitur atque id adhuc audientis animus requirit; unde non aliter perfectus uidetur praemissae orationis intellectus nisi his omnibus determinatis. Sed falso; qui enim dicit: 'homo /149/ dedit', etsi de homine indeterminate atque indefinite 'dare' enuntiet, perfectum tamen secundum copulationem alterius ad alterum generat intellectum. Nec, quantum ad perfectionem sensus pertinet, requirendum ulterius est, quid uerbis illius orationis exprimitur. Sed et mihi dicitur: similiter cum dicimus 'homo currens', 'homo albus', perfecta est in se oratio et plene eum qui ad se pertinet intellectum demonstrans, nec quicquam de eo quod ad ipsam pertinet, ulterius est requirendum, et quaedam insuper inhaerentia cursus uel albedinis ad hominem in ea exprimitur. Cum enim cursum uel albedinem circa hominem per 'currens' uel 'album' determinamus, quamdam procul dubio cohaerentiam accidentis ad fundamentum secundum adiacentiam innuimus. Sed dico hoc ad perfectionem orationis non sufficere, ut quasi adiacentem homini albedinem uel cursum determinemus, nisi etiam adiacere dicamus, quod sine uerbo fieri non contingit. In hoc enim uerbum a participio abundat quod non solum personam per impositionem demonstrat aut ei cohaerentem actionem uel passionem significat, uerum etiam cohaerere dicit; ex qua quidem demonstratione inhaerentiae modus enuntiatiuus indicatiuus est nominatus, quod uidelicet per ipsum solum aliquid alicui inhaerere siue inhaesisse seu inhaesurum esse proponamus.

Perfectio itaque sensus maxime pendere dinoscitur in uerbis, quibus solis alicuius ad aliquid inhaerentia[m] secundum uarios affectus animi demonstratur; praeter quam quidem inhaerentiam orationis perfectio non subsistit. Cum enim dico: 'ueni ad me' uel 'utinam uenires ad me', quodammodo inhaerentiam ueniendi ad me propono secundum iussum meum uel desiderium meum, in eo scilicet quod iubeo illi ut uenire ei cohaereat, uel desidero, id est ut ipse ueniat. Unde et saepe in consequentiis uerba optatiui modi uim enuntiatiui tenent, ueluti cum ita propono:

     Si fuisses hic, uidisses eum

tam bene enim haec consequentia dici potest sicut ea quae ex enuntiationibus iungitur hoc modo:

     Si fuisti hic, uidisti eum

Unde et cum quidam de illa assumunt ac concludunt, partes eius in enuntiationes resoluunt, sic:

     Sed fuisti hic; quare uidisti eum

uel ita:

     Sed non uidisti; quare non fuisti

Infinitiuo quoque uerbo quodammodo /150/ inhaerentia exprimi uidetur; ut cum ita dicimus: 'uerum est Socratem currere uel possibile'; tale est enim ac si dicamus: 'uerum est uel possibile quod Socrates currit', id est quod cursus Socrati adiacendo cohaereat. Nec tamen haec perfecta est (sicut suprapositae) oratio 'Socratem currere'; sensum tamen propositionis in eo quod uerum uel falsum monstrat, uidetur exprimere idemque enuntiare quod 'Socrates currit.' Sicut enim haec proponit Socratem currere, quod uel falsum uel uerum <significat>, sic et illa. Nec tamen propositio dicitur, licet uerum significet. Si Socratem currere uerum est, ipsa autem Socratem currere significat, ipsa profecto uerum demonstrat. Unde et ex definitione propositionis, quam in sequentibus dabimus, propositionem eam oportet esse; unde et orationem perfectam, cum scilicet perfectum sensum significat.

Sed si nos quidem subtilius rei ueritatem intueamur, nec iam orationem eam dicemus, immo quasi nomen illius quod propositione exprimitur, cui quidem per impositionem rectam applicetur, sicut 'homo' uel 'homo albus' homini. Non enimaliter per 'est' uerbum aliquid ei uel ipsum alicui coniungeretur, nisi per impositionem subiectae rei datum esset. Sic quoque et cum dicimus: "'Socrates currit" uerum est' 'Socrates currit', quod in subiecto proferimus, propositio non est, sed nomen eius cui uerum attribuitur. Si autem 'Socratem currere' uerum per impositionem habeat designare, non omnino propositionis significationem tenet, quae scilicet significatio in dicendo est, non <in> nominando, ut in expositione definitionis propositionis aperiemus. Sed licet, cum dicimus: 'Socratem currere uerum est', 'Socratem currere', quod in subiecto propositionis profertur, nomen sit, cui scilicet 'uerum' coniungitur, illud tamen quod per se proferimus, 'Socratem currere', oratio poterit esse, sed, ut dictum est, imperfecta, cum uidelicet nullam personalis uerbi resolutionem habeat. Sic quoque et 'animal rationale mortale', cum hominis definitio perfecta dicatur, nullo tamen modo perfecta conceditur oratio. Cum enim in definiendo perfectionem habeat, eo uidelicet quod omni et soli ac specialiter homini conueniat, in dicendo aliquid nullam perfectionem seruat, quae perfectio propria est orationum, nihilque de proprietate orationis praeter constitutionem tenet; sed potius nominis impositionem habet, ex qua etiam praedicari et subici potest./151/

Atque haec quidem de perfecta uel imperfecta orationum sententia dicta sufficiant. At quoniam solae quae [im]perfectae sunt orationes doctrinae seruiunt, eo scilicet quod ipsae solae aliquid dicunt, earum diuisionem ponamus in praesenti.

                                    DIVISIO PERFECTARUM

Harum igitur orationum quae perfectae sunt, aliae sunt enuntiatiuae, aliae interrogatiuae, aliae deprecatiuae, aliae imperatiuae, alia desideratiuae. Enuntiatiuam autem eam Aristoteles definit quae enuntiat aliquid de aliquo uel aliquid ab aliquo, ut sunt illae quae affirmant praedicatum de subiecto uel negant, hoc modo: 'Socrates est homo, uel non est homo'. Interrogatiua autem est per quam interrogamus hoc modo: 'quis uel qualis uel quid est Socrates?' Deprecatiua autem, per quam deprecamur, sic: 'adesto Deus'. Imperatiua, per quam imperamus, ut 'accipe codicem'. Desideratiua, <per> quam nostrum exprimimus uotum, ueluti cum dicimus: 'osculetur me amica'.

Addunt autem quidam sextam speciem, uocatiuam scilicet orationem. Sed mihi quidem uocatio non uidetur diuersam speciem a suprapositis procreare, quae quidem uocatio omnibus aequaliter potest apponi. Modo enim uocationem enuntiationi apponimus, ut cum dico: 'Petre, Socrates uenit', modo etiam interrogationi hoc modo: 'Petre, quo pergit Socrates?' similiterque caeteris speciebus uocationem apponimus. Unde si sit aliqua orationis species uocatiua oratio, non oportet eam diuersam a superioribus accipere nec ut oppositam illis una cum eis in diuisione orationis apponere, cum uidelicet modo enuntiatiuam orationem uocatiue, modo interrogatiuam, modo etiam imperatiuam ac similiter alias proferamus. Ac si constructionen seriemque ipsam collocutionis studiosius attendamus, nec de ipsa oratione uocationem esse confitebimur; sed magis eam ita orationi praeponimus, quasi cum ea ipsam numeramus, sed post ipsius responsionem orationem per se supponamus. Ut cum dico: 'Petre, Socrates legit', hic est rectus collocutionis ordo, ut dicto 'Petre' et ipso qui uocatur respondente 'audio', per se ita supponatur enuntiatio: 'Socratus legit'; nisi enim ab ipso quem uocamus, nos audiri nouerimus, frustra ei loquimur. Tunc autem nos exaudiri cognoscimus, cum ipse 'audio' respondens se ipsum audire nos confitetur. Similiter et cum dicitur: 'Petre, lege', quasi ille ad uocationem respondeat: 'audio', 'lege' supponitur, in quo etiam persona /152/ secunda, quae 'tu' nominatiuo designanda est, subintelligitur, cui 'legere' secundum imperationem adiungitur; quae quidem copulatio semper indiget nominatiuo.

Sed fortasse opponitur uocatiuum casum non amplius recipiendum esse inter partes orationis, cum uidelicet orationes non componat; sed falso; nam etsi perfectam non constituat, saltem imperfectam componit, ueluti istam: 'comita Socratem, o carissime comes'. Sicut enim conquestiua oratio dici potest qua tantum querela nostra exprimitur, ueluti istae: 'hei mihi infelici', 'me miserum', sic et uocatiua merito oratio appellatur, quoniam ad uocationem pertinet.

Nota autem, quod superius tetigimus, omnes fere species perfectarum orationum a uerbis quibus constituuntur, nominatas esse, ut scilicet enuntiatiua a uerbo enuntiatiuo, propter quod scilicet enuntiat, imperatiua a uerbo imperatiuo, in quo imperatio continetur, interrogatiua, quae communem uerborum materiam cum enuntiatiua tenet, non a uerbo nomen accepit, sed a modo proponendi qui interrogationem constituit. Nec mireris idem uerbum secundum diuersos affectus animi diuersas orationes reddere, modo scilicet imperatiuam, quando sola imperatio attenditur, modo etiam deprecatiuam, quando deprecationem, nunc quoque desideratiuam, quando desiderationem intelligimus, ut, cum dico: 'festinet amica', hanc uel imperatiuam uel deprecatiuam uel desideratiuam secundum uarios animi affectus, ut dictum est, proferre possunt. Indicatiuo quoque uerbo saepe pro imperatiuo utimur; ueluti cum in praeceptis Legis dicitur: "Non occides, Non maechaberis" etc. Cum enim haec ad omnes dicta sint, si affirmatiue intelligeretur, falsum saepe inueniretur.

Sola autem enuntiatio praesenti tractatui pertinet, quae sola uerum uel falsum continet, quorum inquisitio dialecticae relinquitur. Reliquae uero species quattuor, ut ait Peripateticorum Princeps, poetis relinquendae sunt, qui in fabulis suis siue historiis modo interrogantes modo imperantes nunc etiam deprecantes siue desiderantes personas introducunt. Si quis autem aestimet interrogationem quoque ad dialecticam attinere, propter eam scilicet quaestionem quae a dialecticis saepe profertur eiusque proprietas ascribitur--quae quidem ex diuidentibus propositionibus est constituta, de quarum ueritate ipsa quaerit hoc modo: 'utrum omnis homo est animal uel non omnis homo est animal'--, /153/ fallitur. Neque enim in eo quod dialecticus est ac secundum artem proprietate complexionis instructus, de ueritate seu falsitate constructionis ambigit; sed si quis ambigerit, dubitationem argumentis suis auferre debet. Non itaque dialecticorum est interrogare, sed comprobare potius. Unde etsi a dialecticis quaestiones huiusmodi saepe proferri soleant, quia tamen eas non ex arte sed ex inscientia proferunt, artis intentioni uel negotio non sunt ascribendae, ut uidelicet eas in materiam et intentionem dialecticae recipiamus. Qu<i>a enim dialectica scientia est, scientia uero comprehensio ueritatis, unumquemque, in quantum dialecticus est, scientem esse oportet et eorum quae ad dialecticam pertinent ueritatem non ignorare. Qui autem quaerit, dubitationem suam exprimit, ut certitudinem, quam nondum habet, consequatur.

Sed dicitur quod, cum interrogare ad inscientiam pertineat, scire tamen interrogationem componere doctrinae ascribitur. Unde nec incommode de quaestionibus quoque dialectici tractant, quarum tractatus a scientia non est alienus. Unde si qui fuerint qui nec ab intentione artis interrogationem diuidant, secundo saltem loco ac gratia enuntiationum de quarum ueritate, ut dictum est, quaerit<ur>, admixtam eam esse recognoscant. Nam et cum <Aristoteles> de ipsa quaestione dialectica in Libro Periermenias egerit, gratia propositionum, cum ad ipsam responderet, factum esse cognoscimus; gratia quarum uidelicet propositionum et ipsae fiunt de ueritate earum quaerentes. Inde enim dialecticae huiusmodi quaestiones quae ex diuidentibus propositionibus iunguntur, appellantur, quod de ueritate propositarum quaestionum quaeritur, cuius inuestigatio dialecticorum est propria. In hoc huius artis principale negotium existit <quod> per argumenta ipsius ueritatem aut falsitatem ueraciter conuincimus. Unde ad eam solas orationes eas pertinere clarum est in quibus ueritas aut falsitas continetur. Hae uero sunt propositiones quas supra diximus enuntiationes, quarum definitionem in Topicis suis Boethius secundum uerum aut falsum ita proponit:

 DEFINITIO PROPOSITIONIS

"Propositio est oratio uerum falsumue significans;" quae quidem definitio eadem omnia et sola continet cum ea quam superius secundum Aristotelem protulimus; in hoc tamen ab illa diuersa, quod illa secundum affirmationem et negationem, haec uero secundum uerum ac falsum /154/ propositionem determinant. Nec quidem incommode; sicut enim omnes propositiones uel affirmatiuae uel negatiuae ac solae, ita etiam uerae uel falsae. Atque haec quidem propositionis definitio dupliciter exponi potest. Cum enim 'uerum' uel 'falsum' triplicem habeat significationem, duae ex eis aeque huic loco uidentur aptari; sed prius omnes distinguamus significationes. Sunt igitur 'uerum' ac 'falsum' nomina intellectuum, ueluti cum dicimus 'intellectus uerus uel falsus', hoc est 'habitus de eo quod in re est uel non est', quos quidem intellectus in animo audientis prolata propositio generat; ut cum dicitur: 'Socrates est homo uel non est homo', id audiens in animo concipit quod homo Socrati inhaeret aut minime. Sunt etiam nomina existentiae rei uel non-existentiae de quibus ipsa propositio ait ac loquitur, ueluti cum dicimus: 'uerum est Socratem currere uel falsum', id est: 'ita est in re quod Socrates currit, uel non est in re'. Neque enim cum dicimus: 'uerum est Socratem currere', uel de ista uoce quae est 'Socrates', 'currere' possumus dicere, quippe cum non sit uera, sed imperfecta oratio, uel de intellectu ipsius, cum nec ipse sit uerus, sed imperfectus sicut ipsa oratio. Sunt rursus 'uerum' ac 'falsum' nomina propositionum, ut cum dicimus 'propositio uera uel falsa', id est 'uerum uel falsum intellectum generans', siue 'proponens id quod in re est uel quod in re non est'. Sicut enim nominum et uerborum duplex ad rem et ad intellectum significatio, ita etiam propositiones quae ex ipsis componuntur, duplicem ex ipsis significationem contrahunt, unam quidem de intellectibus, aliam uero de rebus. De rebus enim, sicut illa, propositiones quoque agunt ac de ipsis quoque, sicut illa, quosdam intellectus generant. Cum enim dicimus: 'homo currit', de homine ac cursu rebus ipsis agimus cursumque homini coniungimus, non intellectus eorum ad inuicem copulamus; nec quicquam de intellectibus dicimus, sed de rebus solis agentes eos in animo audientis constituimus.

Patet insuper adeo <per> propositiones de rebus ipsis, non de intellectibus nos agere, quod aliter nulla fere consequentia necessitatem teneret, nisi scilicet quae ex eisdem iungitur propositionibus hoc modo:

     si est homo, est homo

cum enim dicimus:

     si est homo, est animal /154/

si ad intellectus propositionum consecutionem referamus, ut uidelicet de ipsis intellectibus agamus, nulla est consequentiae ueritas, cum scilicet alter intellectu<u>m sine altero omnino subsistat. Neque enim /155/ qui 'hominem' Socrati in animo suo coniungit, 'animal' simpliciter in ipso intelligit, quem scilicet intellectum sequens propositio designat. Qui enim 'hominem' intelligit, formas quoque ipsius concipit; qui uero 'animal' simpliciter, formas hominis non attendit; alioquin numquam unum tantum intellectum contingeret haberi. Cum enim infinita sint singulorum consequentia, ut ex 'omnis homo est animal' et 'omnis homo est animatus uel corpus uel substantia', uel 'quidam homo est animal', uel econuerso, uel fortasse 'quidam homo non est lapis uel non est lignum uel color', et multa alia consequuntur, necesse esset hos omnes intellectus haberi, cum omnem hominem animal esse intelligeremus; quod aperta est falsitas. Quamuis enim non possit esse ut aliquis sit animal quin inde sit uel corpus uel substantia etc., potest tamen cohaerentia animalis ad hominem sine respectu inhaerentiae corporis simpliciter accipi uel substantiae. Amplius: cum necessaria saepe sit consequentia inter falsum et uerum ueluti ista:

     si Socrates est asinus, Socrates est animal uel quoddam animal      est asinus

falsa omnino apparet consecutio, si de intellectibus accipiatur, ut uidelicet intelligamus si ille existat intellectus et istum necesse sit esse, cum uidelicet simul in anima eiusdem non possint existere. Alioquin ueritatem ac falsitatem contraria, quae ipsis intellectibus insunt, in eodem esse contingeret, in ipsa uidelicet anima, quae indiuisibilis esse creditur. Ipse etiam ego, si uolo Socratem esse asinum intelligere, quod falsum est, non tamen simul hunc intellectum habeo quod sit animal, qui uerus est.

Ex his itaque manifestum est in consequentiis per propositiones de earum intellectibus agendum non esse, sed magis de essentia rerum, hoc modo scilicet ut, si ita est in re quod 'omnis homo est animal', ita est in re quod 'omnis homo est corpus', et quaecumque eiusdem sunt consequentia, necesse est in re esse, sed non intelligi. Et in hac quidem significatione eorum quae propositiones loquuntur, uera tamen exponitur regula quae ait:

     posito antecedenti poni quodlibet consequens eius ipsius

hoc est, existente aliqua antecedenti rerum essentia necesse est existere quamibet rerum existentiam consequentem ad ipsam. Quae quidem regula de intellectibus propositionum falsa manifeste ex praemissis apparet.

/156/ Siquis autem in consequentiis ad ipsas propositiones confugiat ex quibus ipsae coniunguntur, ut scilicet de ipsis propositionibus annuntiet in consequentiis agi, ea utique nomina oportet poni per quae de propositionibus agatur. Quodsi tota propositionis materia ipsi propositioni sit imposita ad agendum de ea, ut scilicet per hanc uocem: 'omnis homo est animal', de ipsa agamus propositione quae est: 'omnis homo est animal', ac rursus ista: 'omnis homo est substantia' in officio nominis alterius proponendi utamur iam utique consequentia ex duobus constituta nominibus, ac si ita diceremus: 'si homo animal est', nec quicquam ueri uel falsi in ea existit. Amplius: si de propositionibus ageremus, ut uidelicet una existente aliam existere diceremus, falsa omnino consecutio esset, cum uidelicet quamlibet sine alia existere ac proferri contingat ac ueram esse uel falsam alia omnino tacita. Rursus: siue de intellectibus siue de propositionibus agatur, imperfecta est omnino locutio, cum nihil illis uel attribuatur uel ab eis remoueatur. Neque enim posita sunt uocabula per quae aliquid de eis affirmetur uel negetur, sed nec etiam nomina quae ipsa significent. Non enim propositiones ex quibus consequentia consistunt, <cum> perfectae sint orationes, <in> impositionem nominis possunt incidere, sicut definitiones possunt et quae praedicantur et subiciuntur secundum suam impositionem ad res singulas.

Restat itaque ut de solis rebus, ut dictum est, propositiones agant; siue id de rebus quod in re est enuntient, ut 'homo est animal', 'homo non est lapis', siue id quod in re non est proponant, ut 'homo non est animal', 'homo est lapis', ut etiam de significatione reali propositionum, non tantum de intellectuali, supraposita propositionis definitio possit exponi sic: significans uerum uel falsum, id est dicens illud quod est in re uel quod non est in re, et in hac quidem significatione 'uerum' et 'falsum' nomina sunt earum existentiarum rerum quas ipsae propositiones loquuntur. Cum autem eamdem definitionem et de intellectibus ipsis hoc modo exponimus: significans uerum uel falsum, hoc est generans secundum inuentionem suam de rebus de quibus agitur, uerum uel falsum intellectum, tunc quidem ipsos nominant intellectus.

Nota autem, siue de intellectibus siue de rerum existentiis exponamus, orationis praemissionem necessariam esse, ne scilicet impersonalia uerba, ut 'diescit', 'uesperascit', 'pugnatur' in proprietate propositionis claudantur, cuius habere significationem uidentur. Qui enim dicit: 'diescit' uel 'pugnatur', id<em> proponit ac si diceret: 'dies uel /157/ pugna fit'. Primae quoque et secundae personae uerba, ut 'pugno' uel 'pugnas', quorum persona, quia certa est, quando ipsius quoque significatio personae in ipsis attenditur, propositionis sensum implere uidentur ac si ita resoluatur: 'ego pugno', 'tu pugnas'. Videntur itaque dictiones istae propositionis habere sensum, non constitutionem, quippe orationes non sunt. Ex earum quoque negationibus 'non pugno', 'non pugnatur', earum sensus affirmatiuus conuincitur. Atque ex eo propositionis esse sensus earum dinoscitur quod consequentiam constituunt hoc modo:

     si pugnatur ab eo, tunc <pugnatur>

Ob huiusmodi ergo dictiones a propositione separandas oratio<nis> praemissio necessaria fuit.

      UTRUM SINT ALIQUAE RES EA QUAE A PROPOSITIONIBUS DICUNTUR

Dignum autem inquisitione censemus utrum illae existentiae rerum quas propositiones loquuntur, sint aliquae de rebus existentibus, siue una siue multae res sint putandae; ut istud quod haec propositio dicit: 'homo est animal' uel 'homo non est lapis'. Ac fortasse dicetur quia aliquando una res est quod propositio dicit, cum scilicet de una tantum re in ea agitur, hoc modo: 'Socrates est Socrates'; aliquando uero multae, quando uidelicet de multis, hoc modo: 'Socrates est homo uel non est lapis'. Neque enim est ratio ut, cum in aliqua propositione de diuersis rebus agatur, una magis res quam alia propositionis significatio dicatur. At uero si ab hac propositione: 'Socrates est Socrates', solus Socrates designari dicatur, iam non plus significat aut dicit ipsa propositio quam hoc nomen 'Socrates'. Unde et hoc uocabulum 'Socrates' sensum propositionis habet atque ipsum quoque uerum uel falsum dici oportet secundum propositionis sententiam quam tenere dicitur; sed falso. Si enim id<em> diceret 'Socrates' quod illa propositio: 'Socrates est Socrates', iam utique prolato subiecto propositionis intellectus fieret perfectus ac iam superflue uel 'est' apponeretur uel 'Socrates' in praedicato repeteretur. At fortasse dicitur non solus Socrates significari a propositione, uerum cum ipso inhaerentiam quoque ipsius, quam per uerbum poni concedunt. Sed ad haec dico non per 'est' uerbum inhaerentiam Socratis determinate poni; iam enim superflueret 'Socrates' quod post 'esse' adiungitur. Sed si fortasse aliqua inhaerentiae proprietas in uerbo sit intelligenda, simpliciter inhaerentia in ipso est accipienda, ne praedicati submissio, ut dictum est, superfluat. Quodsi Socrates et inhaerentia simpliciter a propositione tantum designari conceduntur, iam profecto /158/ haec dico: nomina 'inhaerentia' et 'Socrates' idem dicunt; unde et affirmationis sensum exprimunt qui numquam sine uerbo, ut Periermeniae docent, generatur. Amplius: si ad ea de quibus in propositionibus agitur, aspiciamus, cum ipsius propositionis significationem pensamus, profecto cum dicitur: 'Socrates est lapis', oportet esse quod propositio dicit, cum uidelicet illa tria existant, Socrates uidelicet et inhaerere et lapis. Sed nec inhaerentia aliqua est proprietas quae per uerbum designetur cum dicitur: 'Socrates est lapis', sicut nec remotio cum: 'Socrates non est lapis'. Si enim et in uera propositione, cum dicitur: 'Socrates est animal', secundum hanc expositionem animal inhaeret homini per 'esse' uerbum, inhaerentiam aliquam proprietatem animali uelle<n>t attribuere respectu hominis, iam profecto 'animal' in subiecto et 'inhaerentia' in praedicato, et 'hominem' in determinatione oportet accipere; aut si in eadem propositione et inhaerentia animali et animal homini attribueretur, profecto multiplex propositio esset, quae et diuersa praedicata et diuersa subiecta haberet. Rursus: cum in ea propositione: 'homo est animal', 'homo' solus subici recte concedatur, si per 'esse' aliqua attribuatur proprietas quae, ut uolunt, inhaerentia dicitur, profecto homini qui subicitur eam oportet attribui; ut uidelicet 'homo' qui subicitur, dicatur inhaerens, non 'animal', quod praedicatur, cum nos potius praedicatum inhaerere subiecto quam subiectum praedicato proponimus. Quodsi cum inhaerentia et animal simul homini attribuatur, necesse est sic quoque propositionem esse multiplicem quae diuersa de homine ipso enuntiat, nec solum genus de specie amplius enuntiari contingit, cum ubicumque per 'esse' inhaerentiam praedicamus, quae quoddam accidens esse creditur; numquam etiam contingit amplius solius substantiae praedicationem fieri, sine accidentis scilicet attributione, nec aliquam amplius unam esse propositionem. Quod aperte falsum est; etsi enim Diuina Substantia simplex; sit et nullis accidentibus informata, ueraciter tamen et proprie de Ea dicetur et quod <sit> simplex et quod sit Deus. Similiter et si hanc substantiam contingeret spoliari ab omnibus suis accidentibus et in natura substantiae, prout natura pateretur, remaneret, non minus de ea uere diceretur quia substantia est. Amplius: si per 'esse' inhaerentiam necesse sit attribui, et cum dicitur: 'inhaerentia est inhaerentia', inhaerentiam quoque in inhaerentia per uerbum copulamus, in adiacentia scilicet sicut in aliis propositionibus. Si[cut] enim in essentia attribueretur per uerbum inhaerentia /159/ inhaerentiae, superflue subderetur post uerbum nomen 'inhaerentiae'. Quodsi per 'est' uerbum inhaerentia secundum adiacentiam <at>tribuatur inhaerentiae et rursus cum de illa quae attribuitur uere dicatur quia est inhaerentia, in ipsa quoque rursus inhaerentiam oportet esse, ita ut in infinitum ratio procedat. Amplius: si per 'esse' oportet inhaerentia dari, necessaria est consequentia quae ait:

     si substantia est, inhaerentia est

aut

     si aliquid est, inhaerentia est

Sed neque substantia ex necessitate inhaerentiam exigit, quippe prior est in natura tamquam fundamentum, neque aliquid, cum maius sit ea.

Patet itaque ex praemissis nullum per 'est' interpositum accidens attribui. Non enim, si in 'est' uerbo aliquid accidens poneretur quod per ipsum copularetur, posset per idem uerbum alia essentia copulari. Quod ex aliis uerbis apparet. Non enim potest fieri ut, cum dicitur: 'Socrates currit homo', 'homo' per 'currit' copuletur 'Socrati', quod 'Socrati' 'cursum' iam copulauerit. Similiter nec cum dicimus: 'Socrates est homo', id est <Socrati> inhaeret homo, posset 'esse' 'homine<m>' copulare, quod iam inhaerentiam copulauerat, quippe nec ullius constructionis esse<t> proprietas; nullum enim praeter substantiuum et nuncupatiuum uerbum aliquam significationem praeter propriam actionem uel passionem copulare potest. Unde etsi dicatur: 'Socrates legit sedens uel currit homo', si proprietatem constructionis attendamus, 'homo' uel 'sedens' cum ipso Socrate in subiecto intelliguntur, ac si scilicet ita diceretur: 'Socrates ens sedens legit' uel 'ens homo currit'. Substantiuum autem et nuncupatiuum uerbum, ut quibusdam placet, etiam quaslibet essentias copulare possunt, quia omnium in essentia acceptorum designatiua sunt. Unde, quia tantum secundum essentiam ipsas copula<n>t substantias, nihil refert siue habeat siue non habeat accidentia, dummodo haec essentia sit illa. Si enim etiam omnibus aliis rebus destructis, tam scilicet substantiis quam accidentibus, solus existeret Socrates, non minus de ipso dici posset quia est aut quia est Socrates. Non itaque per uerbum interpositum inhaerentia copulatur, cum etiam illa sit proprietas, sed sola hominis substantia attribuitur, cum dicitur: 'Socrates est homo' illisque duobus casibus 'Socrates' et 'homo' uerbum intransitiue coniungitur, cum eorum ad se substantias copulat interpositum. Nec aliud quidem intelligendum 'hominem Socrati inhaerere' quam 'Socratem hominem esse', nec aliam per 'esse' designari substantiam quam Socratem. Similiter /160/ et cum haec propositio: 'Socrates non est lapis' sic exponatur: 'lapis remouetur a Socrate', nulla per 'remoueri' proprietas attribuit<ur>, quippe iam sequeretur quia si Socrates non est aliqua res, est; unde et

     si nulla res est, aliqua res est

infertur. Nihil ergo aliud dicit 'lapis remouetur a Socrate', quando negationis expositoria est, quam 'Socratem non esse lapidem', ut uidelicet non aliquid lapidi attribui, immo lapidem Socrati auferri intelligamus. Et sunt quidem figuratiuae ac quodammodo impropriae locutiones uel 'animal praedicari de Socrate' uel 'animal remoueri ab ipso', quando superiorum sunt expositoriae, ut uidelicet aliud in ipsis intelligamus quam uerba sonare uidentur; in illa quidem animal homini inesse, non praedicationem animali, in ista autem lapidem auferri, non remotionem lapidi conferri.

Clarum itaque ex suprapositis arbitror esse res aliquas non esse ea quae a propositionibus dicuntur; quod quidem et ex sensu hypotheticarum propositionum uel ex sensu modalium de possibili apparet. Omnibus enim rebus destructis incommutabilem consecutionem tenet huiusmodi consequentia:

     si est homo, est animal

et quaecumque uerae sunt consequentiae, uerae sunt ab aeterno ac necessariae, ut in Hypotheticis nostris aperiemus. Rursus: antequam omnino Socrates subsisteret, uere praedici poterat quia possibile est eum esse. Patet insuper ea quae propositiones dicunt nullas res esse, cum uidelicet nulli rei praedicatio eorum aptari possit; de quibus enim dici potest quod ipsa sint 'Socrates est lapis' uel 'Socrates non est lapis'? Iam enim profecto nomina oporteret esse, si res designarent ipsas ac ponerent propositiones, quae quidem ab omnibus in hoc dictionibus differunt quod aliquid esse uel non esse aliud proponunt. Esse autem rem aliquam uel non esse nulla est omnino rerum essentia. Non itaque propositiones res aliquas designant simpliciter, quemadmodum nomina, immo qualiter sese ad inuicem habent, utrum scilicet sibi conueniant annon, proponunt; ac tunc quidem uerae sunt, cum ita est in re sicut enuntiant, tunc autem falsae, cum non est in re ita. Et est profecto ita in re, sicut dicit uera propositio, sed non est res aliqua quod dicit. Unde quasi quidam rerum modus habendi se per propositiones exprimitur, non res aliquae designantur.

/161/ Nunc autem propositionum expedita definitione et quid per eas designetur patefacto ipsas quoque secundum diuisionem tractemus.

 <DIVISIO PROPOSITIONUM>

Harum itaque aliae sunt categoricae, id est praedicatiuae, ut 'homo est animal'; aliae hypotheticae, id est conditionales, ut 'si est homo, est animal'. Sed hae quidem quae categoricae sunt, in praesenti tractentur; illae uero quae hypotheticae, hypotheticorum syllogismorum tractatui reseruentur. Est autem categoricarum natura secundum membra siue species demonstranda. Sunt autem membra ex quibus coniunctae sunt, praedicatum ac subiectum atque ipsorum copula, secundum hoc scilicet quod uerbum a praedicato seorsum per se accipimus, ueluti in ea propositione qua dicitur: 'homo est animal', 'animal' praedicatur, 'homo' uero subicitur, uerbum uero interpositum praedicatum subiecto copulat; et in his quidem tribus categoricae propositionis sensus perficitur.

                        DE TERMINIS CATEGORICAE PROPOSITIONIS

Hos quoque terminos propositionis categoricae uocauit auctoritas, inde scilicet quod diuisionem propositionis terminent; ne uidelicet ipsa uel ad syllabas uel ad litteras porrigatur, quae non ut partes propositionum accipiendae sunt, cum uidelicet significationem per se non impleant, sed magis dictionum.

Sed fortasse dicitur Boethius non alios terminos categoricis enuntiationibus assignare quam praedicatum et subiectum.

                                   DE VERBO PROPOSITIONIS

Et sunt nonnulli qui in praedicato ipsum quoque uerbum includi uelint, cum etiam dictionem per se sumunt iusta illud Aristotelis: "quando autem 'est' tertium adiacens praedicatur, dupliciter fiunt oppositiones. Nam et quando uerbum simpliciter praedicatur, ueluti cum dicitur: 'Socrates est uel currit', et quando ipsum tertia uox interiacet, ut cum ita proponitur: 'Socrates est homo uel currens', praedicari ipsum dicitur. Sed tunc quidem cum simpliciter praedicatur, officio duplici fungitur, et praedicati scilicet et copulae. Cum autem tertium tenet locum et interponitur, tantum copulat praedicatum subiecto. Cum /162/ enim dicitur: 'Socrates ambulat', tale est ac si dicatur: 'Socrates est ambulans'. Unde et ipse Aristoteles in Secundo Periermenias "nihil, inquit, differt hominem ambulare et hominem ambulantem <esse>." Unde <cum> in 'ambulat' et participii significatio et substantiui uerbi intelligitur copulatio atque per 'ambulat' secundum Aristotelem iam principalis significatio copulata est, tertia<m> non potest rem coniungere, ut uidelicet dicatur: 'homo ambulat animal'. Non ergo huiusmodi uerba quae caeteras ponunt actiones uel passiones, simpliciter eas copulant, uerum simul praedicatum. Unde et quotiens ipsa in propositionibus ponuntur, duplici, ut dictum est, officio funguntur. Sed non ita substantiuum uerbum. Cum enim medium interiacet, tantum copulat quod subiungitur, non etiam rem in se aliquam continet quam praedicet. Si enim per 'est' aliquid ac per 'animal' aliud praedicatur, cum dicitur: 'homo est animal', profecto multiplex est <pro>positio cuius multa sunt praedicata: per 'est' aliquid existentium indeterminate praedicatur, per 'animal' uero certa animalis essentia datur. Atque si hoc ubique 'est' uerbo deputetur ut aliquid existentium praedicet, falsa est propositio quae proponit 'chimaera est opinabilis uel non-homo uel non-existens'. Id quoque et es hac propositione: 'Socrates est ens' conuincitur. Si enim in 'est' participii quoque sui significatio includatur, superfluit certe ipsius suppositio; tale enim est ac si dicatur: 'Socrates est ens <ens>'. -- Ea enim quae sibi uel in eodem praedicato uel in eodem subiecto ita apponuntur, ut in praecedenti subsequens intelligatur, superfluere dicimus, ueluti si dicas: 'Socrates est homo homo uel homo substantia, uel ita: 'homo homo currit'.

Dicuntur autem a quibusdam et ea superflue post alia apponi quaecumque praecedentia prorsus continent, eo scilicet quod ad determinationem non ualeant. Sed non ita uel mihi uel, ut arbitror, Aristoteli uisum est. Ea enim tantum supposita superfluere monstrauit quae in praecedentibus intelliguntur, ut cum dicitur 'homo animal' uel 'homo bipes', sed non ita: 'corpus coloratum'. Licet enim ad demonstrationem <essentiae> non ponatur 'coloratum', ad demonstrationem tamen accidentis ualet, quod in praecedenti non notabatur. De subiecto autem ad praedicatum <praedicatio>, sicut nec de antecedenti ad consequens, quamuis alterum possit in altero intelligi, non est superfluitas iudicanda. Veluti cum dicimus: 'homo est animal', quamuis in specie /163/ genus accipi possit, id est 'animal' in 'homine', non est tamen eius superflua praedicatio ad 'hominem', quae adhuc nullomodo aut per 'hominem' aut per uerbum demonstrata fuerat.

Sed fortasse dicetur quia nec cum dicimus: 'homo animal currit', id est 'homo ens animal currit', 'animal' quod post 'ens' appositum intelligitur, superfluit, quippe cum 'homo' animal esse <non> enuntiet. Sed dico quia non est positum 'est' uerbum, quod esse dicat, sed 'ens' participium, quod ut existentem designat; 'homo' autem rem suam ut existentem animal nominat, sed non existere animal demonstrat. Unde et post 'ens' subiunctum 'homini' 'animal' superfluere conuincitur, cum uidelicet 'homo' rem suam ut existentem animal designet, non autem simpliciter ut animal, sed ut differentiis informatum. Sed quoniam ut informatum animali hominem monstrat, procul dubio et ut animal ipsum significat. Inquantum enim tale est animal, animal est.

Non autem solum in appositione dictionum superfluitas existit, sed etiam in appositione propositionum, quando scilicet praemissa propositio adiunctae sibi propositionis sensum continet, ut si ita dicatur: 'Socrates est homo et ipse est animal'. Cum itaque uel in uno antecedenti uel in uno consequenti duas huiusmodi propositiones proponimus, quarum illa quae adiungitur, in praemissa contineatur, ueluti cum hoc modo proponimus:

     si Socrates est homo et est animal, est corpus

uel

     si est homo, est animal et corpus

altera quidem in ipso antecedenti uel in ipso consequenti post alteram superfluit, cum uidelicet id quod secunda enuntiat, prima quoque contineat. Et est quidem haec in partibus consequentiae superfluitas, sed non in consecutione; quae quidem consecutio perfecta [non] est, donec totum subiungatur quod a propositione uoluimus consequens.

Non est autem praetereundum, quod, <ut> supra diximus, 'est' tertium interpositum praedicatum uocari, cum tamen nullam rem, ut dictum est, praedicet, sed tantum quod suppositum praedicatum copulet. Sed aliud est ipsum proprie et primo loco praedicari, aliud secundum accidens et secundo loco praedi<ca>tum dici. Primo loco et proprie tunc praedicatur, cum simpliciter de aliquo dicitur hoc modo: 'Socrates est'; tunc non solum habet copulare, sed etiam rem praedicatam ponere; quando autem tertium adiacens est, secundum accidens et non proprie praedicatur, sed gratia praedicati copulandi poni<tur>. Cui quidem non /164/ solum intransitiue, uerum etiam transitiue coniungitur, ut hic: 'chimaera est opinabilis uel non ens'; ex quo maxime liquet nullam rem per 'esse' praedicari, sed tantum, cum tertium ponitur, praedicatum in ipso copulari. Unde et bene praedicato adiacere dicitur, cui quidem, ut tantum ipsam copulet, apponitur.

Partes terminos, id est metas, nominamus, quae extremae compositi sui quantitatem terminant ac finiunt; uerbum autem medium inter ponitur. Si igitur praedicatum proprie uelit Boethius accipere, quando in praedicatum ac subiectum simplicem, id est categoricam, propositionem diuisit in Categoricis Syllogismis dicens: "diuiditur autem simplex propositio in duas partes, in subiectum et praedicatum, ut 'homo est animal', 'homo' subiectum est, 'animal' praedicatur de homine," ad principales partes respiciendum est, id est subiectum et proprium praedicatum, quorum ad se inhaerentiam propositio monstrat; quae tamen sine uerbo nullatenus exprimi potest. Unde et ipse Aristoteles: "erit, inquit, omnis affirmatio uel nomine et uerbo uel infinito nomine et uerbo; praeter uerbum namque nulla est affirmatio uel negatio." Quod autem Boethius ad principales partes respexit, tam exemplis perpenditur quam ex illis quae sequuntur. Subiunxit enim in proximo:

     Hae autem partes termini nominantur; quos definimus sic: termini      sunt partes simplicis propositionis in quibus diuiditur      principaliter propositio.

Ac rursus:

     Est enim simplicis propositionis uniuersalis secunda diuisio, ut      in propositione 'omnis homo est animal', 'omnis homo' unus      terminus est, alius terminus 'animal' est, sed hoc secundo loco,      illud uero principaliter.

Patet itaque ex sequentibus Boethium in supradicta diuisione principales tantum partes accepisse, de quarum scilicet inhaerentia agitur, non etiam signa aut uerbum interpositum inclusisse, sicut in sequenti diuisione. Sic etiam et quando hypotheticae propositionis terminos computat, antecedens tantum et consequens nominat, quorum ad se consecutionem ipsa ostendit, cum etiam praeposita conditio per quam coniungitur, nihilominus de consequentia sit putanda.

Possumus quoque non incongrue uerbum interpositum partem propositionis, non terminum, appellare. Illas tantum partes terminos, id est metas, proprie nominamus quae extremae compositi sui quantitatem /165/ terminant ac finiunt; uerbum autem medium interpositum ut extrema coniungat. Quod autem de uerbo dictum est, secundum communem sententiam diximus, quae ipsum a praedicato diuidit. Nam in eo quod ex uerbo et nomine praedicatum componimus, sicut in Tertio Postpraedicamentorum docuimus, nulla est rationis obiectio; quae quidem etsi sit expeditior, aliam tamen, quae communis sit, maxime tractari oportuit, ut, sicut plures eam recipiunt, ita plures quibuscumque rationibus eam disserere sciant.

                                       DE PRAEDICATO

Nunc autem, quia uerbi in propositione positi tam secundo loco quam primo loco praedicati proprietatem ostendimus, aliarum quoque partium, tam subiecti scilicet quam praedicati quodcumque ponatur, proprietates exsequemur. Ac primum praedicati naturam inspiciamus. Ex cuius quidem priuilegio praedicatiua nominata est huiusmodi propositio, siue etiam ab ipso uerbo, quod ipsum praedicat atque copulat; sicut enim propositio hypothetica et a consequenti consequentia et a conditione conditionalis nominata est, ita praedicatiua propositio et a uerbo quod praedicat et ab eo quod per uerbum praedicatur nomen suscipere potest. Quod autem praedicatum inter terminos propositionis priuilegium habeat et subiecto dignius dicatur, ex eo manifestum est quod omne proprium et naturale praedicatum uel aequale subiecto , ut risibile homini, uel maius subiecto esse oporteat; unde numquam minus subiecto regulare ac proprium praedicatum inuenietur, sicut saepissime subiectum praedicato. Oportet namque huiusmodi praedicatum totam subiecti substantiam complecti, quod fieri non possit nisi aut maius eo sit aut aequale. In his autem quae secundum accidens praedicantur nec totam subiecti substantiam continent, sed in parte tantum subiectum attingunt, ut 'rationale' 'mortale', siue econuerso, ut 'homo', 'animal', non est necesse praedicatum uel maius esse subiecto uel aequale, ueluti cum dicitur: 'animal est homo', uel 'quoddam animal est homo'.

Quamuis tamen et hic quidam concedunt 'animal' quod subicitur non esse maius 'homine'; dicunt enim quia animal quod homo est, ibi subicitur, quod non est maius homine. Sed dico quia, sicut ideo maius subici negant cum dicitur: 'animal est homo', quia animal illud quod homo est, (quod scilicet in re subicitur), non est maius homine, et quando dicitur: 'homo est animal', oportet similiter confiteri quod animal quod /166/ ipse homo est ac de homine realiter praedicatur atque ipsi inhaeret, non est homine maius, immo ad<est> prorsus in essentia; ac sicut falsam propositionem esse dicunt, si animal aliud quam homo homini subiceretur, sic et falsa esset, si aliud praedicaretur. Si quis itaque secundum rerum inhaerentiam realem acceperit praedicationem ac subiectionem, secundum id scilicet quod unaquaeque res in se recipit ac subsistit, sicut nihil esse eam uideret praeter ipsam, ita eam nihil esse per se ipsam inuenerit. At uero magis praedicationem secundum uerba propositionis quam secundum rei existentiam nostrum est attendere qui logicae deseruimus, secundum quod quidem de eodem diuersas facimus enuntiationes hoc modo: 'Socrates est Socrates uel homo uel corpus uel substantia'. Aliud enim in nomine 'Socratis' quam in nomine 'hominis' uel caeteris intelligitur; sed non est alia res unius nominis quod Socrati inhaeret quam alterius. Quod itaque praedicatum subiecto maius uel aequale dicitur, ad uocum enuntiationem, non ad essentiam rei reducitur.

Oportet autem praedicatum subiecto intransitiue copulari, ut uidelicet in eadem re ipsius impositio in subiecto inueniatur; ueluti cum dicitur: 'homo est animal uel albus', et 'homo' et 'animal' uel 'album' eiusdem nomina esse oportet. Quidam tamen transitiuam grammaticam in quibusdam propositionibus esse uolunt; qui quidem propositionum alias de consignificantibus uocibus, alias uero de significante et significato fieri dicunt, ut sunt illae quae de ipsis uocibus nomina sua enuntiant hoc modo: 'homo est nomen uel uox uel disyllabum'. Sed hos profecto talis ratio confundit: cum dicitur: 'homo est nomen', quaero de quo per subiectum nomen agitur, ac dicitur quia de se ipso; at si de se ipso per ipsum agitur, tunc in ipso ipsum intelligitur atque ab ipso ipsum etiam significatur; quodsi uox subiecta se ipsam nominat ac rursus praedicata ipsa nominetur, profecto praedicata uox et subiecta in eadem re conueniunt atque hoc modo consignificant. Sic etiam cum dicitur: 'diuini est genitiuus casus', illud 'diuini' quod in subiecto profertur, nomen est diuini, quod nomen est rei et rectus quidem casus, non obliquus; alioquin per 'est' uerbum non subiceretur.

Non est autem hoc loco reticendum quo de praedicatione disputatur, quae coniunctim praedicata uere etiam singula per se praedicantur, quae uero minime, aut quae simpliciter praedicata coniunctim quoque debeant praedicari, aut quae non; quae quidem in Secundo Periermenias Aristoteles strictim designauit. Omnia autem quae coniunctim /167/ praedicantur, uere etiam per se praedicari concessit, in quibus non est oppositio in adiecto uel accidentalis praedicatio: coniunctionem autem tam in appositione quam in compositione accepit. Nam 'homo mortuus', in quo de oppositione in adiecto exemplum dedit, compositum nomen est humani cadaueris, sicut in Primo Postpraedicamentorum ostendimus. Accidentalis uero praedicationis coniunctio in appositione tantum consistit secundum eos qui 'est' tertium adiacens praedicato non componunt, sed dictionem per se sumunt, ut in eo quod dicitur: 'Homerus est aliquid, ut poeta' uel 'Homerus non est homo'. Accidentaliter autem praedicari tunc uerbum uidetur, cum ipsum secundo loco praedicatum ad eius tantum copulationem ponitur, cuius significationi in quibusdam adest et in quibusdam abest, ut in praemissis exemplis. Nam 'aliquid', quod existentium nomen ac non-existentium inuenitur iuxta illud Aristotelis: "'hircoceruus' significat aliquid," tale est ut 'est' uerbum per quod copulatur, [quod] simul cum ipso contineat ut existentia quaedam, non ut non-existentia. Quia 'est' uerbum ab eo quod subiungitur praedicato in quibusdam excluditur, non necesse est, cum ipsi apponitur ad praedicandum de aliquo, per se quoque ipsum de eodem subiecto praedicari. Nam in quibusdam deficit, cum uidelicet tale apponitur subiectum quod in uerbo non tenetur, hoc modo: 'chimaera est aliquid uel non-homo'. Differre autem coniunctionem accidentalis praedicationis a coniunctione oppositionis in adiecto <in> eo uolunt, quod hic inter coniuncta oppositio sit, quando per se sumuntur, ut inter 'mortuum' et 'hominem', illic uero non. Cum enim 'est' uerbum quaedam contineat simul cum 'aliquid' uel cum 'non-homo', non est ipsis oppositum.

Sed iam profecto illud exemplum quod de opinabili subiungit, cum scilicet dixit: "opinabile illud quod non est, ut chimaera," non erit de accidentali praedicatione, quemadmodum uolunt, sed magis de oppositione in adiecto, hoc est in adiuncto. Nam 'opinabili' opponitur 'est' secundum id quod 'opinabile' proprie accipitur in designatione tantum non-existentium. Unde etiam subiunxit: "opinio enim eius non est quoniam est, sed quoniam non est." Non itaque solum in compositione oppositio in adiecto seruatur, ueluti, cum dicitur: 'hoc cadauer est homo mortuus', inter partes huius compositionis 'homo mortuus' quaedam oppositio consistit, si per se dictiones accipiantur, atque ideo de eodem singula uere non praedicantur; uerum etiam in appositione consistit /168/ huiusmodi oppositio, ueluti cum dicitur: 'chimaera est chimaera uel opinabilis uel non-existens'.

Omnia itaque quae coniunctim tam in appositione quam in compositione praedicantur, uere singula praedicari possunt, in quibus non est oppositio in adiecto uel accidentalis praedicatio; ueluti, cum dicitur: 'Socrates est homo albus uel animal rationale', siue haec pro una dictione siue pro oratione sumantur, per se quoque singula praedicari uere poterunt; aut cum uere dicitur: 'Socrates est animal', et 'est' per se et 'animal' de eodem praedicabuntur; quippe non inter ea oppositio uel in altero eorum accidentalis praedicatio.

Magister autem noster V. accidentalem praedicationem secundum figuratiuam atque impropriam locutionem totius enuntiationis accipiebat; impropriam autem locutionem eam dicebat cuius uerba aliud sententia proponunt quam in uoce uideant<ur> habere; ueluti cum Homero iam mortuo dicitur: 'Homerus est poeta', ac si diceretur: 'Homeri opus existit quod ex officio poetae composuit'. Operi itaque Homeri esse attribuitur, quando Homero aliquid. Sic quoque et cum tyranno aliquo defuncto filiis eius superstitibus patrisque tyrannidem exercentibus solemus dicere quod tyrannus ille adhuc uiuat in filiis suis, non in sensu tyranno aliquid attribuimus, sicut constructionis uerba habere uidentur, sed magis illis quos genuit. Sic quoque et eam accidentalem et impropriam locutionem <dicebat> qua dicitur: 'chimaera est opinabilis', in cuius sensu nulla proprietas per 'opinabilis' chimaerae, quae non est, attribuitur, sed magis opinio datur animae alicuius opinantis chimaeram, ac si aperte diceretur aliquis opinari chimaeram. Sed profecto cum 'opinabile' non-existentium tantum proprie nomen sumatur, secundum id quod de eo habeatur opinio, proprie eius praedicatio ad chimaeram ponitur cum dicitur: 'chimaera est opinabilis', hoc est 'unum eorum de quibus habetur opinio', sicut et cum dicitur: 'chimaera est non-ens', id est 'aliquid eorum quae non sunt'. De carmine autem Homeri potius quam de homine ipso, quem iam defunctum esse uolebat, suprapositam enuntiationem Magister noster intelligebat, eo scilicet quod ipsum esse simpliciter Aristoteles negare uideretur, quod nequaquam faceret, si uiueret. Ait enim Aristoteles: "ut 'Homerus est aliquid, ut poeta', ergo etiam est, <an> non?"

Sed ad haec dico, cum in sensu de dictamine agatur, quod eius nomen apponitur, per quod de ipso agatur. Quodsi 'Homerus' nomen est dictaminis, quid non et Homerus simpliciter esse concedatur, hoc est /169/ dictamen Homeri, quod de ipso quoque defuncto remanet; aut si 'Homerus' nomen est dictaminis, quid in 'poeta' intelligitur? Si uero et ipsum poema a nomine poetae nominetur, non est locutio figuratiua, sed noua uocis acceptio secundum aequiuocationem. Ego autem, memini, ut ad defensionem Magistri nostri aliquid praetenderem, dicebam figuratiuas locutiones in eo a proprietate rectae constructionis recedere quod earum sententia non ex significatione partium ueniat, sicut earum quae propriae sunt enuntiationum; sed tota simul enuntiatio coniu<n>cta est et inuecta ad aliquem sensum demonstrandum qui a significatione partium longe recedit secundum seriem constructionis acceptarum. Nam cum 'Homerus' et 'poeta' hominem ipsum nominent et rectae sint impositionis utpote casus nominatiui, non hoc in resolutione sensus custodiunt nec 'est' interpositum secundo loco, sed primo praedicatur. Hic est enim sensus: 'poema Homeri est poeta'. Itaque quod de <poeta, de> poemate quoque quidem innuebat -- ex eo enim poeta dicitur, quod poema componit, -- in resolutione sensus sensum poematis tenet atque ipsum dictamen nominat; in quo est figura, cum potius 'Homeri' impositum sit, 'Homerus' uero oblique pro 'Homeri' utimur. Unde, quia in sensu 'Homerus' ad determinationem carminis ponitur, 'poeta' uero ad eius nominationem, non potest per se dici: 'Homerus est', cum id scilicet subtrahitur quod eius quod est, esse propositum nomen in sensu accipitur, hoc est 'poeta'. Sic quoque et cum dicitur: 'ille tyrannus uiuit in filiis' ac 'uiuere' 'tyranni' nomini gratia filiorum coniungitur, qui potius in sensu uiuere proponitur, 'filiorum' nomine subtracto non dicitur simpliciter: 'tyrannus uiuit'.

Haec autem ego ad defensionem sententiae Magistri praetendebam. Sed omni quidem ambage remota saluisque regulis constructionis accidentalem praedicationem seruemus in enuntiatione supraposita de Homero ipso quoque uiuente, sicut supra disseruimus.

Quod autem illud <'an non'> subiunxit, non ad negationem illatae propositionis dixit, sed ad destructionem inferentiae posuit, eius uidelicet quod ex eo quod Homerus esse aliquid conceditur, tam uidelicet existens quam non-existens, esse simpliciter ostendit. Non enim 'esse poetam', ut quidam putant, praemisit, sed 'esse aliquid, ut poeta' dixit. Quod itaque 'ut poeta' subiunxit, non ad praedicationem accidentalem uel ad inferentiam pertinet, sed quasi quaedam determinatio subditur praecedenti propositioni, ostendens quod aliquorum ipse sit; /170/ aut fortasse tamquam probationem supposuit de parte ad totum, qui de toto ad partem inferentiam negat, hoc est de 'aliquid' ad 'existens'.

Licet autem omnia praedicata coniunctim praedicentur disiunctim in quibus non est oppositio in adiecto uel accidentalis praedicatio, saepe contingit ut in accidentali praedicatione singula per se praedicari ualeant, cum scilicet tale subiectum ponitur quod in uerbo quoque contineatur, ut hic: 'Socrates est non-equus' uel 'Homerus est aliquid'. Potest autem et ea differentia inter coniunctionem oppositionis in adiecto et accidentalis praedicationis <dari>, quod haec per coniunctionem fit, illa uero per appositionem, ut fit etiam exemplum de accidentali praedicatione /170.l0/ 'chimaera est opinabilis'. Quamuis enim 'opinabile' oppositum sit ad 'esse', non est tamen oppositio in adiecto, quia non fit per compositionem coniunctio. Bene autem hoc exemplum post primum posuit, in quo alterum ad subiectum ueram praedicationem non habet, hoc est 'esse' ad 'chimaeram'; in quo non solum inferentia falsa fit, rerum <etiam> illata propositio. Possumus quoque dicere 'esse' per accidens ubique praedicari ubicumque secundo loco praedicatur, ut hic etiam: 'Petrus est homo', licet singula per se quoque ualeant praedicari atque ex homine inferri. Sed quia ex accidentali praedicatione non contingit, eoquod aliquando deficiat, merito accidentalem quoque praedicationem remouit.

Si uero eam sententiam et hic quoque uelimus tenere quam in Tertio Postpraedicamentorum posuimus, quando scilicet uerbum cum adiuncto praedicato unum componere uerbum diximus, oportet accidentalis quoque praedicationis coniunctionem secundum compositionem accipere; et tunc quidem haec erit differentia, quod hic oppositionem inter coniuncta, ibi non, et ibi copula quoque uerbi continetur, unde praedicatio dicitur, hic uero minime. Et fit quidem oppositio in adiecto in 'est opinabile', nisi forte in eo quod adiectiuum non adiungitur per compositionem substantiuo ad eumdem casum et numerum, sicut <etiam> in oratione.

Manifestum est ergo ex suprapositis omnia disiunctim uere quoque praedicari quae coniunctim praedicantur in quibus aut accidentalis praedicatio non est aut oppositio in adiecto; coniunctionem autem secundum dictionis compositionem secundum nouissimam sententiam oportet accipi; quemadmodum, cum econuerso ostenditur, quae disiunctim praedicata coniuncta quoque et composita debeant praedicari ut 'homo' et 'albus' et 'animal rationale', quod de Socrate singula praedicantur, /171/ composita quoque in unum nomen possunt simul enuntiari; quod ex coniunctione 'citharaedus bonus' manifestum est, quod ipse posuit, de cuius nos compositione in Primo Postpraedicamentorum disputauimus. In quo praecipue ostendit non omnia quae praedicantur disiunctim, de eodem necessario coniunctim et uere praedicari, cum scilicet ait: "sed non si citharaedus est et bonus, est etiam citharaedus bonus." Nec solum compositionem disiunctim praedicatorum impediri ex falsa praedicatione monstrauit, uerum etiam ex infinitate aut superflua loquacitate. Si enim, inquam, quaecumque singula praedicantur, coniuncta quoque enuntiantur, cum 'homo' et 'album' de eodem singula praedicantur, coniunctim quoque enuntiantur quotiens uolumus geminata aut multiplicata, ita ut usque in infinitum proferamus 'homo albus homo albus' uel 'homo homo' uel 'album album'. Amplius. et si 'homo' <et> 'bipes' de eodem singula praedicantur, quorum 'bipes' 'homini' appositum in oratione superfluit, in compositione quoque ipsi bene coniungitur. Ea quoque diuersorum accidentium sumpta uocabula adiectia a quae de eodem singula praedicantur, ut 'album' et 'musicum' -- quae sibi per accidens apponi dixit, eo uidelicet quod unum uel alterum eidem non insit -- unum nomen non componunt sicut nec duo substantiua. Unum autem accidens per alterum eidem contingit ut bonitas per citharizationem. Unde etsi sumpta sint nomina 'citharaedus' et 'bonus', tamen unum componunt uocabulum: 'citharaedus bonus'. Sic quoque et quodlibet substantiuum cum adiectiuo suo unum efficit nomen ut 'homo albus', 'animal bipes', nisi forte superfluitas quandoque impediat, ueluti cum dicitur 'homo rationalis', 'animal sensibile'; aut, ut quibusdam placet, 'corpus coloratum'; sed etsi omne corpus sit coloratum nec ullam corporum determinationem secundum differentiam faciat 'coloratum', quia tamen in sensu 'corporis' non tenetur quemadmodum differentia eius 'corporeum', non uidetur per 'corporis' nomen superfluere; quae enim in alio sunt, illa superfluere dixit, id est quae in praecedentibus intelliguntur, ueluti si dicamus 'homo animal', 'homo bipes', 'homo homo'.

                                        DE SUBIECTO

Cum autem uerbum interpositum ad praedicatum copulandum subiecto intercedat, maxime tamen ad personam et numerum subiecti in constructione respicit; cuiuscumque enim personae uel numeri /172/ subiectum fuerit, et uerbum oportet esse. Unde et cum dicitur: 'omnia Caesar erat', secundum proprietatem constructionis et singularitatem personae oportet 'Caesarem' subici, ut scilicet ita dicamus: 'Caesar erat omnia'. Si autem 'omnia' in subiecto intelligeretur, quod pluralis est numeri, 'erant', quod eius<dem> est numeri, oportuit apponi hoc modo: 'omnia erant Caesar'. Cuiuscumque ergo numeri praedicatum ponatur, numerum subiecti semper uerbum oportet sequi. Neque enim quamuis 'Caesar' in praedicato ponatur, quod singularis est numeri, uel 'omnia', quod pluralis est, aut ibi singularis numeri uerbum, aut hic pluralis est apponendum, sed eius semper numeri cuius fuerat subiectum. Similiter et cum dicitur: 'paries et tectum et fundamentum sunt domus' uel 'domus est paries et tectum et fundamentum', ad pluralitatem uel singularitatem subiecti uerbi coniunctio respicit secundum numerum, similiter et secundum personam; eius namque personae semper fuerit cuius et subiectum, cuiuscumque personae ponatur praedicatum. Unde cum dicitur: 'ego sum ille quem tu persequeris' uel 'ego sum homo', quamuis 'ille' et 'homo' praedicata tertiae sint personae, non minus tamen uerbum primae personae, quod ad subiectum in hoc maxime, ut dictum est, refertur, ea copulat. /173/


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License