Petrus Abaelardus
Dialectica

FINIS CATEGORICORUM

LIBER PRIMUS DE LOCIS

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

FINIS CATEGORICORUM

 

LIBER PRIMUS

DE LOCIS

                                       <INTRODUCTIO>

Sicut ante categoricorum syllogismorum constitutionem ipsorum materiam in categoricis propositionibus oportuit praeparari, ita et ante hypotheticorum compositionem eorum propositiones hypotheticas (unde et ipsi hypothetici nominantur) necesse est tractari. Nullae autem idoneae propositiones in constitutione syllogismi sumuntur nisi quibus auditor consentit, hoc est quas pro ueris recipit, sicut ex definitione syllogismi, quam in extrema parte Categoricorum posuimus, manifestum est. Quoniam ergo hypotheticae enuntiationes quarum sensus sub consecutionis conditione proponitur, inferentiae suae sedem ac ueritatis euidentiam ex locis quam maxime tenent, ante ipsas rursus hypotheticas propositiones Topicorum tractatum ordinari conuenit, ex quo maxime hypotheticarum propositionum ueritas seu falsitas dinoscitur.

Locum ergo genera1iter definientes uim inferentiae dicimus. Veluti cum talis proponitur consequentia:

      si est homo, est animal

'homo', cuius habitudo ad 'animal' uim inferentiae tenet, locus dicitur, cumque 'homo' ad 'animal' utpote species ad genus suum sese habeat, locus ipse a specie assignandus est. Locum autem artius accipientes philosophi definierunt argumenti sedem uel id esse unde trahitur conueniens argumentum ad propositam quaestionem comprobandam. Quarum quidem definitionum prima Ciceroni adscribitur, secunda uero Themistii esse creditur. Sed unde istae strictae dicendae sint, facilius apparebit, si unde praemissa larga dicatur, prius patuerit, quae scilicet uim inferentiae locum esse determinauit; quae quidem breuiter est aperienda. Inferentia itaque in necessitate consecutionis consistit, in eo scilicet quod ex sensu antecedentis sententia exigitur consequentis, sicut in hypothetica propositione dicitur, ut in sequentibus monstrabitur. Haec autem inferentia alias perfecta est, alias imperfecta. Perfecta quidem est inferentia, cum ex ipsius antecedentis complexione consequentis ueritas manifesta est et antecedentis constructio ita est disposita, ut in se consequentis quoque constructionem contineat, ueluti in syllogismis /254/ aut in his hypotheticis quae formas habent syllogismorum. Si quis enim dicat:

    omnis homo est animal     omne animal est animatum

atque ex his inferat:

    ergo omnis homo est animatus

antecedentes propositiones, quae et 'hominem' 'animali' et 'animal' 'animato' omnino subiciebant, tertiae quoque sensum quae ex ipsis infertur, liquide continebant, quantum etiam ad constructionis dispositionem, in qua quidem et ipse 'homo' 'animato' supponitur. Nam sicut una media hypothetica dicuntur duae hypotheticae in quibus per communitatem medii duo extrema in unius hypotheticae sensum coniunguntur, ita et una media categorica dici debent duae categoricae quarum extremitates per medii termini communitatem uel sibi conuenire uel a se remoueri : conuenire quidem, ut in praemisso 'animatum' 'homini' adhaerere ostenditur mediante animali, cum ita quidem proponitur:

       omnis homo est animal        omne animal est animatum

remoueri quidem hoc modo:

       omnis homo est animal        nullum animal est lapis

hic enim 'lapis' ab 'homine' quoque per 'animal' remoueri monstratur. Ad hanc autem perfectionem inferentiae notandam 'per ea ipsa' in definitione syllogismi, sicut in Categoricorum Syllogismorum Secundo Boethius dicit, appositum est. Quae quidem definitio est huiusmodi: Oratio in qua, positis quibusdam et concessis, necesse est per ea <ipsa> quae posita sunt et concessa, aliud euenire quam sint ea quae posita sunt et concessa. Quae quidem plenius apparebit, cum in sequentibus definitionem ipsam exponemus per singula argumentationis species uberius tractantes. Similiter et illae consequentiae perfectam habent inferentiam quae syllogismorum formas tenent et sola concessione antecedentium propositionum a syllogismo distare uidentur, ut cum ita proponitur:

     si omnis homo est animal et omne animal est animatum, omnis homo      est animatus

uel ita:

     si omnis homo est animal et nullum animal est lapis, nullus homo      est lapis

/255/ Sunt autem aliae inferentiae, quae imperfectae sunt, cum uidelicet una tantum propositio antecedit, etsi de eisdem antecedentibus substracta una fiat ad ultimam inferentiam hoc modo:

                   si omnis homo est animal, omnis homo est animatus

uel:

            si omnis homo est animal, nullus homo est lapis

Quae quidem inferentiae, quamuis imperfectae sint quantum ad antecedentis constructionem, tamen necessitatem ex rerum natura saepissime tenent ueluti ista quam prius posuimus de 'animali' ad 'animatum', cum uidelicet natura animalis, cui animatum ut substantialis forma inest, ipsum animal praeter animationem existere nusquam patiatur. Perfectio itaque necessitatis etiam in his est inferentiis, non constructionis. Cum enim dicimus:

     si est animal, est animatum

quantum quidem ad rerum naturam quam nouimus, de ueritate consequentiae certi sumus, quia scilicet animal sine animato non posse subsistere scimus, non quidem quantum ad complexionem inferentis. Quamuis enim animal in se animatum contineat, nulla tamen apponitur propositio quae animal in animato contineri demonstret. Unde et clarum est, etsi idem ad se ipsum sequi facias hoc modo:

     si est animatum, est animatum

non perfectam esse inferentiam, quantum quidem ad inferentis constructionem. Nam quamuis certum sit idem sine se ipso non posse consistere non est tamen inferentia complexionis perfecta, ubi idem adsitionem simpliciter sequitur, nisi et ipsum in se contineri demonstretur per adiunctam antecedenti propositionem quae est: 'omne animatum est animatum'. Verum si ita proponatur:

     si omne animal est animatum et omne animatum est animatum, omne      animal est animatum

perfecta quoque est secundum complexionem inferentia.

Quod quidem inde patet quia ex se tantum, non ex natura terminorum, haec inferentia perfecta est, quod, qualescumque terminos apponas, siue cohaerentes siue remotos, nullo modo cassari ualet consecutio. Si enim dicas:

     si omnis homo est lapis et omnis lapis est lignum, omnis homo est      lignum

necessaria est et indubitabilis inferentia, quamuis nulla propositionum sit uera. Neque enim uel ueritas propositionum ueritatem exigit consequentiae uel falsitas falsitatem. Sed et ex ueris propositionibus falsa texitur consequentia hoc modo: /256/

     si hic lapis non est homo, hic lapis non est animal

et ex falsis uera hoc modo:

     si hic lapis est homo, hic lapis est animal

Aliud enim est partium sensum speculari, aliud consecutionem totam attendere, quae neque hoc esse uel non esse, neque illud proponit, sed

     si hoc est, non est illud

esse uel non esse, siue hoc uel illud sit uel non sit.

Caeterae quoque uerae consequentiae, quarum inferentia ex rerum natura pendet, non in quorumlibet terminorum rebus uerae consistunt, sed in his tantum quae naturam eius consecutionis seruant. Cum enim uera sit huiusmodi consequentia:

     si est homo est animal

ex natura speciei ac generis potes altero illorum mutato consecutionem destruere, si uidelicet tale apponas in loco cuiuslibet cuius essentia ad alterum nullam consecutionis habeat naturam. Veluti si 'hominem' mutes sic:

      si est lapis est animal

uel 'animal' ita:

     si est homo est lapis

Istae ergo consequentiae recte ex natura rerum uerae dicuntur quarum ueritas una cum rerum natura uariatur; illae uero ueritatem ex complexione, non ex rerum natura, tenent quarum complexio necessitatem in quibuslibet rebus, cuiuscumque sint habitudinis, aeque custodit, sicut in syllogismo uel in consequentiis quae formas eorum tenent, ostenditur.

                <UTRUM SYLLOGISMI EX LOCO FIRMITATEM HABEANT>

Sed fortasse in syllogismis ad concessionem antecedentium propositionum habitudines rerum necessariae uidentur, ut uidelicet 'omnis homo est animal', uel 'omne animal est animatum' inde concedamus quia generis cohaerentiam in 'animali' ad 'hominem' uel in 'animato' ad 'animal' consideramus. Quantum autem ad inferentiam syllogismi, quae fit de duabus praecedentibus propositionibus ad tertiam, nulla est cohaerentiae habitudo necessario, sicut <nec> in illis consequentiis quae formas tenent syllogismorum.

Unde quia ita in se perfectae sunt huiusmodi inferentiae ut nulla habitudinis natura indigeant, nullam ex loco firmitatem habent. Cuius quidem loci proprietas haec est: uim inferentiae ex habitudine quam habet ad terminum illatum conferre consequentiae, ut ibi tantum ubi /257/ imperfecta est inferentia, locum ualere confiteamur. Veluti cum de auolibet dicimus:

     si est homo est animal

ex 'hominis' habitudine ad 'animal' -- quia scilicet species eius est -- ualere constat inferentiam. Hoc ergo quod ad perfectionem inferentiae deest, loci supplet assignatio, cum 'hominem', qui 'animal' probat, 'animalis' speciem consideramus, et speciei quidem naturam talem cognoscimus ut suum genus necessario ponat, quod maxima dicit propositio, quae nihilominus locus dicitur, sicut in sequentibus apparebit. Quae quidem maxima propositio post assignationem loci differentiae suae extra ad modum probationis ostendendum affertur. Itaque ubi inferentia perfecta non est, loci ualet habitudo, ubi uero perfecta, nequaquam. Quod enim perfectum est, nullo eget supplemento nec perfectioni quicquam deesse potest. Perfectam autem diximus syllogismi inferentiam, quae nullorum habitudine terminorum indiget. Quorum cumque enim terminorum inferentia componatur, si formam complexionis syllogismi teneat, incommutabilis consistit; unde non quilibet termini secundum constructionem speciei ac generis dispositionem suam habentes ueram faciunt consecutionem. Cum enim dico:

     si Socrates est homo, est animal

uerum est; si autem 'hominem' et 'animal', quae praedicantur, mutauero et 'hominem' et 'asinum' praedicata apposuero, falsam eorum inferentiam fecero.

Sed quaeritur, si omnis inferentia syllogismi perfecta sit, quomodo auctoritas alios perfectos <dicat> -- ut illi qui primae figurae sunt --, alios imperfectos, ut sunt secundae et tertiae figurae. Sed haec imperfectio non ad inferentiam, sed ad euidentiam refertur. Similiter enim et in istis qui imperfecti dicuntur, inferentia est necessaria sicut in illis, et complexio <con>sequentis propositionis in contexione antecedentium propositionum continetur. Sed non tam cito potest discerni in conuersione propositionum sicut in recta dispositione. Rursus a quaestione non uidetur alienum, si locos in syllogismis non esse confiteamur, quare etiam in syllogismis ipsos auctoritas assignet. Boethius enim, qui in Prologo Topicorum suorum proposuerat se ostensurum qui etiam loci quibus apti sint syllogismis, per singulos syllogismos locos assignat maximasque propositiones adaptat. Veluti /258/ cum locum a definitione, cuius exemplum primum positurus erat, uellet assignare, talem praemisit syllogismum:

     animal est substantia animata sensibilis      arbor uero substantia animata sensibilis non est      arbor igitur animal non est

In hoc enim syllogismo locum a definitione assignauit, quae est substantia animata sensiblis, et maximam propositionem talem adaptat:

     A quocumque remouetur definitio, et definitum

Voluit itaque Boethius locum quoque in syllogismis esse. Sed et ipse Porphyrius Isagogas suas et ad syllogismos necessarias, inde, ut aiunt, uocauit quod de his agunt rebus -- genere, specie, differentia, proprio et accidenti -- ex quibus syllogismi suae sedem contrahunt necessitatis. Unde et ipse in syllogismis locos accepit.

Sed etsi hoc recipiamus, non quantum ad inferentiam totius syllogismi locum esse confitemur, non uidelicet secundum hoc quod <ex> duabus simul antecedentibus propositionibus consequens infertur, sed quantum ad inferentiam unius antecedentium propositionum ad tertiam. Modo enim in syllogismo locum metiuntur secundum inferentiam propositionis ad conclusionem, modo secundum inferentiam assumptionis ad conclusionem. Veluti cum dicimus:

       omnis homo est animal        omne animal est animatum        ergo omnis homo est animatus

si inferentiam attendamus ex propositione 'omnis homo est animal' ad 'omnis homo est animatus', a specie locus est, quae est 'animal', 'animati' scilicet, cuius quidem loci haec erit maxima propositio:

       de quocumque praedicatur species, et genus

et tunc quidem ipsam assumptionem quasi pro assignatione loci positam dicunt, ut uidelicet 'animal' 'animati' speciem esse innuat, cum ipsum 'animato' supponit. Si uero inferentiam assumptionis ad ipsam conclusionem attendamus, locum a genere, quod est 'animal', 'hominis' scilicet, assignat; secundum quidem hanc regulam:

              quicquid praedicatur de genere uniuersaliter, ac de specie

et tunc quidem prima propositio pro assignatione loci <relinquitur, ac si dicat 'hominem' speciem esse 'animalis' per hoc quod ipsum 'animali' /259/ supponit.

Sed si propositionum sensum, quem scilicet in assignatione loci> ponimus, consideremus, tantum uel a praedicatis uel a subiectis uel a remotis possumus locos assignare in categoricis syllogismis; in hypotheticis uero ab antecedenti tantum uel consequenti; aliter enim non erunt sufficientes assignationes. Qui enim 'animal' 'animato' uniuersaliter supponit, nec ex eo speciem ipsius esse ostendit, -- quippe aequale posset esse, -- sed tantum subiectum esse hoc, uel illud praedicatum, ostendit. Unde rectius a praedicato uel a subiecto locus assignandus est. A praedicato quidem qui supra a genere dictus est; cuius haec erit regula:

     quicquid praedicatur de praedicato, et de subiecto

A subiecto qui a specie positus est. Nam sicut genus speciei dicitur praedicatum, ita species generis subiectum. Cuius quoque talis est regula:

            quicquid subicitur subiecto, et praedicato

A remotis uero siue ab oppositis dici potest cum uniuersalis negatiua adiungitur, quae separationem ostendit hoc modo:

                nullus homo est lapis                sed omnis Aethiops est homo               quare nullus Aethiops est lapis

Qui enim dicit nullum hominem lapidem esse, ea procul dubio a se remota monstrat. Talis autem regula erit:

     si aliquid remotorum a se conuenit alicui, alterum ab eodem      tollitur

Et haec quidem inferentia de assumptione ad conclusionem ostenditur. Si autem de propositione ad conclusionem, a praedicato est assignandus locus, id est 'homine', quem praedicatum Aethiopis esse assumptio monstrat. Et tunc est talis propositio maxima:

              quicquid remouetur a praedicato, et a subiecto

Veluti 'lapidem' qui ab 'homine' praedicato [Ethiops] remouetur, oportet et ab 'Aethiope' remoueri.

In hypotheticis etiam uolens habitudinis loci assignationem sufficientem habere, semper uel ab antecedenti locum uel a consequenti assignabam, ueluti in ista:

                si est homo est animal              sed est homo               ergo est animal

ab antecedenti locum assignabam secundum inferentiam assumptionis ad conclusionem iuxta hanc regulam:/260/

                 posito antecedenti ponitur consequens

Quod autem 'homo' 'animalis' consequens esset, praemissa consequentia monstrabat, non, ut quidam dicebant, quod sit ipsius species, qui et a specie locum assignandum dicebant. Cum uero ex eadem consequentia per consequentis destructionem assumeretur ita:

                 sed non est animal        ergo non est homo

a destructione consequentis locum dicebam iuxta hanc maximam propositionem:

            destructo consequenti destruitur antecedens

Quod uero hoc quod aufertur, illius quod destruitur, consequens sit, prima quoque monstrabat consequentia.

Sed si quidem locos ita assignemus maximasque propositiones demus secundum inferentiam unius antecedentium propositionum ad conclusionem, falsas saepe maximas propositiones oportebit apponi, ut sunt illae omnes a praedicato uel a subiecto uel a remoto et quaedam earum quae sunt a genere uel a specie, sicut in sequentibus apparebit; quae tamen maximam probabilitatem tenent. Possunt quoque fortasse et tales fieri syllogismi quorum nulla propositionum ad conclusionem per se necessario antecedat, ut iste:

   omne corpus est coloratum    sed omne sedens est corpus    ergo omne sedens est coloratum

Sed cum nec uerae sint nec perfectam inferentiam syllogismi ostendant, duarum uidelicet propositionum ad tertiam, immo imperfectam unius tantum propositionis ad alteram, nec maximae propositiones debent dici syllogismorum nec earum differentiae loci ipsorum.

Nec fortasse Boethius in syllogismis eos assignat uel eorum maximas propositiones adaptat, ut syllogismorum esse credat<ur>, sed ut ex imperfecta rerum inferentia, quae uera tenetur, uera quoque esse perfecta complexionis inferentia credatur, quae, ut dictum est, in syllogismo est. Nam ubi simplex ualet inferentia, qui<s> non magis compositam recipiat?

Potest quoque ex simplici necessario probari composita. Si enim uerum est:

            si omnis homo est animal, omnis homo est animatus

et ueram necesse est esse syllogismi inferentiam, hanc scilicet: /261/

     si omnis homo est animal et omne animal est animatum, omnis homo      est animatus

Quicquid enim sequitur ad consequens, et ad antecedens. Duae uero illae simul propositiones ad quamlibet ipsarum antecedunt. Ostenditur itaque ex simplici inferentia composita.

Si quis forte de ipsa dubitauerit, ideo quod ea quoque ad compositam inferentiam syllogismi ualere Porphyrius dixit quae ualent ad simplicem, et maxime ad hypotheticos syllogismos cognitio quinque rerum, de quibus agit Porphyrius, utilis est secundum earum hypotheticas propositiones quae in ipsis uerae tenentur -- si quis autem totam syllogismi inferentiam sub regula uelit comprehendere, profecto ipsum omnium syllogismi propositionum oportet sensum colligere, categoricorum quidem ita:

si aliquid praedicatur de alio uniuersaliter et aliud praedicetur de praedicato uniuersaliter, illud idem praedicatur et de subiecto uniuersaliter.

Veluti si 'animal' praedicetur de 'homine' uniuersaliter et 'animatum' de 'animali', idem quoque, id est 'animatum', praedicatur de 'homine'.

Hypotheticorum quoque syllogismorum complexiones regulis possumus coartare, ueluti, si talis proponatur syllogismus:

              si est homo est animal              sed est homo   ergo est animal

talis aptabitur regula:

     si aliquid infert aliud et id quod inferat existat, id quoque      quod infertur necesse est existere;

uel si consequens auferatur hoc modo:

         sed non est animal

ac deinde antecedens ita:

        ergo non est homo

talis assignanda est regula:

     si aliquid infert aliud et ipsum auferatur illatum, ipsum quoque      perimitur inferens

Quae quidem regulae non sunt maximae propositiones existimandae, quippe locum differentiam ipsarum non habent, cum in syllogismo locum non esse monstrauimus; cuius complexio ita est perfecta ut ex se ipsa firmitatem, non aliunde, habeat.

/262/ Sed et fortasse communem omnium hypotheticarum locum ab antecedenti in syllogismis quoque possunt assignari, secundum id scilicet quod omnis syllogismus hypothetica propositio dicitur, proponens consecutionem conclusionis ad argumentum quod in propositione et assumptione antecedentibus continetur. Cum itaque talem proferimus syllogismum:

      omnis homo est animal       sed omne animal est animatum       ergo omnis homo est animatus

atque ex 'omnis homo est animal' et 'omne animal est animatum', 'omnis homo est animatus' inferimus, duas propositiones ad tertiam antecedere ostendimus, quae uim inferentiae ex hoc quod antecedentes sunt ad tertiam, habent et in hac quoque inferentia locus ab antecedenti uidetur assignandus iuxta hanc maximam propositionem:

            posito antecedenti ponitur consequens

uerum illae duae propositiones antecedentes sunt ad tertiam, quare illis positis tertia ponitur. Sed hic ab antecedenti locus superuacaneus omnino uidetur, cum nullam faciat probabilitatem dubiae consecutioni. Nam quicumque de consecutione quorumlibet ad se dubitauerit, et illud antecedens huius esse ignorauerit, et econuerso. Et qui certus fuerit alterum alterius esse antecedens, consecutionem nullo modo contradicet. Sed et de hoc loco in sequentibus uberius tractabitur. Quod etsi in syllogismo hic locus esse annuatur secundum antecessionem duarum propositionum ad tertiam, quam perfecta complexio terminorum facit, nullo tamen modo uidetur assignandus propter certitudinem consecutionis faciendam uel quia, ut dictum est, non facit uel quia perfecta est ex se ipsa inferentiae complexio et ex propria dispositione constructionis manifesta.

Earum itaque tantum inferentiarum uis proprie dicitur locus quae imperfectae sunt, ut quod ad perfectionem inferentiae defuerit, loci assignatio suppleat, ueluti cum dicimus: 'si est homo est animal' et per 'hominem' 'animal' ponimus, non est per connexionem eorum ad se quae in constructione proponuntur, rata consecutio. Sed manifestatur consecutionis necessitas cum hoc illius species esse demonstratur et modus probationis speciei ad genus maxima propositione exprimitur, ut ex utroque, tam uidelicet ex re ipsa in antecedenti constituta, secundum cuius habitudinem ad aliam quae in consequenti ponitur, consecutio /263/ firma ponitur, et ex maxima propositione qua modus probationis exprimitur, consequentiae firmitas consistat atque ex utrisque ei consensus adhibeatur.

                                      DIVISIO LOCORUM

Unde talem ex loco diuisionem auctoritas posuit ut alium maximam propositionem, alium differentiam maximae propositionis appellaret. Est autem locus differentia: ea res in cuius habitudine ad aliam firmitas consecutionis consistit, ut, cum dicitur:

             si est homo, est animal

'homo' qui in antecedenti ponitur ad 'animal' inferendum quod sequitur, affertur secundum id quidem quod ipsius est species. Maxima uero propositio dicitur: ea propositio quae multarum consequentiarum continens sensus communem modum probationis, quam in eis suae differentiae tenent, secundum uim eiusdem habitudinis ostendit, ueluti cum istis omnibus consequentiis: 'si est homo est animal', 'si est margarita est lapis', 'si est rosa est flos', 'si est rubor, est color' aliisque huiusmodi, in quibus scilicet species antecedunt ad genera, talis inducitur maxima propositio:

            de quocumque praedicatur species, et genus

id est si species aliqua conuenit alicui, quodlibet genus ipsius conuenit eidem. Haec maxima propositio omnium huiusmodi consequentiarum s ensus continet et loquitur et communem modum inferentiae antecedentium rerum ostendit, secundum id scilicet quod de eis in illis consequentiis agitur, in quibus ad earum probationem generum sequitur positio et ad inferentiam priorum generum secundum id quod species ipsorum sunt, afferuntur. Non enim sufficit rem ipsam cognoscere quae ad aliam possit antecedere, nisi etiam teneamus modum inferentiae. Cum enim et species ad genus et genus ad speciem possit antecedere, non quolibet modo aliud alterum potest inferre, sed species quidem posita ponit genus, genus autem negatum negat speciem, hoc modo:

    si est homo est animal

    si non est animal non est homo

His autem duobus praecognitis, re uidelicet quae inferre aliam queat, quae differentia maximae propositionis <est>, et modo inferentiae ipsius, qui maxima propositione exprimitur, statim inferentiam consequentiae secundum haec duo disponimus. Itaque tam ex loca differentia quam ex maxima propositione firmitas inferentiae custoditur, alio tamen et alio modo; ex differentia quidem hoc modo quod ipsa in antecedenti posita /264/ uim inferentiae tenet secundum habitudinem ex qua consequenti comparatur. Oportet enim in ipso antecedenti semper de loco differentia agi [qui] secundum habitudinem ex qua ad illatum terminum inferendum adducitur.

Sed nunc quidem prius hos locos quos maximarum propositionum differentias uocamus, ad tractandum suscipiamus; qui quidem quia maximis propositionibus pauciores sunt, quippe eiusdem differentiae multae maximae propositiones esse possunt, ut in sequentibus liquebit, facilius earum numerus in notitiam cadet. Hi uero sunt loci illi quos proposita consequentia cum aliquis de ipsius inferentia haesitans unde locus sit, requirit, respondere solemus, ueluti cum in hac consequentia:

            si est homo est animal

unde sit locus, requiritur, a specie respondemus scientes 'hominem' ad 'animal' secundum hoc quod species eius est antecedere; cuius quidem interrogationis sententiam diligenter inquiramus.

Sunt autem 'unde' aduerbii diuersae signiÞcationes: modo enim ponitur materiale modo causale modo illatiuum modo locale. Materiale quidem cum dicitur: 'unde est anulus?' 'ex auro'; causale uero sic: 'iussa mea transgressus es; unde uerberaberis'; illatiuum autem ponitur ita: 'Socrates est homo; unde est animal'; locale quoque <cum> dicitur: 'unde uenis?'

Quae ergo harum significationum propositae interrogationi conuenientius aptetur uidendum est. Unde manifestum est ex ipsa responsione duas significationes nouissimas nullo modo pertinere. Videtur autem uel materiale uel causale posse accipi. Sic et in caeteris consequentiis, cum earum terminorum inferentiam ignoramus, habitudinem secundum quam unus terminus ad alium inferendum affertur, requirimus cum talem quaestionem: 'unde locus?' proponimus communem inferentiae proprietatem secundum habitudinem requirentes. Unde merito non quae res sit locus dicimus, sed unde sit locus, id est ex qua habitudine uim inferentiae teneat. Illud ergo 'unde' ad habitudinem potius quam ad substantiam respicit; unde nonnisi nomina habitudinum ad huiusmodi interrogationem reddimus. Neque enim ab homine sed aspecie dicimus; illud namque substantiale nomen est, hoc autem habitudinis. Si autem quae res sit locus quaereretur, profecto de substantia rogaretur et substantiae nomen respondere conueniret, ut scilicet hominem nominaremus. Sed dicitur uis inferentiae in 'homine' non esse ex hoc quod est species, cum omnes uerae consequentiae ab aeterno sint uerae, /265/ antequam etiam res earum creatae essent, quod in sequentibus manifestabitur. Cum igitur de 'homine' et 'animali', antequam omnino consisterent, necessario consequeretur:

               si est homo est animal

eo uidelicet quod homo sine animali nullatenus consistere potest, immo [ex] 'animal' necessario exigat, procul dubio postquam homo species animalis esset necessaria proposita consequentia fuit. Unde 'hominis' specialitas consequentiam ueram non fecit, quae iam uera erat nondum homine aut animali creatis uel eis quoque destructis uera semper permanebit. Dicendum est ergo hoc quod homo animalis est species non esse causam uerae consecutionis, sed probationem, neque locum assignari per causam sed propter probationem. Non enim quia species est homo, sed si species est homo, uera est inferentia. Ad argumentum itaque ueritatis consecutionis locus differentia adducitur, sicut et maxima

propositio quae post assignationem differentiae subiungitur, non ad causam inferentiae. Manentibus itaque rebus tantum in consequentiis pos sunt assignari loci quae tamen etiam rebus non existentibus secundum hanc rerum naturam quod haec sine illa nullo modo subsistere potest, ueritatem perpetuae consecutionis tenent. Si quis igitur rebus peremptis talem ponat consecutionem:

              si est margarita est lapis

locusque in ipsa requiratur, non ualet assignari, quippe nullo modo res ipsius existunt. Unde nec locus esse possunt, sed tantum consecutionis causam sufficit demonstrare, quod uidelicet primum nullo modo sine secundo potest subsistere. Cum autem locus differentia non possit assignari rebus peremptis, nec maximae propositiones dicendae sunt. Amplius: quae sensus consequentiarum continent, quippe locum differentiam non habent, sine quibus eas esse non posse Boethius in Secundo Topicorum suorum demonstrat. Ait enim cum eas differentias maximarum propositionum esse ostenderet: "nam uniuscuiusque substantia ex propriis differentiis consistit, ut hominis ex rationalitate, quae est eius differentia." Oportet itaque unamquamque maximam propositionem locum differentia<m> habere et cum locum differentiam non habuerit, non est maxima propositio uocanda, sed fortasse regula dici potest secundum id quod multarum continet propositionum sensus. Cum enim omnis maxima propositio regula dicatur, non omnis regula maxima propositio dicenda est, ut sunt illae quae categoricis propositionibus /266/ aptantur, uel etiam hypotheticis, et differentiam locum non habent, ut in tractatu maximae propositionis apparebit.

                           UNDE LOCI DIFFERENTIAE DICANTUR

Sed nunc quidem qualiter huiusmodi res quae in ipsis positae consequentiis uim inferentiae teneant, maximarum propositionum differentiae dicantur, considerandum est. Neque enim proprie ex ipsis maximae propositiones constant, quippe uocem res componere non possunt. Cum itaque res illa quae est homo, quae animal infert in hac consequentia:

            si est homo est animal

et caeterae quae similiter sua genera probant, huius maximae propositionis:

de quocumque praedicatur species, et genus <differentiae dicantur, recte quaeri potest> quare dicantur, cum ipsam non informant nec constituant. Sed hoc quidem modo maximam propositionem ex ipsa re quae locus dicitur, constare accepimus, quod ipsam in sensu suo continet. Unde et ipse in fine eiusdem libri eorumdem Topicorum cum per locos differentias ipsarum maximas propositiones diferre inter se ostenderet, ait: "omnes enim maximae propositiones uel definitionem continent uel descriptionem uel nominis interpretationem uel totum uel genus uel species uel partes uel caetera quibus differunt inter se maximae propositiones. Nam in eo, inquit, quod sunt maximae, non differunt, sed in eo quod haec quidem a definitione, illa uero a genere et aliae ab aliis locis ueniunt." Quo igitur modo maximae propositiones locos differentias continent, <ita> et ex eis constare ac per ipsas differre dicuntur, agendo scilicet de ipsis et modum inferentiae ipsarum consequentia sua secundum habitudinem quam ad ea habent, ostendendo. Veluti haec maxima propositio:

     <de quocumque praedicatur species, et genus differt

ab hac alia maxima propositione>:

     de quocumque praedicatur aliquid oppositorum, ab ipso remouetur      alterum

secundum id quod illa inferentiam quorumlibet ad genera sua, ista autem ad opposita demonstrat. Etsi enim eaedem res et species sint et opposita ad aliud et ad aliud relatae, ut 'homo' et 'animalis' species et /267/ 'lapidi' dicitur esse oppositum et ad illud ut species, ad hoc uero ut oppositum antecedat, nihilominus tamen maximae propositiones diuersae reperiuntur ex locis differentiis, non tam quidem in aduersitate substantiae eorum quam in discretione comparationis, quia uidelicet ista eorum inferentiam ad illa quibus comparantur ut genera, at illa uero antecessionem ipsorum ad illa quibus comparantur ut opposita, demonstrat. Unde uidetur magis proprie relatio ipsa substantiae quam ipsa subiecta <res> differentia maximae propositionis appellanda, ut specialitas quam in relatione, ut in 'homine' respectu 'animalis', ponunt uel oppositio[nem] respectu 'lapidis' prius differentia m<aximae> propositionis quam subiectus homo dicatur. Cum enim utraque praemissarum maximarum propositionum de homine agat, diuersorum quidem respectu, non in substantia hominis differre uidentur, quam aequaliter continent, sed in diuersitate habitudinum ipsius, cum haec ipsius inferentiam ad ea <ad> quae ut species respicit, ostendat, illa uero ad ea quibus ut oppositum comparamus. Sed etsi differentiae maximarum propositionum huiusmodi habitudines ab his qui eas res aliquas existimant aut proprietates quasdam esse in subiectis substantiis credunt, concedantur, nullo tamen modo loci uocandae sunt, cum uidelicet ipsae in proposita consequentia nullam habeant inferentiam, quippe nec in ea ponuntur. Quae enim in ea ponuntur uocabula, essentiae tantum, non habitudinis, sunt designatiua, ut 'homo' et 'animal' et 'lapis'. Qui itaque dicit:

     si est homo est animal

     si est homo non est lapis

nullo modo de habitudinibus rerum, sed de essentiis agit, ita scilicet ut, si aliquid sit essentia hominis, et essentia animalis esse concedatur et lapidis substantia esse denegetur. Sicut autem propositae consequentiae de earum essentiis, non etiam de habitudinibus, agunt, sic etiam maximas earum propositiones oportet, quae ipsarum continent sensus. Non itaque uel 'genus' uel 'species' uel 'oppositum' uel caetera habitudinum nomina in maximis propositionibus posita aliquarum proprietatum designatiua sunt, immo ipsarum substantiarum, ut cum dicitur:

     de quocumque praedicatur species, et genus

hic est sensus ut, si aliquid sit ea res quae est species, id est uel homo uel equus et caetera, sit quaelibet res quae eorum genus est, ueluti animal aut corpus aut substantia; per genus itaque ac species substantiae ipsae, non aliquae earum proprietates, attribuuntur. Sed de his uberius in /268/ tractatu maximarum propositionum disputabitur. Cum igitur nec consequentiae nec earum propositiones maximae de rerum habitudinibus, sed de ipsis tantum substantiis agant, secundum inferentiam tamen quam habent ad ea ad quae fortasse secundum illas habitudines respiciunt, quomodo proprie ipsae habitudines differentiae maximarum propositionum proprie uideantur?

Sed dicitur et illud maxime in differentia consistere quod ad locum differentiam consequitur, secundum hoc scilicet quod locus differentia non in se maximam propositionem differre facit, quippe diuersae maximae propositiones eamdem rem, ut ostensum est, locum differentiam habent, sed secundum id ad quod inferendum affertur, ut supra dictum est; quod uidelicet hic ad genus suum, ibi uero ad oppositum antecedit. Et nos quidem ipsam quoque rem quae sequitur differentiam esse concedimus, sed non locum. Quod enim inferentiae uim in ipsa consecutione tenent, necesse secundum inferentiam semper antecedere quocumque modo, siue scilicet positum, siue remotum. Quod quidem cum in Topicis suis Boethius "superiorem differentiam" maximae propositionis appellet, ex priuilegio quidem uis inferentiae quam habet, et illud quoque ad quod inferendum affertur, differentiam quoque innuit esse inferiorem ac posteriorem, secundum id quidem quod infertur. Diuersitas quoque inferentiae saepe differentiam maximarum propositionum facit ut, cum eadem differentia diuersas habeat maximas propositiones, non secundum quidem locum differunt, quippe eidem termini sunt atque habitudo inferentiae secundum diuersum modum ipsius inferentiae, ut sunt istae quae speciei deseruiunt:

        de quocumque praedicatur species, et genus

uel:

            quicquid praedicatur de specie, et de genere pariter

uel:

            quicquid remouetur a genere, et a specie pariter.

Prima enim ab aliis seiungitur per hoc quod ad praedicationem speciei praedicationem generis supponit, duae quoque aliae a se inuicem separantur, ex hoc quidem quod illa illud quod speciei attribuit, et generi, haec autem quod aufert speciei, et generi.

Non est autem prae<ter> mittenda ad cognitionem loci differentiae /269/ doctrina Introductionum nostrarum, quas ad primam tenerorum introductionem conscripsimus, in quibus secundum terminorum mutationem locos pensandos esse docuimus; secundum id scilicet quod modo unus terminorum antecedentis propositionis uni terminorum consequentis, pro quo ipse mutatur, secundum uim inferentiae quam ad ipsam habet, comparatur, ex ea per quam ipsam respicit habitudinem, secundum quam et locum assignamus; modo utrique ad utrosque singillatim, modo etiam tota antecedens propositio toti consequenti.

Terminus autem termino secundum uim inferentiae comparandus est, cum tales proponuntur consequentiae:

      si omnis homo est animal, omnis homo est substantia

      si omnis homo est animal, Socrates est animal

quae quidem simplices sunt hypotheticae; uel tales, quae compositae dicuntur:

     si quia Socrates est homo Socrates est animal, et quia est homo      est substantia

     si quia Socrates est animal Socrates est substantia, et quia est      homo est substantia

In illis enim simplicibus, nisi antecedens categorica consequentem infert secundum praedicati sui quod mutatur uim inferentiae ad praedicatum alterius quod in locum ipsius succedit in consequenti propositione uel secundum uim inferentiae subiecti praecedentis propositionis ad subiectum sequentis locus est pensandus et secundum habitudinem inferentis termini ad alium assignandus, ut si species ille qui antecedit alterius fuerit, a species locus dicatur, uel secundum quamlibet ipsius habitudinem ad alium assignetur. In his quoque quae compositae sunt hypotheticae, secundum mutationem terminorum antecedentis consequentiae locus est considerandus et assignandus, ut uidelicet secundum id quod propositio aliqua antecedentis consequentiae mutata ad alteram, quae in sequenti consequentia loco ipsius apponitur, se habuerit, locus assignetur; ut si eius antecedens uel consequens fuerit ab antecedenti uel consequenti locus dicatur.

Cum uel antecedens categorica consequentem secundum utrumque terminum, id est praedicatum et subiectum, probauerit, uel antecedens hypothetica consequentem secundum utrumque terminum, et antecedens uidelicet et consequens, duplex erit locus, secundum id scilicet quod praedicata sese ad inuicem habuerint, aut subiecta aut antecedentia aut consequentia, ut in istis apparet:

     si omnis homo est animal, Socrates est substantia /270/

     si quia Socrates est animal Socrates est corpus, et quia Socrates      est homo Socrates est substantia

Si enim pensemus in simplici quomodo praedicatum ac subiectum antecedentis, secundum quae infertur, ad praedicatum et subiectum <con>sequentis sese habuerint, duas inueniemus habitudines, unam inter praesdicata, aliam inter subiecta, secundam quas quidem duo sunt assignandi loci. Nam et 'animal' species est substantiae et homo genus Socratis et quantum ad 'animal' praedicatum, quod species est substantiae, locus est unus a specie, quantum uero ad 'hominem' subiectum, qui genus est Socratis, alius est locus a genere. In composita quoque hypothetica cuius praecedens hypothetica consequentem infert, et secundum antecedens et secundum consequens duplex est locus. Nam secundum hoc quod prioris consequens antecedens est consequentis partis posterioris consequentiae, locus unus est ab antecedenti; secundum id uero quod eiusdem praecedentis antecedens consequens est antecedentis sequentis hypotheticae, alius est locus a consequenti.

Secundum autem totas antecedentes propositiones locus consistit cum dicitur:

     si omnis homo est animal, omne non-animal est non-homo

     si nullus homo est lapis, nullus lapis est homo

     si quia Socrates est homo Socrates est animal, et quia non est      animal, non est homo

Tota enim praecedens propositio toti consequenti, secundum hoc quod ei aequipollet, comparatur.

Nunc autem eorumdem locorum quorum praemisimus cognitionem, supponamus diuisionem ac per singulos currentes eorum uniuersos inferentiae modos ponamus, singulisque maximas propositiones aptemus; in quo tamen illud praesciendum est nos, qui haec ad doctrinam artis dialecticae scribimus, eos solum locos exsequi quibus ars ista consueuit uti.

                            DIVISIO LOCORUM DIFFERENTIARUM

Horum autem alii inhaerentes sunt, alii extrinseci, alii medii. Inhaerentium autem alii a substantia, alii a consequenti substantiam. Locus a substantia ille est qui a definitionibus dicitur, siue illa sit nominis, quae interpretatio dicitur, siue rei <quae> uel definitio substantialis uel descriptio nominatur. Omnes namque definitiones expressam rei substantiam demonstrant, ideoque huiusmodi locus a substantia est nominatus. Definitionum uero proprietates in libro /271/ earum uberius distinguendae sunt ac perrequirendae; hic autem solas earum inferentias satis est demonstrare.

Sunt igitur quattuor huius inferentiae regulae, cum uidelicet definitio ad definitum antecedit; duae quidem cum ipsa praedicantur, duae uero cum subiciuntur.

        si enim definitio praedicatur de aliquo, et definitum de eodem

ut:

            si Socrates est [est] animal rationale mortale, est homo

uel

            si remouetur, similiter

ut:

            si idem non est animal rationale mortale, non est homo

Et in his quidem maximis propositionibus definitio et definitum cum praedicatis ponuntur; in his uero quae [con]sequuntur, in subiectis:

            quicquid praedicatur de definitione, et de definito

uel

            quicquid remouetur, similiter:

            si animal rationale mortale currit <uel non>, homo currit <uel non>

ut singula quidem singulis referantur, affirmatio quidem ad affirmationem, negatio ad negationem.

Sed nunc quidem utrum omnium inferentia suprapositarum consequentiarum ueritatem custodia[n]t consideremus; quod facilius hoc modo fecerimus si prius in quo hypotheticae propositionis ueritas consistat deliberemus ac demum qui sit harum consequentiarum <sensus> inuestigemus. Sententia itaque hypotheticae propositionis in consecutione est, in eo uidelicet quod alterum sequitur, uel non sequitur, ad alterum; consecutionis autem ueritas in necessitate tenetur, in eo scilicet quod id quod in antecedenti dicitur, non potest esse absque eo quod in consequenti proponitur; ueluti cum talis proponitur consequentia:

               si est homo est animal

haec consequentia inde necessario conceditur quod non potest esse ut homo existat nisi etiam animal fuerit.

Sunt autem quidam qui non solum necessarias consecutiones, sed quaslibet quoque probabiles ueras esse fateantur. Dicunt enim ueritatem hypotheticae propositionis modo in necessitate, modo in sola probabilitate consistere; in qua quidem sententia Magistrum etiam nostrum /272/ deprehensum doleo. Sed hi nimirum probabilitatis expositionem non tenent; est autem probabile quod ueri similitudinem tenet; id est quod facile ab auditore conceditur. Id uero modo uerum modo falsum esse pro existimatione audientis contingit; multa enim uidentur quae non sunt et multa sunt quae non uidentur. Probabilitas itaque ad uisum referenda est, ueritas autem sola ad rei existentiam. Tunc enim uerum est cum ita ut dicitur in re esse contingit, siue uideatur, siue non; tunc autem probabile cum uidetur, siue sit siue non. Quis itaque probabilitatem amplius ueritati omnio supponat? At uero quod necessarium est uerum esse quis dubitet? Quod enim necesse est esse, ita in esse suo a natura confirmatum est ut ad non esse se habere non possit. Necesse autem hic quod ineuitabile dicitur accipimus, cuius quidem sempiternus est actus, siue circa esse siue circa non esse, id est cum sit, non potest non esse, uel cum non sit, non potest esse, nec in esse uel in non esse principium habuit, sed semper uel est ita uel non est. Patet itaque necessarium omnino comprehendi in uero, probabile modo cum uero conuenire, cum uidelicet auditor ueram tenet opinionem, modo etiam dissentire, cum tenet falsam. Dicunt tamen quia omne quod probabile est uerum est, saltem secundum eum cui est probabile; sed hi nimirum non iam uerum secundum rei essentiam, sed secundum opinionem, sicut probabile, pensant. Quid enim aliud in eo quod uerum aliquid secundum illum dicitur, potest intelligi, nisi quia uerum ei uidetur? Ut iam idem sit uerum quod probabile, cum tamen id in rei existentia, illud uero in opinione sola consistat; quae quidem opinio rei nullo modo essentiam mutat, cum nec quicquam ei auferat nec conferat.

Quod autem ueritas hypotheticae propositionis in necessitate consistat, tam ex auctoritate quam ex ratione tenemus. Ait in Primo Hypotheticorum Boethius cum sensum hypotheticae propositionis aperiret hoc modo: "cum dicimus: 'si peperit, cum uiro concubuit', ..... id tantum proponitur quod partus non potuisset esse, nisi cum uiro fuisset concubitus." Qui enim dicit alterum non posse esse altero absente, profecto dicit ipsius existentiam necessario exigere alterius praesentiam. Adiunxit quoque post expositionem categoricae enuntiationis: "in conditionali uero illud intelligimus quod si fuerit aliqua res quae homo dicatur, necesse sit aliquam esse quae animal nuncupetur", id est sit: nuncupatiuum enim uerbum sensu substantiui fungitur. Et haec quidem /273/ necessitas totius est consecutionis, non enuntiationis consequentis categoricae, ut uidelicet necessario consequens ex antecedenti prouenire intelligatur, ut animal necessario inesse ei qui fuerit homo; hoc enim falsum est. Addidit quoque in eodem Hypotheticorum, cum omnium hypotheticarum sententiam in necessitate consistere demonstraret, tam uidelicet earum quae necessarii propositiones in partibus habent ut ista:

               si necesse est Socratem uiuere, necesse est animatum esse

quam aliarum quae non habent, ueluti ista:

           si uiuit, animatus est

"omnes uero, inquit, necessariam uolunt tenere consequentiam, et quibus necessitas in partibus additur et quibus non." Quantum enim ad uim conditionis et ad sensum consecutionis pertinet, omnes consequentiae necessariam proponunt[ur] inferentiam, tam illae uidelicet quae necessarii propositiones habent quam illae quae non habent. Aliud enim habere necessitatem in partibus, aliud in sensu totius consecutionis, sicut et de ueritate patet, cum scilicet modo ex ueris propositionibus falsa[m] consequentia[m], modo ex falsis uera texatur. Haec enim, ut ipse ait, necessitas terminis applicatur, id est propositionibus categoricis quae partes sunt consequentiae. "Necessitas uero, inquit, hypotheticae propositionis et ratio earum propositionum ex quibus iunguntur inter se connexiones, consequentiam quaerit; unde cum dico: 'si Socrates sedet, et uiuit', neque sedere enim eum neque uiuere necesse est," ut uidelicet necessitas ista non ad consequentem partem, sed ad totius consequentiae sententiam inferatur, ac si dicamus necessariam esse consequentiam. "Item, inquit, cum dicimus: 'si sol mouetur, necessario ueniet ad occasum', tantumdem signiÞcat quantum 'si sol mouetur, ueniet ad occasum'".

Ecce quod aperte auctoritas clamet sensum ac ueritatem consequentiae in necessitate consistere. Unde et ipse in Topicis cum discuteret qua scientia, quibus utamur argumentis, et philosophis maxime necessitatem subiacere monstraret, eam[que] ubique nomine ueritatis appellare consueuit. Cum enim omne argumentum in inferentia consistat, inferentia uero in consecutione maneat, idem est ueritas argumenti quantum ad inferendum conclusionem quod ipsius necessitas. Rursus cum in Tertio eorumdem Topicorum antecedens describeret hoc modo:

"antecedentia, quibus positis statim necesse est aliud consequatur," /274/ consequentiae monstrauit necessitatem. Ipse quoque Aristoteles ubi de sensu hypotheticae propositionis egisse reperitur, necessitatem aperte demonstrauit, ueluti in ea quam de [a] hypotheticis propositionibus dedit regula hoc modo:

     idem cum sit et non sit, non necesse est idem esse

ac si aperte diceret quia ad affirmationem et negationem eiusdem non sequitur idem consequens, ueluti cum ad 'Socrates est homo' sequatur 'Socrates est animal', ad negationem eiusdem, quae est: 'Socrates non est homo' non sequitur idem consequens, id est 'Socrates est animal'; de qua quidem regula latius in sequentibus disseremus.

Nunc uero in auctoritatibus inuestigandis de necessitate sensus hypothetica<e> laboramus; quarum numerum quia iam sufficere credo, ad rationem, quae idem confirmet, transeamus.

Si, inquam, alias hypotheticas ueras quam necessarias acciperemus, multa contingerent inconuenientia secundum coniunctionem extremitatum mediarum hypotheticarum. Mediae autem sunt hypotheticae, ut in sequentibus apparebit, in partibus quarum media intendit propositio, qua coniunguntur extrema, ueluti in ista:

     si est homo est animal, si est animal est animatum

unde infertur secundum coniunctionem extremorum:

     si est homo, est animatum

Sed prius eam falsam sententiam ex inductione inconuenientium monstremus, cui omnes fere adhaerent, quae inter ueras consequentias omnes quoque probabiles recipit. Probabiles autem omnes eas concedunt in quibuscumque aliqua loci habitudo potest assignari quae saltem probabilitatem teneat, ut sunt etiam illae quae uel a simili uel a maiori uel a minori uel a communiter accidentibus uel ab auctoritate procedunt, quae nullam tenent necessitatem, et quaecumque causis maxime et rhetorum usui deseruiunt. Si igitur omnes etiam illas consequentias inter ueras admittamus in quibuscumque loci habitudo possit notari, profecto et eas saepe consequentias concedemus quae uerum habent antecedens et falsum consequens, ut eas aliquando quas Themistius inter maius et minus uel econuerso proponit. Ipse namque maius et minus secundum id quod magis uel minus existimatur, deliberat, ut cum uerberari rusticum uel seruum magis uideatur quam militem uel dominum, hoc maius, illud uero minus secundum uisum appellat. Inter /275/ quas quidem consequentias fieri docuit hoc modo: de minori quidem ad maius sic:

     si seruo uel rustico pepercerunt, et domino uel militi

de maiori quidem ad minus conuerso modo sic:

     si nec domino nec militi pepercerunt, nec seruo uel rustico

Quas quidem consequentias tunc ex uero antecedenti et falso consequenti contingit esse, cum non id quod magis uidetur, sed id quod minus aestimatur, contingit, ueluti cum militem, et non rusticum, quacumque causa uerberari contingit et talis proponitur consequentia:

     si rusticus non est uerberatus, nec miles

uel

     si miles est uerberatus, et rusticus

utraque aperte falsa est, cum uerum habeat antecedens et falsum consequens, et tamen in eas qualescumque locorum habitudines uel a maiori uel a minori assignari possunt, secundum hoc scilicet quod hoc magis, illud uero minus uidetur. Neque enim Themistius maius secundum ueritatem rei, sed secundum uisum accipit, secundum hoc scilicet quod cuilibet magis uel minus uidetur; quod ex appositis exemplis manifestum est. Ait enim, cum exemplum loci a minori poneret: "Si hominis definitio est 'animal gressibile bipes' idque minus uideatur definitio hominis quam 'animal rationale mortale' ... erit definitio hominis 'animal rationale mortale'." Si enim rei ueritatem attendamus, non magis haec hominis erit definitio quam illa. Hanc namque Dux Peripateticorum Aristoteles definitionem: 'animal gressibile bipes, homini dedit, in 'gressibile' quidem intelligens quod tantum gradi potest, non etiam uolare, sicut et in 'bipes' intelligitur quod tantum duos pedes habere possit, non plures. Aeque igitur et haec et illa hominis est definitio, si rei ueritatem teneamus. Sed quoniam ista: 'animal rationale mortale' in maiori consuetudine habetur, magis uidetur hominis definitio.

Patet insuper et ex maxima propositione 'minus' et 'maius' secundum uisum accipi, quae est huiusmodi:

     si id quod minus inesse uidetur inest, et quod magis inesse      uidetur inerit.

Quotiens itaque id quod minus uidetur, illud infert quod magis existimatur, uel econuerso, a minori uel a maiori inferentia trahitur; in /276/ qua tamen sola consistit probabilitas, non ueritas, propter supradictam causam.

Amplius: si probabiles omnes inferentias ueris admisceamus, utique et istam:

            <si> Socrates non est sanus, est aeger

in qua habitudo immediatorum probabilitatem tenet, cum scilicet 'sanum' et 'aegrum' circa anima<m>, cui Socrates supponitur, immediata sint. Sed id quoque quod haec consequentia dicit, falsum atque impossibile ex eo manifestum est esse quod ex ipso falsum atque impossibile consequitur, quod nec etiam probabilitatem habet, id scilicet:

       si non est, est aeger

cum potius uerum sit:

       si non est, non est aeger

unde etiam

       si non est, est

inferri potest, quod etiam omni caret probabilitate. Similiter et

       si non est, est sanus

ex eadem <pro>posita consequentia inferri potest, ipsa prius [est] per contrapositionem conuersa. Quod quidem ualde aduersum esse manifestum est priori consequenti, ei scilicet:

      si non est, <est> aeger

Potest quoque et secundum eos qui ab oppositis inferentiam tenent necessariam, inferri aeque et

     si est lapis, est sanum

et

     si est lapis, est aegrum

quae ab omni probabilitate sunt alienae. Sunt quoque qui eas quas falsas auctoritas clamat falsaeque manifeste apparent, ueras confiteantur secundum quamdam inferentiae considerationem locique habitudinem, ueluti istam:

     si Socrates uel hic lapis est animal, est homo

ueram dicant, si similitudinis habitudo pensetur, in eo scilicet quod 'animal' et 'homo' similia sunt, uel in conuenientia 'Socrati' uel in remotione 'huius lapidis'; si uero complexio generis ad speciem attendatur, falsam esse concedunt.

Quibus quidem statim respondendum est eos talium consequentiarum sensus secundum complexionem male pensare, cum uidelicet sensus earum non sint in complexione, sicut maximarum propositionum, /277/ quae inferentias habitudinum suarum differentiarum complectantur. Illa autem tantum inferentiam suorum terminorum ostendit, de quibus tantum agit. Si enim complexionem inferentiae speciei ad genus ostenderet, utique omnes consequentias huiusmodi probaret. Amplius: cum unus tantum sit eius sensus, ille autem uel uerus sit uel falsus, oportet eam uel ueram tantum esse uel falsam; secundum enim proprium sensum unaquaque propositio uera uel falsa dicenda est. Ista autem consequentia secundum cuiusque habitudinis inferentiam sensus eius pensetur, unam tantum habet sententiam, cum eamdem ubique uocem materiam in eadem significatione retineat. Amplius: quicumque huiusmodi consequentias pro ueris recipiunt, ignorare uidentur quae ex ipsis consequentiae consequantur, quae tam ueritate quam probabilitate priuantur, ueluti ista:

      si est asinus, est homo

et multae aliae quarum sensus omnino est abhorrendus.

Fallitur itaque quicumque inter ueras recipit eas omnes consequentias quae probabilitatem tenent, etsi in eis uideatur posse assignari aliqua loci habitudo, quae probabilitatem, non ueritatem, teneat. Aut si uerius loci probabilitatem pensemus, nec locus, qui uis inferentiae dicitur, assignari potest, ubi inferentia non ualet. Quomodo enim inferentiae firmitas consistere queat, ubi non est firma inferentia? Immo nulla est, sed uidetur. Si quis igitur in huiusmodi inferentiis, quae ueritate priuatae sunt, unde sit locus, id est uis seu firmitas inferentiae, requisierit, non possumus ei uere respondere locum, cum omnino ibi non sit, nisi forte locum secundum uerisimilitudinem ac probabilitatem, non tantum secundum inferentiae ueritatem, pensemus, ueluti illi qui suprapositos omnes locos recipiunt nec a proprietate locorum secernunt. Sed etsi inter locos hos quoque recipiunt, numquam eis ueritatem inferentiae, sed probabilitatem ascribant, iuxta id scilicet quod facile ex ipsis adquiescitur consequenti post probationem antecedentis. Saepe <enim> etiam ille qui falsam iudicat consecutionem, ex eo quod in antecedenti proponitur, fidem consequentis capit, etsi consecutionem et inferentiae necessitatem non concedat. Etsi enim cognoscam non necessarium esse ad amorem puellae quod saepe deprehensa est in nocte cum iuuene loquens secreto, tamen facile per hoc colloquium amorem suspicor et concedo, ex eo scilicet quod huiusmodi colloquia numquam uideamus contingere nisi inter amantes. Ex eo itaque quod ad inferentiam tunc admitto, fidem saepe capio, et quod ad inferentiam non uidetur /278/ sufficere, maxime tamen ad fidem uidetur ualere, et quae in inferentiae ueritate probabilitas non consistit, in commendatione fidei recipitur. Hanc autem probabilitatem quae ad inferentiam tendit, dialecticorum requirit discretio, cum aliquid probandum contenditur. Neque enim dialecticus curat siue uera sit siue falsa inferentia propositae consequentiae, dummodo pro uera eam recipiat ille cum quo sermo conseritur. Sed ubi pro uera audiens eam receperit, tam bene ex ea dialecticus procedet ac si sit uera. Sed haec quidem probabilitas, id est facilis concessio uerae inferentiae, in necessitate recipienda est. Neque enim, ut dictum est, alia est inferentiae ueritas nisi necessitas, et bene necessitatem in inferentiis suis dialecticorum cura requirit, ne in his maxime argumentationibus quae ad extremorum coniunctionem per medium contendunt, quae saepe a dialecticis proponuntur, sophismatis nodum incurrant. Saepe enim in talibus decipitur si aliae quam necessariae admittantur consequentiae, quod in sequentibus in inquisitione ueritatis singularum locorum inferentiarum apparebit. Et bene a dialecticis uerae inferentiae proprietas attenditur, quibus praecipue ueritatis inquisitio relinquitur quorumque exercitium in inuestigatione ueri ac falsi consumitur, atque haec certis comprehendere regulis tota studii assiduitate laborat; probabilitas autem casualis est et falsitati saepe adiuncta; necessitas aut<em> determinata et incommutabilis ueritas eius consistit, unde non alia firma est cuiuslibet ostensio nisi quae necessitate fulcitur. Amplius: si aeque et probabiles et necessariae inferentiae uerae concedantur, quaecumque maximae propositiones de inferentiis agunt, imperfectae proferuntur ut uerae dicantur, ueluti istae:

      quicquid infert antecedens, et consequens

uel:

      quicquid sequitur ad consequens, et ad antecedens

uel:

     si aliquid infert aliud quod inferat aliud, primum infert ultimum

Neque enim, ut ex suprapositis patet, secundum probabiles inferentias istae regulae possunt custodiri, sed ad necessarias tantum eas necesse est reduci. Unde et singulis inferentiis necessitatis nomen saepe oportet apponi, ac si ita dicamus:

    quicquid infert necessario antecedens, necessario et consequens

/279/ Sed etsi ita proferatur, nulli amplius aptabitur consequentiae, sed plus de inferentia quam singulae consequentiae proponet. Cum enim uis conditionis aeque et ad necessitatem et ad probabilitatem se habere concedatur, cum dicimus:

       si hoc est, illud est

nullam ex uerbis necessitatem concipimus. Ex hac itaque etiam ratione conuincitur eam solam constare sententiam, quae ubique uim conditionis in necessitate[m] custodit. Haec enim clara est conditionis et uerbi copulationis discretio quod illud quidem in praedicatione solum actum rerum inhaerentiae, haec uero necessitatem consecutionis proponit. Cum ita per 'est' uerbum 'animal' 'homini' copulatur, actus tantum eius inhaerentiae demonstratur; cum uero per 'si' conditionem idem eidem coniungitur, incommutabilis consecutionis necessitas ostenditur. Quod autem necessarium est, sempiternum est nec principium nouit. Unde et id quod ista consequentia uera proponit:

      si est homo, est animal

ita est semper ut dicitur, siue solae res ipsae de quibus agitur, permaneant, siue non; et omnes uerae consequentiae ab aeterno sunt uerae. Categoricarum autem propositionum ueritas, quae rerum actum circa earum existentiam proponit, simul cum illis incipit et desinit. Hypotheticarum uero sententia nec finem nouit nec principium. Unde et antequam homo et animal creata fuerint uel postquam etiam omnino perierint, aeque in ueritate consistit id quod haec consequentia proponit:

            si [est] homo est animal rationale mortale, est animal

cum uidelicet nullo modo quodlibet tale animal esse possit, nisi animal ipsa fuerit.

Sed opponitur quod destructo homine non possit uera esse

        si est homo, est animal

immo

        si est homo, non est animal

quae ipsius est contraria. Homine enim destructo uerum est quia nullus homo est animal, cum scilicet falsa sit eius diuidens: 'quidam homo est animal', quippe omnino homo non est; cum nullus homo sit animal, contingit 'animal' omnino ab 'homine' remoueri et ita ei oppositum esse; et ideo ueram esse inter opposita consequentiam illa<m>:

      si est homo, non est animal

Videtur quoque et ex uniuersali negatiua proposita consequentia extrahi, secundum quidem hanc regulam in qua differentiam a subiecto quidam assignant: /280/

     si aliquid remouetur ab aliquo uniuersaliter, tunc si aliquid      subicitur subiecto, primum praedicatum remouetur ab eodem

quod uidelicet subiciebatur subiecto, id est secundo subiecto.

Sed huius quidem regulae sententiam cassam in sequentibus opportunius ostendimus, eum uidelicet eas consequentias tractauerimus quae ex categoriea coniunguntur et hypothetica. Nunc autem illud quod de oppositione opponitur recidamus. Non sunt, inquam, ulla opposita quia sibi non cohaerent sed quia, cum sint in eodem, simul ea natura non patitur, ut sunt homo et lapis, quae etiam natura a se remota sunt; 'animal' autem ab 'homine' non alia causa remouetur nisi quia ipse homo non ullo modo consistit. Unde inhaerentiam, quam sola rei destructio aufert, lex naturae exigit, cum nullatenus hominem natura pateretur esse, nisi ei animal inhaereret. Unde et in natura sibi semper adhaerentia uidentur, ex quo naturalem consecutionem semper custodiunt, nec ullam ad inuicem oppositionem recipere, sicut nec ipse homo sibi ipsi opponi potest, licet tamen a se ipso uere remoueatur, cum omnino non sit: quod enim omnino non est, nec homo est. Cum autem [ab] homine nullo modo existente nullus homo sit homo, non tamen ideo oppositus sibi ipse est homo nec ista ideo uera consequentia:

     si est homo, non est homo

quam nec etiam oppositionis proprietas ueram faceret, si etiam ipsum hominem sibi oppositum esse contingeret, ut in tractatu de ui inferentiae oppositorum apparebit, cum nullam huiusmodi consequentiam ex oppositionis quoque natura ueram esse conuincemus.

Sed praecipue suprapositae consequentiae ueritas, quae scilicet ait:

     si est homo, est animal

cassari uidetur, cum iam caeteris animalibus creatis homo nondum factus esset. Si quis enim homine non existente et caeteris animalibus manentibus talem proponat consequentiam:

     si est homo, est animal

falsa omnino reperiretur, si propositionum ex quibus iungitur, significationem secundum singularum dictionum impositionem accipiamus. Nam tunc per 'animal' tantum ea quae homines non sunt, nomina<n>tur, ut equus uel asinus et caetera, quippe ea sola animalia sunt quae sola animalis naturam participant, ad quam significandam 'animalis' nomen /281/ est inuentum. Et tunc quidem cum aliquid animal esse dicitur, eorum animalium numero aggregatur quae homines non sunt. Quod uero homo dicitur, his quae non sunt associatur, quippe nondum sunt homines. Unde manifesta uidetur consequentiae falsitas:

     si est homo, est animal

tale est enim ac si diceremus:

     si est homo, est uel equus uel asinus uel aliquid ex his      animalibus quae homines non sunt

Et fortasse <si> singularum enuntiationum sensus dictionumque impositionem attendamus, falsa erit consequentiae sententia. Sed si secundum rei naturam inferentiae necessitatem pensemus, quae nulla enuntiatione mutari potest, nulla uariabitur significationis mutatione. Sed iam conuenienter uerbis quibus solet exprimi, non poterit, cum nondum ad illam continentiae capacitatem impositio nominis 'animalis' peruenerit, quam post creationem hominis consecuta est. Sed nec proprie dici possunt uel consequentiae propositiones uel orationes huiusmodi enuntiationes, quae ea nomina quae rebus ut existentibus imposita sunt, continent, ipsis tamen rebus non existentibus, ueluti si animali uel homine destructo uel nondum creato talis fieret consequentia:

      si est homo, est animal

uel talis enuntiatio praedicationis: 'homo est animal' uel 'homo non est animal', nec orationes dicendae essent, quippe nec dictiones essent 'homo' et 'animal'; neque enim nomina neque uerba sunt suis non existentibus significationibus; quippe ex praesenti natura hominis uel animalis, quae iam non sunt, imposita fuerant.

Ubi autem nominis causa periit, nomen quoque in ipsis remanere non potest. Sed licet in enuntiatione proprietas orationis uel propositionis non remaneat, sententiae tamen firmitas non mutatur, siue uerbis exprimi conuenientibus possit siue non, nec enuntiationis uariatio rerum naturam mutare potest. Neque enim, ut in Libro Periermenias Aristoteles docuit, propter affirmare uel negare res erit uel non erit. Et nota quod cum homine non existente et caeteris animalibus talis fit consequentia:

     si est homo, est animal

et uis significationis uocum proprie attenditur ac si ita diceretur: 'si est homo, qui tamen [est] non est, est unum de his quae animalia sunt', quod quidem falsum, cum potius eorum natura hominem expelleret; non est idem cum eo quod modo utrisque, id est homine et animali, existentibus, /282/ eadem enuntiatio proponit. Unde, cum illud falsum sit, hoc tamen semper uerum esse contingit, id est in re semper ita est esse ut semel uere et propria etiam enuntiatione uere dici potuit, rebus scilicet iam existentibus ac sua nomina habentibus.

Patet autem homine quoque destructo et animali ueram esse hanc consequentiam:

     si est homo, est animal

ex ista:

     si non est animal, non est homo

quae uera est. Haec autem animali destructo de quolibet uera sic potest ostendi: animali destructo uerum est de quolibet quod non est animal; unde ex necessitate contingit quod non est homo; aut enim 'animal' negatum negat 'hominem', aut 'animal' negatum patitur secum 'hominem'; quicquid non exigit unam diuidentium, patitur secum aliam; at uero falsum est 'animal' negatum pati secum 'hominem'. Est enim impossibile ut animali non existente in aliquo homo ibi, id est animal rationale mortale, reperiatur, quod, cum non possit esse praeter animal, materiam suam, nec praeter animal alicubi potest existere tale animal, id est homo; non itaque remotio 'animalis' patitur secum praesentiam hominis: restat ergo ut 'hominem' excludat negatio 'animalis' hoc modo:

     si non est animal, non est homo

unde et illa relinquitur:

     si est homo, est animal

quae mutuam inferentiam uel consecutionem habet ad illam.

Patet itaque ex suprapositis omnes consequentias ueras ab aeterno <ueras> esse, id est ita ut in eis semel uerae proponantur semper esse, siue scilicet res de quibus in eis agitur, existant siue non. Unde et earum necessitas est manifesta, quae nulla rerum praesentia uel absentia potest immutari, quod nos ostensuros superius proposuimus.

Patet et ex hoc differentia categoricae et hypotheticae enuntiationis cum haec, ut supra quoque diximus, actum inhaerentiae rerum, illa necessitate<m> consecutionis ostenderet, quae quidem, ut diximus, ipsis quoque rebus destructis incommutatibilis consistit. Quia uero categoricae enuntiationes actum rerum proponunt quantum ad enuntiationem inhaerentiae praedicati, actus uero rerum ex ipsarum rerum praesentia manifestus est, necessitas autem inferentiae ex actu rerum perpendi non potest, quae aeque, ut dictum est, et rebus existentibus /283/ et non existentibus permanet, arbitror hinc locum tantum in hypotheticis propositionibus requiri, cum de ui inferentiae rerum earum dubitatur quae ex actu rerum conuinci non <possunt>. Neque enim, quoniam albedo omni cygno inest secundum accidens uel nigredo omnino abest, uel haec consequentia:

       si est cygnus, est albus

uel ista:

        si est cygnus, non est niger

uere proponi potest; quippe et praeter albedinem substantia cygni posset existere utpote ipsius fundamentum et prius in natura[m], etsi ubique cum ea reperiatur. Quia ergo actus rei ad necessitatis ostensionem non sufficit, naturae uis inuiolabilis in consecutione relinquitur. Unde non alias categoricas ad hypotheticas antecedere concedimus, nisi quod rerum naturam ostendant, quae consecutionis necessitatem in perpetuum cus<to>diant, ut istam: 'animal est genus hominis' ad huiusmodi consequentiam:

             si est homo, est animal

et quaecumque rerum tales assignant habitudines, quae hypotheticarum sequentium uim consecutionis conseruant. Hypotheticarum autem negationes quaelibet a multis possunt categoricis inferri, tam ab his uidelicet quae rerum naturam quam ab his quae solum actum pronuntiant. Si enim omnis homo sit non albus, uel quidam uel omnis homo sit niger, non est uera:

            si est homo, est albus

neque enim potest esse ut quodlibet aliud necessario exigat sine quo reperiri ualeat. Ex hypotheticis autem categoricas alias sequi non recipimus nisi negatiuas; quippe omni rerum essentia destructa consecutionis non uiolatur necessitas, ut ex praemissis manifestum est. Concedimus autem ex ea:

            si est homo, non est lapis

            nullus homo est lapis

uel ex ista:

        si est homo, est animal

'quidam homo est animal', <quae> non sunt opposita. Sed de his quoque consequentiis quae uel ex categorica et hypothetica uel econuerso iunguntur, latius et competentius in inferioribus disputabitur. Nunc uero ad consecutionis necessitatem redeuntes, eam subtilius inspiciamus.

Videntur autem duae consecutionis necessitates: una quidem largior, cum uidelicet id quod dicit antecedens non potest esse absque eo quod dicit consequens; altera uero strictior, cum scilicet /284/ non solum antecedens absque consequenti non potest esse uerum, <sed etiam> ex se ipsum exigit; quae quidem necessitas in propria consecutionis sententia consistit et ueritatem tenet incommutabilem ut, cum dicitur:

              si est homo, est animal

'homo' proprie ad 'animal' antecedit, cum ex <se> ipso 'animal' exigit. Cum enim in substantia hominis animal contineatur, cum 'homine' semper 'animal' attribui contingit. Unde et bene Priscianus ait in inferioribus superiora intelligi: qui enim 'homo' dicit et 'animal tale' ponit, necessario <'animal'> attribuit. Haec autem recta est et simplex uerae consecutionis necessitas, quae ab omni absoluta est inconuenienti quaeque mihi in sensu hypotheticae enuntiationis sola contineri uidetur, ut nihil aliud 'hoc illud antecedere' credatur quam 'hoc ex se illud exigere'. Quam quidem antecessionem in Topicis suis Boethius commemorat: "antecedentia, inquit, sunt quibus positis statim necesse est aliud consequi". Cum enim 'necessitati' 'statim' adiunxit, in ipso antecedentis sensu consequens iam contineri monstrauit.

Ex illa autem necessitate nimis laxa, quam in sententia quoque consecutionis alii recipiunt, multa uidentur inconuenientia contingere, ex omnibus scilicet illis consequentiis quarum consecutio inter diuersas rerum substantias proponitur hoc modo:

      si homo est, lapis non est

      si paternitas est, filiatio est

Patet autem in antecedentibus harum consequentiarum consequentia contineri nec ex sensu antecedentium sententiam consequentium constare, sed posterius ex naturae discretione et proprietatis naturae cognitione nos cum antecedenti de ipso quoque certos esse consequenti, ex eo scilicet quod nouimus natura ita hominem et lapidem esse disparata, quod in eodem sese simul non ferre queant; ut paternitatem et filiationem ita ex natura relationis simul esse coniuncta, ut alterum absque altero permanere nullatenus ualeat. Ex sententia autem antecedentis sententia consequentis perpendi non potest, cum scilicet ita rerum essentiae de quibus agitur, in se discretae sint, ut nihil illius insit huius substantiae, quique aliquid hominem esse dicit, solum hominem affirmat nihilque de remotione 'lapidis' uel cuiuslibet ex uerbis suis /285/ demonstrat; similiter et qui paternitatem esse proponit, nihil de essentia filiationis tangit.

Maximam autem probabilitatem in consecutione necessitas ista tenet, cum uidelicet antecedens absque consequenti non potest existere. Quae quidem necessitas, si recte consecutionis necessitatem pensemus, inuenietur uel potius ad enuntiationem categoricam quam hypotheticam pertinere, cum id scilicet intelligitur: hoc non posse esse absque illo, ut iam secundum huiusmodi necessarii expositionem haec quoque consequentia:

            si Socrates est lapis, est asinus

necessaria reperiatur, cum primum sine secundo non possit esse. Quod enim omnino non potest esse, et sine illo non potest esse, et quod sine illo potest esse, constat procul dubio quia potest esse. Quae autem ex hac necessitate inconuenientia contingant, si ipsa quoque in ueritatem consecutionis recipiatur, in sequentibus apparebit, cum huiusmodi inferentiae locos tractauerimus.

Est autem illud maxime notandum quam maxime in enuntiatione consequentiarum magis uocum proprietas et recta impositio sit attendenda, ac magis quidem quam rerum essentia consideranda. Cum enim proponitur:

            si est corpus, est corporeum

            si est corpus, est coloratum

quamuis eadem corporis sit substantia, quae et corporea est et colorata, et quicquid coloratum esse contingit, et corporeum, et econuerso, ut iam nulla sit in re distantia inter substantiam quae colore formatur aut corporeitate constituitur, -- illam tamen enuntiationem ueram esse, hanc uero falsam esse contingit, secundum id quod diuersis modis substantia corporis accipitur; hic quidem secundum id quod corporeitate, ibi uero secundum id quod colore formatur. Quarum quidem formarum haec secundum substantiam, illa uero secundum accidens inest corpori. Quia uero corporeitatis forma substantialiter corpori inest, in substantiae ipsius nomine ipsa quoque intelligitur et, cum corpus quidlibet esse dicitur, corporea substantia esse proponitur, sed non colorata; quippe absque colore omni substantia corporis integra posset consistere. Quia ergo coloratum ex accidentali forma substantiam corporis designat, sine qua quidem forma quaelibet res in natura corporis omnino possit consistere, corporeum uero ex substantiali, praeter quam nullo modo substantia corporis uel intelligi potest, haec consecutio necessitate, quam /286/ illa tenet, priuatur. Sic quoque et in enuntiatione praedicationis, significationis proprietas maximam facit differentiam. Aliud enim proponitur in 'Socrates est corporeus' quam in 'Socrates est coloratus'. Alioquin non essent diueri sensus propositarum consequentiarum, quae tantum secundum consequentia<m> diuersae inueniuntur. Patet quoque maxime [esse] ex his consequentiis:

                 si est homo, est animal

                 si est homo, est

quas destructo homine ueras confitemur, quantum ex discretione impositionis uocum manifesta sit consecutio. Si enim substantiam, prout se habet, attendamus, eam non existere inueniemus; ac si ut existentem eam acceperimus, quis eam uel ad 'animal' uel ad 'esse' antecedere concesserit? Sed si nominis huius quod est 'homo', propriam impositionem tenuerit, secundum id scilicet quod substantiae hominis ut existenti es animali<tate> et rationalitate et mortalitate datum est, ratam omnino consecutionem uiderit. Qui enim destructo homine quidlibet dicit hominem esse, rem quidem quae non est attribuit, sed ut existentem eam ponit; alioquin nominis impositionem non teneret, nisi scilicet in ea significatione eo uteretur homine quoque destructo, in qua ipsum tenet hominem non existentem, et cum rem quidem quae destructa est, ponit, quae scilicet erat uera hominis substantia, quae absque animali nullatenus uel existere uel intelligi potest, 'animal' simul necessario attribuit. Quippe nihil potest esse illa uera hominis substantia quae destructa est, nisi animalis uera fuerit essentia. Ponamus enim esse hominem et non esse animal, si fieri posse uideatur; certe, si quod per 'hominem' accipitur, attendamus, id est animal rationale mortale, inueniemus idem animal esse et non esse, quod est impossibile. Si quis itaque uocum impositionem recte pensauerit, enuntiationum quarumlibet ueritatem facilius deliberauerit et rerum consecutionis necessitatem uelocius animaduerterit.

Hoc autem logicae disciplinae proprium relinquitur, ut scilicet uocum impositiones pensando quantum unaquaque proponatur oratione siue dictione discutiat. Physicae uero proprium est inquirere utrum rei natura consentiat enuntiationi, utrum ita sese, ut dicitur, rerum proprietas habeat uel non. Est autem alterius consideratio alteri necessaria. Ut enim logicae discipulis appareat quid in singulis intelligendum sit uocabulis, prius rerum proprietas est inuestiganda. Sed cum ab his rerum natura non pro se sed pro uocum impositione requiritur, tota eorum /287/ intentio referenda est ad logicam. Cum autem rerum natura percon<ta>ta fuerit, uocum significatio secundum rerum proprietates distinguenda est, prius quidem in singulis dictionibus, deinde in orationibus, quae ex dictionibus iunguntur et ex ipsis suos sensus sortiuntur. Neque enim absque partium discretione composita perfectio cognosci potest.

Cumque hypotheticarum enuntiationum sententiam tractandam <ad> ueri falsique discretionem suscepimus, ex partibus earum nobis incohandum uidetur esse, quae sunt antecedens et consequens et quae ea coniungit conditio. Sed quoniam conditionis condicionem in necessitate consistere supra monstrauimus, antecedentis ac consequentis regulas in praesenti ponere sufficiat. Sed prius antecedentis ac consequentis significationes distinguamus.

Accipiuntur autem antecedens et consequens modo in designatione integrarum enuntiationum, ueluti cum in hac consequentia:

               si Socrates est homo, Socrates est animal

primam categoricam ad secundam antecedere dicimus uel eorum quae ab ipsis dicuntur, modo uero in designatione simplicum dictionum siue eorum quae ab ipsis significantur, ut in eadem consequentia speciem ad genus antecedere dicimus, id est 'hominem' ad 'animal', natura uel habitudo uim inferentiae tenet. Per id uero quod antecedens et consequens accipiuntur in designatione totarum enuntiationum quae hypotheticam perficiunt, uel in designatione eorum quae per eas dicuntur, dictum est quia nullum uerum infert falsum. Si enim ad terminos aspiciamus antecedentium et consequentium enuntiationum, inueniemus saepe a uero falsum inferri, ueluti cum dicimus:

     si uera est: omnis homo est animal, falsa est: nullus homo est      animal (uel: non omnis homo est animal)

Si uero totas enuntiationes pensemus, uerum potius a uero hic inferri uiderimus. Verum est enim quia uera est 'omnis homo est animal', et quod falsa est 'nullus homo est animal' uel 'non omnis homo est animal'. Cum autem per 'antecedens' et 'consequens' siue dictiones simplices siue integras enuntiationes accipimus, tunc ea quidem hypotheticarum enuntiationum partes appellare possumus, ex quibus scilicet ipsae consequentiae coniunguntur, non quidem de quibus agitur, sed ex quibus constant. Neque enim ueram hanc consequentiam:

            si est homo, est animal

/288/ de uocibus agentem possumus accipere siue dictionibus siue propositionibus. Falsum est enim ut si haec uox 'homo' existat, haec quoque sit quae est 'animal'; ac similiter de enuntiationibus siue earum intellectibus. Neque enim necesse est ut qui intellectum praecedenti propositione generatum habet, habeat quoque intellectum ex consequenti conceptum. Nulli enim diuersi intellectus ita sunt affines ut alterum cum altero necesse sit haberi, immo nullos simul intellectus diuersos anima<m> retinere ex propria quisque discretione conuicerit, sed totam singulis intellectibus, dum eos habet, uacare inuenerit. Quodsi quis essentiam intellectuum ad se sequi sicut essentiam rerum ex quibus habentur intellectus, concesserit, profecto quemlibet intelligentem infinitos intellectus habere concederet, secundum id scilicet quod quaelibet propositio innumerabilia consequentia habet. Amplius: siue de enuntiationibus siue de intellectibus earum agatur, oportet nomina earum in consequentia poni; sed si uel 'homo' uel 'animal' accipiantur nomina uel enuntiationum uel intellectuum, profecto consequentia esse non poterit:

    si est homo, est animal

quae ex solis iuncta est dictionibus, ac si sic diceretur:

     si homo, animal

immo omnino imperfecta est oratio. Ut igitur ueritatem consecutionis teneamus, de rebus tantum eam agere concedamus et in rerum natura regulas antecedentis ac consequentis accipiamus, quae sunt huiusmodi:

 (1) posito antecedenti ponitur consequens

 (2) perempto consequenti perimitur antecedens hoc modo:

            si est homo, est animal

            si non est animal, non est homo

 (3) neque autem posito antecedenti consequens perimitur

 (4) neque perempto antecedenti consequens necesse est perimi

 (5) uel poni, sicut

 (6) neque destructo consequenti ponitur antecedens

 (7) neque eodem posito ipsum uel ponitur

 (8) uel aufertur.

Cum hae illis sicut affirmatiuae earum inter se aequipolleant, oportet has cum illis ueras simul uel falsas esse. Sunt quoque et duae superiores regulae sibi in omnibus consentientes atque ex se mutuo possunt ostendi, ut scilicet si quis istam concesserit:

            si est homo, est animal

ad illam quoque concedendam:

   si non est animal, non est homo

cogatur, et econuerso.

Sic autem ex inductione impossibilis, cum prima uera fuerit, et secunda uera esse conuincetur. Ponamus itaque istam ueram:

            si est homo est animal

ac de ista dubitetur:

   si non est animal, non est homo

id est utrum 'animal' negatum neget 'hominem'; atque id ita confirmabimus: aut 'animal' negatum negat 'hominem' aut negatum patitur 'hominem', ut uidelicet contingere possint ut 'animali' remoto ab aliquo homo in eodem existat; concedit autem fortasse quod 'animali' remoto, homo permaneat; sed prius concessum fuit quod 'homo' 'animal' ex necessitate exigat, in ea scilicet consequentia quae proponebat:

            si est homo, est animal

contingit itaque ut quod non est animal, sit animal; quod enim patitur secum antecedens, et consequens; ueluti cum negatio 'animalis' patiatur secum positionem 'hominis', quae ad positionem 'animalis' prius antecedebat, eadem quoque, id est negatio 'animalis', patitur secum positionem ipsius, quod est impossibile; unde et illud impossibile esse conuincitur ex quo id contigit quod negato 'animali' homo permaneat; quod etsi id non potest fieri, relinquitur statim ut negato 'animali' 'homo' denegetur, quam nos consequentiam ostendere proposuimus.

Potest quoque similiter ex inductione inconuenientis ostendi, cum secunda fuerit concessa, quae ait:

            si non est animal, non est homo

et primam constare, quae ait:

   si est homo, est animal

Ponatur itaque uera:

            si non est animal, non est homo

et de alia dubitetur:

   si est homo, est animal

utrum scilicet 'homo' positus ponat 'animal'. Et sic poterit uera conuinci: aut 'homo' positus animalis praesentiam exigit, aut ipse positus animalis absentiam patitur; concedit autem aduersarius quod hominis existentia animalis absentiam perferat, ut scilicet contingere queat ut homo alicubi sit, ubi animal non existit; sed cum absente animali necesse sit animal abesse, ut prius concessum erat, conuincitur, cum homo sit, hominem posse non esse, quod etiam est impossibile; unde et impossibile illud conuincitur ex quo id contingit, quod scilicet 'hominis' positio negationem /290/ 'animalis' pateretur; quodsi eius negationem non patitur, profecto eius positionem exigit; unde et uera ostenditur:

               si est homo, est animal

cum uera illa recipietur:

             si non est animal, non est homo

Cum autem et haec uera illam ueram et illa istam exigat, patet eas sibi aequipollentes esse. Et haec quidem aequipollentia in conuersione per contrapositionem consistit, <sicut> in sequentibus ostendemus, cum omnium conuersiones hypotheticarum monstrauerimus.

Tertia uero, quae aiebat posito antecedenti non auferri consequens, ex priori manifesta est. Neque enim potest esse ut ad idem consequantur affirmatio et negatio de eodem, sicut nec ad idem antecedere possunt Aristotele testante, qui ait: "idem cum sit et non sit, non necesse est idem esse," id est: ad affirmationem et negationem eiusdem non sequitur idem consequens, ueluti cum ad positionem 'hominis' ponatur 'animal', ad remotionem eiusdem non ponitur ipsum. Non itaque uerae simul pot[u]erint esse:

      si est homo, est animal

et

            <si> non est homo, est animal

quas huiusmodi inconuenientia comitantur:

        si non est homo, est homo

aut

            si non est animal, est animal

Quae quidem inconuenientia nullus ambigit esse, cum alterius diuidentium ueritas non solum ueritatem alterius non exigat, immo omnino eam expellat et exstinguat.

Sic autem monstrantur ex praemissis consequentiis, si quis eas receperit, proposita inconuenientia. Si quis cum ista:

               si est homo, est animal

etiam istam receperit:

         si non est homo, est animal

et istam quoque cum eadem concesserit:

             si non est animal, est homo

quae per consequentis et antecedentis destructionem secundae aequalis redditur: quaecumque enim uera est cum una aequipollentiarum, et cum /291/ alia, uel quandoque uera est una, et alia; similiter et falsa; ex his autem duobus:

   si est homo, est animal

   si est animal, non est homo     necessario per extremorum coniunctionem infertur:

               si est homo, non est homo

Si enim cuiuslibet [pro]positio alterius positionem necessario exigat, quae quidem secunda positio cuiuslibet positionem inferat, primi quoque positio positionem exigit ultimi; de qua quidem extremorum coniunctione latius in sequentibus disseremus, cum medias hypotheticas earumque syllogismos tractauerimus. Potest quoque ex praemissis eisdem consequentiis per conuersionem prioris extrahi:

      si non est animal, est animal

hoc modo conuertat:

    si est homo, est animal

quae prima fuit hoc modo:

     si non est animal, non est homo

eique aliam subiungat:

      si non est homo, est animal

atque ex his necessario concludat

      si non est animal, est animal

Patet itaque ex inductione inconuenientium aristotelicam regulam constare, quae, ut diximus, negabat ad affirmationem et negationem eiusdem idem sequi; ostendamus quoque et quod nos adiecimus affirmationem et negationem eiusdem ad idem consequi non posse; quod etiam inconuenientium consecutio monstrat, tales uidelicet consequentiae in quibus unaquaque diuidentium ad alteram consequatur, sicut in supramissis. Sed haec tamen est differentia quod in illis negatio ad affirmationem, in istis autem affirmatio ad negationem antecedit. Ponamus itaque istas duas:

     si est homo, est animal

     si non est homo, est animal

ut quae inde procedant inconuenientia uideamus. Hoc autem est huiusmodi:

            si est homo, non est homo

Per conuersionem enim secundae adiunctam primae hoc modo:

    si est homo, est animal

    si est animal, non est homo

/292/ infertur per medium:

      si est homo, non est homo

Quia ergo ex ueritate istarum impossibile sequitur, eas ueras esse non posse conuincit. Impossibile enim est unde impossibile sequitur et falsum unde falsum contingit. Falsum ergo atque impossibile e<s>t eas simul ueras esse consequentias quae ex eodem affirmationem et negationem eiusdem sequi pronuntiant. Et merito uidetur. Sunt enim tamquam contrariae huiusmodi consequentiae in quibus ex eodem affirmatio et negatio consequuntur, uehementer sibi oppositae, quod in Hypotheticis nostris conuenientius ap<er>iemus.

Nunc autem eas de suprapositis regulis quae restant, tractemus, quae scilicet aiebant non destructo antecedenti necessario poni consequens uel auferri. Quarum prima, quae ait destructo antecedenti non necessario perimi consequens, non ita est accipienda ut nusquam reperiatur falsa, sed ita ut [sunt semper] eius affirmatio possit semper uera consistere. Aliqui enim fortasse termini reperire<n>tur in quibus antecedens negatum consequens neget. Cum enim uera sit:

       si est homo, est animal rationale mortale

uera quoque contingit:

     si non est homo, non est animal rationale mortale

Verum hanc consecutionem natura complexionis antecedentis et consequentis non perficit, sed gratia terminorum contingit. Ideoque ita diximus quod non necesse sit perempto antecedenti perimi consequens ad complexionem earum respicientes. Illam autem quae ait antecedenti perempto non perimi consequens ueram ubique tenet suae affirmationis falsitas. Neque enim potest esse ut cum antecedens, ut dictum est, positum ponat consequens, idem destructum ipsum auferat. Veluti cum posito 'homine' ponatur 'animal', eodem destructo non aufertur 'animal'; neque enim simul uerae esse poterunt:

             si est homo, est animal

et

            si non est homo, <non> est animal

quas huiusmodi sequitur impossibile conuersa priori:

     si non est animal, est animal

Quidam tamen has regulas non solum in tota antecedentis et consequentis enuntiatione, uerum etiam in terminis eorum assignantes dicunt in quibusdam ex immediatione contingere ut antecedenti destructo consequens ponatur. Veluti cum 'sanum' ad 'aegrum' ex /293/ oppositione antecedat, ut positum illud remoueat sic:

                si est sanum, non est aegrum

idem remotum ex immediatione ponit 'aegrum' hoc modo:

     si non est sanum, est aegrum

Sed, sicut in sequentibus apparebit, neutra harum consequentiarum firmitatem tenet; nec in rebus terminorum suprapositae regulae sunt accipiendae, sed in his quae tota propositionum enuntiatione dicuntur. Nam quamuis et in quibusdam possint rebus aptari praemissae regulae, ut sunt illae quae aiunt posito antecedenti poni consequens, uel perempto consequenti perimi antecedens, uelut, 'homine[m]' , quod 'animal' antecedit, posito in aliquo 'animal', quod consequens eius est, ponitur in eodem, uel 'animali' remoto a quolibet et ipse 'homo' remouetur, tamen liberius expediuntur et assignantur secundum sensus totarum enuntiationum et laxius accipiuntur, ut uidelicet ita exponantur: posito antecedenti, id est existente eo quod dicit antecedens propositio, existit illud quoque quod consequens proponit. Veluti si ita sit in re ut ista enuntiatio dicit: 'Socrates est homo', ita est in re ut ista proponit: 'Socrates est animal' ac destructo consequenti, id est non existente quod consequens propositio dicit, non remanet quod antecedens proponit ueluti si non fuerit id quod dicit 'Socrates est animal', nec quod 'Socrates est homo' proponit. Sic enim intellectae non solum rerum cohaerentium ac de se praedicabilium inferentiam ostendent, sed quaecumque pro ueris accipiuntur consequentiis applicabuntur, siue uis earum inferentiae in sententia totarum enuntiationum siue in rebus quoque terminorum consistat. Est enim aliud pensare uim inferentiae secundum proprietatem atque habitudinem rerum, aliud ipsam inspicere secundum totarum antecedentis enuntiationum sententiam. Sunt namque pleraeque consequentiae quae, si rerum naturam inspiciamus, eas falsas iudicabimus; si uero totarum enuntiationum sensus recte tenuerimus, ueras easdem confitebimur, ut sunt istae:

      si omnis homo est lapis, quidam lapis est lapis

      si Socrates est brunellus, Socrates est homo

uel

            si idem est animal, est homo

Si enim 'hominis' et 'lapidis' in priori consequentia subiectorum naturam inspexerimus, quae in eodem sese non perferunt, quomodo ex subiectione unius alterius subiectionem concedemus? Ut scilicet quia 'homo' 'lapidi' uniuersaliter supponatur, ideo 'lapis' eidem particulariter subiciatur, /294/ cum uidelicet et multis 'hominem' supponi uideamus quae nullam 'lapidis' praedicationem suscipiant. Aut si 'brunelli' et 'hominis' in partibus secundae consequentiae praedicatorum oppositionem animaduerterimus, quomodo praedicationem unius alterius praedicationem exigere concedemus? Aut, cum animal genus sit hominis, quis ad eius positionem 'hominem' poni recipiat? Sic tamen ostendi poterunt suprapositae consequentiae hoc modo: si 'omnis homo est lapis' uera est, simul et 'quidam lapis est homo'; quodsi uerae sunt 'omnis homo est lapis' et 'quidam lapis est homo', contingit necessario ueram <esse> 'quidam lapis est lapis'; haec est enim forma inferentiae tertii modi primae figurae; unde et sic per extremorum coniunctionem infertur.:

               si omnis homo est lapis, quidam lapis est lapis

Sic quoque secunda conuincitur uera: si 'Socrates est brunellus' uera est, simul et 'brunellus est Socrates'; ex his autem duabus necessario consequitur 'Socrates est Socrates', ex qua etiam infertur 'Socrates est homo'; coniunctis itaque extremitatibus concluditur:

    si Socrates est brunellus, Socrates est homo

Huic tamen extremorum coniunctioni <non>nulli resistere conantur ex medii termini dissimilitudine. Ait enim in Hypotheticis suis Boethius, cum numerum mediarum hypotheticarum inquireret eumque numero earum quae ex tribus terminis iunguntur compar<ar>et, ut sunt illae quae uel ex categorica et hypothetica uel econuerso connectuntur, nec unam uocari hypotheticam cui medius terminus dissimiliter accipitur nec extrema per eum connecti. Dissimilitudinem uero medii termini accipiunt[ur] non solum quando diuersi termini ponuntur in medio, ueluti cum ita proponitur:

       si est homo, est rationale

       si est rationale, est animal

aut cum dissimiliter idem enuntiatur hoc modo:

    si est homo, est rationale

    si non est rationale, non est Deus

uerum etiam quotiens talis praemittitur enuntiatio, cuius ueritas rerum habitudines perimit, ex quibus posteriores consequentiae uim suae consecutionis custodiunt. Veluti cum talem propositam consequentiam:

            si omne animal est homo quoddam animal non est homo

per medium ostendi uiderint inualida argumentatione nonnisi ex dissimilitudine ista resistere possunt. Est autem huiusmodi argumentatio: /295/

     si omne animal est homo, omnis asinus est homo unde et omnis      asinus est animal

et ita:

     quoddam animal est asinus quare et quoddam animal non est homo

In hac autem argumentatione ultimae inter opposita consequentiae nonnulli ex dissimilitudine contradicunt. Dicunt enim 'hominem', qui unus erat de mediis terminis, dissimiliter accipi, cum uidelicet prius ut cohaerens asino ac postea ut oppositum eidem accipitur. Nam cum prima enuntiatio 'omne animal est homo' 'homini' 'animal' uniuersaliter supponeret, utique et sub 'homine' 'asinum', qui unum est de animalibus, collegit, in quo eorum omnem oppositionem remouet. Destructa autem oppositione eorum consequentia ultima, quae ex sola oppositione uim habebat, falsa relinquitur. Sic quoque et ex dissimilitudine medii termini illi quoque superiori argumentationi, quae ostendebat:

     si Socrates est brunellus, Socrates est homo

per denegationem ultimae consequentiae, quae ait:

     si Socrates est Socrates, Socrates est homo

resistere laborant. Aiunt enim istam consequentiam non aliunde ueram uideri nisi ex eo quod 'Socrates' 'hominis' inferius fuerit. Illum autem hominis inferius esse non iam recipiunt, ubi in praemissa enuntiatione 'brunellus', qui 'hominem' expellit, coniunctus 'Socrati' fuerat, immo 'asinus' per 'brunellum', qui ei copulatur; neque enim iam ipsum aliud a 'brunello' esse nullo modo aiunt.

Sed hi nimirum qui <in> praemissa enuntiatione ex 'Socrate', cui 'brunellus' copulabitur, 'hominem' sequi non concedunt, profecto nec ex 'brunello', postquam 'Socrati' coniungitur, 'asinum' inferri debent concedere. Ubi enim 'Socrati', qui homo est, coniungitur, non remanet inferius 'asini'. Si quis itaque sic proposuerit:

     si Socrates est brunellus, quidam homo est brunellus

     si quidam homo est brunellus, quidam homo est asinus

non recipietur secunda consequentia, cum 'brunellus' inferius 'asini' non remaneat. Sed nec similiter prima, cum iam 'Socratem', ubi 'brunello' supponitur, 'homini' necesse sit opponi.

Sed sunt plerique qui primae argumentationis consequentiae obuiandum non censeant propter illam terminorum enuntiationem. Neque enim resistendum in huiusmodi argumentationibus dicunt nisi ex dissimilitudine medii termini. Medius autem nondum existit una /296/ tantum consequentia proposita. Ut enim medius intercedat terminus, oportet ipsum et in prima consequentia subsequi et in secunda antecedere; priori uero consequentiae contradicere non audent, eoquod compellantur confiteri falsas eas quoque quae ex falsis propositionibus uerae texuntur, ueluti ista:

     si omnis homo est margarita, omnis homo est lapis

neque enim iam 'margarita' 'hominem' prorsus continens species lapidis remanet. Sed priores consequentias ex ulla terminorum enuntiatione non denegent, quae modo illam argumentationem absoluunt quae aristotelicam auctoritatem oppugnat, ubi in tractatu Oppositorum: "sanis, inquit, omnibus sanitas quidem erit, languor uero non erit." Est autem talis argumentatio quae potius ostendat si omne animal sit sanum, languorem esse; quod plane Aristoteli contradicit, qui si omne animal sanum sit, languorem non esse confirmat. Est autem huiusmodi argumentatio:

     si omne animal est sanum, omne languidum est sanum

a toto: 'animal' namque etiam languentia continet; quodsi omne languidum est sanum, omne languidum est animal; unde et quoddam animal est languidum; unde et languor in quodam animali consistit, et ita languor est; itaque per medium ostensum est quod, si omne animal est sanum, languor est. Quae quidem argumentatio cassari non dicitur nisi in priori consequentia. Sed primam quidem consequentiam pro eo contradicunt quod prima eius positio quasi concessa praemittatur. Cuius ueritatis concessio iam omnino perimit continentiam languidi in animali; ubi enim 'animal' 'sano' prorsus supponi conceditur, nullum continere 'languidum' annuitur. Tunc itaque terminorum enuntiationem unius quoque per se positae consequentiae inferentiam perimere dicunt, cuius habitudinis uim enuntiationis ueritas aufert, cum subcontinua<tiua> conditio apponitur, id est cum id quod iam concessum fuerat, coniungit. Cum autem non solum continuatiua est nec quicquam concessionis requiritur, sed sola conditionis copulatio attenditur, id quod nec uerum est nec concessum, consecutionem impedire non dicunt. Sed unde maiorem uim aduersus enuntiationem secundae uel tertiae consequentiae quam aduersus enuntiationem primae habeat primae partis enuntiatio, cum uidelicet nec uera sit nec concessa? Sicut in superioribus argumentationibus, ubi uel ex 'omne animal est homo', 'quoddam animal non est homo' uel ex 'Socrates est brunellus', 'Socrates est homo' extrahebatur, non ex /297/ primis quidem propositionibus ut ex concessis argumentari incipimus nec ullam earum concessionem requirimus, sed sub conditione solum: 'si hoc est illud esse' proponimus. Quae quidem conditionis copulatio aeque et in ueris et in falsis enuntiationibus consistit. Nulla itaque exhibet<ur> ratio ut prioris enuntiatio partis magis sequentes quam priores consequentias oppugnare ualeat, si aequaliter eius ueritas aduersa utriusque fuerit. Sed nec pro enuntiatione quacumque impediri potest quaecumque consequentia uera consistit. Quod enim sempiternum [non] est ac necessarium, nullo potest impediri casu; nec propter enuntiare, ut Aristoteles meminit, erit aliquid aut non erit. Enuntiatione ergo resistendum non est, sed si forte enuntiation<e, sola ueritate enuntiation>is; alioquin per oppositam enuntiationem quamlibet possemus impedire ueritatem, qui sic quidlibet uel esse uel non esse enuntiare<mus> Si ergo sola enuntiationis ueritas impediat, nulla autem uera enuntiatio sic praemissa consecutione<m> posteriorum hypotheticarum impediat, profecto inique calumniantur ex ueritate praemissae enuntiationis consequentias posteriores; nam quae praemittuntur consequentiae, uerae quidem conceduntur ab ipsis, ueluti illa quae ait:

     si omne animal est homo, omnis asinus est homo

et

     si Socrates est brunellus, brunellus est Socrates

Sed earum ueritas aliarum ueritatem nullo modo impedit. Neque enim uerum uero potest esse impedimento. Non itaque ex ueritate illius praemissae enuntiationis calumniari oportuit posteriores consequentias.

Sunt autem et qui singulas recipiunt consequentias, sed extremorum coniunctionem non admittunt propter dissimilitudinem enuntiactionis medii termini. Cumque talis inducitur regula:

     si aliquid infert aliud quod inferat aliud, primum inferens      inferre ultimum

id subintelligendum et determinandum esse diiudicant: 'terminis eodem modo acceptis', non scilicet dissimiliter enuntiatis. Sed si haec suppleatur determinatio, nullis amplius mediis hypotheticis regula poterit aptari, cum id scilicet quod in determinatione apponitur ex inferentiis mediarum uel mediorum terminorum enuntiationibus perpendi non possit. Sed nec ulla potest dici dissimilitudo enuntiationis medii termini in supradictis, cum mediae semper propositiones uocesque earum in eadem semper significatione, cum intercedunt mediae, accipiuntur.

/298/ Nec si Boethii dicta pensemus, qui dissimilem enuntiationem medii termini calumniatur ipsamque extremorum coniunctionem intercipere concedit, ut "si, inquit, ita proponatur:

     si est a, est b

     si necesse est esse b, est uel non est c

nihil illam dissimilitudinem huic pertinere uidemus. Haec enim dissimilitudo quam appellant, non augmenta[n]t numerum hypotheticarum mediarum, sicut Boethius uoluit, quippe eaedem mediae propositiones eorumque termini manent. Amplius: si haec dissimilitudo terminorum coniunctionem impediret, non posset aliquis, cum in mediis hypotheticis falsas sponte sua reciperet consequentias, ad inconueniens compelli, ueluti si talem concederet mediam:

     si omnis homo est margarita, omnis homo est animal

     si omnis homo est animal, omnis homo est animatus

non utique posset inferri hoc inconueniens:

     si omnis homo est margarita, omnis homo est animatus

quippe 'animal' dissimiliter ita accipitur, quod modo ad oppositum 'animati', id est 'margaritam', consequitur, modo idem ad 'animatum' antecedit, quod fieri uere non potest. Amplius: cum propter huiusmodi dissimilitudinem coniunctioni extremorum resistant eamque denegent, quaerendum est si uel ideo id faciant quod huiusmodi dissimilitudo non exigat coniu<n>ctionem extremorum uel quod eam non perferat. Sed ideo non est resistendum quod eam non exigat nec nos in eo uim facimus quod dissimiliter accipiuntur termini, sed in eo quod id illud exigit, illud uero tertium ponit. Neque enim sufficit ad contradicendum id quod non exigit id quod contradicitur, sed quod ipsum nonpatitur. Ex eadem enim possem opponere aduersus quamlibet extremorum coniunctionem hoc quod ego sedeo uel quodlibet ad ipsam non pertinens, quod uidelicet ipsam non exigat. Quodsi huiusmodi dissimilitudo extremorum coniunctionem omnino auferat, bene in ea ubique extremorum coniunctioni conceditur; sed id quidem falsum est. Ex his namque mediis:

     si Socrates est brunellus, Socrates est asinus

     si Socrates est asinus, quidam homo est asinus

aut

     si omne animal est homo, omne animal est rationale

     si omne animal est rationale, nullum animal est irrationale

necessario infertur hinc quidem: /299/

     si Socrates est brunellus, quidam homo est asinus

illinc uero:

     si omne animal est homo, nullum animal est irrationale

Quod autem necessario ex illis istae inferantur clarum est, cum ex earum partibus par<t>es istarum consequantur, in quibus quidem nulla poterit dissimilitudo notari, conuersis scilicet secundis consequentiis prioris argumentationis hoc modo dispositis:

     si nullus homo est asinus, Socrates non est asinus

     si Socrates non est asinus, Socrates non est brunellus

quare

     si nullus homo est asinus, Socrates non est brunellus

Secunda quoque sic:

     si quoddam animal est irrationale, quoddam animal non est      rationale

     si quoddam animal non est <ir>rationale, quoddam animal non est      homo

quare:

     si quoddam animal est [ir]rationale, quoddam animal non est homo

Cum autem in his argumentationibus nulli dissimilitudini adhaerere ualeant nec ulla enuntiatio sit aduersus ullam consequentiam, oportet extremorum coniunctionem concedi. Sed <si> in his argumentationibus extremorum coniunctio conceditur, necesse est ut et insuperioribus recipiatur, in quibus clara est secundum eos dissimilitudo. Si quid enim antecedit ad aliud, antecedens antecedentis infert consequens consequentis. Quae uero aequipollentes sunt consequentiae, ad se mutuo antecedunt et consequuntur. Non itaque huiusmodi dissimilitudo enuntiationis mediorum terminorum coniunctione<m> extremorum quam patitur, oppugnat nec per eam destruendam est opponenda. Neque enim ista est illa, ut dictum est, quae ad extremorum coniunctionem Boethius ualere negauit. Nec quidem fallere potest ut cum primum ponat secundum, id est necessario exigat, secundum uero tertium, primum quoque tertium [non] necessario exigat. Est namque haec perfectae inferentiae syllogismi forma et est quidem prima consequentia propositio, secunda uero assumptio, tertia autem conclusio, quae ex duabus praemissis infertur.

Hi quidem sunt syllogismi mediarum hypotheticarum quos ad fidem regularium syllogismorum, quos ex eisdem mediis Boethius disponit, affert, alio tamen ordine constitutos, cum et assumptio et conclusio /300/ in istis sit hypothetica, in illis uero categorica. Unde et istos qui ad fidem aliorum afferuntur, aliis magis esse perspicuos et certos oportet. Quorum quidem syllogismorum inferentiam indubitabilem esse demonstrat categoricorum forma syllogismorum, qui primi sunt atque ex se cogniti; in quibus quidem, sicut in illis, ut extremorum firma sit coniunctio medius intercedit terminus, cuius quidem communitas ex propositione et assumptione unam reddit propositionem et ad unum reducit illas duas sensum, ad coniunctionem scilicet extremitatum. Qui enim dicit:

     si est homo, est animal

     si est animal, est animatum

<id> per has duas consequentias demonstrare intendit quod ex 'homine' 'animatum' procedat. Quorum quidem connexio communitatem mediae propositionis qua modo ad istud consequitur modo ad illud antecedit, ut ea coniungat necessario contingit, secundum quam quidem consecutionem primi antecedentis ad extremum una dicuntur hypothetica duae illae quae in assumptione et propositione disponuntur. Sic et una dici possunt categoricae illae quae in argumentis categoricorum syllogismorum disponuntur, quae ad unius propositionis sensum quae ex ipsis infertur, per medii termini communitatem de extremitatum coniunctione contendunt. Quos quidem sicut et categoricos sub figuris collocat medii termini communitas. Sicut autem forma complexionis categoricorum syllogismorum nulla potest enuntiationis dissimilitudo impedire, sic nec istorum hypotheticorum.

Sed fortasse uidetur inconueniens ex complexione categoricorum quoque syllogismorum contingere, nisi in dissimilitudine eis quo<que> resistatur, tale scilicet: quodsi uerae sint istae duae propositiones: 'omnis homo est asinus' et 'nullus homo est asinus', non sunt uerae eaedem; quod sic ostenditur: si omnis homo est asinus et nullus asinus est asinus, nullus homo est asinus; at uero si nullus homo est asinus, non sunt uerae praemissae, quippe cum non sit uera una ex ipsis, quae est huic contraria, haec scilicet: 'omnis homo est asinus

Sed fortasse poterit dici quod illa regula, quae ait:

     si aliquid infert aliud quod inferat aliud, primum infert ultimum

nihil ad hos terminos. Nam duae praecedentes propositiones unius inferentis sensum non continent, cum diuersae sint ex toto propositiones. Sed una tantum uim habet inferentiae et exigit aliam quae infertur. /301/ Regula autem sic est intelligenda: si aliquid exigit aliud etc. Sed dicitur quia similiter cum dicitur:

     si Socrates est homo et lapis, Socrates est lapis

in hac inferentia utrique termini uim tenent. Sed licet termini non habeant, tota tamen habet propositio, quae una tantum est. Unde enim omnino eorum ratio reconditur qui talibus complexionibus contradicunt! Poterunt namque ipsi cogi argumentatione aliter per diuersos syllogismos disposita ex eisdem consequentiis mediarum hypotheticarum. Veluti si suprapositum iterum proponamus, hoc scilicet:

     si omne animal est homo, quoddam animal non est homo

atque ita argumentation<em> disponamus: si quia omnis asinus est animal, quoddam animal non est homo, et quia omne animal est homo, quoddam animal <non> est homo; quicquid sequitur ad consequens, et ad antecedens; unde ex 'omne animal est homo' 'omnis asinus est animal' consequi non denegant; nunc autem primam assumo consequentiam hoc modo:

     sed si omnis asinus est animal, quoddam animal non est homo

eamque etiam sic ostendo: si quia omnis asinus est animal, quoddam animal est asinus, et quia omnis asinus est animal, quoddam animal non est homo; quicquid infert antecedens, et consequens: unde 'quoddam animal est asinus' antecedere ad 'quoddam animal non est homo' concedunt uim oppositionis considerantes. Sic itaque per plures syllogismos ei<s> qui per unum non adquiescebant, satisfacimus, cum etiam singulos <ostendimus> et ea quae oportet assumi ut antecedentia, ut concludamus consequentia, atque assumpta deinde comprobamus, ut conclusionibus quoque adquiescant.

Clarum itaque omnibus esse ex suprapositis arbitror illam cui addebant terminorum dissimilitudinem inualidam esse, ut per eam extremorum coniunctionen impediant. In quibus autem consequentiis suprapositis inconuenientibus sit resistendum, in sequentibus apparebit cum inferentias generum atque oppositorum tractauerimus. Sunt autem qui et consequentias singulas in suprapositis argumentationibus recipiant unamque extremorum coniunctionem.

Sed proponitur inconueniens quod <quod> intellexerat probatum esse, denegat. Veluti cum nos superius talem proposuimus consequentiam probandam:

     si Socrates est brunellus, Socrates est homo

quae ei inconueniens uidebatur qui 'brunellum' et 'hominem' ut opposita /302/ accipiebat, eamque probauimus, non in ea inconueniens conuincimus. Neque enim iam ista 'brunellum' 'homini' dicit oppositum, sed cohaerens, sicut Socrates e<s>t ipsius inferius.

Sed hic nimirum qui hoc dicit, non animaduertit quod falsam praemiserit propositionem quae hunc asinum et hunc hominem coniungebat. Si enim uel 'Socrates' in 'brunellus' uel 'brunellus' in 'Socrates' mutaretur, quod quidem oporteret ut uera propositio fieret, non iam ex falsa procederemus propositione, sed uera, quae scilicet eamdem rem sibi attribueret, ac si ita diceretur: 'Socrates est Socrates' uel 'brunellus est brunellus'. At si in prima significatione terminos non oppositos in tota argumentatione tenuerit, profecto ex positione 'brunelli huius asini' in 'Socrate hoc homine' positionem 'hominis' in eodem contingere necessario uiderit. Nec quidem id inconuenientibus aggregauerit si, ut supra docuimus, uim conditionis non ad praedicata, sed ad totas propositiones referet, ac si ita intelligat ut si in re fuerit quod prima propositio dicit 'Socrates est brunellus', in re est quod secunda proponit 'Socrates est homo' et maxime uis inferentiae in secundo subiecto consistit.

Potest quoque et ea ostendi necessaria consequentia quae ait:

     si Socrates est animal, Socrates est homo

cum uidelicet id quod antecedens dicit absque eo quod consequens proponit, esse non possit. Quomodo enim So<cratis> substantia uel ut Socrates alicui esse posset uel aliquid ei ut Socrati conueniret, nisi ipsa id quod dicitur esset et sub una maneret essentia? Quodsi ipsa in proprietate Socratis maneat sicut de ea per hoc nomen 'Socrates, agitur, utique et in natura hominis ipsum necesse est consistere. Potest quoque et tali ratione confirmari praemissa consequentia:

     si Socrates est animal, est homo

si enim Socrates est animal, id est aliquod de animalibus, utique et illud quoque animal est Socrates. Quodsi Socrates aliquod sit animal et illud sit Socrates, profecto Socrates est Socrates; unde et homo esse conuincitur.

Sunt autem qui huic resistere rationi conantur. Aiunt enim 'Socrates est animal' particulariter tantum conuertendam hoc modo: 'quoddam animal est Socrates', sed haec quidem conuersio magis est uocum quam rerum, cum uidelicet praedicatum uocabulum in subiecto ponitur et subiectum in praedicato collocatur, non rerum quidem, cum uidelicet res quae prius praedicabatur, posterius non subiciebatur. Qui enim /303/ dicebat Socratem esse animal, aliquod quidem animalium indeterminate Socrati dabat et, licet non esset determinatum, tamen erat ex omnibus unum. Quod ergo idem uoluerit subici Socrati secundum conuersionem, oportet ut illud Socratem esse proponat. Neque enim ex quodam animali, quod aeque ad omnia indeterminate animalia se habet, illud potest concipi. Sed de hac quidem conuersione in Libro Categoricorum uberius et conuenientius disseruimus.

Volunt etiam resistere in eo quod dicitur:

     si Socrates est animal et illud animal est Socrates, Socrates est      Socrates

neque enim aliter hanc complexionem recipiunt, nisi secundum syllogismorum formas medius terminus, id est 'animal', uniuersaliter supponatur. Sed nihil eorum ratio proficit; neque enim fallere potest <ut> cum aliquid alii insit aliudque ei quod inest infuerit, illi etiam cui <in>est conuenit. Si autem opponatur:

     <si> Socrates est animal et quoddam animal est asinus, Socrates      est asinus

nihil ostenditur, cum nec ad rem pertineat. Ex eo enim quod 'asinus' cuidam attribuitur animali, quis ei quod in Socrate est, conuenire perpendat? Ac si ita diceretur: <si> Socrates est animal et illud animal sit asinus, ex necessitate, et 'Socrates est asinus' conuincitur. Non autem, etsi 'omne' medio termino appone<re>tur, consecutionem contradiceremus, sed quod 'omne' caetera animalia praeter illud quod Socrates est, sub 'asino' colligit, nihil ad cohaerentiam 'asini' ad 'Socratem', quippe omnia 'Socrati' sunt opposita. Oppositorum autem subiectio uel praedicatio oppositi subiectionem uel praedicationem nullo modo exigit.

In eo autem solo iuuat 'omne' ad extremitatum coniunctionem quod animal illud quod in Socrate est, colligit. Unde etiam patet quotiens illud 'animal' accipitur, etsi non alia colligantur, ratam esse conclusionem. Constat itaque suprapositam argumentationem ualere.

Nequaquam ueritati supraprobatarum consequentiarum resistere uiderimus, si uocum impositionem proprietatemque enuntiationum tenuerit. Qui enim, cum dicitur:

     si omnis homo est lapis, quidam lapis est lapis

'lapidem' in proprietate lapidis sic, ut homini per hoc nomen 'lapis' attribuitur, acceperit, ipsum procul dubio existere non dubitauerit.

Quomodo enim aliquid alicui ut lapis inesse possit, nisi lapis sit? Sic quoque et in aliis consecutionibus dictionum atque enuntiationum proprietas maxime est attendenda, ut, si unaquaeque dictio in coniunctione enuntiationis propriam retineat significationem, cum uidelicet 'lapidem' et 'hominem' falsa enuntiatione coniungimus, in unoquoque id quod est /304/ et quod per uocem designatur, intelligamus. In omni enim enuntiatione, ut supra dictum est, ad sensus cognitionem maxime necessaria est discretio impositionis et significationis uocum, ex quibus pariter et suam compositionem sortiuntur et suam significationem.

Opponitur autem fortasse ex suprapositis et comprobatis consequentiis quod uel oppositum suum oppositum uel genus suam speciem ponit, quod tam a ratione quam ab auctoritate est alienum. Sed haec quidem omnino cessabit obiectio, si quae dixerimus pensentur. Neque enim consecutionis necessitatem aut uim inferentiae uel ad rem oppositam uel ad generalem rettulimus, sed ad totas enuntiationes, quod et ex regulis suprapositarum consequentiarum clarum est. Si quid enim alicui conxenit, tam ipsum quod conuenit quam illud cui conuenit esse necesse est, secundum id quoque quod eis <conuenit> uel ab eis remouetur.

Patet insuper ex conuersionibus quae secundum totas enuntiationes fiunt, in argumentatione media ut extrema conueniant, uim consecutionis extremorum ad totas enuntiationes referendam esse. Est autem aliud in consecutione coniungi propositiones, aliud uim consecutionis in eis pendere. Semper enim totae antecedens et consequens enuntiationes per conditionem coniunguntur, uis tamen consecutionis et inferentiae necessitas saepe in rebus terminorum maxime pendet atque attenditur. Veluti cum dicimus:

     si Socrates est homo, est animal

haec consecutio ex 'homine' specie animalis clara est, cuius praedicationem, 'animal' circa quodlibet subiectum consequitur neque quantum ad uim inferentiae speciei ad genus Socrati uiua proprietas, cum aeque firma sit inferentia de quolibet subiecto. Si autem uim consecutionis in totis enuntiationibus attendimus, aeque ad inferentiam omnes enuntiationum termini comparantur, quorum quidem omnium mutatio propositiones commuta[n]t. Siue enim subiectum siue praedicatum mutetur, eadem cum priori propositio remanere non potest ac sicut uel 'homine' ablato et alio in loco <eius> posito quod ad 'animal' inferentiam non haberet, uel 'animali' remoto et alio in loco eius constituto quod ad 'hominem' consecutionem non haberet, posset consecutio cassari.

Veluti si sic proponeretur:

     si est lapis est animal, si est homo est lapis

et ita etiam 'Socrate' mutato et alio pro ipso in sequenti propositione posito consequentia debilitatur, ueluti si ita dicatur:

     si Socrates est homo, Plato est animal

uidetur it<a>que et 'Socratis' et cuiuslibet repetitionum positio necessaria /305/ quantum etiam ad uim inferentiae rerum ut in loco speciei ad genus, quantum uero ad uim inferentiae totarum enuntiationum et positio cuiuslibet dictionis necessaria est, quae quidem subtracta totam mutat enuntiationem. Cum autem in rebus uis inferentiae attenditur, rerum habitudines pensandae sunt et secundum eas loci assignandi, cum autem <in> totis enuntiationibus, earum quoque sunt habitudines considerandae, ut siue pares fuerint siue quo alio modo subi<ci> comparentur.

Nunc autem ex octo suprapositis regulis antecedentis et consequentis tres ostendere superest, quae scilicet aieba<n>t (6) destructo consequenti non poni antecedens uel (7) posito consequenti necessario poni antecedens (8) ne<c> posse destrui. Quarum quidem ex tribus aliis facilis est ostensio quibus ipsas aequipollere necesse est, sicut et earum diuidentes affirmationes cum diuidentibus earum aequantur, sicut secunda primae fuerat aequa. Est enim omnium aequipollentiae communis regula ut:

     si aliquid inferat aliud, destructo consequenti destruatur      antecedens

Destruitur autem aeque affirmatio per negationem et negatio per affirmationem. Utraque namque alterius rectam oppositionem tenet eiusque destruit quam non patitur ueritatem.

Sunt autem quidam qui hanc regulam in illis tantum hypotheticis recipiunt quarum partes simplicia antecedentia et consequentia habent. Cum enim multae propositiones in antecedenti primae hypotheticae proponuntur, inconueniens inde contingere dicunt. Veluti cum uerum recipiunt quod

     si Socrates neque est rationalis neque irrationalis, non est      animal

falsum est tamen ut si sit animal, sit utrumque, id est rationalis et irrationalis. In quo etiam dicunt bene dici singulariter quod aliquid infert aliud, non uidelicet aliqua pluraliter aliud, quia uidelicet, quando plura praemittuntur, inferentiam destructionum cassari dicunt ut in praeposito exemplo.

Sed hic quidem inquirendum, ut et in his praemissa regula conseruetur, quae sit inferentia multorum ad unum, siue scilicet antecedunt singillatim ad idem siue simul accepta. Singillatim quidem ante cedunt si unaquaeque praecedentium negationum per se consequens inferre ualeat, hoc modo:

     si non est rationale, non est animal

     si non est irrationale, non est animal

/306/ Et tunc quidem multiplex erit supraposita hypothetica, quae diuersarum consequentiarum sensus continebit. Sed iam utramque falsam esse continget. Si autem duae intelligantur consequentiae, ut scilicet utriusque negatio 'animal' neget, et 'animalis' positio utrumque ponet. Si uero utrorumque simul negatio 'animal' neget, ut scilicet ita dicamus quod si Socrates neutrum fuerit, id est nec rationalis nec irrationalis, non erit animal, poterit quoque et per consequentis et antecedentis destructionem ita inferri ut si Socrates sit animal, sit eorum alterum, id est uel rationalis uel irrationalis. Sicut enim 'Socrates est animal' et 'non est animal' diuidentes sunt affirmatio et negatio, ita 'Socrates est alterum eorum' et 'Socrates est neutrum'. Et tunc quidem sub unius propositionis sensu accipiuntur quae prius duae uidebantur propositiones et unius tantum antecedentis loco constituitur. Una autem est propositio quae duo simul ab eodem remouet, ac si ita dicatur:

     si Socrates neutrum est, non est animal

uis enim inferentiae in diuidentibus consistit, ad quorum uidelicet remotionem diuisiue remoueri concedunt.

Si uero inter totas etiam propositiones quae antecedunt ad tertiam, uis inferentiae recipiatur ac <si> uidelicet ita diceretur:

     si ita est in re ut utraque istarum dicit propositionum, ita est      in re ut tertia proponit

nec tunc quoque destructionum inferentia fallit, ut uidelicet ita dicamus quod

     si non est in re quod dicit ultima, non est in re totum quod      primae proponunt

Sicut enim simul antecedunt, ita et simul auferri debent. Neque enim fallere potest ut si quid aliud necessario exigit, si id quod exigitur non erit, nec quod exigit necesse est non esse. Alioquin in inconuenienti rediremus quod superius monstraximus, cum ex antecedentis inferentia per positionem ad consequens consequentis antecedens per destructionem pensaremus. Sic autem destructiones et consequentis et antecedentis simpliciter faciendae sunt, sicut in regula proponuntur simpliciter. Qui enim dicit: si aliquid antecedit ut aliud consequatur, si id quod consequitur non fuerit, nec id quidem quod antecedit erit, /307/ simpliciter consequentia<m> destruit, quasi uidelicet eorum poneret rectas diuidentes. Nam cum eamdem affirmatiuam tam contraria quam contradictoria ipsius destruant, quippe eam secum ueram nullo modo patiuntur, si etiam contrari[et]as in huiusmodi destructione recipiamus, inconueniens saepe ex destructione antecedentis incurremus. Cum enim uera sit quae ait:

     si nullum animal est album, nullus homo est albus

falsa tamen est quae proponit:

     si omnis homo est albus, omne animal est album

Rursus cum pro uera teneatur:

     si omnis homo est albus, <Socrates est albus'>

falsa tamen ab omnibus conceditur:

     si Socrates non est albus, nullus homo est albus

Et hoc quidem inconueniens ex antecedentis destructione, non consequentis, contingit per quamcumque opposita<m> consequens propositio auferatur, siue scilicet per contrariam siue per contradictoriam non erit antecedens. Quod enim ad contradictoriam sequitur, et ad contrariam necesse est sequi. Ipsa namque contradictoria ex contraria sequitur; unde non necesse est sequi contrariam ad id a<d> quod sequitur contradictoria. Neque enim necesse est sequi antecedens ad id ad quod sequitur consequens, sicut antecedere ad id <ad quod> antecedit consequens. Licet ex quacumque consequentis destructione nullum contingat inconueniens, secundum tamen proprium regulae sensum non per aliam quam per diuidentem est destruendum, sicut et ipsum antecedens. Si autem et illam contingat ueram esse quae inter contrarias proponitur, ueluti cum ista:

     si omnis homo est animal, omnis homo est substantia

etiam ista uera sit:

     si nullus homo est substantia, nullus homo est animal

nulla tamen necessitate ex ea potest ostendi uel illam ostendere. Sic tamen, memini, solebam ex illa istam ostendere:

     si quia omnis homo est albus omnis homo est coloratus, et quia      Socrates est albus Socrates est coloratus et quia Plato est albus      Plato est coloratus

et ita de singulis hominis indiuiduis. Si quid enim antecedit ad aliud, antecedens antecedentis infert consequens consequentis. Sequentium autem consequentiarum antecedentia antecedere dicuntur ad antecedens praecedentis consequentiae. Si enim Socrates et caeteri homines albi sunt, tunc omnis homo esse albus conceditur. Rursus: consequens

/308/ praecedentis consequentiae antecedens esse conceditur ad consequentiam hypotheticarum sequentium. Si enim omnis homo est coloratus, et Socrates coloratus esse conceditur et Plato et quilibet alii homines. Si autem uerae sint illae consequentiae omnes, uerae sunt et earum aequipollentes per destructionem antecedentis et consequentis, hae scilicet:

     si Socrates non est coloratus, Socrates non est albus

et similiter de omnibus aliis indiuiduis hominis. Quae si uerae sunt, uera est ista:

     si nullus homo est coloratus, nullus homo est albus

quod etiam data nouissime regula demonstrat. Itaque ex hac consequentia:

     si omnis homo est albus, omnis homo est coloratus

ostensa est et illa quae contrarias destructiones continet, illa scilicet quae ait:

     si nullus homo est coloratus, nullus homo est albus

Sed haec non est ostensio firma. Nequaquam enim ex prima consequentia inferri poterant illae omnes quae sequebantur consequentiae, nec quae ibi adducta est regula aptari potest terminis quamuis etiam 'omnis homo est albus' concedatur antecedens esse ad illas propositiones quae singula hominis indiuidua supponunt 'albo' uel illae quae singula hominis indiuidua supponunt 'colorato', ad illam: 'omnis homo est coloratus'. Ex eo enim quod dicitur antecedens antecedentis inferre consequens consequentis, nihil aliud perpendi potest nisi quod si ita est in re ut dicit antecedens, ita est in re ut dicit consequens, ac si ita dicatur ut si uerae sunt omnes istae propositiones: 'Socrates est albus', 'Plato est albus' et sic caeteri, uerae sunt istae: 'Socrates est coloratus', 'Plato est coloratus' et similiter alii, ut uidelicet omnes simul acceptae ad alias omnes simul acceptas antecedant, non etiam singulae ad singulas.

Non est autem necesse ut cum plura simul ad plura antecedant in una consequentia, in diuersis quoque consequentiis quaedam horum singillatim ad quaedam illorum antecedant. Cum enim ex istis duabus simul: 'Socrates est rationalis' et 'mortalis' annuant sequi 'Socrates est homo uel risibilis', nullum tamen praecedentium per se aliquid sequentium ponit. Amplius: si ex illa consequentia:

     si omnis homo est albus, omnis homo est coloratus

omnes illae <se>querentur consequentiae, profecto et singulae possent inferri, ueluti ista:

     si Socrates est albus, est coloratus

/309/ quod nullo modo procedit. Neque iam ab inconuenienti liberari possent illi qui hanc concedunt a toto consequentiam:

     si omnis homo est Plato, Socrates est Plato

Qui enim istam recipiunt consequentiam, nec istam negare poterunt:

     si omnis homo est Plato, omnis homo est Socrates

quod sic ostenditur: si 'omnis homo est Plato' uera est simul et 'Socrates est Plato', quare et 'Plato est Socrates'; his autem iunctis 'Plato est Socrates' et 'omnis homo est Plato' infertur: 'omnis homo est Socrates'; itaque si omnis homo est Plato, omnis homo est Socrates. Si autem ex ista concedantur sequi istae consequentiae:

     si Plato est Plato, Plato est Socrates

et

     si Plato est Plato, Socrates est Socrates

et ita de singulis hominis indiuiduis absolui non poterit inconueniens, cum apertissime falsa sit ea quae dicit:

     si Plato est Plato, Plato est Socrates

quippe uerum habet antecedens et falsum consequens:

     quicquid enim ex uero sequitur uerum esse non dubitatur

Sic itaque ostensum esse arbitramur ex qualibet consequentia non ex necessitate comprobari uel inferri posse per destructionem consequentis et antecedentis consequentiam quae contrarias terminis alterius consequentiae propositiones contineat, sed contradictorias et recte secundum diuidentiam oppositas.

De maximis propositionibus

Nunc autem ad discretionem ueritatis singularum consequentiarum antecedentis et consequentis inferentiis assignatis maximarum quoque propositionum proprietates inspiciamus, quibus quidem singularum ueritas consequentiarum exprimitur quaeque ultimam et perfectam omnium consecutionum probationem tenent. Ita enim notas eas esse oportet ut nihil notius [possit] inueniri ualeat; a nullo eis fides est adhibenda, sed ipsam potius, ut Boethius ait, in propria natura sui gerunt. Unde et quicumque eis contradicere praesumpserit quae ultimae sunt et perfectae propositiones, nulla poterit ulterius cogi ratione, cum id quoque, quod caeteris notius est naturaliter, non admittat, et quod ad caeterorum perfectam positionem inuentum est; unde /310/ eas in Topicis suis Boethius maximas seu uniuersales siue principales aut indemonstrabiles ac per se notas appellat. Maximae autem proprie siue uniuersales dictae sunt quantum ad diuersarum consequentiarum continentiam. Haec enim quae ait:

     de quocumque praedicatur species, et genus

omnium illarum consequentiarum sensus continet in quibus ad positionem speciei suae quodlibet genus ponitur; ueluti istarum: 'si est homo, est animal', 'si est animal, est substantia', 'si est margarita, est lapis', et aliarum quarumlibet eumdem inferentiae modum secundum eamdem habitudinem habentium. Principales autem ex eo dicuntur quod ex ipsis aliae demonstrantur; inde monstrabiles uero seu per se notae uocantur quod ex se ipsis cognoscantur. Quod tali potest descriptione terminari: maximae propositiones illae dicuntur <regulae> quae, multarum consequentiarum sensus continentes, communem inferentiae modum secundum uim eiusdem habitudinis demonstrant; ueluti ea quam supra posuimus, quae communem modum inferentiae speciei ad genus demonstrat, qui in multis proponitur consequentiis quarum omnium sensus ipsa continet tamquam multiplex consequentia; quae quidem multiplicitas posterius apparebit.

Nunc autem praemissae definitionis singula consideremus, a quibus scilicet enuntiationibus differentiam faciant.

Cum itaque diximus eas consecutionis sensum habere, categoricas enuntiationes exclusimus. Sunt enim quidam qui inter maximas propositiones recipiant quasdam categoricarum enuntiationum regulas, ut sunt illae quae multarum categoricarum sensum secundum eamdem terminorum habitudinem demonstrant, ueluti istae:

     omne genus praedicatur de qualibet sua specie

uel

     nullum oppositum praedicatur de suo opposito

Quas quidem inde maximas non esse apparet quod locum differentiam non habeant, sine quo maximam propositionem non posse consistere Boethius docuit, sicut nec homo praeter rationalitatem, quae est ipsius differentia. Quod uero dictum est multarum consequentiarum sensus contineri in maxima propositione eiusque multiplicitas ostenditur, unae excluduntur hypotheticae, quae scilicet unam consecutionem exprimunt, ut ista:

     si est homo, est animal

/311/ Quod uero dictum est eas demonstrare communem inferentiae modum secundum uim eiusdem habitudinis, excluduntur quaedam hypotheticae regulae, ut sunt illae quae complexiones perfectas syllogismorum demonstrant; quae ex nullius rei habitudine, ut superius iamdiu ostensum est, uim suae consecutionis recipiunt, cum uidelicet aeque in quibuslibet rebus eorum complexio uera consistat. Sunt autem hae:

     si aliquid praedicatur de aliquo uniuersaliter et aliud subicitur      subiecto uniuersaliter, idem quoque subicitur praedicato      uniuersaliter

et aliae huiusmodi, siue categoricorum complexiones siue hypotheticorum demonstrent, ueluti ista:

     si aliquid <inferat> aliud et ex illato aliud inferatur, primum      inferens infert ultimum.

Sunt quoque et aliae regulae quae non syllogismorum complexiones, sed simplicium consequentiarum sensus continent, nec tamen maximae propositiones debent dici, cum locum differentiam non habeant; ut sunt omnes illae quae rerum habitudines sub conditione praemittunt inferentiae illius habitudinis; ueluti cum dicimus:

     si aliquid est species alterius, ipsum positum ponit alterum;

ueluti

     si homo est species animalis, tunc si est homo est animal

aut cum ita proponimus:

     si aliquid praedicatur de altero uniuersaliter, tunc si aliud      praedicatur de praedicato uniuersaliter, et de subiecto

hoc modo:

     si omnis homo est animal, tunc si omne animal est animatum omnis      homo est animatus

aut cum ita enuntiamus:

     si aliquid infert aliud, quicquid infert antecedens, et      consequens

hoc modo:

     si quia est homo est animal, tunc si quia est risibile est homo      et quia risibile est animal

Quas quidem tamen maximas propositiones non esse apparet, quia communem modum inferentiae secundum uim eiusdem habitudinis rerum non ostendunt, quamuis tamen quidam locos differentias his assignent. Volunt enim in tota enuntiatione uim inferentiae illius habitudinis /312/ accipere, secundum quam consequentes hypotheticas ueras considerant. Quae quidem habitudo in praemissa propositione monstratur; ueluti cum dicimus:

     si homo est spenes animalis, tunc si est homo est animal

antecedens propositio illam rerum habitudinem demonstrat, secundum modum cuius inferentiae sequens hypothetica disponitur, inter speciem scilicet et genus. Ideoque <in> illa tota consequentia eumdem locum differentiam assignare uolunt qui in sequenti hypothetica attenditur. Sed falso; neque enim speciei proprietas, quae in aliquo praecedentium terminorum insit, operatur ad hoc ut ex categorica praemissa posterius hypothetica inferatur. Aeque enim et de his rebus complexio illa uera est, quarum nulla alterius species uel genus esse potest. Si enim dicatur:

     si homo est species lapidis, tunc si est homo est lapis

haec consequentia nihilo minus uera est quam supraposita. Quia ergo huiusmodi complexio in omnibus aequaliter terminis uera consistit, cuiuscumque scilicet habitudinis sint, patet in ea speciei uel generis proprietatem uim inferentiae non tenere, quippe cum ad consecutionem hypotheticae ad categoricam nulla uel speciei uel generis operetur proprietas, sed ad ueritatem quidem sequentis hypotheticae. Siue enim homo sit species lapidis siue oppositum, non minus illa tota consequentia quae inter categoricam et hypotheticam proponitur, uera est, ut ex homine patet et lapide. Sed si quidem hominem lapidis speciem esse contingeret, tunc [si quidem] sequentem consequentiam quae ait:

     si est homo, est lapis

ex natura speciei oporteret concedi; quod quidem ex eo patet quia quicumque terminus antecedat 'lapidem', non fit inferentia uera. Ad consequentem itaque hypotheticam speciei natura uidetur operari; non ad totam quae ex categorica et hypothetica coniungitur. Amplius: cum in antecedenti, in quo locum, id est uim inferentiae, oportet esse, aeque de specie ipsa ac genere agatur, cum ita proponitur:

     si [est] homo est species animalis etc.

non magis species <in> inferentia uim habere uidetur quam genus. Si uero uis in specie potius attendatur, eoquod speciei uocabulum praedicatur, et si ita dicatur:

     si lapis est genus hominis etc.

uis inferentiae in genere esse dicetur; quod tamen nullus dicit propter consequentis hypotheticae dispositionem, secundum quam locum in tota considerant hypothetica. Sed neque res quae genus est uel species, /313/ ut dictum est, quippe saepe ibi non ponitur, uim habent, sed hoc quod aliquid sit genus uel species alterius, quod praecedens dicit propositio. Unde cum ex eo solum quod antecedens proponit categorica, uis inferentiae ad hypotheticam consequentem consistat, id solum quod ipsa dicit, locum oportet nominari, secundum id scilicet quod ipsum necessario exigit, ut uidelicet ab antecedenti assignetur; quo posito consequens necesse est poni uelut hypotheticam sequentem.

Patet insuper et ex assumptione quoque maximae propositionis supradictam regulam maximam propositionem non esse. Cum enim ex loco differentia et maxima eius propositione quorumlibet inferentiam terminorum extrahere uolumus, prius ipsius differentiae habitudinem ad rem quam inferre uolumus, consideramus; utque eam in rebus ipsis cognouerimus, modum quoque inferentiae earum cogitamus; quemdam inde maxima propositione designamus, ac secundum hanc statim consequentiam de propositis rebus componimus; quam quidem cum ex loci differentiae habitudine et maxima propositione confirmare uolumus, assumimus et assignamus in rebus ipsis inferentiae habitudinem ac demum propositam concludimus consequentiam; ueluti cum de 'homine, ad 'animal, consequentiam constituere uolumus, prius eius habitudinem ad 'animal' consideramus, et cum speciem esse uiderimus, speciei ad genus communem inferentiae modum excogitamus; quem maxima propositione sic exprimimus:

     de quocumque praedicatur species, et genus

ac deinde talem de propositis rebus consequentiam disponimus:

     si est homo, est animal

de qua si quis dubitauerit, eam per habitudinis assignationem et maximam propositionem quam iam concesserit, probamus sic assumentes; sed homo est species animalis quare uera est consequentia illa:

     si est homo, est animal

Ex supradicta uero regula, quam quorumlibet inferentiae terminorum applicari diximus, neque in omnibus habitudinem loci differentiae quam aiunt assignare possumus <ne>que ex ea in his in quibus est habitudo assignata et assumpta, consequentiam propositam inferre possumus. Si enim ista consequentia proposita:

     si homo est species lapidis, tunc si est homo est lapis

in qua locum a specie, id est 'homine', assignant assignato loco differentia atque illa regula pro maxima propositione adducta: /314/

     si aliquid est species alterius ipsum positum ponit alterum

de ipsa quisque consequentia dubitauerit eamque per assignationem habitudinis loci differentiae et maxima propositione probare uoluerimus ita assumentes:

     sed homo est species lapidis; tunc si est homo est lapis

nullam fidem ex assumptione facimus, cum nec ipsa uera recipiatur nec postea totam propositam consequentiam inter categoricam et hypotheticam concludere possumus, ita scilicet: 'quare si homo est species lapidis, tunc si est homo est lapis', sed illam tantum quae sequitur:

     si est homo est lapis

Unde ex eo quod hoc illius species esset, illa tantum quae sequitur uera constaret et in ea uim inferentiae speciei natura recte habere uideretur. Patet itaque in hac tota consequentia nec locum esse a specie nec illam regulam maximam illius esse propositione<m>.

Sed si fortasse locus in ea requiratur, communem differentiam, ut ostensum est, ab antecedenti respondere possumus ac talem secundum differentiam aptare maximam propositionem:

     posito antecedenti ponitur consequens

ac sic deinde assumere: sed illa categorica antecedens est illius hypotheticae; quare posita illa ponitur hypothetica; qui est sensus totius hypotheticae. Si quis uero hanc antecedens illius esse dubitauerit, inducatur deinde regula quae consequentiam firmet, ac si ita dicatur: uere hoc ad illud antecedit, quia uera est haec regula: si aliquid est species a1terius etc., ac si de uera consequentia. Ex ea autem, ut dictum est, assumere non possumus, sed eam terminis ita assignare ueluti: si homo est species lapidis, tunc <si> 'homo' praedicatur de quolibet, et 'lapis'. Sed nec loci quidem differentiae nec propositiones maximae in talibus consequentiis requirendae sunt, cum ipsae omnino certae sint, ubi sequentium hypotheticarum maximae propositiones constabunt.

Sunt autem qui assumptionem supradictam de assignatione habitudinis loci faciunt, cum maxima propositione data propositam consequentiam uolunt ostendere; immo antecedens ipsius consequentiae assumunt ac consequens concludunt. Veluti cum ista proposita consequentia:

     si Socrates est homo, est animal

locum a specie assignauerint, talem ad eam maximam propositionem adduxerint: /315/

     de quocumque praedicatur species, et genus

ita assumunt:

     sed homo, qui est species animalis, praedicatur de Socrate quare      animal, quod uidelicet genus ipsius est

Sed id quidem nec assumptio dici potest nec saepissime uera fuerit, sicut nec conclusio, ut cum ex duobus falsis iuncta fuerit consequentia, ueluti cum dicitur:

     si Socrates est margarita, est lapis

Si enim data maxima propositione assumatur ita:

     sed margarita praedicatur de Socrate

et concludatur:

     quare lapis praedicatur de eodem

falsa erit tam assumptio quam conclusio. Nec id etiam quod dubium fuit et propositum quodque per maximam propositionem ostendi debuerat, concluditur; de tota enim consequentia dubitatur, non de eius partibus; quare ipsa tota probanda fuerat et concludenda. Unde si data maxima propositione ita assumatur:

     sed margarita est species lapidis

ac deinde tota concludatur consequentia hoc modo:

     quare si margarita praedicatur de Socrate, et lapis

nostrum ad finem propositum duximus nec falsam habemus assumptionem nec conclusionem. Et in his quidem argumentationibus in quibus ex maximis propositionibus consequentias earum ostendimus, maximae sunt propositiones inclusae, cum uidelicet uel propositionis uel assumptionis obtineret locum, ueluti cum talis syllogismus componitur:

     de quocumque praedicatur species, et genus      sed homo est species animalis      quare si homo praedicatur de aliquo, et animal

Tales uero assumptiones de assignatione habitudinum loci differentiae post maximam propositionem datam nos facere Boethius in Topicis suis docuit, cum scilicet ex definitione 'inuidi' a sapiente remoto ostenderet ipsum sapientem non esse inuidum. Ubi enim talem maximam propositionem extra adduxit:

     a quocumque remouetur definitio, et definitum

sic ex ea assumpsit: "est autem in definitione 'inuidi' alienis bonis tabescere" ac deinde totam conclusit consequentiam hoc modo: "quod quia in sapiente<m> non uenit, ideo 'inuidus' a 'sapiente' disiungitur", ac /316/ si ita diceret: quia definitio 'inuidi' 'sapienti' non congruit nec 'inuidus'; qui sensus quidem erat propositae consequentiae. Ubi autem maxima propositio data est locique habitudinis per assumptionem assignatio facta, perfecta fit propositae consequentiae probatio argumentatione syllogismi. Nisi autem habitudo assignaretur, non appareret ex maxima propositione consequentia. Unde enim magis suprapositam maximam propositionem ad istam consequentiam:

     si est homo, est animal

scirem pertingere quam ad istam:

     si est homo, est risibilis

nisi hoc illius speciem esse cognoscerem, quod assumptione ostenditur? Si autem, sicut quidam uolunt, post maximam propositionem assumerem propositae consequentiae antecedens et concluderem consequens hoc modo:

     sed homo praedicatur de Socrate quare animal

similiter et eamdem maximam propositionem proposita<m> de partibus alterius consequentiae liceret assumere et concludere hoc modo:

     sed homo praedicatur quare risibile

Neque enim magis haec assumptio ad fidem huius propositae consequentiae faciendam ualet quam illa ad fidem illius et aequaliter utraque conceditur assumptio. Unde cum habitudinis assumptio hic tantum uera recipiatur ubi inter speciem et genus inferentia proponitur, non ubi proprium ad speciem, sicut ibi consequitur, ad huius tantum ostensionem consequentiae ualet, non etiam ad probationem illius. Cum autem ita assumitur, nihil de probatione propositae consequentiae relinquitur. Idque est quod de eis in Topicis Boethius meminit ut cum conclusa est in argumentatione, syllogismi scilicet, maxima propositio, perfectam teneat propositae consequentiae probationem, adiumento scilicet propriae quae dicta est assumptionis. Cum enim ubi pro maxima propositione recipitur eam concedi necesse sit, non potest consequentia denegari cui ipsa congruere conceditur. Quod autem ipsa ei congruat terminorum habitudo quam assumptio proponit, demonstrat. Est itaque

maxime necessaria talis assumptio ad probationem propositae consequentiae ex maxima propositione. Si autem assumptio defuerit, quamuis inserta sit in argumentatione hoc modo: /317/

     de quocumque praedicatur species, et genus quare si est homo

non est perfecta probatio, sed ad perfectionem restat assignationis habitudinis assumptio.

Nota autem quod eadem maxima propositio et inclusa in argumento est quantum ad istam, et extrasumpta quantum ad illam dicitur. Cum enim tali enthymemati:

     homo es, igitur animal es

talem extra inducimus maximam propositionem:

     de quocumque praedicatur species, et genus

itaque ex ipsa assumimus:

     homo autem species est animalis

atque sic concludimus:

     quare si es homo, es animal

quantum ad hunc syllogismum qui totum concludit enthymema, inclusa dicitur cuius in argumento proponitur, quantum uero ad ipsum enthymema quod ex ipsa ostenditur, extrasumpta dicitur: neque enim in ipso continetur.

Utrum autem haec assumptio quae habitudinem assignare dicitur, proprie fiat secundum syllogismi formam ex maxima propositione, postquam maximarum propositionum sensus aperuerimus, apparebit, quod in praesenti faciendum uidetur.

Omnes itaque maximae propositiones consequentias esse multiplices confitemur. Licet enim saepissime in materia categoricae enuntiationis soleant accipi, ueluti cum dicitur:

     de quocumque praedicatur species, et genus

sensus tamen eius, <qui> consequentiam ostendit, in consecutione debet custodiri, ac si ita dicatur:

     si species praedicatur de aliquo, et genus de eodem

Sunt autem et multiplices consequentiae, quia multarum sensus hypotheticarum continent, ueluti supraposita, quae ita est intelligenda: si aliqua species praedicatur, quodlibet genus illius praedicatur de eodem. Alioquin ad omnium generum consecutionem ad suas omnes species non possemus ex ea inniti, nisi scilicet antecedens quasi particulare et consequens quasi uniuersale acciperemus; quod quidem satis apparebit, cum ex maxima propositione argumentatione<m tractauerimus>, quam quidam recipere solent. Multiplicem consequentiam autem suprapositam maximam propositionem inde patet esse quod multarum hypotheticarum continet sententias numerata<s> solum ut ex ipsa possint inferri /318/ sed quod idem prorsus cum illis in sensu dicat. Si enim id sufficeret ut maximae aliarum consequentiarum dicerentur quia illas inferre necessario possit, profecto etiam ista:

     a quocumque remouetur genus, et species

maxima propositio huius consequentiae:

     si est homo, est animal

dici posset. Quia enim suam infert ipsius aequipollentem cuius est, hanc scilicet:

     si non est animal, non est homo

istam quoque necesse est inferre. Non itaque sufficit quod maxima propositio aliquam inferat aut probet consequentiam ut illius maxima dicatur, nisi etiam ipsius sententiam in proprio sensu contineat. Atque haec quidem multiplicitas ex ui relationis pronominum manifesta est. Cum enim dicitur:

     si aliqua species praedicatur de aliquo, quodlibet genus illius      praedicatur de eodem

illud 'illius' ad quamlibet speciem quaecumque in antecedenti intelligatur, cuiuslibet generis sui consecutionem singillatim reducit, ac si uidelicet ita intelligatur et ut 'homo' positus ponat singula sua genera et 'lapis' sua et quaelibet alia species sua omnia hoc modo:

     si est homo, est animal uel corpus etc.

uel:

     si est margarita, est lapis etc.

et similiter de aliis.

Non solum autem in hypotheticis enuntiationibus multiplicitas ista ex relatione contingit, uerum <etiam> in categoricis. Cum enim dicimus: 'quaelibet species est suum genus' uel: 'omnis res praedicatur de se' per appositionem 'suum' 'se' relatiuorum pronominum multiplicem facimus enuntiationem. Cum enim dicimus: 'omnis species est suum genus' singula genera de singulis suis speciebus praedicari dicimus, ac si diceremus 'homo est animal uel corpus uel substantia' et 'margarita est lapis' etc. Rursus: cum dicimus 'omnis res praedicatur de se' unamquamque rem sibi ipsi attribuimus, ac si ita dicamus: 'Socrates est Socrates', Plato est Plato' etc.

Si autem relationis pronomina subtrahamus atque ita dicamus: 'omne genus praedicatur de specie' uel 'omnis res praedicatur de aliquo', multiplicitas quae prius erat, non remanet. Nec mirum, si relationes totam uim in sensu custodiant, cum etiam constructionis ordinem permutent. Cum enim nominatiuo primus constructionis locus reseruetur, saepe /319/ relationis proprietas id impedit. Si enim ita dicam: 'Petrum diligit sua puella' uel 'eius amica', cum et 'sua' et 'eius' relatiua sint, -- unde et secundam rei cognitionem faciunt, -- oportet praecedere nomen 'Petri' ad quod referantur, quod primam faciat rei ipsius notitiam, quocumque scilicet casu proferri nomen eius constructio exigat, siue obliquo, ut in praemisso exemplo, siue recto, ut hic: 'Petrus diligit suam puellam'. Unde et cum relatiua apponuntur pronomina in consequentiis quarum conuersiones facere uolumus, ipsa secundum constructionem locum oportet mutare, ut uidelicet semper in consequenti ponantur ad secundam cognitionem faciendam praemisso in antecedenti nomine quod fecerit primam. Cum enim sic dicimus:

     si aliquis est homo, ipse est risibilis

et conuertimus simpliciter, non totas transponimus propositiones, ut scilicet ita dicamus:

     si ipse est risibilis, aliquis est homo

sed ita proponimus:

     si aliquis est risibilis, ipse est homo

Rursus: cum dicimus:

     si aliquis est homo, ipse est animal

et per contrapositionem conuertimus, non ita dicimus:

     si ipse non est animal, nullus <est> homo

uerum ita:

     si aliquis non est animal, ipse non est homo

Sic quoque et si quis ex hac maxima propositione:

     si aliqua species praedicatur de aliquo, quodlibet genus illius      praedicatur de eodem

(id est: si aliquid est species, illud est quodlibet genus illius), in qua aliqua species singula earum genera ponit, circa quodlibet uelit inferre consequentiam per destructionem consequentis et antecedentis, ad sensum potius quam ad uerba recurrat. Et si quis ex omnibus illis consequentiis quae in maxima propositione multiplici continentur, pares earum per destructionem consequentis et antecedentis sub una enuntiatione uoluerit inferre, ita aiat:

     si aliquod genus remouetur ab aliquo, et quaelibet illius species      remouetur ab eodem

non quidem ita:

     si non quodlibet genus illius praedicatur de eodem, nulla species      praedicatur de aliquo

Ubi uero relationes pronominum non ponuntur, totas quoque possumus propositiones conuertere, ueluti cum dicimus: /320/

     si aliquis est homo, aliquis est risibilis

ut uidelicet ita dicamus:

     si aliquis est risibilis, aliquis est homo

aut cum per contrapositionem conuertimus proprias diuidentes in transpositione ponimus hoc modo:

     si nullus est risibilis, nullus est homo

Est autem aliud proponere:

     si aliquis est homo, aliquis est risibilis

quam dicere:

     si aliquis est homo, ipse est risibilis

sicut et aliud est enuntiare: 'quoddam animal est rationale et ipsum est irrationale, quam 'quoddam animal est rationale et quoddam irrationale'. In illis enim eidem rei inhaerere <pro>ponuntur 'rationale' et 'irrationale', in his uero minime. Potest enim 'quoddam' bis dictum ad diuersa reduci; unde si semel supponeretur, hoc modo: 'quoddam animal est rationale et irrationale', eidem utraque darentur. Similiter cum 'idem' relatiuum ponitur, ut in praeposito patet exemplo. Rursus: aliud est enuntiare: 'quoddam mortale est rationale et quoddam rationale est <im>mortale' quam hoc modo proponere: 'quoddam mortale est rationale et illud rationale est immortale'. Ex his infertur necessario quoddam falsum [est], quod scilicet quoddam mortale est immortale, sed non ita ex illis. In his enim firma est complexio syllogismi, ubi scilicet eidem quod inest aliud esse proponitur, quod etiam subiecto priori necesse est conuenire. Sed non ita in illis, cum scilicet <per> 'quoddam', quod repetitur, aeque indeterminate singula possi<n>t intelligi rationalia, non scilicet illud determinate quod inerat 'mortali

Patet itaque in categoricis enuntiationibus relationem uim maximam habere et totam mutare sententiam. Sic etiam in hypotheticis qui ex categoricis iunguntur, contingit. Aliud enim est proponere:

     si aliquid est pater, aliquid est filius

quam dicere:

     si aliquid est pater, idem est filius

aut:

     si aliquid est domus, aliquid est paries

quam:

     si aliquid est domus, ipsum est paries

Illae namque uerae et indubitabiles recipiuntur, hae uero falsae sunt apertissime. Ex his namque illas probare possumus:

     si pater est, filius est

     si domus est, paries est

/321/ quae a nullis uerae esse dubitantur, hoc modo:

     si quia pater est filius est, et quia quoddam ens est pater,      quoddam ens est filius

quod est dicere:

     si aliquid est pater, aliquid est filius

Patet itaque aliud esse

     si aliquid est pater, aliquid est filius

quam

     si aliquid est pater, idem est filius

cum haec aperte falsa sit, illa autem uera possit ostendi, quippe cum <in> ista positio 'filii' ad positionem 'patris' circa idem fit, in illa uero minime.

Conuincitur itaque et ex his relationem uim maximam obtinere in hypotheticis quoque enuntiationibus adeoque ut ipsa relatiua particula totam faciat enuntiationem multiplicem. <Haec maxima propositio:>

     si aliqua species praedicatur de aliquo, quodlibet genus illius      praedicatur de eodem

singulorum generum praedicationes ad praedicationes singularum suarum specierum quaecumque in antecedenti accipia<n>tur, ostendit sequi, nec quod 'genus' et 'species' in consueta significatione circa collectionem accipiuntur, sed pro singulis specierum nominibus, ac si diceremus: '<si> est homo uel margarita , est animal uel lapis'. Alioquin falsa esset maxima propositio nec ad propositam consequentiam quae uera est, pertineret.

Neque enim uerum est quod, si aliquid sit species, aliquod generis nomen refertur, ideo <quod> sit ipsum genus. Ipsa enim specialia quae species sunt, nullo modo genera dicuntur nec idem speciale et generale collectio potest esse, cum uidelicet haec paucior sit, illa multiplicior. Sunt itaque genera et species quasi substantiua singularum specierum et generum nomina.

Sed opponitur quod si substantiua sint hoc loco nomina, sicut et 'homo' et 'animal' et caetera pro quibus ponuntur, genitiuos casus non conuenienter hic regere [non] possunt. Neque enim homo animalis nec animal hominis dicitur. Amplius: <si> substantiue ponantur genus et species in maxima propositione, non est maximae propositionis assumptio illa quae, ut diximus, habitudinem assignat, cum nec ipsius terminos assumat secundum significationem, sed solum per uocem. Cum enim habitudinem assignant, substantiua non sunt.

Et nos quidem eam assumptionem esse proprie confiteri non possumus, cum nec uocibus maximae propositionis in eadem significatione retineat nec regulas assumptionum hypotheticarum seruet. Cum /322/ enim, ut diximus, maximam propositionem consequentiam esse oporteat, non aliam ex ipsa assumptionem auctoritas facere nos docuit nisi per positionem antecedenti<s> et destructionem consequentis. Haec autem nullo istorum modorum facta est. Unde nec assumptio uidetur appellanda, sed quaedam dici potest assignatio qua terminis propositae consequentiae maxima propositio concenire et applicari monstretur.

Quod autem opponitur 'genus' uel 'species' non substantiue accipi in huiusmodi regulis ex adiunctione genitiuorum, ne attentius inspiciamus non impedit. Neque enim cum dicimus: 'genus illius' uel 'species illius' quasi diuersa nomina, sed tamquam unam dictionem accipimus. Et est quidem 'genus illius' commune nomen generum omnium cuiuslibet speciei, quaecumque in antecedenti accipitur, et multiplicem quorumlibet nominum generalium significationem continens, sicut et 'species' quorumlibet specialium. Oportet enim et ipsas partes multipliciter accipi, sicut ipsum compositum, siue scilicet dictiones siue etiam propositiones, ita scilicet quod resolui possint in partes earum consequentiarum quibus maxima propositio inducitur uelut earum continens sensus.

Ac fortasse facilius absoluere possumus, si <non secundum> figuratiuam et quodammodo impropriam locutionem, scilicet singularum dictionum uel propositionum, contingat, sed ex totis multarum consequentiarum sententiis. Neque enim in figuratiuis constructionibus oportet singularum dictionum attendere significationem, sed totius constructionis mutare sententiam. Inde etiam figuratiua et impropria dicitur quod suam sententiam ex singularum partium significatione non perficit. Cum itaque et genus et species per se considerata proprie et sicut a Porphyrio describuntur, accipiantur, quod ex adiunctis genitiuis ostenditur, in toto tamen consecutionis sensu, qui ad singulas reducitur consequentias, uim illius significationis non possident; sic etiam in categoricis contingit enuntiationibus. Cum enim dicimus: 'animal praedicatur de homine' uel 'lapis remouetur ab homine' in hoc sensu: 'homo est animal' uel 'homo non est lapis', si illarum enuntiationum dictiones in sensus istarum resoluamus, necesse <est> constructionem secundum casus uariari. Sicut enim non conuenit dici: 'homo praedicatur animal' pro 'homo est animal', ita nec oportet dici: 'animal est de homine, pro 'animal praedicatur de homine'. Non itaque ad singularum dictionum significationem in figuratiuis constructionibus est inspiciendum, sed ad totius constructionis sententiam, quippe, ut dictum est, non ex significationibus singularum dictionum suam contrahit, sicut illae quae propriae sunt, sententiam. Cum autem 'species' et 'genus' singillatim /323/ accepta in relatione ponantur in maxima propositione, non impedit, ut superius dicebamus, assumptionem esse assignationem habitudinis loci differentiae diuersa uocum acceptio, ac si non sit regularis. Sed siue pro assumptione recipiatur siue non, ipsa tamen cum maxima propositione totam propositae consequentiae probationem tenet. Cognita enim rerum habitudine et modo inferentiae eius, qui maxima propositione exprimitur, statim secundum haec duo consequentiam componimus.

Sunt autem qui in maximis propositionibus antecedens semper particulariter et consequens uniuersaliter accipiendum censent. Alioquin [in] argumentatione<m> in qua <ex> maxima propositione ad propositam consequentiam descendunt, dicunt non ualere, si uidelicet antecedens uniuersaliter uel consequens particulariter accipiatur. Quod quidem apparebit cum ex hac maxima propositione:

     si aliqua species praedicatur de aliquo, quodlibet genus ipsius      praedicatur de eodem

hanc consequentiam:

     si Socrates est homo, Socrates est animal

hoc modo confirmabimus: si quia aliqua species praedicatur de aliquo quodlibet genus illius praedicatur de eodem, et quia 'homo' praedicatur de Socrate quodlibet genus ipsius praedicatur de eodem: quod enim sequitur ad consequens, et ad antecedens; 'homo autem praedicatur de Socrate' antecedens est ad 'aliqua species praedicatur de aliquo'; at si quia 'homo' praedicatur de Socrate quodlibet genus ipsius, id est hominis, praedicatur de eodem, et quia 'homo' praedicatur de Socrate, et 'animal' de eodem: quicquid enim infert antecedens et consequens. Clarum autem est, si quodlibet genus hominis praedicatur de Socrate, 'animal' de ipso praedicari. Itaque ex maxima propositione supraposita uera haec consequentia:

     si 'homo' praedicatur de Socrate, et 'animal'

id est

     si Socrates est homo, est animal

ad cuius quidem ostensionem necessarium erat ut antecedens esset particulare -- in maxima propositione particularis propositio ad uniuersalem antecedit. Sed quale fuerit antecedens, et consequens, cum uidelicet idem prorsus cum illa subiectum retineat; quod etiam ex ipsis consequentiis ostenditur quas proposita regula continet.

Sed nunc quidem in quo argumentationem superiorem calumiemur iuxta eorum opinionem ostendamus. Cum itaque dicimus: /324/

     si aliqua species praedicatur de aliquo, quodlibet genus ipsius      speciei praedicatur de eodem

illud 'illius' ad quamlibet speciem quae in antecedenti accipitur, refertur, ita quidem ut ad singulas species singula earum genera reducat. Et cum quidem indeterminate in antecedenti quaelibet species possit intelligi, determinate tamen ad illam, quaecumque sit relatio pronominis, nos mittit, ueluti, cum ita dicimus:

     si aliquis homo est albus, ipse est coloratus

licet per 'aliquis' unus hominum indeterminate subiciatur, tamen per 'ipse' determinate ille, quicumque sit, demonstratur qui 'albo' supponebatur. Sic autem indeterminate, sicut in antecedenti, in consequenti quoque 'aliquis' acciperetur, <ac> si ita proferretur:

     si quidam homo est albus, quidam homo est coloratus

Cum autem in 'aliqua species' quaelibet specierum possit accipi, ad quam 'illius' referatur, cum ei supponitur, oportet illud 'illius' ad singulas singillatim species referri; cum antecedens ipsum mutatur et 'homo' apponitur, statim ad solum 'hominem' quod praecedit, subiunctum 'illius' referatur. Unde non est eadem in sensu propositio quae in utraque consequentia consequitur, nec illa quae dabatur regula:

     quicquid sequitur ad consequens, et ad antecedens

aptari potest, cum uidelicet tota prior consequentia quantum ad sensum sit mutata, immo potius locus est a toto in comprehensione assignandus, secundum id scilicet quod illa antecedens maxima propositio omnes continet consequentias inter 'hominem' et sua genera, et inter alias species ad sua. Regula huiusmodi erit:

     existente toto totaliter, id est secundum omnes partes suas,      existit earum quaelibet

Unde id quod maxima propositio dicit ad ea quae per consequentem hypotheticam dicuntur, totum est; quare si singula sunt quae maxima propositio proponit, et illa sunt quae sequens consequentia dicit. Sic quoque et in categoricis propositionibus in quibus relatiua ponuntur pronomina, quae totam faciunt propositionem multiplicem, non est uis inferentiae secundum terminos, sed secundum totarum enuntiationum sensus pensanda, ueluti cum dicimus:

     si omne animal praedicatur de se, tunc Socrates praedicatur de se

neque enim solum mutatur subiectum, sed etiam praedicatum. Oportet enim in unaquaque enuntiatione ad praemissum nomen relatiuum pro nomen referri, sicut et cum dicitur:

     Socrates predicatur de se et Plato de se /325/

hic ad Socratem, ibi ad Platonem 'se' reducitur. Non itaque ex maxima propositione ad propositam consequentiam per medium nos descendere quae apponitur relatio permittit, sed est simplex inferentia facienda ex maxima propositione ad quamlibet propositam consequentiam secundum praedic[a]tam regulam assignati loci a toto; ad quam tamen inferentiam loci assignatio necessaria uidetur, quae uidelicet quidem monstret hoc illius speciem esse. Nam cum ex Icontinenti, ad 'contentum, inferimus, uidetur apponenda constantia quae hoc in illo comprehendi demonstrat. Veluti cum dicimus:

     si omne animal, tunc homo

uel

     si omnis canis, tunc latrabile animal

hae uidentur apponendae: 'cum homo sit animal, uel 'animal canis'; de quo quidem in sequentibus latius disseremus, <cum> locum a toto tractauerimus.

Possunt autem maximae propositiones non solum in coniunctione, sed etiam in disiunctione proferri, sicut et illae quae per eas monstrantur consequentiae. Huic namque disiunctae quae ait:

     aut est homo, aut est animal

locus a specie qui et coniunctae ipsius aptatur, poterit assignari. Talis enim maxima propositio <potest> proferri:

     aut species non inest alicui aut genus eidem conuenit

talis enim <est> ac si dicatur:

     si species inest alicui, genus quoque eidem conuenit.

Sic quoque caeteris disiunctis, sicut et coniunctis, enuntiationibus maximae propositiones in disiunctione possunt aptari et loci eidem qui in coniunctis dantur, assignari. Disiu<n>ctarum autem naturam in Hypotheticis nostris conuenientius exsequemur.

Non solum autem in coniunctis, uerum etiam in disiunctis hypotheticis locos assignamus atque maximas propositiones aptare possumus; locum autem eumdem quem in coniuncta ipsius possumus assignare, ut in ista:

     aut non est homo, aut est animal

eumdem a specie locum assignare possumus quem in coniuncta in quam resoluitur, hac scilicet: /326/

     si est homo, est animal

talem uero maximam propositionem proferre:

     aut species remouetur ab aliquo, aut genus ipsius conuenit eidem

unde: homo species est animalis, quare aut 'homo' remouetur ab isto, aut 'animal' conuenit ipsi. Sic quoque et alias maximas propositiones in disiunctione licet conuertere secundum resolutionem atque aequipollentiam disiunctarum ac coniunctarum ad inuicem, quae superius est demonstrata. Sicut enim contingit disiunctas et coniunctas aequipollere, sic etiam contingit earum propositiones maximas pares esse.

Non est autem praetereundum quod saepe consequentiarum par<t>es cum determinationibus proferuntur, in quibus quidem determinationibus uis inferentiae consistit, ueluti cum dicitur:

     si ego uideo hominem, ego uideo animal

'Video' namque <per> 'hominem' siue 'animal' determinatur; in 'homine' autem, quod in determinatione ponitur, uis inferentiae consistit secundum habitudinem quam ad 'animal' tenet, quod in alia determinatione intelligitur, ut etiam sit a specie locus, talisque maxima propositio inducatur:

     si aliquis uidet speciem, et genus

unde: homo est species animalis, quare si ego uideo hominem, et animal. Haec autem maxima propositio dici potest propositio, quae omnium specialium ac generalium terminorum consecutionem secundum appositi uerbi determinationem ostendit, ubi uero sensus mutari non debet, sicut nec ubi substantiuum ponitur uerbum, quod nullam recipit determinationem ueluti hoc loco:

     si est homo, est animal

Cum enim hoc loco talis inducitur maxima propositio:

     de quocumque praedicatur species, et genus

'praedicari' tantum pro 'esse' accipitur, ac si uidelicet diceremus:

     quicquid est species, est genus ipsius

Nec secundum uerbi significationem extenditur maxima propositio, sed secundum comprehensionem inferentiae omnium terminorum eiusdem habitudinis.

Sunt autem qui uim inferentiae non solum in determinatione hic pensent, uerum etiam inter praedicata, in praedicatis quidem ipsas quoque determinationes concludentes. Cum enim dicitur:

     si ego uideo hominem, ego uideo animal

/327/ 'uidere hominem' quasi unum praedicatum et 'uidere animal' quasi aliud accipiunt, ut hic quoque talem possint aptare regulam:

     de quocumque praedicatur species, et genus

unde: 'uidere <hominem' est> species ad 'uidere animal'; quare si uidere hominem conuenit mihi, et uidere animal.

Nec nos quidem et id denegamus et ita posse uim inferentiae deliberari; sed prius uidetur accipi in sola determinatione quae praecipue uim uidetur habere.

Sunt autem et qui uim in determinationibus tantum intelligunt ac secundum etiam uerbi determinationis extensionem propositionem maximam extendunt, hoc modo:

     si aliquid praedicatur de aliquo respectu speciei, et de eodem      respectu generis

ueluti cum uidere conueniat mihi respectu hominis, qui est species animalis, idem conuenit mihi respectu animalis. In respectu uero quamlibet determinationem accipiunt, siue illa ad uerbum siue ad nomen ponatur; ad uerbum quidem, ut in praemisso exemplo, ad nomen uero sic:

     si est caput hominis, et animalis

Liberius autem nos expediemus, si in maximis propositionibus ad sensum propositarum consequentiarum, quanto magis poterimus, accesserimus; ut uidelicet tali propositae consequentiae:

     si uideo hominem, uideo animal

talis inducitur maxima propositio:

     quicquid uidet speciem, uidet genus

uel, si de actionibus omnium uerborum uelimus agere, ita dicamus:

     quicquid agit in speciem, agit in genus

quod tantumdem ualet <quantum>

     cuiuscumque actum suscipit species, et genus;

uel si passiua apponantur uerba, hoc modo:

     si uidetur ab homine, uidetur ab animali

uel talis potest induci regula:

     quicquid uidetur a specie, et a genere

uel talis:

     quicquid patitur a specie, et a genere

id est cuicumque infertur passio a specie, et a genere.

Sed <no>tandum est quod <cum> uerbi quoque significationem extendimus, non sufficit tantum assignatio habitudinis inferentiae, uerum /328/ etiam illa est facienda demonstratio qua uerbum <pro>positae consequentiae in uerbo maximae propositionis includi designemus. Ut cum praepositae consequentiae:

     si uidetur ab homine, uidetur ab animali

talem inducimus regulam:

     quicquid patitur a specie, et a genere

non solum monstrandum est hominem esse speciem animalis, uerum <etiam> uideri contineri sub pati. Si autem uel genitiui uel datiui uel caeteri obliqui casus apponantur, qui similiter in determinatione ueniunt, et secundum eos oportet regulas apte componere, ueluti si dicatur:

     si est caput hominis, est animalis

tali confirmetur regula:

     quicquid est speciei, et generis

Vel si ita proponatur:

     si datur homini, et animali

talis potest maxima propositio induci:

     quicquid fit speciei, et generi;

aut si ita:

     si est ex auro, est ex aere

talis:

     quicquid constat ex specie, et <ex> genere;

uel

     si informatur ex albedine, et colore

talis:

     quicquid informatur specie, et genere;

et ex his quidem caeteras quoque in determinatione regulas apte conuenit secundum propositas consequentias ordinare.

Sunt tamen nonnulli qui has abhorreant maximas propositiones in quibus neque de praedicatione uel remotione neque de consecutione agatur. Sed si ad ista semper uelint respicere, quid dixerint in istis consequentiis:

     si domus est, paries est

     si pater est, filius est

in quibus totum uel relatiuum uim inferentiae tenet? Si enim dicatur:

     quicquid praedicatur de toto, et de parte

id est de uno relatiuorum, et de altero, nihil falsius. Cum enim domus sit domus, non est paries domus, uel cum pater sit pater, non necesse est esse patrem et filium. Amplius: si ad praedicationem uel consecutionem omnes uelint reducere regulas, multa inconuenientia contingent.

/329/ Non est autem praetereundum illas determinationes cas<s>as et inutiles esse, quae a quibusdam minus eruditi<s> maximis propositionibus apponuntur superflue, quasi integris uestimentis panniculi quidam assuantur. Quas quidem in his Introductionibus quas ad paruulorum institutionem conscripsimus, nos posuisse meminimus, ueluti cum dicimus:

     de quocumque praedicatur species uere et affirmatiue sine modo      etc., et de eodem praedicatur genus eodem modo;

uel cum dicimus:

     quicquid infert antecedens in uera coniuncta naturali      consequentia affirmatiua, infert et consequens

Quas quidem omnes superfluas uiderimus, si maximae propositionis sensus recta pensauerimus et consequentiarum sensus quibus inducuntur eae, acceperimus.

Ac prius de ea quam praemisimus agamus, quae erat huiusmodi:

     si species praedicatur de aliquo, et genus de eodem

ac primum quidem <quomodo> 'praedicari' conueniat accipi uideamus. Tribus autem modis 'praedicari' sumitur, uno quidem secundum enuntiationem uocabulorum ad se inuicem in constructione, duobus uero secundum rerum ad se inhaerentiam, aut cum uidelicet in essentia cohaeret sicut materia materiato, aut cum alterum alteri secundum adiacentiam adhaeret, ut forma materiae. Ac secundum quidem enuntiationem omnis enuntiatio categorica tam uera quam falsa, tam affirmatiua quam negatiua, praedicatum et subectum habere dicitur, uelut etiam istae: 'omnis homo est lapis', 'nullus homo est lapis'. Hanc autem praedicationem in Topicis suis Boethius monstrat, cum modo nomen, id est uocem significatiuam incomplexam, de oratione, modo orationem de nomine uel de oratione praedicari ostendit; et de hoc quidem praedicato et subiecto propositio coniungitur. Sed non de his in propositione agitur, sed de praedicatione tantum rerum, illa scilicet solum quae in essentia, quae uerbo substantiuo exprimitur, consistat, sicut in Libro Categoricorum Syllogismorum ostendimus. Tantum itaque 'praedicari illud' accipimus quantum si 'hoc illud esse' diceremus, tantum per 'remoueri' quantum per 'non esse'. Alioquin partes regulae sensum partium propositae consequentiae, sicut oportet, non continerent. Cum itaque /330/ per 'praedicari' 'esse' accipiamus, superflue uel 'uere' uel 'affirmatiue' apponitur; quod enim est aliquid, uere est illud; 'affirmatiue' autem enuntiationis est determinatio, quia tantum in uocibus consistit affirmatio, sicut et modi uel determinationis appositio. Modus enim uel determinatio tantum uocum sunt designatiua, quae solae moderantur uel determinant in enuntiatione positae.

Vel si etiam ad rerum inhaerentiam has omnes determinationes nitamur reducere, superfluum totum esse conuincitur, cum propositae consequentiae sensu<m> quae nullas habet determinationes maxima propositio, simpliciter quoque prolata, recte demonstret, haec scilicet:

     si species praedicatur de aliquo, et genus

id est

     si aliquid est species, et genus quodlibet ipsius

ueluti si est homo, est animal et corpus et quodlibet insuper hominis superius. Cum autem in consequentiarum partibus modi ponerentur hoc modo:

     si est homo, necessario et animal

'necessario' et in maximis propositionibus, <ut et aliae> determinationes non relinquitur, ac si dicamus:

     cuicumque species necessario inhaeret, et genus

uel cuicumque potest inhae<re>re, similiter.

Patet itaque nihil in maximis propositionibus esse determinandum quae simplicibus famulantur hypotheticis, ut sunt illae quae de praedicatione siue subiectione agunt. Sed nec in illis quae in praepositis, quae scilicet de antecessione uel consecutione agunt, si uidelicet competenter intelligantur, et in essentiarum demonstratione antecedens et consequens accipiantur sicut in praepositis consequentiis. Nihil itaque <aliud> in 'antecedere hoc ad illud' uel 'inferre hoc illud' accipimus, quam 'si hoc est, illud esse'. Inferentia uel propria antecessio enim est idem in coniunctione conditionalis, ut scilicet idem sit antecedens quod inferens uel consequens quod illatum. Sic itaque quod dicitur:

     quicquid infert antecedens, et consequens

accipe: quidquid infert inferens, et illatum.

Quod autem antecedens et consequens in disiunctis quoque Boethius accipit, non ad rerum essentias, sed ad enuntiationum constitutionem respexit. Si enim sensum disiunctarum pensemus, non sensum primae /331/ propositionis ad sententiam <secundae> antecedere uiderimus, sed id quod diuidens prioris dicit ad id quod secunda pars proponit; quod ex resolutione disiunctae dinoscitur; ex qua etiam resolutione hypotheticae, id est conditionales, disiunctiuae quoque sunt appellatae.

                                    De loco a substantia

Nunc autem superest locorum uariationes tam in maximis propositionibus quam in earum differentiis pertractare et quae uerae sint et incommutabiles inferentiae secundum eos et quae non deliberare. At quia illius loci a substantia primum inter inhaerentes posuimus modos inferentiae, prius expediamus hunc quem in definitione auctoritas constituit.

Definitio autem alia rei est, alia uocabuli, quae interpretatio dicitur Rei autem definitio alia secundum substantiam, quae proprie definitio dicitur, alia secundum accidens, quae descriptio nuncupatur. Secundum substantiam quidem ut cum substantiam dicimus esse rem per se existentem uel hominem animal rationale mortale; secundum accidens quidem ut cum Socratem dicimus esse hominem album crispum etc.

Sed prius quidem propositarum definitionum complexiones regulasque tradamus.  Tot autem modis definitio ad definitum quot modis definitum ad definitionem antecedit. Quattuor autem <modis> id fieri dicitur:

     de quocumque enim praedicatur definitio, et definitum

et

     a quo remouetur, similiter;

     quicquid etiam praedicatur de definitione, et <de> definito

uel

     quicquid remouetur, similiter

ut in suppositis apparet exemplis:

     si Socrates est animal rationale mortale, est homo

uel

     si non est animal rationale mortale, non est homo

uel

     si animal rationale mortale currit, homo currit

uel /332/

     si non currit, nec homo

Nunc autem quae istarum consequentiarum necessitatem custodiant aut quae non, inquiramus; neque enim omnes necessariae mihi uidentur. Neque enim uel ea quae ait:

     si est animal rationale mortale, est homo

necessaria est uel ea quae proponit:

     si animal rationale mortale est, homo est

quod tam ex ratione quam ex inconuenientium inductione apparet. Haec autem est ratio <quod> hominis quidem substantiam formae eius substantiales omnes aequaliter cum ea generali conficiunt ac tam bene ad ipsius subsistentiam necessariae sunt 'gressibile' et 'bipes' seu 'perceptibile disciplinae' multaeque aliae quae in substantiam eius ueniunt, quarum nomina non habemus sicut 'rationale' aut 'mortale'. Sicut itaque nec praeter rationalitatem aut mortalitatem homo potest existere, ita nec praeter caeteras differentias. Cum itaque animal in homine formatur, necesse est ipsum omnibus hominis formis uestiri. Qui autem dicit 'animal rationale mortale', illis tantum hominis formis inductum 'animal' ponit, quibus tantum inductum homo esse non potest. Non itaque necessarium est ut, si quid fuerit animal rationale mortale, id est animal[is] illis duobus formis inductum, sit homo. Quod etiam talis inconuenientis inductione monstratur: si quia est animal rationalitate <et> mortalitate informatum est homo, et quia est animal informatum rationalitate et mortalitate tantum est homo; unde etsi est animal informatum rationalitate et mortalitate tantum, id est nullis aliis formis, est informatum bipedalitate; si enim homo est, est informatum bipedalitate et quibuslibet hominis substantialibus formis, quae omnes in nomine 'homo' rationabiliter intelliguntur iuxta illud Aristotelis: "genus autem et species qualitatem circa substantiam determinant;" hoc autem plane falsum est ut si quod animal informatum illis tantum duabus formis, sit formatum illa alia, cum uidelicet 'tantum' appositum omnes alias excludat.

Est autem annotandum diuersas esse positiones 'tantum' aduerbii. Modo enim 'tantum' subiecto, modo praedicato apponitur. Subiecto quidem sic: 'Socrates tantum est animal rationale mortale' ac si dicerem 'ipse solus et nulla alia res', ut uidelicet omnes alias res a subiectione 'animalis rationalis mortalis' excludam. Ac tunc quidem falsa est propositio, quia etiam Plato illud est. Nec ex ista inferri potest, 'Socrates /333/ tantum est Socrates', quae uera est; ita enim ipse est Socrates ut nulla alia res sit Socrates. Neque enim uerum est ut si aliquid tantum in parte concludatur, in toto tantum contineatur et bene s<u>pradicta consequentia neganda uidetur, quantum quidem pertinet ut ad remotionem partis totum remoueatur. Nam quae dicit: 'Socrates tantum est Socrates', talis est: 'Socrates est Socrates et nulla alia res est Socrates'; unde quidem haberi potest secundum impositionem 'Socratis' in se ipso quod ipse sit animal rationale mortale, sed non quod tantum, id est nulla alia res. Quis enim ex eo <inferat> quod nulla alia res esset animal rationale mortale? Si uero 'tantum' praedicato posueris, ut uidelicet excludat omnia alia praedicari de Socrate, uera est propositio quae ait: 'Socrates est tantum animal rationale mortale'. Ita enim ipse est animal rationale mortale quod ipse non est ulla alia res. Et haec quidem inferri potest ex 'Socrates tantum est Socrates'. Si enim non est alia res a Socrate, non est aliud ab animali rationali mortali; hoc enim illius totum est.

Non itaque animalis ad rationalitatem et mortalitatem coniunctio hominis substantiam quam per se non facit, per se [non] exigit. Cum tamen haec tria ad constituendum hominem non sufficiunt, sufficiunt tamen ad definiendum. Si enim uel 'bipes' uel 'gressibile' post ista in definitione poneretur, superfluitas in constructione iudicaretur, cum illa per se hominem aequali definitione determinent. Quicquid enim homo est, animal rationale mortale est, et econuerso. In rei tamen constitutione nihil Deus superflue posuit. Cum uero in rerum coniunctione superfluum nihil existat, in constructione tamen nominum potest notari superfluitas. Sed si tamen definitionem dare uelimus quae totam hominis substantiam exprimat, non uidetur superfluum omnes apponere differentias, ac si sic diceremus: 'homo est animal informatum rationalitate et mortalitate, bipes, gressibile', etc. Si uero ad aequalitatem tantum <at>tendamus, sufficit talem definitionem componere quae ad definitum conuerti possit, secundum quidem actum rei, non secundum naturam. Ita enim in actu modo contingit quod nullum animal rationalitate et mortalitate simul informatum reperitur praeter hominem; nulla tamen id natura uidetur exigere.

Has itaque definitiones quae totam rei substantiam non exprimunt, non necesse est ita ad definitum antecedere sicut consequi. Consequi uero idem necesse est quod et singula eius membra consequantur; si enim homo est, animal est, siue rationale siue etiam mortale; unde et si homo est, est animal rationale mortale; sed non conuertitur. /334/ Neque enim in definitione huiusmodi tota definiti uocabuli significatio clauditur. Unde cum in antecedenti consequens non claudatur, necessaria non potest esse de definitione ad definitum inferentia, si, inquam, sensum definitionis secundum significationem singularum partium pensemus. Recordor enim quia secundum quamdam definitionis acceptionem ad praedicationem definiti praedicationem <definitionis> poni concedebaml. Dicebam enim eam modo in ui definitionis praedicari, modo simpliciter in ui orationis enuntiari; et cum quidem in ui definitionis praedicabatur, totam <et> expressam definiti substantiam praedicabat, et tunc ad eam definitum sequi concedebam; et tot in definitione quot in definito uocabulo intelligebam, ut uidelicet tantumdem diceret 'animal rationale mortale simul' quantum 'homo'. Si uero eam tantum in ui orationis praedicarem, ut uidelicet tantum partium significationem attenderem quae ad tria nos mittit, in quibus tantum homo non consistit, necessitatem inferentiae denegabam, Unde definitio, cum orationis sit species, naturam orationis non potest excedere; sed, sicut omnis oratio ex partibus suis suam contrahit significationem, ita definitio ex suis; ali<o>quin dictio uideretur, si uidelicet ad significationem totius, non partium, respiceremus. Unde ab omni necessitate alienam censemus illam consequentiam in qua huiusmodi definitio definitum ponit, quae quidem definitio, licet sit hominis substantiae, tamen eam omnino non exprimit, cum non omnia illa quae in eius substantiam conueniunt, non contineat. Unde illae quae substantiam omnino determinant, ad definitum mutuo et antecedunt et consequuntur, ut est ea quam substantiae dedimus: res per se existens, id est nullo egens subiecto. Idem enim prorsus definitum uocabulum et definitio notant; 'homo' uero et 'animal rationale mortale' ad eamdem quidem rem impositionem et enuntiationem habent; sed non secundum idem eamdem rem demonstrant. In 'homine' enim omnes eius differentiae debent intelligi; in definitione uero illa nonnisi duae apponuntur.

Licet autem eadem res per 'animal rationale mortale' et per 'homo' praedicetur, quia tamen illam esse diuersis modis demonstrant, non est uera consequentia, sicut nec ista:

     si est corpus, est coloratum

Licet enim essentia illa quae per 'coloratum' attribuitur, eadem cum illa sit quae per 'corpus' ponitur, tamen quia aliunde a 'colorato' quam a 'corpore' nominatur -- ex adiacentia scilicet coloris, absque quo omnino /335/ corpus posset existere, quippe eius est fundamentum -- omni profecto necessitate consequentia illa destituta est.

Sed opponitur quod ubi eadem res per utrumque inesse dicitur, non potest inferentia cassari. Idem enim positum se ipsum necessario ponit. Verum corporeum et corpus idem sunt; cum igitur quidlibet corpus sit, necesse est et corporeum esse. Similiter <et> 'animal rationale mortale' et 'homo' idem sunt; si itaque sit animal rationale mortale, et hominem necesse est esse.

Sed dico quia quidem uerum est quod si aliquid inest alicui, idem inest eidem, et quod animal rationale mortale idem prorsus est quod homo, nec tamen ex his sequi ut si quid sit animal rationale mortale, sit homo, si propriam uocum demonstrationem attendamus. Si uero magis essentiam rei quam uocum proprietatem insistamus magisque identitatem essentiae quam uim uerborum attendamus, profecto consequentiam <non recipimus>, ut uidelicet uel tot in 'animal rationale mortale' quot in 'homo' intelligamus, uel in 'homine' tantum quantum in 'animal rationale mortale'. Nam talis est 'idem' pronominis relatiui demonstratio, quod in regula praedicta ponitur, ut, ad quodcumque referatur nomen, eius simpliciter significationem contineat; ueluti cum dicimus:

     si est animal rationale mortale, est idem' uel '<si est> homo,      est idem

nihil aliud in 'idem' quam in praecedentibus uocibus accipi debet, ac si sic dicamus:

     si est animal rationale mortale, est animal rationale mortale

uel

     si est homo, est homo

Ubi tamen et 'animal rationale mortale' damus, essentiam illam quae homo est, praedicamus. Nec tamen ipsa per hoc nomen 'homo, designata ad se ipsam per definitionem assignata necessario consequitur, si uocum proprietas recte pensetur. Unde clarum est quantam uim cum enuntiationibus uocum proprietas teneat; maximeque illa attendenda est uocum significatio quae prima est, id est quae in uoce ipsa denotatur et secundum quam ipsa uox imponitur, non ea cui imponitur. Nam et cum definitio et definitum ad ea<m>dem prorsus substantiam habeant impositionem atque enuntiationem, saepe tamen non idem prorsus de ipsa notant. Nam 'animal rationale mortale' secundum id tantum hominis substantiae datum est, quod est animal informatum rationalitate et mortalitate; 'homo' uero secundum caeterarum quoque formarum differentiarum informationem. Quarum itaque uocum eadem est subiecta /336/ res, diuersae sunt impositionum causae, quae constructionum proprietates uariant.

Non est autem praetereundum, cum in huiusmodi consequentiis locum a definitione respondemus, de quo etiam in maximis propositionibus propositarum consequentiarum agimus, definitionem nomen rei accipi. De quo quidem per definitionem uocalem agitur, ut sit quidem definitio tam rei definitae quam definientis orationis nomen, actiue quidem et passiue acceptum. Haec autem ratio definitionem in rei demonstratione accipi probat, cum a definitione locus assignatur, quod in ipsa consequentia tantum de rebus, non de uocibus, agitur. Falsa enim esset quaelibet suprapositarum consequentiarum, si de uocibus ageretur. Nulla enim necessitas in uocum enuntiatione consistit, cum qualibet prolata altera possit omnino taceri. Cum itaque dicimus:

     si est animal rationale mortale uel non est, est homo uel non est

et 'animal rationale mortale' in designatione tantum rei, non orationis, utimur -- nullo enim modo aliter ueritatem uel probabilitatem consequentiae propositae tenerent --, res illa quae est animal rationale mortale, de qua in antecedenti agitur, uim inferentiae tenet ac proprie locus dicitur; de qua etiam in maxima propositione agi conuenit, quae ait:

     de quocumque praedicatur definitio, et definitum

id est si aliquid est definitio, et definitum. Aliter enim maxima <propositio> illius consequentiae non esset nec eius sensum contineret, nisi de eisdem rebus ageret; nec ullam aliter probabilitatem haberet. Quis enim hoc recipiat ut, si aliquid sit illa definiens oratio, sit homo uel non sit, cum uidet hominem et illam orationem omnino opposita esse, ita ut nihil possit esse homo et illa oratio? Verum res ad se cohaerentiam habent, cum omnino haec sit illa et idem prorsus sint, sicut dictum est.

Sed opponitur potius locum ab eodem esse quam a definitione: idem <enim> est definitio quod definitum. Unde etiam in Topicis quaestionem de eodem de definitione Boethius appellatl. Sed licet tamen idem sit definitio et definitum, sicut animal rationale mortale et homo, secundum id tamen quod de eis in proposita consequentia <agitur>, non est locus ab eodem simpliciter, sed a definitione assignandus. Quaedam enim in re ipsa, secundum id quod per definitionem et per nomen designatur, potest diuersitas ostendi secundum, ut dictum est, diuersam uocum enuntiationem, modo quidem secundum id quod tantum ut animal rationale mortale accipitur, modo uero secundum id quod cum /337/ omnibus caeteris quoque formis <quae non> designantur, intelligitur. Atque ideo rectius per definitionem locum assignamus quam per idem, quia ipsa res uim inferentiae tenet accepta simpliciter, secundum id quod per definitionem exprimitur, non secundum id quod eadem prorsus cum ipso intelligitur. Qui enim 'animal rationale mortale' concipit, eamdem quidem rem cum 'homine' intelligit; sed non ut eamdem accipit, si et eam ut animal rationale mortale simpliciter et non <ut> hominem consideret. Unde et bene in maxima propositione dicitur:

     de quocumque praedicatur definitio, et definitum

non:

     de quocumque praedica[ba]tur idem, de eodem praedicatur idem

     quare non eodem modo, sed secundum diuersos idem denotatur

Sed dicitur quare secundum id quod definitum uocabulum designatur, res non est definita dicenda, immo secundum id quod per definitionem significatur? Quia enim definitio definiens est, et quod ea demonstratur definitum esse oportet. Unde res ipsa melius secundum id[em] quod definitione terminatur, definita uidetur dici, quam secundum id quod definito uocabulo nominatur, et tunc quidem bene passiue definitum dicitur respectu definientis orationis. Amplius: siue definitio idem prorsus cum definito uocabulo siue minus notet, non debet per 'idem' relatiuum pronomen locus assignari; locum enim in antecedenti oportet intelligi. Unde si, secundum hoc quod in antecedenti posita res aliqua uim inferentiae tenet, ea<m> uolumus demonstrare, non possumus per relatiuum pronomen, <quod> quidem secundam cognitionem oportet facere. Neque enim ita conuenienter regulam possumus componere, ut 'idem' in antecedenti ponatur hoc modo:

     si idem praedicatur de aliquo, idem praedicatur de eodem

sed in consequenti sic:

     si aliquid praedicatur de aliquo, idem praedicatur de eodem

ut semper 'idem' in consequenti positum secundam cognitionem secundum relationem faciat.

Bene autem quaestio de definitione de eodem potest dici, ueluti ista: 'utrum homo sit animal rationale mortale', quia quaestiones expraedicatis suis nomina sumunt. Per 'idem' autem relatiuum pronomen quae libet res, cum in praedicato ponitur, designari potest, cum iam per nomen subiectum fuerit designata, quod primam fecerat cognitionem.

/338/ Manifestum est autem omnem substantiae definitionem ad definitum duas in necessitate tenere regulas. Duae uero aliae maximam tenent probabilitatem:

     quicquid enim a definitione, et a definito necessario remouetur

uel

     a quocumque definitio, et definitum

aliae uero duae probabilitate fultae sunt.

Tot etiam necessarias et totidem probabiles definitum ad definitionem secundum consequentis et antecedentis destructionem necesse est habere, et hae quidem necessitatem habent:

     de quocumque praedicatur definitum, et definitio,

uel

     quicquid de definito, et <de> definitione

hae uero probabilitate sola subnisae sunt:

     quicquid remouetur a definito, et a definitione

uel

     a quocumque definitum, et definitio

Possumus autem tam eum locum qui a definitione, quam eum qui a definito dicitur, a substantia uocare. Nam et definitum definitionis, sicut definitio definiti, expressa est in re ipsa substantia. Nullum tamen a substantia locum auctoritas posuit nisi a definitione, eo uidelicet quod saepius ad fidem definitio quam definitum afferatur, secundum id scilicet quod oratione definitionis res ipsa explicatius ostendatur quam nomine definito, ut superius diximus.

                                   De loco a descriptione

Illarum autem definitionum regulae quae secundum accidens fiunt, omni sunt necessitate destitutae. Neque enim 'Socrates' 'hominem album et crispum Sophroni<s>ci filium' necessario ponit nec ab ipso ponitur. Quod autem necessario non exigat, inde patet quia omnino fundamentum praeter accidentia potest consistere et per diuersa tempora circa accidentia sua uariatur. Unde ad eorum inferentiam necessitatem nullam habe[n]t, cum modo sine illis modo cum illis reperiatur. Sed nec descriptio ad descriptum necessario antecedit. Posset enim aliquis fratrum Socratis esse homo albus crispus etc., nec tamen Socrates esse. Probabilitatem tamen maximam habent argumenta a descriptione uel descripto.

                                     Ab interpretatione

Regulae uero ab interpretatione nominis, secundum id quod ipsa /339/ interpretatio modo substantiam rei continet, modo uero quibusdam accidentibus subiectum depingit, modo necessitatem modo probabilitatem proponunt. Est autem substantialis interpretatio ut si 'anthropos' graecum nomen, quod est 'homo', latina definitione aperiemus, hac scilicet: 'animal rationale mortale', uel si aliquod graecum nomen latina descriptione. Est enim interpretatio secundum id quod ignotum aperit uocabulum cuius nullam adhuc significationem tenebamus, definitio uero uel descriptio secundum id quod<rem> iamquodammodo cognitam alicui manifestius secundum eius proprietates demonstrat. Si uero interpretatio etymologiam fecerit, ut uidelicet magis secundum nominis compositionem quam secundum rei substantiam fiat, ueluti cum hoc proprium nomen 'Bartolomeus', 'filium regis' interpretamur; secundum id scilicet quod 'Bar' graece 'filius' latine dicitur, 'tolomeus' autem 'rex', huiusmodi interpretatio, quia solius nominis compositionem sequitur nec rei potius proprietatem exprimit, nullam probabilitatem exigit.

Atque haec de locis a substantia sufficiant.

                          De locis a consequenti substantiam

Nunc uero locos a consequenti substantiam consequens est tractare. Qui quidem in eo locos a substantia consequi dicuntur quod eos in cohaerendo comitentur. Adducuntur enim et isti in inferentiam secundum cohaerentiam ad ea quae inferuntur. Unde tam isti quam illi inhaerentes dicuntur, eo scilicet quod secundum cohaerentiam probent.

Est autem horum huiusmodi diuisio. Locorum substantiam consequentium alios a toto, alios a partibus, alios a pari, alios a praedicato, alios a subiecto, alios a contingentibus, id est excedentibus et excessis, alios ab antecedentibus uel consequentibus assignamus.

Nunc autem prius locum a toto tractemus. 'Totum' autem duobus modis accipimus; aliud enim secundum diffusionem, aliud secundum coniunctionem consideramus. Et quod quidem in diffusione totum est, generale uocamus. Generalis enim substantia tota simul et eadem in omnibus suis speciebus existit, ueluti animal in homine et in equo, aut homo in Socrate uel in Platone. Omne enim /340/ 'genus' hic accipimus quod maius et substantiale, sicut et Boethius in Topicis suis in diuisione praedicatiuarum quaestionum 'genus' accepit.

                                      De loco a genere

Tres autem regulas a genere in usum duximus, has quidem:

     a quocumque remouetur genus, et species

uel

     quicquid non conuenit generi, nec speciei

id est quicquid prorsus remouetur a genere, et a specie; uel

     quicquid praedicatur de genere ut de contento, et de specie

ut subiecta monstrant exempla:

     si hic lapis non est animal, non est homo

     si nullum animal est lapis, nullus homo est lapis

     si omne animal est lapis, omnis homo est lapis

Potest quoque quarta apponi, quae nihilo minus ueritatem tenere uidetur; sed ideo illam in consuetudinem non duximus quia semper falsis membris coniungitur, quae est huiusmodi:

     de quocumque praedicatur genus uniuersaliter acceptum, de eodem      praedicatur quaelibet ipsius species

ut:

     si aliquid est omne animal, <est> quilibet homo

Sed et ista quidem, sicut et aliae regulae, ex regulis a specie per consequentis et antecedentis destructionem ostenditur.

Sed nunc quidem quae ex suprapositis necessitatem et quae non custodiant demonstremus. Et duae quidem priores, quae in remotione datae sunt, incommutabilem ueritatem conseruant. Aliae uero duae solam probabilitatem tenent; quod ex corpore et homine maxime patet. Neque enim necessarium est quod ita proponimus:

     si omne corpus est corpus, omnis homo est corpus

quippe aeternum non est, cum uidelicet primum sine secundo aliquando exstiterit; ueluti solis creatis elementis ac nondum in species per differentias redactis de his quoque substantiis, quae postea uel homo uel asinus uel caeterae species per differentiarum informationem effectae sunt, uerum erat in principio dicere quia corpora erant nondum homine aut asino creatis. Nullo tamen modo uere poterat dici quia homo est corpus uel asinus . Haec enim nomina specialia substantias ipsas ut differentiis informatas significant. Nomen uero generis omnibus est impositum ex simplici natura corporis, quod quidem posse existere peremptis omnibus speciebus auctoritas ipsa docuit, cum scilicet /341/ Porphyrius peremptis speciebus animalis eius simplicem naturam rationabiliter intelligi posse monstrauit. Cum itaque 'corpus' hoc nomen pluribus sit impositum ex simplici natura corporis, quae est substantia corporea, quisquis per hoc nomen quod est 'corpus', de aliquibus agit, secundum id tantum ea colligere debet quae substantiae sunt corporeae, non etiam secundum id quod posterioribus formis sunt constitutae, uel animatione scilicet uel rationalitate, quae etiam in nominibus specierum intelliguntur. Quis igitur ad genus necessario consequi speciem dicat, cum tota generalis materia praeter quaslibet inferiores formas tota possit et in omnibus consistere in sua simplicitate substantiae?

Sed dicitur quia omne uniuersalitatis signum quod generalissimo apponitur, ipsas quoque colligit species; et uerum est quidem, sed in eo tantum quod corpora sunt, quae si in eo quod corpora sunt, existant, non ideo tamen necessarium est esse in eo quod sunt talia corpora, id est differentiis specierum informata, sicut per specialia nomina designantur. Et haec quidem ratio in his tantum generibus uigere uidetur quae tota non sunt specierum substantia, cum uidelicet post ipsa differentiae quoque restant; sed non ita in his quae sunt specierum tota substantia; ut homo Socratis et Platonis, et caeterae species suorum indiuiduorum, quae ex eis sola Dei creatione, non ulla adiunctione formae, condita sunt, sicut in Libro Partium docuimus; sed nec ibi huiusmodi consecutionem recipimus:

     si, scilicet, omnis homo est, Socrates est

<in> 'Socrate' enim, ut discretae substantiae impositum est, determinate, in 'homine' uero indeterminate quaelibet accipiuntur; et quotiens aliquos hominum contingit existere, uera est haec propositio: 'omnis homo est', falsa tamen semper est ista: 'Socrates est' nisi Socrate permanente. Non itaque ex 'omnis homo est homo' necessario inferri potest 'Socrates est homo'; sicut nec conuersa uera est, ut scilicet:

     si Socrates non est homo, quidam homo non est homo

Vera enim prima sine secunda potest reperiri, nondum enim Socrate nato aut iam defuncto. Quod enim non est, nec homo esse potest. Quis tamen aut quemdam hominem non esse hominem inde minus falsam, aut omnem hominem esse hominem minus esse uerum concedat? Alioquin primo homine defuncto semper uerum esset 'quidam homo non est homo', quod nos cotidie pro inconuenienti in sophisticis argumentationibus proponimus. Licet uero Socrate existente cum dicimus: 'omnis homo est homo', ipsum Socratem colligamus, in quantum quidem homo est, non in /342/ quantum hic homo determinate, nullo tamen modo ex ipso antecedenti consequentis habetur sententia. Idem enim semper antecedens propositio dicit quibuscumque hominibus existentibus, id est quod homini circa omnia eius inferiora conueniat homo. Nec quidem ex uerbis propositionis Socrate quoque existente magis ipsum in ea comprehendi manifestum est quam non existente, sed fortasse ex nostra discretione, cum ipsum hominem esse tenemus.

Sed fortasse dicitur quare si ex ista regula:

     quicquid praedicatur de genere uniuersaliter, idem praedicatur de      qualibet eius specie,

illam consequentiam:

     si omnis homo est homo, Socrates est homo

concedamus prouenire, cum illa semper uera sit regula, et istam ueram <esse> necesse est consequentiam. Illam autem regulam semper indubitabilem dicunt, si uerba ipsius aeque accipiantur, genus scilicet et species, quae res ipsas secundum id quod sese ad inuicem habent, nominant, ut uidelicet alterum alterius nullo modo genus esse queat, nisi <dum> alterum eius species erit. Dum autem Socrates uel homo nondum creati erant nec iste hominis nec ille corporis species erant, nec corpus uel homo illorum genera; unde illis nondum creatis ad propositas de eis consequentias nihil attingere praedicta regula uidetur; sed tantum postquam creati sunt et habitudines illas susceperunt, necessaria de eis potest proponi consequentia.

Sed hi nimirum qui hoc dicunt, necessitatis proprietatem male attendunt, quod, ut iam saepe dictum est, initium non nouit. Nec quidem recte maximarum propositionum uerba accipiunt. Ut propositarum consequentiarum sensus ipsa contineat, oportet nomina in illa, non in relatione, proponi, quia et falsae essent maximae propositiones, et propositarum consequentiarum sensus non continerent, sed quasi substantiua generum ac specierum nomina intelligi, sicut de maximis propositionibus tractantes docuimus. Quis insuper ab inconuenienti se possit absoluere, si huiusmodi consequentias inter genus ac speciem receperit? Ex hac enim consequentia:

     si omnis homo est homo, omnis homo est albus

quis hoc sequi deneget:

     si omnis homo est homo, quidam homo est albus

unde et /343/

     quidam homo necessario est albus?

Rursus ex ista:

     si omnis homo est homo albus, omnis homo niger est homo albus

quis hoc inferri prohibeat:

     si omnis homo est homo albus, quidam homo est niger uel homo      niger?

Ex hac quoque:

     si omnis homo est albus, omnis homo niger est albus

ista denegari non potest:

     si omnis homo est albus, quidam homo est niger

Si enim omnis homo niger est albus, id est omnis informatus nigredine est informatus albedine, oportet eumdem hominem simul et nigredine et albedine informari, unde et eum hominem qui albus est nigrum esse oportet, et ita quemdam hominem esse nigrum. Sicut autem nec illa a genere regula necessitatem habet:

     cuicumque conuenit genus uniuersaliter acceptum et quaelibet      ipsius species

solae itaque illae duae stabiles sunt quae in remotione sunt datae et ex se ipsis per aequipollentiam negatiuarum ostenduntur; aliae uero duae, etsi non aequam habeant firmitatem, maximam tenent probabilitatem.

Saepe autem et ad specierum omnium collectionem genus antecedit.

     Si quid enim remouetur a genere, et ab omnibus eius speciebus

uel

     si genus ab aliquo, et omnes eius species;

uel

     si aliquid de genere praedicatur, et de omnibus eius speciebus;

uel

     si genus de aliquo, et species eius sub disiunctione

id est aliqua ex omnibus speciebus, de eodem praedicatur; aut

     si genus uniuersaliter acceptum cuilibet conuenit, et omnes ipsius      species de eo praedicantur

            Ab integro

Nunc autem regulas eius quod integrum est totius exsequamur. Quarum prima haec est:

     toto existente necesse est quamlibet eius partem existere

ueluti si domus sit, et parietem necesse est esse. Si uero quantitatis signum apponitur quod singulas colligit partes, non solum circa esse, sed /344/ circa quodlibet praedicatum 'totum' ponit quamlibet partem. Ut si ita dicamus:

     si tota domus est <alba> (id est si album conuenit domui circa      singulas eius partes), tunc paries est albus

Regula autem huiusmodi erit:

     quicquid conuenit toti totaliter, id est secundum singulas eius      partes, conuenit cuilibet partium eius

Sed hic fortasse locus magis ab uniuersali toto quam ab integro potest dici, si uidelicet sensum potius quam uerba pensemus. Talis enim sensus uidetur ut si quaelibet pars domus sit alba, haec est alba. 'Pars namque domus' uniuersalius est 'hac parte' ac de singulis partibus domus praedicatur. Similiter et illud uere potest dici ut:

     si totaliter aliquid a toto separatur, id est circa singulas      partes, idem cuilibet partium aufertur

ut si domus prorsus albedine careat, id est secundum singulas partes, nec ista albedinem habet, ac si scilicet dicatur:

     si nulla pars domus est alba, nec ista est alba

Saepe etiam 'totum' ad partium omnium collectionem antecedit, ut:

     si uidelicet aliquid praedicatur de toto, et de omnibus partibus      eius simul acceptis

uel:

     si totum de aliquo, et omnes simul partes

aut:

     si aliquid a toto remouetur, et ab omnibus partibus simul

uel:

     si totum ab aliquo, et omnes simul partes

ut in subiectis exemplis continetur:

     si domus est, paries et tectum et fundamentum sunt

aut

     si qualibet res est domus, est paries tectum fundamentum simul      iuncta

uel

     si domus non est, nec illa tria coniuncta sunt

uel

     si aliquid non est domus, nec est illa tria coniuncta

Quae quidem consequentiae non totius, sed definiti possunt dici; 'domus' namque nihil aliud est intelligenda quam illa tria compositionem domus habentia. Aliam enim in coniunctione partium compositionem non recipimus, nisi illam quae domum facit. Alioquin non esse<n>t uerae praepositae consequentiae inter negationes, quae uidelicet dicunt: /345/

     si domus non est, illa tria iuncta non sunt

uel

     si aliquid non est domus, nec est illa tria coniuncta

Possent enim haec tria et coniuncta existere et compositionem domus non habere. Sicque recte domus definitio secundum compositionem componitur, cum illa tria coniuncta domus esse monstrantur. Haec enim erat una definitionis species quam superius secundum compositionem fieri diximus. Libet autem eius consequentiae sensum inspicere quam primam posuimus, quae recte ex natura totius suae uim inferentiae tenet, quae erat huiusmodi:

     si domus est, paries est

Videtur enim inconueniens ex ea contingere, secundum id quidem quod domus et paries omnino sunt opposita. Nullum enim oppositum suum ex necessitate oppositum uidetur exigere, siue scilicet in essentia siue in adiacentia ponere<s>. Neque uerum uidetur uel

     si est rationale animal, est animal

uel

     si est rationale, est sensibile

quia uidelicet sensibilitatis sui animalis essentia rationalitati est opposita ac si tamen in quibusdam non uidetur posse contradici. Cum enim relatiua omnia opposita sint, ipsa tamen sese et in essentia et in adiacentia mutuo ponunt. Quis enim uerum non admittat:

     Si paternitas <est>, filiatio est

     si pater est, filius est?

Sed ex his fortasse inconueniens contingit. Si enim uera est prima, uera est ista:

     si quoddam ens est paternitas, quoddam ens est filiatio

et ita:

     si omne ens est paternitas, quoddam ens est filiatio

quod quidem manifestum est inconueniens, quod his plane monstratur qui inferentiam inter opposita recipiunt. Sequitur enim secundum eos ex praemissa consequentia:

     si omne ens est paternitas, quoddam ens non est paternitas

si enim est filiatio, non est paternitas. Amplius: si quia paternitas existit filiatio existit, et quia paternitas sola existit, id est ipsa et nulla alia res, filiatio existit, immo magis filiatio non existit. Ubi enim rebus aliis omnino in paternitate esse aufertur et filiationi necessario. Magis itaque uera uidetur consequentia quae ait:

     si paternitas est et nulla alia res est, filiatio non est

quam alia, in qua scilicet filiationem esse consequebatur; quae quidem /346/ cum ista uera non potest esse, ut enim supra docuimus. Sicut enim impossibile est affirmationem et negationem eiusdem ad idem antecedere, ita et consequi. Dicitur autem quia impossibile est illud quod in antecedenti proponitur, quod scilicet domus sit sola, id est nulla alia re existente, et quod unum est, sed non ideo minus facit ueram consequentiam. Licet enim haec consequentia:

     si Socrates est asinus, est animal

antecedens habeat impossibile, tamen non ideo minus est uera.

Sed fortasse dicitur quia huic consequentiae antecedens, licet in se impossibile sit, tamen quantum ad consequens non est impossibile, quippe ipsum secum bene pateretur quod necessario exigit, ideoque uera est haec consequentia:

     si Socrates est asinus, est animal

Sed non ita illa supraposita:

     si domus est sola, id est et nulla alia res, paries non est

uera uidetur. Nam illud quod quidem antecedit impossibile est esse etiam quantum ad consequens, cum uidelicet domus existentia parietis exigat essentiam. Neque enim ut domus sit, paries potest non esse. Itaque etiam illa uera uidetur:

     si domus est sola, paries est

Sed falso. Licet enim domus absque pariete non possit existere, non tamen ideo necessaria est consecutio quae ait:

     si domus est, paries est

quippe in antecedenti consequens non intelligitur. Qui enim dicit: 'domus est', tribus tantum simul acceptis 'esse' attribuit ac nulli quidem eorum per se. Quod autem simul pluribus attribuitur, non necesse est singulis attribui, ut cum 'domus' illis simul conueniat, nulli tamen eorum aptari potest. Atque haec de locis a toto dicta sunt.

            A partibus

Nunc autem proximum est ut locos a partibus breuiter annotemus. Quorum quidem consequentiae eis quae a toto supra positae sunt per consequentis et antecedentis destructionem aequipollentes redduntur. Unde et ex earum proprietate circa uerum uel falsum de his quoque possumus iudicare. Partes autem sicut et tota dupliciter sumimus. Aliae enim sunt integri, aliae generalis, quae diuisiuae uocantur; quae quidem singulae sui totius praedicationem recipiunt ueluti species.

                                        A diuisiuis

Hae uero sunt regulae unius speciei ad genus:

     de quocumque praedicatur species, et genus

uel

     quicquid praedicatur de specie, et de genere particulariter

uel

     quicquid remouetur similiter

uel

     a quocumque remouetur species, et genus eidem non conuenit      uniuersaliter

ueluti 'si brunellus non est homo, non est omne animal'.

Omnes uero species simul acceptae ad genus mutuo antecedunt et consequuntur, ueluti si in 'rationali' et 'irrationali' omnes animalis species accipiamus, eas ad <genus> mutuo antecedere <et consequi> iuxta has regulas faciemus:

     quicquid praedicatur de omnibus speciebus, et de genere      uniuersaliter

uel

     quicquid remouetur similiter

uel

     de quo cumque <praedicatur aliqua earum, et genus

uel

     a quocumque> remouentur omnes, et genus

ut exemplorum appositio continet:

     si omne rationale et omne irrationale est animatum, <omne animal      <est> animatum>

uel

     si nullum rationale et nullum irrationale est animatum, nullum      animal est animatum

uel

     si Socrates est uel rationalis uel irrationalis, est animal

uel

     si idem neque est rationalis neque irrationalis, non est animal

Quarum quidem consequentiarum circa uerum aut falsum proprietas ex suprapositis est manifesta. Unde si maximae propositionis singula uerba aptare uelimus propositis consequentiis, oportet eas semper cum quibusdam constantiis proferri. Cum enim <dicimus>: quicquid praedicatur de omnibus speciebus, praedicatur de genere uniuersaliter, illud 'omnibus' ex uerbis propositae consequentiae non potest haberi. Unde uidetur tale quid apponi quod ipsum genus in ipsis speciebus prorsus contineri demonstraret, ac si ita propanamus: /348/

     si omne rationale et <omne> irrationale est animatum et in his      omnes partes animalis comprehendantur, tunc omne animal est      animatum

Et tunc quidem pro necessitate etiam huiusmodi constantia manifeste apponenda est, cum ad partium negationes totius negationem supponimus, hoc modo:

     si neque est rationalis neque irrationalis, non est animal

Nam cum hodie 'homo' sufficienter per homines existentes diuidatur, id est Socratem, Platonem et eos qui modo sunt, de homine quidem futuro uel praeterito nullo modo necessaria uidetur consequentia huius modi:

     si ille neque est Socrates neque Plato neque aliquis aliorum modo      existentium, non est homo

quippe non est aeterna ueritas consequentiae, quia [ex] ipso existente aperte falsa est ex uero antecedenti et falso consequenti coniuncta. Amplius: si de Homero praeterito talem dicamus ueram consequentiam:

     si neque est Socrates uel aliquis existentium modo, non est homo

profecto et istam recipimus:

     si non est Socrates uel aliquis existentium <modo>, non est      Homerus

cum qua etiam ista uera est:

     si est Homerus, est uel Socrates uel aliquis existentium      modo/348.20/

quod quidem impossibile est, cum nullus existentium queat esse Homerus.

                                      A CONSTITUTIVIS

Nunc constitutiuarum partium inferentiam ad totum suum ostendamus. Unde

     qualibet parte destructa totum non potest existere

Unde

     si non sit paries, non est domus

Cuius quidem consequentiae sententia ei quam ab integro toto supra posuimus, aequalis est et ex ipsa manifestum utrum haec uera uel falsa dicenda sit. Illae quoque regulae praetermittendae non sunt quae omnes simul partes coniunctas ad totum suum quasi definitionem ad definitum antecedere monstrant, ut

     si quidlibet praedicatur de omnibus partibus coniunctis, ac de      toto

uel

     si quid remouetur similiter

uel

     si partes coniunctae praedicantur de quolibet, et totum de eodem

uel /349/

     si remoue<n>tur similiter

Sunt autem quaedam tota quae nec generalia nec integra uidentur, ut 'coloratum' ad 'hominem' uel 'homo albus' ad 'Socratem'; cuius argumenta omni sunt necessitate destituta. Sunt quoque et naturalia et casualia tota; naturalia quae ipsa parte remanente determinatum est ipsi inesse, casualia uero quae non, ut 'sedens' ad 'Socratem' uel 'homo albus' ad 'grammaticum'; haec autem nullam consequentiae necessitatem custodiunt.

                                               A PARI

Nunc uero locum a pari persequamur. Paritatem itaque modo secundum praedicationem, aliquando secundum significationem, modo secundum comitationem, nunc etiam secundum quantitatem aut secundum inferentiam accipimus. Secundum praedicationem quidem ea paria dicimus quae de eodem tantum praedicantur, ut 'homo' et 'risibile animal' et 'sensibile corporeum' et 'corpus'. Secundum comitationem quidem, ut ea quorum essentia sese comitatur, id est quorum alterum numquam existit sine altero ut mundus et tempus uel quaelibet relatiua. In quantitate uero paria sunt quae eiusdem sunt quantitatis, ut homines aequalis longitudinis. In inferentia uero ut propositiones sese mutuo inferentes, ut 'nullus homo est lapis' et 'nullus lapis est homo'; 'si est homo, est animal' et 'si non est animal, non est homo'; 'si est homo, est animal' <et> 'aut non est homo, aut est animal

Sed nunc quidem parium in praedicatione uel inferentia locos satis est exsequi, quos quidem dialectici in usum maxime duxerunt eoquod maxime earum proprietas ueras facere consequentias uideatur.

 A PARI IN PRAEDICATIONE

Loco <autem> a pari in praedicatione quattuor regulas aptant:

     de quocumque enim praedicatur unum par, et reliquum

uel

     a quocumque remouetur similiter

uel

     quicquid praedicatur de uno pari, et de reliquo

uel

     quicquid remouetur similiter.

Sed est notandum quia quaedam dicunt paria naturalia, quaedam uero accidentalia et transitoria . Naturalia autem illa dicunt quorum neutrum umquam alicui sine altero inest, ut risibile et homo. Casualia uero uel transitoria illa dicunt quae aliquando sine se reperiri queunt, ut Socrates et hic sedens; neque enim Socrates et haec sessio in eodem /350/ semper reperiuntur, sed saepe Socrates sine omni sessione reperitur.

Dum tamen Socrates sedet, 'hic sedens' et 'Socrates' paria dicuntur, eo uidelicet quod sibi mutuo supponuntur. Nec tamen necessariam faciunt consequentiam; neque enim si est Socrates, est hic sedens, cum saepe Socrates sine hac sessione consistat.

Nulla itaque consequentia ex natura sumpliciter paritatis uera potest ostendi, sed fortasse ex <pro>prietate paritatis naturalis. Sed et fortasse hoc falsum est. Nam quis hanc necessariam recipiat:

     si est corpus, est coloratum

quippe corpus est coloris fundamentum et absque colore omnino consistere potest? Sed nec ista:

     si est homo, est risibilis

necessaria potest dici, secundum id quod Porphyrius speciem proprio priorem naturaliter appellat, cum uidelicet proprium in specie posterius fieri dicit. Nulla itaque consequentia uel ex natura naturalis paritatis uera est putanda. Unde itaque in hac consequentia:

     si est animal, est sensibile

uel

     si est corpus, est coloratum

locum assignabimus, sed potius firmitas inferentiae in natura speciei ac differentiae constituentis quam in proprietate paritatis consistit, ut talem scilicet inducamus regulam:

     de quocumque praedicatur species idem informat quaelibet      constitutiua speciei differentia

Locus uero assignari potest a substantialiter informato.

Libet autem considerare, cum 'hominem' et 'risibile' paria uocemus, quid per 'risibile' accipiamus, utrum uidelicet ipsam qualitatem quae est risibilitas, siue rem ea informatam. Sed res risibilitate <in>formata nihil aliud est quam homo; alioquin non esset uera 'omne risibile est homo'. Quod autem idem est cum aliquo, non est ei aequale, sed idem prorsus. Quodsi ipsam risibilitatem homini aequalem in praedicatione adiacentiae dicamus, eo uidelicet quod 'homo' praedicatur de omnibus his quibus ipsa adiacet et econuerso, non uidetur maxima propositio quae ait:

     de quocumque praedicatur unum par, et reliquum

huic aptari consequentiae:

     si Socrates est homo, homo est risibilis

/351/ nisi etiam dicamus: 'ea praedicatione qua ei est par'. Alioquin non possemus ostendere ex maxima propositione:

     si est homo, est risibilis

Ex eo enim quod 'risibilitas' de Socrate quoquomodo praedicaretur, non posset ostendi quod in adiacentia praedicaretur, nec, ut supra diximus in tractatu maximarum propositionum, in maximis propositionibus per 'praedicari' nisi de praedicatione essentiae, sicut in partibus propositae consequentiae agitur. Sed si de hac praedicatione tantum in regula agamus, oportet secundum eam concedi ut si quid sit homo, sit risibilitas; quod omnino falsum est et nihil ad propositam consequentiam; uel 'rem risibilem' et 'hominem' esse paria. Et fortasse possumus dicere 'rem risibilem' et 'hominem' esse paria. Nam quamuis sit eadem substantia, tamen ibi quaedam diuersitas secundum diuersum acceptionis modum potest considerari, cum modo tantum ut risibilitate informata accipitur, modo uero ut differentiis substantialibus quae hominem faciunt, secundum quae duo ab his nominibus 'risibilis' et 'homo' designatur. Et tunc quidem praedi cationem parium in essentia possumus accipere, quando scilicet eadem est utriusque essentia. Si uero diuersas conciperemus in parte essentias utpote hominem et risibilitatem, de praediatione essentiae non possumus agere. Neque enim diuersae essentiae de eodem essentialiter praedicari possunt. Sed alterum quidem in essentia, alterum in adiacientia praedicari nihil prohibet uel utrumque in adiacientia, ut 'homo' et 'album' uel 'risibile' et 'album' de Socrate. Et tunc quidem necessaria erit illa determinatio quam supra posuimus, 'ea scilicet praedicatione qua est ei par'. Nam 'risibile' et in praedicatione essentiae 'hominem' expellit, ut scilicet quod risibilitas fuerit, homo esse non possit, et in adiacientia ei adaequatur, ut scilicet omne illud cui ipsa adiacet, homo credatur et omni quod homo est, ipsa adiaceat.

 A PARIBUS IN INFERENTIA

Inferentiae uero parium in inferentia hae regulae sunt:

     posito uno pari ponitur reliquum

     destructo uno pari destruitur reliquum

Paria autem ea hoc loco dicimus quae a propositionibus dicuntur, ueluti sunt ea quae dicunt istae duae consequentiae:

     si est homo, est animal,

     si non est animal, non est homo

/352/ quorum uno existente necesse est aliud existere, et uno non existente alterum non esse. Si enim ita est in re ut dicit ista consequentia:

     si est homo, est animal

ita est in re ut dicit ista alia:

     si non est animal, non est homo

et econuerso. Vel si non est in re quod ista dicit, nec quod illa proponit, et econuerso, id est si una est uera, et alteri, uel si est falsa, et alia. Et hoc est quod dici solet de paribus idem iudicium, circa ueritatem scilicet aut falsitatem.

Qui enim unum pro uero recipit, et alterum non debet reprobare, et de falso similiter.

A PRAEDICATO VEL SUBIECTO

Nunc autem locos a praedicato uel subiecto tractemus. Quos quidem multi in his tantum consequentiis assignant quae ex categorica et hypothetica iunguntur, sicut in Introductionibus paruulorum ostendimus. Cum enim dicimus:

     si omnis homo est animal, tunc si omne animal est animatum, omnis      homo est animatus

uel ita:

     si omnis homo est animal, tunc si omne risibile est homo, omne      risibile est animal

in illa locum a praedicato, in ista uero locum a subiecto assignant. Illud enim locum dicunt quod in sequenti hypothetica uim inferentiae tenet, et secundum id quod in antecedenti categorica sese habuit, locum assigna<n>t, si uidelicet praedicatum fuerit, a praedicato, uel si subiectum, a subiecto. At nos quidem neque talem locorum assignationem in huiusmodi consequentiis recipimus nec ullam in eis ueritatem esse deprendimus.

 Sed prius de assignatione loci disputemus ac de ea maxima propositione quae inducitur a praedicato, quae est ita:

     si aliquid praedicatur de aliquo uniuersaliter, tunc si aliud      praedicatur de praedicato uniuersaliter, et de subiecto

Sed si istam pro maxima propositione differentiae a praedicato recipimus, oportet locum a praedicato esse in omnibus his terminis quibus ipsa /353/ aptari poterit. Cum autem ipsa omnibus terminis, cuiuscumque sint habitudinis, siue cohaereant sibi siue non cohaereant, possit aptari, dummodo secundum eam disponantur, oportet locum a praedicato in omnibus recipi, ut in his quoque, cum dicitur:

     si omnis homo est lapis, tunc si omnis lapis est asinus omnis      homo est asinus

locum a praedicato assignemus; quod nec ipsi negant. Sed quid sit ibi locus a praedicato uidendum est. Sed certum est secundum eos quia lapis, secundum id scilicet quod in praecedenti categorica de 'homine' praedicatur. Sed si 'lapis' uim inferentiae tenet ex praedicatione ad 'hominem', quaero siue ex praedicatione secundum uocum enuntiationem, siue secundum rerum cohaerentiam. Sed nulla in re est cohaerentia lapidis ad hominem. Quodsi ad solam praedicationem enuntiationis respiciamus, nullam etiam probabilitatem consequentia tenet. Quis enim consequi concedat ut, si 'lapis' de 'homine' uniuersaliter enuntietur quacumque enuntiatione, siue scilicet uera siue falsa, uera sit illa consequentia quae sequitur? Unde est quia 'lapidem' uel quidlibet de 'homine' possumus enuntiare. Sed nihil ueritatis enuntiatio nostra consequenti hypotheticae confert, quae aperte falsa est. Sed nec maxima quoque propositio de praedicatione enuntiationis, sed inhaerentiae, sicut ipsa consequentia, agit. Qui enim dicit: 'omnis homo est lapis', per uocum quidem enuntiationem rerum ostendit cohaerentiam quae non est, et ideo falsa est antecedens categorica sicut consequens hypothetica.

Sed fortasse dicitur quia illa antecedens categorica quasi uera accipitur, et tunc idem locus a praedicato secundum ipsam rerum cohaerentiam potest assignari. Sed dico quod ne<c> in his locus a praedicato <est> ubi uera est antecedens categorica, ueluti in ea quam primam posuimus, quae ait:

     si omnis homo est animal, tunc si omne animal est animatum omnis      homo est animatus

Neque enim ex eo quod 'animal' 'homini' tamquam praedicatum cohaeret, ex illa categorica illa procedit hypothetica, id est uera est illa tota consequentia ex categorica et hypothetica coniuncta, sed fortasse illa tantum consequens hypothetica quae ait:

     si omne animal est animatum, omnis homo est animatus

Si enim quod 'animal' hominis praedicatum est, illam hypotheticam totam ex categorica et hypothetica ueram esse exigit, profecto necesse est talem consequentiam recipi:/354/

     si animal est hominis praedicatum uniuersale, tunc uera est illa      tota consequentia

id est

     si omnis homo est animal, sequitur: si omnis homo est animal,      tunc si omne animal est animatum, omnis homo est animatus

quod nullo modo procedit. Non itaque hoc quod animal homini in rei ueritate cohaereat, illam totam hypotheticam ueram facit quae ex categorica et hypothetica iungitur, sed illam quae in ea sequitur hypotheticam, ad quam ipsa praedicatio 'animalis' ad 'hominem' antecedit.

Patet insuper uerae praedicationem inhaerentiae nullam uim inferentiae conferre illi totius consequentiae complexioni, cum uidelicet aeque in omnibus terminis ipsa complexio recipienda sit, cuiuscumque scilicet sint habitudinis, siue cohaereant siue non. Tam bene enim haec consequentia:

     si omnis homo est lapis, tunc si omnis lapis est asinus omnis      homo est asinus

recipienda est, quantum ista:

     si omnis homo est animal, tunc si omne animal est animatum omnis      homo est animatus

licet nihil concessum antecedat. Nam concessio antecedentis ad ueritatem consequentiae in qua antecedit, non operatur, sed ad concessionem ueritatis consequentis, ut id quod Socrates est homo non operatur ad ueritatem huius consequentiae:

     si Socrates est homo, Socrates est animal

-- aeque enim si non esset homo, uera esset consequentia --, sed ad ueritatem consequentis partis, quae est 'Socrates est animal'. Nullam itaque uim inferentiae consequentia quaelibet recipit ex concessione uel ueritate sui antecedentis, sed ex proprio sensu, id est quod id sine illo non possit esse, siue scilicet hoc uel illud sit, siue non sit. Iuxta genus conficiunt ad concessionem antecedentis categoricae illi qui, ut uim inferentiae a praedicato in ea concedant, primam categoricam quasi ueram ponunt, cum nec ubi uera est, uis inferentiae sit ex praedicatione, quae aeque in quorumlibet terminorum complexione consistit, sicut et syllogismi complexio, ex qua talis consequentiae dispositio sumpta est, sicut in sequentibus apparebit. Sicut enim talis complexionis syllogismi inferentia:

     omnis homo est animal      sed omne animal est animatum      ergo omnis homo est animatus

/355/ fallere non potest, quicumque sint termini, sic nec ista complexio consequentiae usquam secundum eos deficit:

     si omnis homo est animal, tunc si omne animal est animatum omnis      homo est animatus

siue scilicet termini sint cohaerentes, siue non. Unde nihil ad inferentiam totius consequentiae operari conuincitur concessio uel ueritas antecedentis propositionis, quandoquidem in omnibus terminis aeque firma complexio manet, sed ad ueritatem quidem sequentis hypotheticae. Scimus enim quod, si uera esset antecedens categorica, quae est 'omnis homo est animal', 'animal' hominis esse<t> praedicatum; unde et quicquid animali conueniret, homini quoque conuenire concederent; ueluti si omne animal esset animatum, et omnis homo animatus esse diceretur. Quod itaque 'animal' hominis sit praedicatum, ad ueritatem tantum sequentis hypotheticae iuuat. Unde et in 'esse' uis inferentiae ex praedicato potius uidetur esse talisque maxima propositio danda:

     quicquid praedicatur de praedicato, et de subiecto;

unde 'animal' hominis est praedicatum; unde, si 'animatum' praedicatur de animali, et de homine.

Sed fortasse opponitur quare si in simplici illa consequentia:

     si omne animal est animatum, omnis homo est animatus

locum a praedicato dederimus, secundum id scilicet quod 'animal' hominis est praedicatum, non uidetur recte fieri, cum nulla apponatur in ea propositio quae 'animal' hominis [est] praedicatum esse demonstret, sicut illa quae ad hypotheticam antecedebat. Sed hi nimirum qui hoc opponunt, quomodo et in hac simplici consequentia:

     si non est animal, non est homo

uel

     si est homo, est animal

locum a genere uel a specie recipiunt, cum nulla scilicet apposita sit propositio quae uel animal genus hominis uel hominem speciem esse animalis ostendat. Oporteret itaque semper secundum eos in hypothetica composita locum a genere uel specie dari, praemissa uidelicet tali enuntiatione quae id genus illius uel id speciem eius esse monstraret, ac si uidelicet diceremus:/355.35/

     si animal est genus hominis, tunc si Socrates non est animal non      est homo

ac si in nulla simplici consequentia locum assignare possemus , sed tantum in composita, in qua uidelicet propositio antecederet ex qua /356/ possit haberi terminorum natura quae sequentem hypotheticam ueram esse exigat. Nec iam magis locus a genere dari poterit inter genus ac speciem quam inter quoslibet terminos, cuiuscumque sint habitudinis. Sicut enim haec consequentia necessaria tenetur:

     si animal est genus hominis, tunc si Socrates non est animal non      est homo

sic etiam ista reprobari non potest:

     si lapis est genus hominis, tunc si Socrates non est lapis non      est homo

Verum in neutra harum locus dandus est a genere sed in consequenti tantum prioris consequentiae, quod erat huiusmodi:

     si Socrates non est animal, non est homo

Ibi enim genus tantum speciem probat, <id est> 'animal' 'hominem', cum uidelicet ex eius remotione 'homo' remoueri monstratur. Hic autem ubi dicitur:

     si animal est genus hominis, tunc si Socrates non est animal non      est homo

tota infertur consequentia quae sequitur, quae aeque de animali et homine agit. Nulloque modo ex antecedenti compositae consequentiae 'homo' potest probari, quod in consequenti illatae hypotheticae a Socrate remouetur, quippe cum uerum sit illud et istud falsum, immo tota consequentia ex antecedenti categorica, quae etiam uera est. Quia ergo species non probatur ex genere in ea composita ubi assignatio habitudinis antecedit, non est locus a genere assignandus, sed in simplicibus tantum consequentiis, sicut in tractatu huius loci supra monstrauimus, cum quattuor eius regulas posuimus1. Nam antequam consequentiam inter genus ac speciem disponamus, de eorum ad se habitudine certi esse debemus ac modo earum probationis ac secundum haec consequentiam disponere, iam quidem ex discretione nostra tenentes habitudinem terminorum et nominum probationis illius habitudinis, non ex aliqua praemissa propositione innuentes. Ubi enim aliqua propositio praemissa illud praediceret, quid opus esset locum requirere? In his itaque tantum consequentiis iure unde sit locus requiritur, in quibus nulla quae certitudinem fiat assignatio praeponitur. Non itaque locus a genere uel specie negari potest in simplici consequentia, ut scilicet nulla habitudinis antecedit assignatio propter <ipsam> assignationem. Similiter nec locus a praedicato uel subiecto in his consequentiis in quibus assignatio praedicationis uel subiectionis non antecedit, denegari potest, /357/ immo in eis tantum assignari poterit, ut idem qui a genere uel a pari dicuntur, a praedicato possint assignari, uel qui a specie uel a pari, a subiecto. Quaecumque enim de altero praedicantur uel eis maiora sunt tamquam genera uel aequalia, et quae aliis supponuntur, uel sunt eorum species uel eis aequalia. Non est itaque locus a praedicato uel subiecto in rebus diuersus a loco a toto uel a pari uel loco a specie uel <a> pari, sed in comparatione habitudinis, secundum id scilicet quod tantum secundum praedicationem uel tantum secundum subiectionem alterum ad inferentiam alterius affertur. Potest enim idem secundum diuersos modos habendi se ad alterum in inferentiam ipsius adduci, ut 'homo' ad inferentiam 'animalis' uel secundum id simpliciter quod est ipsius subiectum uel tantum secundum id quod pars est diuisibilis uel etiam secundum id quod est species. Rursus: 'animal' ad 'hominis' inferentiam afferri potest uel secundum id quod tantum ut eius praedicatum consideratur uel secundum id quod tantum ut uniuersalius accipitur uel ut etiam genus ipsius. Ut tot possint esse regulae a subiecto quot sunt a parte diuisibili, uel tot a praedicato quot fiunt a toto uniuersali. A subiecto quidem hae:

     quicquid subicitur subiecto, et praedicato/357.20/

     quicquid praedicatur de subiecto, et de praedicato particulariter

uel

     quicquid remouetur similiter

A praedicato uero totidem fient secundum consequentis et antecedentis destructionem. Et hos omnes locos in simplicibus consequentiis sicut eos qui a parte sunt uel a pari, uel a toto uel a pari accipi conuenit. Qui ab ipsis in re quidem, ut dictum est, diuersi non sunt, uerum in compositis consequentiis eos nullo modo recipimus nec regulas illas compositarum consequentiarum quae uel a praedicato sunt uel a subiecto, maximas propositiones uocamus. Si enim ista consequentia:

     si omnis homo est animal, tunc si omne animal est animatum omnis      homo est animatus

locus a praedicato recte assignaremus, oporteret cum ex praedica[men]to argumentum traheretur, quaestionem a subiecto esse, quam quidem ex consequenti et diuidente ipsius oporteret constare, hoc modo: 'utrum si omne animal est animatum, omnis homo est animatus uel non'. Sed haec quaestio hypothetica est, non categorica, nec a subiecto dici potest, sicut nec a specie uel a pari dicitur, cum nec de inhaerentia /358/ uel modo inhaerentiae quaerat, sed tantum de consecutione inquirat.

Amplius: si a praedicato in composita hypothetica praedicta locus esset, oporteret in conuersione consequentiae locum esse a subiecto, cum uidelicet ita per contrapositionem conuertitur:

     si non si omne animal est animatum omnis homo est animatus, non      omnis homo est animal

quod quidem nullus recipit nec regulam etiam a subiecto componere nouit. Quod autem nec maximae propositiones illae sint quarum differentias a praedicato uel a subiecto assignant in compositis consequentiis, ex assu<mp>tione earum clarum est, cum uidelicet assignata differentiae habitudine non possit tota concludi hypothetica composita cui regula inducitur, sed tantum ipsius consequens. Cum enim proposita hac consequentia:

     si omnis homo est lapis, tunc si omnis lapis est asinus omnis      homo est asinus

talis inducitur regula:

     si aliquid praedicatur de aliquo uniuersaliter, tunc si aliud      praedicatur de praedicato uniuersaliter, ac de subiecto

atque ita ex ea assumunt:

     sed lapis praedicatur de homine uniuersaliter

ac deinde ita concludunt:

     quare si asinus praedicatur de lapide uniuersaliter, ac de homine      uniuersaliter

falsa quidem est tam assumptio quam conclusio. Nec id quod probandum fuerat et ad quod regula allata fuerat, id est tota composita consequentia, probatur, sed tantum consequens eius concluditur, ad quod uidelicet consequens hoc quod 'lapis' de 'homine' uniuersaliter praedicaretur operaretur, ut uidelicet inde in ea locus a praedicato contingeret, sicut supra monstratum est. Ad id enim praedicationis habitudo operari potest quod ipsa exigit, ipsa autem praedicatio 'lapidis' de 'homine' consequentem hypotheticam ueram reddit, quae ex ipsa sequitur, non totam hypotheticam compositam.

Non solum autem assignationem loci differentiae a praedicato uel subiecto in compositis hypotheticis non recipimus, sed ipsarum quoque ueritatem calumniamur. Sed prius ex eo nos expediamus quod ex syllogismis categoricis, quos necessarios certum est, originem huiusmodi /359/ consequentiae ducant hoc modo ut, cum in syllogismo duae propositiones ad tertiam antecedant, in huiusmodi consequentiis unaquaeque de antecedentibus propositionibus antecedit ad consequentiam ex alia et conclusione syllogismi coniunctam, ut sit talis syllogismus:

     omnis homo est animal      sed omne animal est animatum      quare omnis homo est animatus

ac talis consequentia:

     si omnis homo est animal, tunc si omne animal est animatum omnis      homo est animatus

Prima enim propositio syllogismi ad consequentiam ex assumptione et conclusione coniuncta<m> antecedit. At qui non bene ex syllogismo huiusmodi consequentiae firmitatem recipiunt, cum ex ipsis nullo modo probari possint, ac saepe plures propositiones ad aliquam antecedere concedunt, ut nullam ex antecedentibus ad consequentiam ex aliis iunctam antecedat, ueluti cum ab enuntiatione partium totum unius comprobatur. Saepe etiam in <categoricis> syllogismis praedicta regula cassatur ut in hypotheticis. Cum enim uerus sit iste syllogismus:

     si est homo est animal      sed est homo      ergo est animal

non possumus ex eo habere hanc consequentiam falsam:

     si est homo, tunc si quia est homo est animal tunc est animal

cuius uerum potest esse antecedens, consequens uero falsum. E categoricis etiam modis <incon>ueniens saepe contingit, ut eorum qui negatiuas praemittunt. Cum enim necessaria sit talis inferentia syllogismi:

     quoddam animal non est asinus      sed omne animal est animal      ergo quoddam animal non est asinus

falsa tamen est huiusmodi consequentia:

     si quoddam animal non est asinus, tunc si omne animal est animal      quoddam animal non est asinus

quippe uerum est antecedens et falsum consequens. Si enim consequens consequentia uera sit, ueram quoque istam necesse est:

     si omne animal est asinus, quoddam animal non est asinus

quod aperte falsum est. Amplius: cum uerus sit iste syllogismus:

     nullus homo est lapis      sed omnis margarita est lapis /360/      quare nullus homo est margarita

et istam secundum eam consequentiam recipiunt:

     si nullus homo est lapis, tunc si omnis margarita est lapis      nullus homo est margarita

in qua sese ab inconuenienti non liberabunt. Nam si quia nullus homo est lapis, uera est illa consequentia, et quia non est uera consequentia, quidam homo est lapis. Quare si non est uera illa consequentia, uera est ista:

     si omnis lapis est asinus, quidam homo est asinus

Ex particulari enim affirmatiua consequentiam illam secundum syllogismi formam non denegant quod si quia non est uera ista consequentia, uera est illa, et quia nulla uera est, aliqua est uera; quod omnino falsum est. Amp1ius: quis et istam nesciat falsam consequentiam:

     si nullus homo <est> necessario homo, <tunc est> non homo      <necessario homo>

Ex his quoque syllogismis qui solas affirmatiuas praemittunt in conueniens contingit. Si enim ex isto syllogismo:

     omnis homo est simllis brunello      sed Socrates est homo      quare est similis brunello

uerum eius antecedens esse et falsum consequens continget. Contingit enim ex consequenti consequentia quod si est homo, brunellus est. Si enim Socrates sit similis brunello, et brunellus ei; unde et ipse est <brunellus>.

Et sunt quidam qui determinationes huiusmodi consecutionem impedire dicunt nec eas cum determinationibus recipiunt; 'brunello' autem quod 'simile' apponitur, determinationem dicunt, quae respectu cuius similitudo conueniat, innuit. Aiunt enim ex his inconuenientia contingere in quibus determinationes proponuntur. Falsam enim hanc consequentiam ex determinatione dicunt:

     si omne animal praedicatur de se, tunc si Socrates est animal      Socrates praedicatur de se

cuius uerum est antecedens et falsum consequens. Nam si quia Socrates est animal Socrates praedicatur de se, et quia Socrates est animal Socrates est Socrates; quod falsum esse non dubitant.

Sed hi nimirum magis uerba quam uerborum sententiam attendunt. Si enim primae propositionis sensum attenderent, quae ait: 'omne animal praedicatur de se', profecto ad hoc inconueniens non procederent. /361/ In illa enim propositione unumquodque animalis indiuiduum sibi attribuitur, Socrates quidem sibi ipsi et Plato sibi et hic equus sibi et similiter unumquodque aliorum sibi, ac si scilicet ita diceremus: 'Socrates est Socrates', 'Plato est Plato', 'hic equus est hic equus', et similiter de aliis; ut uidelicet sit multiplex prima propositio per pronomen relationis. Unde si quis a subiecto procedere uoluerit, dicat de quolibet 'si Socrates est Socrates' et similiter de aliis, nec haec etiam determinatio impedimento erit sententiae, quae potius quam uerba est insistenda. Nulla enim inferentiae regula, etiam ea quae est syllogismi, si ad uerba consequentiae referatur, uera est; determinatio uero tantum in uocibus consistit, cum solae uoces determinent, quae solae significant. Sed nec etiam terminorum simplicitas ueram custodit consecutionem ex praedicatione, quod quidem ex omni manifestum est casuali uel accidentali praedicatione uel quandoque naturali. Casua1iter autem alterum de altero praedicatur, quando ex natura subiecti nulla est certitudo praedicationis, ut 'sedens' de Socrate, circa quod ipse facile alteratur. Accidentaliter autem ut 'coloratum' de corpore subiecto, cuius tamen determinata est praedicatio secundum actum rerum sempiternum et generalem. Naturaliter autem de altero praedicatur quod ei substantialiter inest, ut 'animal' uel 'rationale' de homine. In his autem omnibus manifestum est fallere dispositiones consequentiarum quae ex syllogismo assumi recte uidentur, ueluti istae:

     si omnis homo est corpus, tunc si omne corpus est substantia      omnis homo est substantia

     si omne corpus est coloratum, tunc si omnis homo est corpus omnis      homo est coloratus

     si Socrates sedet, tunc si Socrates stat quoddam sedens stat

Quod istae omnes falsae sint ex antecedentium ueritate et consequentium falsitate apparet. Quod autem consequens prioris consequentiae falsum est ex tractatu loci a genere manifestum est; de consequenti etiam secundae clarum est, cum nulla sit necessitate subnixum; tertiae autem consequens omnino falsum constat esse, cum eius antecedens possibile sit ac consequens impossibile: impossibile enim est quod haec dicit propositio: 'quoddam sedens stat'.

     Si autem consequens esse impossibile est, et antecedens

et /362/

     si antecedens possibile est esse, et consequens.

Idemque de 'necessario' ac 'uero' intelligendum est quod de 'possibili'; idem uero de 'falso' quod de 'impossibili', quorum utrumque abnegatiuum est. Falsa itaque omnino est ea consequentia quae ait:

     si Socrates stat, quoddam sedens stat

etiam ipso sedente. Neque necessaria est, cum ueritatem perpetuam non teneat, quod ex eo clarum est quod eius antecedens absque consequenti saepe contingere solet. Amplius: cum omne rationale et mortale sit homo, falsa tamen est haec consequentia:

     si est rationale et mortale, est homo

sequitur enim ex ea:

     si est Deus et agnus, est homo

Rursus: cum omne gressibile <et> bipes sit homo, falsum tamen est quod:

     si est gressibile et bipes, est homo

sequitur enim ex ea:

     si est bos et coruus, est homo

Errant itaque quicumque his <com>positis consequentiis ex affinitate syllogismorum credunt, cum nulla sint necessitate subnixae. Sed nec etiam simplices, quarum potius dispositio locum uel a praedicato uel a subiecto esse pateretur eorumque assignationi competeret, ueritatem ullam ex ui praedicationis uel subiectionis recipiunt, ut cum istae uerae sint:

     si est homo, est animal

     si non est animal, non est homo

licet 'homo' 'animalis' subiectum sit, 'animal' uero 'homini<s>' praedicatum, nequaquam tamen aut ista ex praedicato aut illa ex subiecto uim suae necessitatis contrahit, immo ex generis aut speciei natura, quae est huiusmodi ut alterum absque altero nullo modo consistere queat. Praedicatio autem uel subiectio tantum ad actum rerum, qui transitorius est ac uariabilis, non ad naturam necessitatis pertinet.

Sunt tamen qui ex loco a praedicato uel subiecto ueritatem consequentiae uelint os tendere in his quae a genere uel <a> specie ueniunt consequentiis, uel etiam in his omnibus quae inter praedicatum ac subiectum necessariae proponuntur. Nec nos quidem denegamus uim inferentiae uel praedicatum uel subiectum habere, sed non ex eo simpliciter quod sunt uel praedicatum uel subiectum, sed potius ex eo quod sunt uel genus uel species. Unde potius ad ueritatis comprobationem /363/ a specie uel a genere locus est assignandus quam a praedicato uel subiecto. Quorum maximae propositiones inuiolabiles consistunt; illae autem a praedicato uel subiecto ubique falsae. Quod enim de omni egerit praedicato uel subiecto, uerum esse non potest, cum id quod de omnibus dixerit, in quibusdam non inueniatur. Aeque enim haec propositio: 'omnis homo est <non> Socrates, propter unum falsa est, ac si propter mille. Similiter et istam regulam generalem:

     quicquid subicitur subiecto, et praedicato

falsam esse ubique certum est, quia nusquam id quod ipsa dicit, de omnibus contingit.

Sunt tamen miseri quidam qui eam ueram esse confirment:

     ubicumque species posita ponit genus

Sed nec ibi nec alibi uera est, cum nec ibi nec alibi id quod ipsa de omni praedicato ac subiecto proponit, contingat. Neque enim ipsa tantum continet sensus earum consequentiarum quae necessariae inter speciem et genus proponuntur, sed quaecumque inter quaelibet subiecta ad quaelibet sua praedicata fieri possunt. Cum ergo in quibusdam deficiat quod ipsa dicit, non potest in omnibus esse, sicut eius sententia tenet. Secundum autem propriam sententiam uniuscuiusque enuntiationis ueritas seu falsitas est pensanda, ut si ipsa de omnibus egerit, in omnibus quod ipsa proponit <uera> inueniatur, alioquin pro falsa teneatur.

Licet autem praedicatio aut subiectio nullam consecutionis necessitatem teneant, maximam tamen probabilitatem habent, cum ex eis argumenta ad aliquid probandum adducuntur, eo scilicet quod si propositioni resistere uolumus calumniantes consecutionem, adiuncta antecedenti propositioni altera propositione quae praedicationem uel subiectionem assignat, ad conclusionis concessionem cogemur; ueluti si proponatur: 'omnis homo est corpus', huic tamen non adquiescamus: 'omnis homo est coloratus', adiungenda est antecedenti propositioni 'omne corpus est coloratum', ut in modum syllogismi consequentia composita nulla possit impediri contradictione. Cumque apposita antecedenti propositio certa sit, nihil plus de antecedenti per concessionem consequentis probandum est quam una tantum propositione apposita. Ideoque eas saepe recipimus, postquam de praedicatione aut subiectione certi sumus, cum ex eorum antecedentibus facile concessioni consequentium adquiescimus; cum tamen ueris indigemus consequentiis, nullo modo eas admittimus; ueluti cum medias hypotheticas componimus, quarum /364/ ut extremitates cohaereant, firmum ex necessitate uinculum oportet interponi.

Patet autem ex simplicibus compositas quoque necessarias non esse, sed tamen illas quoque maxime probabiles uideri; in quibus quidem nullo modo uel a <subiecto uel a> praedicato locus debet responderi, sicut supra docuimus. Sed si qui forte eas recipiunt, communem in eis ab antecedenti locum assignent, secundum id scilicet quod categorica ad hypotheticam antecedit, talemque maximam propositionem adaptent:

     posito antecedenti ponitur consequens

quod autem categorica ad hypotheticam antecedat, id est quod uera sit illa consequentia, regula illa supra inducta, quam non esse maximam propositionem diximus:

     si aliquid praedicatur de aliquo uniuersaliter, etc.

illud ostendant; de qua quidem assignatio habitudinis ad probationem consequentiae fieri non potest, ut supra diximus; sed quaedam ipsius coaptatio ad terminos sufficiat, hoc modo facta ut si hoc de illo praedicatur, tunc si illud aliud praedicatur de hoc, et de illo. At fortasse ita constare debent huiuscemodi consequentiae, quarum antecedentia habitudines terminorum praeponunt, ut ex ipsa assignatione ueritas earum sit manifesta uel falsitas, ut nec locus nec maxima propositio sit ulterius requirenda.

Sunt autem qui a causa locum iudicant assignandum quando assignatio habitudinis antecedit, putantes habitudinem terminorum causam ueritatis consequentis, ueluti cum dicitur:

     si animal est genus hominis, tunc si non est animal non est homo

hoc quod animal est genus hominis, causa<m> posterioris consecutionis dicunt. Sed potius effectus quam causa dicendum est, cum sit natura et tempore posterius. Semper enim quod consequentia dicit in re fuit, non tamen semper homo fuit animal.

                            AB ANTECEDENTI VEL CONSEQUENTI

Nunc autem ad locos ab antecedenti uel consequenti descendamus. Est autem antecedentis et consequentis [si] genus triplex. Accipiuntur enim in designatione rerum inter quas uis inferentiae /365/ consistit, secundum quod Boethius in Topicis ait: item species antecedit et genus sequitur"; totum etiam partem antecedit; accipiuntur quoque in demonstratione propositionum consequentiam constituentium uel eorum quae ab ipsis dicuntur. Cum enim in Hypotheticis suis Boethius consequentiae constitutionem ex categoricis propositionibus ostenderet, ait illam quae prima est antecedens ac quae posterior est consequens appellari, secundum id uero quod nomina sunt eorum quae a propositionibus dicuntur, ipsa in Topicis definiuit dicens: "antecedentia sunt quibus positis statim id quod consequens est necesse est sequi;" secundum quam etiam significationem regulas eorum proferimus, has scilicet:

     posito antecedenti ponitur consequens

et caeteras, quas in sequentibus ponemus. At quoniam praeposita antecedentis definitio superius est expedita, cum de ueritate hypotheticarum enuntiationum ageremus, restat solum regulas antecessionis et consecutionis apponere.

Sunt autem hae ab antecedenti:

     posito antecedenti ponitur consequens

id est existente antecedenti existit consequens, ueluti cum 'Socratem esse hominem' sit antecedens ad 'Socratem esse animal,' cum ita sit in re quod Socrates sit homo, ita necesse est esse quod sit animal. Sed haec quidem loci assignatio haecque maxima propositio, quae omnibus generaliter consequentiis ueris potest aptari, nullam uidetur probabilitatem facere ideoque omnino superuacanea uidetur. Nam quicumque de ueritate consecutionis dubitauerit, et hoc illius esse antecedens non receperit et econuerso. Unde si alia possit assignatio loci fieri, semper ista praetermittenda est, ut in praemissa consequentia potius a specie locus quam ab antecedenti est assignandus. Alia:

     quicumque infert antecedens, et consequens

ueluti cum 'Socrates est homo' sit antecedens ad 'Socrates est animal', quicquid exigit hoc esse et illud, ac si ita dicatur:

     si quare Socrates est risibilis Socrates est homo, et quia est      risibilis est animal

Sunt autem aliae duae a consequenti, haec scilicet:/365.35/

     destructo consequenti destruitur antecedens

hoc modo: /366/

     si non est animal, non est homo

Cum enim 'Socrates est animal' sit consequens ad 'Socrates est homo', si ipsum non fuerit, nec antecedens erit. Et est notandum quod hic quoque, sicut in omnibus consequentiis diximus, generalis locus ab antecedenti assignari potest ac supraposita regula induci; cum uidelicet dicimus:

     si non est animal, non est homo

secundum id scilicet quod tota praecedens negatio antecedens est posterioris; secundum uero partes negationum, id est affirmationes quae perimuntur, a consequenti tantum esse poterit. Nota quod haec quoque regula:

     destructo consequenti destruitur antecedens

generaliter, sicut illa ab antecedenti, uidetur omnibus consequentiis posse induci, etiam isti:

     si Socrates est homo, Socrates est animal

Sic enim solebam ipse eam, memini, exponere: destructo consequenti destruitur antecedens id est: destructio consequentis infert destructoriam antecedentis; unde 'Socrates non est animal' antecedit ad 'Socrates non est homo, <et ista 'Socrates est homo' est destructio 'Socrates non est homo,> et ista 'Socrates est animal' est destructio 'Socrates non est animal; quare ista 'Socrates est homo' infert illam 'Socrates est animal'. Et tunc quidem semper oportebat attendere quasi praecessisset per conuersam propositae consequentiae contrapositionem. Sed tunc quidem non a consequenti locum assignare poteramus, sed a destructoria consequentis. Neque enim 'Socrates est homo', quod praecedit, consequens est ad 'Socrates est animal', sed destructoria diuidentis sequentis ad diuidentem illius. Aeque enim et affirmatio negationem et negatio perimit affirmationem, secundum id scilicet quod inuicem sunt oppositae. Ut autem a consequenti locum assignare possimus regulae suprapositae, his tantum consequentiis eam inducamus quae ex utrisque negatiuis iunguntur. Sed tunc quidem non ex omni consequentia ab antecedenti in consequentiam parem a consequenti poterimus incidere, nisi saepe negationes negationum fecerimus, ueluti cum talis proponatur consequentia:

     si non est animal, non est homo

in qua ab antecedenti quoque locum esse diximus, secundum id scilicet quod negatio antecedit <ad> negationem, si quidem destructo consequenti destruere antecedens uelimus, id est negato hoc illud negare, dicamus:/367/

     si non-Socrates non est homo, non-Socrates non est animal

Sicut enim in Libro Categoricorum Syllogismorum diximus nihil prohibet quamlibet propositionem habere propriam negationem sui totius remotiuam, siue illa fuerit affirmatiua, siue negatiua. Similiter et quando de consequentia ex affirmatiua et negatiua iuncta, uel econuerso, in parem conuersam incidere uoluerimus secundum hanc regulam:

     si aliquid antecedit ut aliud consequatur, si id quod consequitur      non fuerit, nec id quod antecedit

negationum negationes secundum uerba regulae fieri conuenit. Non tamen denego minus esse consequentiam ueram si per affirmatiuas negationes destruerentur, sed minime ad uerba regulae has destructiones attinere uideo, nisi fortasse ita dicatur:

     si aliquid infert aliud, diuidens illati infert diuidentem      inferentis

Et sunt quidem nonnulli qui hanc regulam simplicem non nouerint:

     destructo consequenti destruitur antecedens

quamuis eam in Topicis Boethius ponat, sed tantum hanc compositam:

     si aliquid infert aliud, destructo consequenti destruitur      antecedens

hoc modo:

     si quia est homo est animal, et quia non est animal non est homo

In hisque tantum compositis locum a destructione consequentis, id est a destructo consequenti, assignant, quem nos potius a pari secundum contrapositionem assignandum esse supra meminimus.

Sed mirum est quare conuersa consequentia locum a posteriori habitudine nesciat assignare, cum id in omnibus aliis consistat. Cum enim hic sit locus a specie:

     si est homo, est animal

-- cum scilicet species antecedit --, si conuertatur consequentia hoc modo:

     si non est animal, non est homo

a genere esse oportet. Idem quoque in omnibus est attendendum, ut uidelicet in conuersione terminorum conuersio habitudinum in assignatione locorum custodiatur. Sed nec a consequenti debet responderi differentia compositae regulae nec ipsa est maxima propositio dicenda nec quamcumque ex antecedenti suo innuunt terminorum habitudinem, ut consequens hypothetica uera sit, sicut in tractatu loci a praedicato uel subiecto dictum est. Nec ista consequentia quidem composita: /368/

     si quia est homo est animal, et quia non est animal non est homo

uera est ex eo quod esse animal ad esse hominem consequatur; aeque enim, si non consequeretur, uera esset tota composita, ut ista:

     si quia est homo est lapis, et quia non est lapis non est homo

--, immo eoquod ex altera consequentiarum altera secundum contrapositionem aequipollens redditur. Sed fortasse in his per contrapositionem consequentiarum conuersionibus contingere eamdem consequentiam duas conuersiones habere, ut si isti:

     si non est animal, non est homo

et ista datur:

     si est homo, est animal

et ista:

     si non non est homo, non non est animal

Est haec quoque a consequenti regula:

     quicquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens

hoc modo:

     si quia est animal est substantia, et quia est homo est      substantia

unde 'esse animal' ad 'esse hominem' consequitur; quare 'esse substantiam' ad 'esse animal' consequitur et ad 'esse hominem'. Sunt ita<que> duae ab antecedenti, duae a consequenti maximae propositiones. Si quae uero aliae regulae a consequenti uel ab antecedenti nasci uideantur, non sunt multae aliae <quam> quas in Introductionibus nostris posuimus, quae uidelicet habitudines antecessionis et consecutionis, ex quibus sequentes hypotheticae uerae sunt, ex antecedenti innuant. Illae quidem, etsi uerae sint, pro maximis propositionibus non sunt recipiendae, sicut ex tractatu superiori maximarum propositionum manifestum <est>. Cum autem sint, ut dictum est, quattuor maximae propositiones ab antecedenti et consequenti, duae quidem utrimque, posteriores quidem tantum compositis hypotheticis aptantur, primae uero etiam simplicibus, ubi etiam caeteri loci uel a specie uel a genere uel a caeteris habitudinibus possunt assignari, qui nullo modo compositis hypotheticis secundum quosdam assignantur. Sed et eos quoque non inconuenienter in compositis possumus assignare. Cum enim tales proponimus hypotheticas compositas:

     si quia Socrates est homo est animal, et quia est homo est      substantia

     si quia Socrates est animal est substantia, et quare est homo est      substantia

/369/ in illa quidem a specie, in ista uero a genere possumus assignare talesque maximas propositiones componere:

     quocumque posito ponitur species in aliquo, eodem posito ponitur      genus in eodem

     quicquid autem ponitur posito genere in aliquo, idem ponitur      posita specie in eodem.

Unde animal est species substantiae; quare si posito 'Socrates est homo' 'animal' ponitur in Socrate, eodem posito substantia ponitur in eodem; cuius talis est sensus:

     si aliquid exigit speciem praedicari de aliquo, idem exigit genus      praedicari de eodem

Ac de locis quidem inhaerentibus expeditum est.

                                       DE EXTRINSECIS

Nunc uero tractemus extrinsecos. Quorum alii ab oppositis, alii ab immediatis assignantur, qui quidem non tam in re quam in diuerso probationis modo discrepant. Idem enim ad alterum et oppositum est et immediatum, ueluti sanum ad aegrum, homo ad non-homo. Sed tunc quidem inferentiam secundum naturam oppositionis pensamus, cum altero posito alterum tollitur, hoc modo:

     si est sanum, non est aegrum

tunc uero secundum immediationem, cum altero ablato alterum ponitur, hoc modo:

     si non est sanum, est aegrum

Sed nunc quidem prius locum ab oppositis exsequamur. /369/

                                        DE OPPOSITIS

Quattuor modis opposita Aristoteles disgregauit; alia enim relatiua, alia contraria, alia habitum et priuationem, alia affirmationem et negationem uocauit. Et stricte quidem Aristoteles opposita in hac diuisione accepit, eas uidelicet tantum oppositiones quae ad unum possunt esse. Unius enim relatiui unum tantum est relatiuum, ut paternitatis filiatio; unius contrarii unum, ut albedinis nigredo; unius habitus una priuatio, ut uisionis caecitas; unius affirmationis tantum una propria et simplex negatio, ut 'omnis homo est albus', <'non omnis homo est albus'>. Largius autem oppositionem accipientes omnia quoque illa uocamus opposita quae sese in eodem non patiuntur, ut sunt etiam /370/ homo et asinus, homo et equus uel lignum uel lapis et quicquid hominis naturam expellit; quae quidem Boethius in Primo Hypotheticorum disparata uocauit, quae etiam opposita dici innuit in Libro Diuisionum, cum omnem generis diuisionem per opposita fieri dixit ac commune praeceptum de diuisionibus secundum accidens tradidit dicens quicquid in ipsi<s> diuiditur per opposita segregari.

Large itaque oppositionem accipientes <omnia> ea dicimus opposita quae sese circa idem expellunt, et horum quidem alia in significatione, alia in essentia tantum, alia in adiacentia, alia in respectu sibi aduersantur. Sunt autem in significatione uoces oppositae, modo quidem complexae uoces, ut affirmatio et negatio de eodem, quae simul uerae esse non possunt, modo incomplexae, ut haec nomina 'homo' 'equus', quae eidem simul conuenire non possunt. In essentia uero oppositae sunt quaelibet diuersae rerum essentiae, ut albedo et nigredo. Sed horum alia in essentia tantum opposita, ut albedo et duritia, alia etiam in adiacentia, ut albedo et nigredo. Sicut enim in eadem re[s] non potest simul esse albedo et nigredo, ita nec simul ea participare, id est simul alba esse et nigra. In respectu uero opposita relatiua dicimus, quae quidem, cum eidem simul adiaceant, numquam eodem respectu conueniunt; cum enim eumdem et patrem et filium esse ad diuersos contingat, ad eumdem non potest contingere. Sed fortasse in quibusdam uidetur id fallere. Idem enim eiusdem secundum diuersas scientias et discipulus et magister poterit esse; sed si non in personis, saltem in scientiis respectus uariatur. <Idem quoque eiusdem et antecedens est et consequens et praedicatum et subiectum>.

Sed nunc quidem in ui oppositionum quas Aristoteles ad tractandum elegit, proprietates ac differentias uberius planiusque assignemus.

                                        DE RELATIVIS

Unde in relatiuis, quorum natura in praedicamento ipsorum diligenter pertractata est, non <est> diutius immorandum. Quae quoniam simul esse diximus neutrumque alio prius uel posterius esse constat, 'prioris' tantum modos seu 'simul' ad relatiuorum discretionem in praesenti tractare sufficiat. /371/

            DE 'SIMUL'

'Simul' itaque plures modos Aristoteles computat. Quaedam namque secundum tempus simul esse docuit, quaedam uero secundum naturam. Secundum tempus autem ea simul esse dixit quaecumque generata sunt uel facta in eodem tempore; et hanc quidem primam et propriam significationem 'simul' appellauit, quae etiam magis est consueta. Quae uero naturaliter simul dicuntur, duobus modis subdiuisit. Nam et ea simul secundum naturam esse dixit quae ad se mutuo conuertuntur, -- ita ut neutrum causa sit alterius, ut sunt relatiua; si enim relatiuorum alterum alterius causa esset, prius naturaliter esset --, et ea quae secundum eamdem generis diuisionem consistunt et contra se in diuisione eiusdem generis tamquam diuidentia ipsum ponuntur, ut uolatile, inquit, et gressibile et aquatile in diuisione animalis. Genus autem prius est ipsis, ut es secundo modo 'prioris' apparebit.

            DE PRIORI

Sunt autem 'prioris' modi quattuor a philosophis pluribus confirmati; quintus autem ab Aristotele inue<n>tus et adiunctus creditur. Primus quidem modus et proprietate et inuentione dicitur secundum temporis praecessionem, ut quaelibet res alia quam in tempore praecessit, prior secundum tempus dicitur. Secundus uero est secundum non-conuersionem inferentiae, ut quod ab altero tantum infertur, non etiam ipsum infert, ut unum duobus prius est. Si enim duo sunt, et unum est, sed non conuertitur. Sic quoque si species sit, genus erit, sed non econuerso. Tertius autem modus est secundum ordinem, ut quae prior in dispositione uersus scripta est littera. Quartus uero secundum diuersitatem consideratur, ut qui in familiis praesunt, alii<s> priores appellantur. Quinto autem modo priora dicuntur quae ad ea quorum causae sunt, mutuam habent inferentiam, -- ut essentia, inquit, rei ad diuersitatem propositionis: quia enim in re est quod propositio dicit uel non est, uera uel falsa est propositio --, et ad se mutuo consequi uidentur, ut uidelicet si ita est in re ut dicit propositio, uera est ipsa et econuerso. In quo tamen attendendum est priori consequentiae ad necessitatis firmitatem supplendam esse constantiam, quod scilicet ipsa propositio fiat. Saepe enim contingit rem esse uel non esse et nullam fieri quae illud dicat propositionem; unde nec ueram eam esse nec falsam. /372/

Sunt autem qui constantiam non apponendam esse iudicant, ut simplicem seruent conuersionem, uim quidem facientes in eo quod propositio illud dicere dicitur, ueluti cum ita proponitur:

     si ita est in re ut dicit propositio, tunc uera est ipsa      propositio

Dicunt enim in eo quod propositio dicit, existentiam propositionis contineri; aliter enim non diceret, nisi fieret. Sed si in eo quod propositio dicit, uim faciant, profecto non inferentiam causae attendunt. Non enim essentia rei ut a propositione designata, prior est ueritate propositionis, immo simul cum ea, cum sine ea nullatenus possi[n]t consistere. Profecto nec Aristoteles de dictu propositionis mentionem facit, cum ait: "esse namque hominem conuertitur ad ueram de se orationem; nam si est homo, inquit, uera est oratio qua dicitur quia est homo."

Sed et secundae consequentiae, quae ait: 'si uera est oratio, ita est in re....' uidetur constantia apponenda esse. Falsa namque uidetur haec consequentia quod si <'Socrates> est homo' est uera, id est dicit illud quod in re est, inde Socrates sit homo. Si enim quia 'Socrates est homo' dicit illud quod in re est, Socrates est homo, et quia dicit Socratem esse hominem Socrates est homo; quod falsum est. Non enim, ut Aristoteles docuit, propter enuntiationem propositionis res erit uel non erit. Amplius: si quia 'Socrates est homo' dicit illud quod in re est Socrates est homo, et quia 'Socrates est homo' dicit brunellum esse asinum Socrates est homo; quod etiam nullo modo procedit. Potest autem simpliciter <inferri> ex eo quod 'Socrates est homo' dicit illud quod in re est, quod illud quod in re <est> dicitur ab ipsa. Sed non quod illud determinate quod ipsa dicit sit in re sine constantia infertur, hac scilicet: 'cum illud quod ipsa dicit existens in re, sit 'Socrates est homo', tunc 'Socrates est homo' in re est, quod est dicere: 'Socrates est homo'.

Sed fortasse dicitur nec adhuc ualere cum apposita constantia consecutio, nisi imponamus quod totum illud quod dicit, sit 'Socrates est homo'. Neque de hac propositione multiplici: 'latrabile animal est canis', quae trium propositionum continet sensus, uidetur uerum quod si ipsa dicit illud quod in re est, et illud quod in re [est] existens dicit, sit 'latrabile animal est latrabile animal', quod inde latrabile animal sit latrabile animal; illud enim quod ipsa dicit, aliud posset esse quam 'latrabile <animal> est latrabile <animal>'. Ut ista uera uideatur consequentia, ita dicendum est:

     si 'Socrates est homo, dicit illud quod est <in re> et illud quod      ipsa /373/ dicit sit tantum 'Socrates est homo', tunc Socrates      est homo

Videtur tamen posse probari proposita consequentia, haec scilicet:

     si 'Socrates est homo' dicit illud quod in re est, tunc illud      quod in re est dicitur ab ipsa; quare et illud quod dicitur ab      ipsa in re est; unde 'Socrates est homo' in re est, quippe id      tantum ab ipsa dicitur. Si uero in re est 'Socrates est homo',      ipse re uera homo est.

Sed haec quidem argumentatio similis est ei quae ostendere uidetur quod si haec diuisio: differentia alia diuisibilis, alia constitutiua fit per opposita, 'diuisibile' et 'constitutiuum' sunt opposita; quod nequaquam procedit. Multae enim per opposita diuisiones fiunt quae per ista non fiunt, cum scilicet opposita non sint, immo nullae quae per opposita tantum fiunt, per ista fiunt, cum haec scilicet non sint opposita. Sic igitur suprapositam argumentationem soluimus, cum dicimus: ''Socrates est homo' dicit illud quod est in re', particulariter et indeterminate, non singulariter et demonstratiue, ponitur, ac si scilicet ita diceremus: 'dicit quiddam quod in re est'. Similiter et cum dicitur: 'illud quod in re est dicitur ab ipsa' particulariter sumendum est hoc modo: 'quiddam quod est in re dicitur ab ipsa'. Cum autem et ita conuertitur: 'illud quod dicitur ab ipsa est in re', particulariter, non singulariter, sumendum est; alioquin conuersa non esset, cum in praedicato aliquid singulare non poneretur. Talis est ergo ac si diceremus: 'quiddam quod dicitur ab ipsa est in re'. Sed iam hinc [iam] non prouenit quod 'Socrates est homo' sit in re, licet illud quod ipsa dicit et 'Socrates est homo' sit idem, quippe ex particulari singularis hoc modo non prouenit, nec tunc etiam quando ad plura sese non habet factus particulariter quam singularis, ueluti hic:

     si quidam Phoenix uiuit, hic Phoenix uiuit

Si quis autem uerba calumnietur cum dicitur 'quiddam quod haec propositio dicit est in re', eoquod 'quiddam' male uideatur apponi ei quod non est uniuersale, nihil ad sententiam consequentiae quae de destructionibus non agit, sed per constructiones, nec ex uitio constructionis, nullum rei uitium infertur. Si quis autem hanc consequentiam:

     si quiddam quod haec propositio dicit 'Socrates est homo' est in      re, tunc 'Socrates est homo' est in re

ex proprietate paritatis uelit confirmare, non est audiendus. Nullam enim recipimus consequentiam ex natura huius paritatis, quam in quibusdam uidemus deficere. Licet enim 'pater Socratis' et 'Sophroni<s>cus' paria dicamus, falsa tamen est omnino haec consequentia: /374/

     si Sophroni<s>cus est, pater Socratis est

ex qua scilicet ostenditur:

     si Sophroni<s>cus est, Socrates est

Ex eo namque quod pater Socratis est, Socratem esse comprobatur hoc modo:

     si pater Socratis est, quoddam ens est pater Socratis unde et      Socrates est filius cuiusdam entis, et ita ipse est

Erunt autem fortasse qui et eam consequentiam quam supra innuimus:

     si 'Socrates est homo' dicit 'brunellus est asinus', dicit illud      quod in re est

calumniari uelint, cum non semper 'brunellus est asinus' in re sit nec in antecedenti consequens habeatur, ideoque ei quoque contradicent consequentiae quam superius fecimus:

     si quia 'Socrates est homo' dicit illud quod in re est Socrates      est homo, et quia ipsa dicit 'brunellus est asinus' Socrates est      homo

Unde et hoc in consequenti adiungimus:

     ...et quia ipsa dicit 'brunellus est asinus' quod in re est,      Socrates est homo

quae quidem consequentia non minus falsa est.

Haec autem ad relatiuorum discretionem hoc loco dicta sufficiant. Caetera uero quae de ipsis dicuntur, in praedicamento ipsorum diligenter tractauimus.

                                       DE CONTRARIIS

Nunc autem secundam oppositorum speciem tractemus, quae in contrariis continetur; quae quidem ideo contraria excellentia oppositionis nominantur, eo uidelicet quod maxime sibi sint aduersa ac prima fronte opposita. Cum enim idem ad diuersa contingat oppositum, omne ad id contrarium dicitur quod maxime est ei aduersum, ut cum 'pauperi' et 'diues' et 'superabundans' opponatur, et 'auaro' 'largus' et 'prodigus', et 'pauido' 'fortis' et 'temerarius', illa tamen contraria ei<s> sunt <quae> quam longissime dissident, 'pauperi' quidem 'superabundans', 'auaro' 'prodigus', 'pauido' 'temerarium'; uincunturque omnes caeterae oppositiones aduersitate contrariorum. Neque enim adeo aduersantur sibi caeterae oppositiones. Relatiua quidem in eodem et simul contingit esse,

             DE MAIORI OPPOSITIONE CONTRARIORUM QUAM RELATIVORUM

contraria uero numquam, ut idem numquam simul est et album et /375/ nigrum uel bonum et malum uel calidum et frigidum; sed idem simul pater est et filius, et magister et discipulus, licet diuersis respectibus. Sed fortasse in contrariis generibus id non potest seruari, ut in uirtute et uitio, motu et quiete, quae in eodem simul reperiuntur per quaedam sua inferiora; quae contraria non sunt, sed sibi consentientia. Idem enim et auarus est et castus, et qui quiescit in loco, secundum alterationem mouetur; unde eadem res simul et uirtutem <et> uitium et quietem et motum habet, quae contraria genera Aristoteles appellat. Sed constat ipsum quoque omnino respuere in eodem contraria, ut supra meminimus, ex ea uidelicet probatione qua magnum et paruum, quae in eodem, diuersis tamen respectibus, uidebat, contraria non esse conuincit.

Sunt autem quidam qui contraria genera in eodem esse non abhorrent, sed contrarias species in eodem esse impossibile confitentur. Dicunt enim quod cum omnia accidentia per indiuidua in subiecta ueniant, et ipsa contraria genera per indiuidua sua subiectis contingunt. Quae quidem indiuidua primo speciebus sunt supposita, quae eorum sunt tota substantia, ut uirtus et uitium quae in hoc homine per hanc castitatem et hanc auaritiam recipiuntur, quae indiuidua sunt castitatis et auaritiae, quae inuicem species non sunt contrariae. Quodsi genera contraria per indiuidua specierum non contrariarum in eodem contingant, non est inconueniens, quippe ipsa contraria non sunt eorum tota substantia sicut species. Verum species contrarias esse in eodem per aliqua sua indiuidua illud prohibet quod nec ipsarum indiuidua in eodem possunt esse, quorum sunt tota substantia ea quae sunt contraria, utpote species; ideoque inquiunt Aristotelem bene negasse magnum et paruum, quae contraria tenebantur, in eodem esse, quae species, non genera, esse constabat.

Sunt autem et qui species contrarias in eodem posse consistere non denegant. Nec eam quidem <sententiam> confitentur duxisse ad uersarium ad inconueniens in rei ueritate, sed ad tale quod pro inconuenienti habebat. Tam namque desipientem aduersarium inducunt, qui, ex eo quod contraria in eodem esse dicerentur, crederet ea in eodem esse in ui contrariorum, id est secundum id quod se expellunt; quod est inconueniens. Sed quis tam desipientem aduersarium inueniat aut quis philosophus ad uerae confirmationem sententiae falsum ac sophisticum inconueniens adducat? Sic enim quodlibet etiam uerum improbare /376/ posset. Quis etiam, si quidam in eodem contraria reciperet quaedam, crederet eum pro inconuenienti adduxisse quod contraria essent in eodem uel saltem non determinasse inconueniens pro qualitate contrariorum? Omnia itaque contraria in eodem esse negamus, sicut et Ipse in eodem docuit: "sed nihil est, inquit, quod uideatur simul contraria recipere posse," postque contrariorum exempla adicit: "nihilque aliud simul contraria suscipiet."

Sed <si> nulla in eodem sint contraria, quomodo uirtutem et uitium, quae contraria genera dicit, contraria dicemus, quae in eodem uidemus? aut cum genus ipsa sit specierum omnium collectio, quasdamque ex istis speciebus contrarias, quasdam non contrarias uideamus, quomodo ipsum genus contrarium dicere possumus? Sunt autem in uirtute quaedam species contrariae, quaedam non, ut sunt illae quae sunt mediae contrariorum uitiorum, ut pauidi et temerarii forte, prodigi et auari largum, de quibus Horatium dixisse recorder:

     uirtus est medium uitiorum <et> utrimque reductum

Nam largitas et fortitudo extremis contrariis quasi composita uidentur, et ex utrisque aliquid mutuare, sed id quod ex hoc recipit cum eo quod ex illo assumit [ob]temperare. Largus enim dicitur qui rationabiliter et secundum temporis opportunitatem sua modo distribuit, modo conseruat, et fortis uel audax cuius rationabiliter mouetur animus ut modo se ad pugnam erigat modo extrahat secundum temporum discretionem. Unde et qui fortis est, temerario accedit ineo quod resistit, ac pauido in eo quod desistit, cum uterque alterum tantum sine discretione cognoscat, temerarius quidem semper in surgere, pauidus uero semper in recedere. Sic quoque et largus in eo quod sua distribuit, prodigo consentit, in eo uero quod propria conseruat, auaro congruit. Sicque media uitiorum ex utrisque extremis Flaccus meminit esse reducta, quasi ex utraque parte aliqua[m] decerperent, quae ipse quoque uirtutes appellat. Cum ergo quaedam uirtutis species contrariae sint ac quaedam contrariae non sint, quarum generalem uirtutis collectionem contrariam dixit, aut fortasse ea quae media sunt uitiorum Aristoteles non uirtuti sed sapientiae supposita putat, eo scilicet quod in rationabili consideratione, ut dictum est, consistant, aut ea quae media sunt, unum in natura non aestimat sed diuersa, secundum id scilicet quod ex diuersis /377/ est iunctum, ut medius color ex albedine et nigredine, uel tepor ex calore et frigore, inter quae sunt media. Hae namque minutiae albedinis illis minutiis nigredinis iunctae unum faciunt medium colorem, quasi diuersa puncta lineam, ubique omnes minutiae simul fundantur, et medius color ex eis coniunctus; quippe nihil aliud est quam ipsae simul; atque hoc modo recte contrarium genus uirtutem dixit, cuius omnes species contrarias credidit, ac si non uideatur his qui Ethicam uerius insistunt. Si quis itaque uirtutem et uitium in eodem esse monstrauerit, profecto contraria in eodem esse conuincet, sed numquam quae inter se contraria sint, in eodem reperiet; non sunt enim castitas et auaritia sibi contraria, sed aliis. Omnes quoque species motus et quietis contrarias esse arbitratus est, secundum quod etiam singulis in tractatu motus assignat contraria. Unde et haec quoque genera recte contraria uocauit. Sed numquam ex hoc potest ostendi ea quae inter se contraria sunt, in eodem contingere; quippe non quilibet motus cuilibet quieti contrarie opponitur. Unum enim tantum, ut dictum est, contrarium unius est. Unum dico secundum communionem naturae, non secundum proprietatem substantiae. Haec enim albedo cuilibet nigredini aeque aduersa est. Quae quidem aduersitas, quae ex natura speciei contingit, proprie ad ipsas species refertur, secundum quod quidem unam tantum naturam unius esse contrarium <contingit> <...desunt quaedam...>

Quae quidem multos in hanc sententiam induxit ut contrarium nomen tantum uniuersalium, non etiam singularium, confiterentur, albedinis quidem et nigredinis, non huius albedinis uel huius nigredinis. Sic quoque et relatiuum et priuatio et habitus nomina tantum uniuersalium dicunt. Relatiua quidem, ut supra meminimus, tantum uniuersalia dicebant ex relatione constructionis. Habitus quoque et priuatio uniuersalium tantum nomina dicunt, eoquod in indiuiduis non possunt seuari. Si enim haec uisio mea alicuius caecitatis esset habitus, simul et aliqua caecitas esset eius priuatio. Sunt namque relationum nomina 'habitus' et 'priuatio', sed quae, cum nulla sit simul in ea quae eam priuet nullaque fortasse in toto tempore uitae mihi contingeret? Unde potius ipsa uniuersalia uisio et caecitas, quae permanentia sunt, uidentur habitus et priuatio dici. Sed si 'habitus' et 'priuatio' tantum sunt uniuersalium nomina, quomodo possumus per hanc uisionem et caecitatem, quae circa eumdem catulum contingunt temporibus diuerisis, /378/ ordinem priuationis et habitus et naturam ostendere, quippe cum non sint priuatio et habitus? Amplius: <ut> species ab indiuiduis in essentia non discrepent, oportet indiuiduorum substantiam habere quod speciei naturam recipit. Sed neque de speciebus ipsis magis dicendum uidetur quod sint priuatio et habitus, quam de ind<iuid>uis, si earum statum inspiciamus totamque earum collectionem comprehendamus, quasi hinc omnes caecitates, illinc uero omnes uisiones, in quibuscumque sint subiectis, constituamus. Neque enim uel omnes simul omnium priuationem uel habitum dicimus, cum non contingant circa idem, sed circa diuersa, nec aliqua alicuius, propter eamdem causam. Si igitur ad statum uel existentiam uel specierum uel indiuiduorum respiciamus, ea priuationem et habitum proprie non dicimus.

Sed haec nomina relatiua <esse non> teneamus; oporteret enim simul esse quae <ab> eis nominare<n>tur. Unde Aristoteles relatiua ea uidetur innuere cum eorum relationem ostenderet, dicens quia caecitas priuatio uisionis, non caecitas uisionis dicitur. Sed profecto uere non sunt relatiua, sicut et negatio et affirmatio, quia nequaquam reciprocantur. Neque enim quemadmodum dicimus: 'priuatio habitus priuatio' uel 'negatio affirmationis negatio', ita quoque contingit dicere: 'habitus priuationis habitus' uel 'afirmatio negationis affrmatio'. Sicut enim /378.20 affirmatio prior est naturaliter negatione, ita habitus priuatione; nec dico tantum in substantia, sed etiam in proprietate habitus; ex quo enim ipsa est caecitas, habitus dici potest. Cuius uidelicet habitus est haec proprietas ut a subiecto praeter ullam subiectae <rei> corruptionem recedere possit, sed numquam amplius natura eius ipsum regredi permittat. Priuatio uero est quae adueniens subiecto quod naturaliter habitus susceptibile est, ipsum expellit nec ulterius reuerti patitur. Cum itaque aliquid priuationem dicimus alicuius, non relationem assignamus, sed quid priuauerit ostendimus. Priuatio enim quasi priuans dicitur, eo uidelicet quod aliquid priuauerit et expulerit a subiecto, id est habitum. Sic quoque et cum dicimus: 'uidens quod uidetur uidens' uel 'quod uidetur a uidente uidetur', non relationem assignamus; sed hic passionem inferre actionem, illic passionem inferri ab actione monstramus. Sicut autem nomen relatiuorum aut contrariorum in indiuiduis quoque seruamus, sic etiam uocabula 'priuationis' et 'habitudis' in ipsis quoque custodimus.

Postquam autem ostendimus contraria maiorem tenere oppositionem /379/ quam relatiua, idem quoque ipsa ad alia habere conuincamus, siue ad priuationem et habitum siue ad affirmationem et negationem; ac prius ad priuationem et habitum.

    DE MAIORI OPPOSITIONE CONTRARIORUM QUAM PRIVATIONIS ET HABITUS

Cum quidem magis quam contraria uidentur sibi aduersari, in eo scilicet quod alterum sine licentia ulla regressionis expellat nec expulsum amplius reuerti permittat, contraria uero sibi mutuo succedunt, siue mediata sint siue immediata; etenim ex calido frigidum et ex frigido fit calidum et ex sano aegrum et ex aegro sanum. Sed haec est maximae oppositionis in contrariis comprobatio quod saepe aduentus contrariorum et recessus substantiam ipsam nouat et perimit, ut eorum quae naturalia sunt, sicut calor igni<s>. Priuatio uero et habitus numquam motum substantiae, sed alterationem faciunt. Eadem enim prorsus utrumque substantia recipit. Unde illud est quod Aristoteles ait: "priuatio uero et habitus dicuntur quidem circa idem aliquid, ut uisio et caecitas circa oculum." Constat itaque contraria magis sibi aduersari quam priuationem et habitum, quamuis alterum inregressibiliter expellat alterum, id est quaelibet priuatio suum habitum. Non bene enim ad oppositionis augmentum prohibitio regressionis operari ridetur. Contingeret enim iam ipsam priuationem magis oppositam esse habitui, quem sibi succedere non permittit, quam habitum ipsi; quod impossibile est. Tantum enim oppositionis hoc ad illud necesse est habere quantum illud ad istud habet.

 DE MAIORI OPPOSITIONE CONTRARIORUM QUAM AFFIRMATIONIS ET NEGATIONIS

Affirmationem et negationem in oppositione contraria superant. Facilius enim de eodem ueras esse simul affirmationem et negationem natura permitteret quam in eodem simul esse contraria. Possibilius enim uidetur simul esse quod dicunt istae propositiones: 'Socrates est albus' et 'non est albus', quam quod istae proponunt: 'Socrates est albus' et 'Socrates est niger'. Quas complexa contraria Aristoteles dicit, eo uidelicet quod remotio albi magis consentiat positioni ipsius quam positio nigri. Neque enim ex eo quod albedine careo tantum sum diuersus ab eo quantum <ex eo quod sum> niger. Carere enim albedine posset medio colore coloratus, qui <non> tantum albedini quantum nigredo, quae eius est contrarium, aduersatur. Sed de hoc quidem uberius in Libro Categoricorum /380/ egimus, cum contrariarum propositionum maximam oppositionem esse conuinceremus. Nunc autem causa nominis contrariorum ostensa eorum proprietates diligenter consideremus.

Horum autem Aristoteles alia mediata alia immediata esse docuit. Mediata uero ea determinauit quorum non est necessarium alterum inesse suo susceptibili, ut sunt album et nigrum, quae proprium susceptibile corpus habent. In quo cum medios colores esse uideamus, determinatum est neutrum contrariorum ibi esse. Immediata uero ea definit quorum necessarium est alterum inesse suo susceptibili, ut sanum et aegrum circa animal. Nullum enim contingit esse quod horum alterum non habeat, etsi absque utroque possit subiecta animalis natura consistere; quippe prior est eis naturaliter utpote eorum sustentamentum. Mediata siue immediata quantum ad naturam proprii susceptibilis dicit, secundum id scilicet quod determinatum est eam aut, ubicumque est, esse cum altero eorum, aut alicubi sine altero utroque consistere. Unde nihil est illud quod quidam opponunt, album et nigrum immediata esse circa cycnum uel coruum uel corpus non medio colore coloratum, quamuis tamen alterum inesse certum sit. Haec enim non sunt propria eorum susceptibilia, sed subiecta corporis natura. Unde quantum ad proprium susceptibile, ubicumque sint album et nigrum, mediata debent appellari. Similiter et immediata secundum proprii subiecti naturam pensamus, ut sanum et aegrum secundum subiectam animalis naturam; quae fortasse quantum ad corpus uel substantiam mediata uidentur dici, cum in aliquo eorum neutrum contingat ueluti in insensibilibus aut spiritibus; sed nullo modo propter hoc mediata sunt dicenda, sed, ut dictum est, propter proprium susceptibile.

Propria uero contrariorum susceptibilia modo multa uidentur in natura, modo unum. Multa enim sunt, ut ea quae bonum et malum recipiunt. Neque enim solae substantiae bonae siue malae dicuntur, sed etiam qualitates ipsae, siue etiam passiones aut actiones et multa alia accidentia. Quae quoniam diuersis subiacent praedicamentis, nulla communi natura possunt uniri. Sed fortasse diuersae sunt bonitates diuersorum praedicamentorum et 'bonum, secundum illa multipliciter accipitur; cuius multiplicitatem ipse nos Boethius docuit, cum bona alia esse monstrauit secundum hoc quod retinent boni qualitatem, id est bonitatem ipsam, quae contraria est malitiae; alia secundum hoc quod /381/ faciunt <rem> bonam. Bonae quidem ex qualitate boni substantiae dicuntur; uirtutes uero ex eo quod eas bonas faciunt. Non ita facere bonum et facere malum contraria uidentur sicut malum et bonum. Fortasse enim in eodem possunt simul contingere, sicut pati bonum et pati malum, uel amare bonum et amare malum. Videntur itaque omnia contraria unam communem naturam habere semper subiectam, siue generalem siue specialem. Et siquidem Aristoteles susceptibile secundum sustentationem suscepit, ex ipsis clarum est substantiis, quae solae accidentia omnia sustentant, ueluti ipsam quoque claritatem cum albedine quae ea informatur. Unde et ipse ait Aristoteles: "palam uero est quia circa idem aut specie aut genere naturam habent fieri contrarietates, ut languor et sanitas in corpore animalis uel albedo et nigredo simpliciter in corpore, aut iustitia et iniustitia in homine." Hicque naturalia et propria contrariorum susceptibilia posuit, quae prime et primo loco ea suscipiunt. Nam etsi animal sanum et homo sanus et corpus album et homo albus dicatur, haec quidem propria est praedicatio, illa uero per accidens enuntiatio. Nam quod homo sanita<ti>s susceptibilis est uel albedinis, ex animalis uel corporis natura, quam participat, habet, non ex propria substantia. Sunt mediatorum contrariorum modo plura media, ut albi et nigri fuscum et pallidum et caeterae mediorum colorum species, aliquando unum, ut calidi et frigidi tepor. His uero quae in medio sunt, modo nomina posita sunt, modo ea uocabulorum penuria negatione extremorum proferri conuenit, ut inter bonum et malum id dicitur esse quod neque bonum est neque malum, ut ipsa bonitas, quae neque bona dicitur, cum se ipsa non sit informata, neque mala, cum contrarium non recipiat. Sic et multa alia neque bona neque mala dicuntur. Insunt autem contraria quibusdam naturaliter, ut calor igni et albedo niui, quae eis insunt substantialiter, quibusdam uero per accidens utpote suis fundamentis, ut eadem ferro uel cycno.

Adiecit quoque Aristoteles omnia contraria uel in eodem genere esse, uel in contrariis generibus, uel ipsa esse genera. Sunt enim albedo, inquit, et nigredo in colore, iustitia et iniustitia in uirtute et uitio, quae sunt contraria genera; "bonum uero, inquit, et malum non sunt in genere, sed ipsa sunt genera aliquorum existentiat. Ex quo quidem quidam talem eum diuisionem innuisse dicunt, quod contraria alia sunt genera, /382/ alia specialissima. Specialissima uero sic subdiuiduntur ut eorum alia sub eodem genere alia sub diuersis contrariis ponuntur. Sed quid dicemus de eo quod ait bonum et malum non esse in eodem genere, sed genera esse contraria? Sunt enim utraque in qualitate, aut fortasse in aliquo aliorum praedicamentorum. Certum enim est non diuersis praedicamentis contraria contineri. Unde et ipse dixit: "si ex contrariis unum fuerit quale, palam est quoniam et reliquum erit quale." Ipsa etiam Boethii expositio in qualitate ea collocat.

Sed nec genera uidentur esse bonitas et malitia, sed species specialissimae, nisi forte pro uirtute et nequitia accipiantur, quod etiam Boethius plane innuit, cum super hanc diuisionem commentans iustitiam sub bono et malo contrariis generibus dicit contineri, quae Ipse sub uirtute et nequitia collocauerat. Quod igitur prius Aristoteles 'uirtutis' et 'nequitiae' nomine designauerat, id deinde in bono a<c> malo intellexit. Sunt etiam eadem contraria et in contrariis generibus et in eodem, et fortasse etiam genera, ut iustitia et iniustitia in uirtute et nequitia et in qualitate continentur. Possunt fortasse reperiri et quaedam contrariae species quae neque in eodem genere sint neque in contrariis generibus. Videntur enim quaedam actiones quibusdam passionibus contrariae, nec tamen earum genera sunt contraria, ut delectari ac contristari quae Ipse in Facere ponit contraria. Placari scilicet et irasci, ut etiam contristari, actiue accipiatur, uel etiam gaudere et contristari, quod est passio a contristat<ion>e illata. Sed id quidem omnino auctoritas, ut dictum est, abicit, ut in diuersis praedicamentis contraria inuicem contineantur. Unde passionem tantum passioni et actionem actioni oportet apponi contrarie. Ut autem oppositionem in membris suprapositae diuisionis seruare possis, ita accipe 'esse in genere eodem tantum', ut uidelicet illud 'tantum' ad utrumque, et ad 'genus' et ad 'idem', referatur, ut et in genere tantum sint et in eodem tantum. Cum autem in genere tantum esse dicantur, ea esse genera excludimus et specialissima esse innuimus; cum autem in eodem tantum, opposita genera separamus. Cum autem dicimus: alia[m] in contrariis generibus sunt, 'tantum' etiam est apponendum ad remouendum esse genera, ut et ista specialissima intelligantur; et sic quidem bonum est illud quod subiungitur: "alia non in eodem continentur," genere tantum uidelicet, "sed etiam, inquit, sunt genera."

Non est autem praetermittendum sub quibus praedicamentis contraria /383/ cadant et quae sint contrarietate absoluta. Certum est autem ex auctoritate Aristotelis nihil substantiae uel quantitati uel relationi conrtrarium esse. Cum enim proprietatem substantiae uel quantitatis inuestigaret, nihil illis contrarietatis accidere dixit. Cum autem in tractatu Quantitatis magnum et paruum non esse contraria conuinceret, firmum ex relatione argumentum sumpsit; quia enim relatiua erant ea, contraria esse negauit. Tria itaque praedicamenta omni contrarietate absoluta esse Aristoteles testatur. Tribus quoque ipse aliis inesse contraria docet, Qualitati quidem, Actioni et Passioni. De contrarietate autem <caeterorum omn>ium praedicamentorum nihil omnino in textu Pracdicamentorum, quem habemus, determinauit, horum scilicet: Quando, Ubi, Situs, Habere. Nec nos quidem quod auctoritas indeterminatum reliquit, determinare praesumemus, ne forte aliis eius operibus quae latina non nouit eloquentia, contrarii reperiamur. Haec tamen praedicamenta quae ex Quantitate nascuntur, Quando, Ubi, contrarietate, sicut ipsa Quantitas, absoluta uidentur.

Nota autem id quod diximus, contraria maxime esse aduersa, eorum obesse sententiae qui eamdem in essentia materiam generis in omnibus proponunt speciebus ipsis, ut eadem prorsus sit in essentia materia hominis et asini, quae est animal, sed diuersae quidem hic et ibi illius formae. Si enim omnium specierum est eadem in substantia materia, tunc albedinis et nigredinis et caeterorum contrariorum, quae omnia, ut dictum est, eiusdem generis species esse necesse est. Si autem albedo et nigredo in essentia materiae suae coniuncta<e> sint, quomodo ita sibi aduersari poterunt, sicut ea quae nec materiam eamdem habent nec formis eisdem conficiuntur, ut sunt ea quaecumque in diuersis consistunt praedicamentis, ut homo et albedo? Si quae enim sunt formae quae substantia<m> albedinis constituant, hominis non possunt substantiam facere, quia diuersorum generum, et non subalternatim positorum, diuersas esse tam species quam differentias Aristoteles docuit. Nostra quoque sententia tenet solas substantiae species differentiis confici caeterasque species per solam subsistere materiam, sicut in Libro Partium ostendimus. Si ergo eadem prorsus est materia, quae est in ipsis diuersitas? Sed eadem quae est in consimilitudine substantiae, non indeterminatae essentiae. Neque enim <ea> qualitas quae est essentia /384/ albedinis, essentia est nigredinis -- esset enim albedo nigredo --, sed consimilis in natura generis superioris. Consimilitudo autem uel substantiae uel formae contrarietatem non impedit.

Dubitari potest ab his qui facile et difficile et possibile et impossibile tamquam contraria sibi opponunt, quare magis contraria inuicem non dicant facile et impossibile, uel necesse et impossibile; haec enim magis aduersantur sibi.

Haec quidem dicta sunt de oppositione contrarietatis. Cui quidem oppositionem priuationis et habitus subiungi ordo ipse exigit.

 DE PRIVATIONE ET HABITU

Haec autem circa idem subiectum contingere diuersis temporibus Aristoteles docuit, "ut uisio et caecitas, inquit, circa oculum." Et omne quod susceptibile est habitus, priuationis quoque susceptiuum est. Etenim quod uidet caecum fieri potest, et qui comatus est caluus, et qui dentatus est <e>dentulus; similiterque in caeteris. Tunc autem tantum priuationem contingere dicimus quando habitum in suo quoque tempore, quod scilicet ei natura determinauit, deesse uidemus, ueluti, si in nono die catulus uisionem non recipiat, eum caecum esse non dubitamus. Non itaque omnis ille priuationem habet qui non habet habitum, sed qui, inquit Aristoteles, quando contingit habere, non habet, id est tempore quo naturaliter fuerat susceptibilis habitus. "Edentulum enim, inquit, non omnem illum dicimus qui non habet dentes nec caecum qui non habet uisum, sed qui, quando contingit habere, non habet," id est in tempore quo debuit habitus inesse. "Quaedam enim, inquit, generationes sunt quae neque dentes neque uisum habent, sed non uidentur edentatae neque caecae," ut sunt ostrea et quae sunt sine capite. Stellio quoque uel nepa neque uisionem neque caecitatem suscipiunt, quippe oculo circa que<m> fiunt haec, non iuuantur. Cum autem de habitu transitus fiat in priuationem, de priuatione in habitum impossibile est fieri regressionem. Nec quidem dicimus simpliciter eos qui habent priuationem, non posse habere habitum, sed non posse habere post priuationem, quod est regredi a priuatione in habitum. Quilibet enim homo, etiam ille qui caecus est, possibilis est uidere. Bene enim tota eius natura pateretur ut et tempore suo uisionem suscepisset et eam in uita /385/ sua custodisset, ut numquam in eo caecitas conti[n]gisset. Quod enim in uno particularium uidemus contingere, id in omnibus eiusdem speciei indiuiduis posse contingere credimus; 'potentiam' enim et 'impotentiam' secundum naturam accipimus, ut id tantum quisque possit suscipere quod eius natura permittit, idque non possit quod natura expellit. Cum autem omnia eiusdem speciei particularia eiusdem sint naturae -- unde etiam dicitur ipsa species tota indiuiduorum substantia esse --, idem omnia recipere potentia sunt et impotentia. Unde et curtatum et qui ipsos pedes naturaliter habet aeque bipedes uel gressibiles secundum potentiam dicimus, magis quidem ad naturam quam ad statum subsistendi respicientes. Cum tamen curtatum possibile sit simpliciter duos pedes habere, impossibile ipsum habere eos postquam amiserit; sic et ipsum qui caecus est, possibile est uidere, sed non possibile est uidere postquam caecus est. Est igitur aliud enuntiare simpliciter possibile, aliud cum determinatione, cum hoc uerum sit, illud falsum, sicut et hae[c] <propositiones> de Socrate sedente: 'possibile est Socratem stare', 'possibile est stare dum sedet'; prima enim uera est, secunda falsa; de quibus quidem enuntiationibus cum de categoricis egimus <pro>positionibus uberius tractauimus. Si quis itaque regressionem de priuatione in habitum posse fieri, ueluti de caecitate in uisionem, uelit ostendere, quod ille qui priuationem habet potest et habitum habere, ut qui habet caecitatem potest uidere, non haec satis ad argumentum regressionis. Sic enim qui caecus est, uidere posset, quod numquam caecitas in eo conti[n]gisset, et ita nulla fieret regressio, quae non potest esse nisi ad id quod prius habuit. Videtur autem cum dicimus: 'possibile est caecum uidere', si 'possibile' ad totum propositionis sensum, non ad potentiam substantiae referamus, ex eo sequi posse fieri regressionem. Quomodo enim, inquiunt, posset esse quod caecus uideret, nisi regressio fieret, de caecitate scilicet ad uisionem? Sed dico quod nullo modo ex eo quod dicitur: 'caecus uidet' potest innui uel referri regressio de caecitate ad uisionem, sicut nec ex eo quod dicitur: 'caecus <uidit'>, innuit<ur> de caecitate a<d> uisum. Constat itaque de habitu in priuationem posse fieri mutationem, sed non de priuatione in habitum regressionem. Hicque est eorum ordo ut naturaliter habitus praecedat priuationem.

Non sunt autem idem, ut Aristoteles docuit, priuari et priuatio uel habere habitum et habitus. "Neque enim, inquit, caecum esse est caecitas nec habere uisum est uisus;" similiterque in /386/ caeteris. "Si enim, inquit, idem esset caecitas et caecum esse, utraque de eodem praedicarentur;" nunc uero minime, de eodem scilicet praedicantur, "sed caecus dicitur homo, caecitas uero nullo modo homo dicitur. Modus tamen oppositionis in istis idem est, nam sicut caecitas uisui opposita est, sic[ut] caecum esse ad uisum habere oppositum est." Huic quidem loco talem Boethius expositionem aptauit: "ubi, inquit, habitus tria oportet considerari, ueluti uisione in aliquo existente necesse est subiectam personam existere et susceptam ab ea uisionem esse et quamdam insuper proprietatem ex coniunctione[m] uisionis ad personam innasci quae per 'habere habitum' designatur." Sic quoque et in priuatione tria consistunt, ut in caecitate ipsa quidem caecitas et subiecta ea persona et caecum esse, quod est priuari, quod ex priuatione et persona innascitur, quod uidelicet caecum esse ipse Aristoteles a caecitate in eo monstrat diuersum quod caecum esse de homine dicitur, caecitas uero de homine non praedicatur.

Sed, ut aiunt, proprie tantum de oculo dicitur, qui eius est proprium susceptibile. Similiter et 'habere habitum, proprie de homine ipso dicitur, habitus uero ipse proprie de parte ipsius, oculo scilicet, praedicatur. Patet itaque ex praedicationis diuersitate diuersam eorum esse essentiam. Quorum enim eadem est essentia, eamdem necesse est esse praedicationem, et quorum diuersa praedicatio, et essentia. Ex coniunctione itaque caecitatis uel uisionis ad oculum quamdam innasci proprietatem credunt in toto homine ipso qui oculum habet, quod <de> eo proprie dicuntur haec, scilicet habere uisum et caecum esse, quae habere habitum et priuari dicuntur. Visio enim et caecitas, quae oculo insunt ac de eo proprie dicuntur, habitus sunt et priuatio. Unde aliam dicunt proprietatem 'habere habitum' quam 'habitus', aliam 'priuari' quam 'priuatio'. Modum tamen eumdem oppositionis cum habitu et priuatione in eo seruare dicuntur quod non solum sese expellunt, uerum ordinem certum circa idem seruant temporisque determinationem, sicut illa exspectant. Sicut cnim uisio circa oculum caecitatem naturaliter praecedit nec ipsam umquam subsequi potest, sic habere uisum caecum esse circa subiectam hominis personam.

Sed haec quidem sententia nec rationi nec uerbis aristotelicis congruit. Neque enim est ratio quare haec quoque accidentia in priuatione et habitu non recipiantur quorum naturam oppositionemque habent. Alioquin erit imperfecta supraposita oppositorum diuisio. Haec quoque /387/ eorum praedicatio de persona propria non est; de quo enim proprie 'habere habitum' dici potest nisi de eo quod habitum habet, ut uisum habere de oculo aut caecum esse nisi de eo quod habitu priuatum est, ut ipse oculus. Quodsi priuationis et habitus proprietates ac differentias ad priuari et habere habitum in eo considerant quod haec secundum partes, illa uero secundum tota contingnunt, profecto nec uisum oculo dabunt, sed parti eius, ut pupillae eius, quae sola uidet. Suntque fortasse multa priuationum et habituum quae non secundum partium susceptionem contingunt, ut uxoratum et uiduum <esse>, quae in priuatione et habitu Boethius annumerat; quae tamen in eo quo<que> priuationis et habitus proprietatem uidentur exercere quod nullum in eis natura tempus determinauerit, quo, ut Aristoteli placuit, alterum illorum necesse sit inesse subiecto aut quod fiat eorum uicissim in alterum permutatio. Nam et qui uiduus erat, uxorem tantum ducit et uxoratus tantum dicitur. Sed fortasse quaecumque post primam accipiuntur, non uxores proprie, sed consortes uocari debent.

Illud autem quod Aristoteles in priuatione et habitu ad differentiam mediatorum contrariorum ostendit, quod in quodam tempore alterum priuationis et habitus necesse <est> inesse suo susceptibili, ad maiorem respexit partem; quod cum quibusdam priuationum et habituum conueniat ac nullis mediatis contrariis aptari possit, bene in differentiam ducitur, cum id natura eorum expellat quod horum proprietas potitur ac saepissime tenet. Cum autem uxoratum et uiduum <esse> non secundum partes contingant, sed toti accidant homini, non est omnium priuationum et habituum secundum partes contingere. Nec per hoc possunt priuari et habere habitum quae proprietates esse creduntur, a priuatione et habitu sepa<ra>ri.

Amplius: cum inter 'priuari' et 'priuationem' per eorum praedicationem Aristoteles differentiam daret dicens priuari quidem de homine, sed non priuationem praedicari, "sed caecus, inquit, dicitur homo, caecitas uero nullo modo dicitur." Unde nihil aliud colligere <est> nisi quia in adiacentia, non in essentia, caecitas de homine dicitur. Hoc enim uocabulum adiacentiae, illud essentiae, et utrumque caecitatem diuersis modis sigInificat, sed alterum quidem caecitatem tantum significat, alterum uero ipsum quoque fundamentum nominat, quod est caecum, ideoque de ipso enuntiari potest, ut dicatur homo caecus, non caecitas, caecitatem quidem habere, non esse. Sicut autem praedicationem /388/ caecitatis in essentia homini abstulit, sic etiam posset et illius proprietatis quae priuari esse creditur, et cuiuslibet accidentis.

Nihil itaque aliud rationabiliter ex uerbis Aristotelis concipi potest nisi differentia uocabulorum, substantiuorum scilicet et sumptorum, quae uidelicet cum et in significatione et soni similitudine conueniunt, ut 'priuatum' et 'priuatio', 'caecus' et 'caecitas', secundum praedicationem tamen modumque significandi discrepant. Hoc itaque quod dixit priuari uel habere habitum, nihil aliud nisi nominatas personas intellexit, quae scilicet priuatae sunt uel quae habent habitum, ut sunt ipsae substantiae; ut uidelicet magis uocum proprietates quam rerum diuersitates intendat distinguere. Si enim omnia eius opera studiose inspiciamus, magis eum in uocibus immorari quam in rebus inueniemus liberiusque uerba eius de uocibus quam de rebus exponere<n>tur, quippe qui logicae deseruiebat. Si<c> enim, cum differentiam affirmationis et negationis ad alia ostenderet, secundum diuidentia ueri ac falsi uocabula aliorum accepit, cum ea incomplexa uocauit, nam complexum et incomplexum ipse in designatione tantum uocum cognouit accipere, iuxta illud Praedicamentorum "eorum quae dicuntur alia quidem secundum complexionem dicuntur," ut orationes, "alia sine complexione," ut simplices uoces, de quibus quidem ipse intendebat. Quod autem priuari et habere habitum eumdem modum oppositionis dixit habere cum priuatione et habitu, ipsas uidelicet personas quae eas suscipiunt, secundum susceptionem earum, non secundum naturam substantiae dictum puta, et ordinem quem in ipsis personis secundum accidentia consideramus , ut ea[m]dem scilicet persona[m] secundum habitus susceptionem praecedat se ipsam naturaliter secundum priuationem.

Solet autem de morte et uita quaeri utrum in priuatione<m> et habitum an potius in contraria recipiantur. Videntur enim ex ordine suo priuatio et habitus. Sed hoc quidem subiecti natura recte impedire uidetur. Neque enim fiunt circa idem subiectum, sed circa hoc quod substantialiter est mutatum, cum modo sit sub animato, modo sub inanimato transeat. Sicut autem animatum et inanimatum contraria dicimus, sic etiam mortem et uitam qualitates quasdam, non actiones. Nam mors et uita actiones, unde uerba ipsa 'mori' et 'uiuere' dicuntur sumpta, contraria non sunt, sed in eodem simul; nam quicumque moritur, uiuit; sed potius qualitates quaedam, quae etiam mors et uita nominantur, quae in eodem simul nullo modo possunt existere. Unde /389/ recte dicitur nullum uiuum mortuum esse ac nullum mortuum uiuum; et hic quidem 'mortuum' nomen est qualitatis, non participium praeteritae actionis; de hoc enim fortasse dici potest: 'quoddam mortuum est uiuum', quia uidelicet quiddam quod moriens fuit, est uiuum, ut ille qui iam dudum mori coepit ac nondum mortuus in extremo uitae positus anhelat. Ipse enim secundum id quod iamdiu moriens fuit, mors actio in eo secundum quoddam suum inferius praeterita est, ac secundum aliud adhuc in ipso est; haec enim accidentia quae actiones sunt uel passiones, sibi consimiles habent partes et suae naturae, ut singulae partes mortis mors dicuntur. In corpore quoque Phoenicis quod resuscitatum est, uidetur posse dici quoddam mortuum uiuum; quia moriens semel exstitit, omni tempore mortuum amplius diceretur; sicut et quod semel amatur, omni tempore sequenti amatum dici potest ex praeterita passione, et quod semel amabitur, omni tempore quod ullam eius amationem praecedet, amandum. Unde non ita in praedicatione opposita sunt participia contrariarum actionum uel passionum quae praeteriti sunt temporis uel futuri, sicut ea quae sunt praesentis. Non enim sicut dicimus: 'nullum calefaciens est frigi dum faciens', ita possumus enuntiare: 'nullum calefacturum est frigidum facturum'; aut sicut dicimus: 'nullum quod calefacit frigidum fit', ita contingit dicere: 'nullum calefactum est frigidum factum' aut 'nullum calefaciendum est frigidum faciendum', eo uidelicet quod praeteritorum et futurorum multae sint partes. Praesentia uero indiuisibilia sunt. Unde in praeterito aut futuro secundum diuersas eorum partes contraria in eodem poterunt esse; sed non in praesenti, quippe partibus caret. Verum est enim quod idem ferrum et calidum fiet et frigidum fiet alio quo et alio tempore, et rursus idem et calefactum est et frigidum factum. Sed numquam idem et calefit et frigidum fit, et calefaciens est et frigidum faciens.

Haec autem de oppositione priuationis et habitus dicta sunt. Nunc oppositionem affinnationis et negationis tractare superest.

                             DE AFFIRMATIONE ET NEGATIONE

Horum autem proprium est semper alterum uerum esse et alterum falsum, siue quidem ipsae res sint siue non sint. Neque enim hic aliam negationem nisi propriam et diuidentem accipimus, quae scilicet simpliciter sensum affirmationis perimit, de qua in Periermeniis dictum est. Aut enim qui dicit uerus est, aut qui negat. Siue enim Socrates sit siue /390/ non sit, semper alterum eorum quae istae propositiones dicunt: 'Socrates est homo', 'non est Socrates homo', necesse est esse et alterum non esse. Cum enim Socrates existit, uera est affirmatio et falsa negatio; cum autem non est, econuerso est. Sic<ut> autem Aristoteles priuari a priuatione et habere habitum ab habitu separauit, ita ea quae sub affirmatione et negatione iacent, ab affirmatione et negatione diuisit, eumdem tamen et illis modum oppositionis habere dixit.

Quidam autem per 'iacere sub affrmatione et negatione' finitum et infinitum uocabulum accipiunt, ut 'sedet', 'non-sedet', quidam uero intellectus ab affirmatione et negatione generatos; sed nos potius ea quae ab affirmatione et negatione dicuntur accipimus, essentias scilicet rerum de quibus per affirmationem et negationem agitur, de quibus scilicet in consequentiis affirmationum et negationum agitur. Quae quidem cum affirmatione et negatione in eo modum eumdem oppositionis habent quod, sicut affirmationum et negationum utrumque neque simul uerum esse neque simul falsum esse potest, sed semper alterum uerum et alterum falsum, ita ea quae ab ipsis dicuntur, neque simul esse neque simul non esse possunt, sed alterum semper est et alterum non est. Quod ad affirmationem et negationem in eo differentiam habent quod illae orationes sunt, haec autem orationum significata; unde bene sub affirmatione et negatione iacere dicuntur tamquam earum significationes.

Nunc autem quattuor suprapositis oppositionibus pertractatis ad earum differentias ueniamus, quas et ipse Aristoteles diligenter distinxit.

            <DE> DIFFERENTIA RELATIVORUM ET CAETERAS OPPOSITIONES

Relatiua igitur et simul sunt natura et ad se inuicem reciprocantur, quibus quidem caeterae oppositiones carent. Neque enim contraria simul sunt natura, ut sanitas et aegritudo, cum omnino alterum sine altero possit esse. Unde et ipse Aristoteles ait: "sanis namque omnibus sanitas quidem erit, languor uero non erit," ac si aperte diceret quod in omni animali posset sanitas contingere; unde et languorem non esse contingeret. Sic quoque et priuatio deesse potest omnino, cum habitus fuerit, et negationem perimere necesse est, cum affirmatio uera manserit. Reciprocari etiam secundum se ista non possunt. Neque enim dicitur album nigri album, uel nigrum albi nigrum uel caecum uidentis caecum uel /391/ econuerso, uel 'Socrates sedet' 'non Socrates sedet Socrates <se>det', uel econuerso.

                        CONTRARIORUM AD PRIVATIONEM ET HABITUM

Differunt quoque contraria et priuatio et habitus in se inuicem et ab affirmatione et negatione; ac prius quas inter se habent differentias aperiemus. Differunt autem priuatio et habitus tam ab mediatis quam immediatis contrariis. Ab immediatis quidem in eo segregantur quod alterum immediatorum semper est manente suo susceptibili, ut in animali sanitas uel languor. Non autem semper inesse necesse est uel priuationem <uel> habitum. Ante enim determinatum tempus neque caecitas neque uisio inest oculo. A mediatis quoque contrariis, siue naturalibus siue non naturalibus, separantur priuatio et habitus; a naturalibus quidem in eo quod nullo tempore necesse est alterum inesse suo susceptibili, cum uidelicet medium contingere possit; priuationis uero et habitus alterum necesse est inesse, postquam res ad determinatum tempus uenerit, in his uidelicet quibus natura tempus determinauit. Amplius: in huiusmodi contrariis, quae uidelicet naturalia non sunt, possibile est in alterum fieri mutationem manente susceptibili, ut ex sano aegrum et ex aegro sanum et ex albo nigrum et econuerso. Unde in priuatione et habitu impossibile est mutationem fieri in alterutrum. Cum enim ab habitu in priuatione<m> mutatio fiat, a priuatione in habitum fieri non potest; "neque enim, inquit, caecus factus rursus uidit, nec cum esset caluus, rursus comatus factus est, nec cum esset edentulus, dentes ei orti sunt." A naturalibus autem in eo clara est differentia quod manente susceptibili id quod naturale est necesse est ei inesse; cumque determinate alterum semper insit, certum est alterum semper abesse. Ex natura enim niuis et ignis certi sumus et hunc semper calere et illam semper albere, ut scilicet horum contraria nequeant suscipere; "neque enim, inquit, possibile est ignem frigidum esse neque niuem nigram." Priuationis uero et habitus non semper, ut dictum est, alterum inest nec quod accidit determinate contingit et quod contingit recedere potest; quaecumque non secundum naturam, sed per accidens insunt, et non esse possibile est, ut uisionem ipsam quae ueniente caecitate <recedit>. Posset etiam ipse homo, si simplicem eius substantiae naturam respiciamus, integer et perfectus omni tempore uitae suae subsistere absque utroque, tam uisione quam caecitate. Quicquid enim natura non impedit, possibile est /392/ fieri, et quicquid ipsa non exigit, possibile non esse. Ipsa neutrum exigit, cum sine utroque aliquando consistat, ante quidem, non post, determinatum tempus.

Videtur tamen et post temporis determinationem neque uisionem neque caecitatem in ipso homine esse, ueluti in dormiente. Si enim, inquiunt, uisio esset in eo, uidere eum oporteret; si uero caecitas inesset, numquam amplius ipsum uidere contingeret. Dicimus autem uisionem in dormiente quoque esse, non illam quae actio est, sed quae est qualitas, quae habitus dicitur, quae etiam de ipso dormiente praedicatur, ut uidelicet dicamus ipsum dormientem uidentem esse, non quidem secundum id quod agat, sed quod qualitate quadam oculi eius informati sint, quae aeque et cum actione et sine ea potest esse.

Atque haec quidem ad differentiam contrariorum et priuationis et habitus dicta sufficiant.

Nunc autem affirmationis et negationis distantiam ad alia monstrare <superest>. Horum autem, ut diximus, proprium est semper alterum esse uerum et alterum falsum, siue scilicet res sit, siue non sit. Nullum autem supradictorum uerum est uel falsum, neque scilicet relatiua, neque contraria, neque priuatio et habitus. Quod quidem ex eo Aristoteles confirmauit quod nulla eorum quae illa significant, uera sunt uel falsa in significatione, sed omnino sunt incomplexa uocabula, ut 'sanum', 'aegrum', etc.; incomplexorum autem, ut ipse ait, nulla ueritas uel falsitas consistit.

Sed fortasse contrariis complexis uel priuationi et habitui complexis non potest supradicta proprietas auferri. Complexa autem contraria eas dicimus propositiones quae de eodem contraria enuntiant hoc modo: 'Socrates est sanus', 'Socrates est aeger'; similiter et in complexione priuationem et habitum accipiunt: 'Socrates est uidens', 'Socrates est caecus'. In his autem supraposita proprietas affirmationis et negationis uidetur contingere eoquod alterum falsum et alterum uerum contingat, sed non semper; in quo quidem a proprietate affirmationis et negationis recedunt. Cum enim Socrates non fuerit, omnia de eo falsa, et eum scilicet sanum esse et eum aegrum esse et caecum esse et uidentem esse. Manente etiam susceptibili contrariorum uel priuationis et habitus saepe neutrum in eo contingit, contrariorum quidem cum medi[t]ata fuerint, priuationis uero et habitus ante temporis determinationem./393/

                                    DE LOCO AB OPPOSITIS

Nunc autem quattuor oppositionibus pertractatis earumque differentiis iuxta Aristotelem annotatis, oppositorum inferentias consideremus, quas quidem ab extrinsecis uenire superius diximus. Est autem oppositorum communis inferentiae modus quem oppositionis natura exigit huiusmodi ut altero posito alterum tollitur.

Si enim in quibusdam oppositorum contingat altero posito alterum poni et perempto perimi, ut in relatiuis, aut altero remoto alterum poni, ut in affirmatione et negatione uel immediatis, id non ex natura oppositionis exigitur, sed ex proprietate relationis uel immediationis. Attende autem ea hoc modo accipienda in inferentia quomodo sunt opposita ac secundum id sese expe11ere. Alioquin nec probabilitatem tenerent inferentiae.

 DE INCOMPLEXIS OPPOSITIS

Omnia itaque opposita eo modo quo opposita sunt sese expellunt, siue sint simplicia opposita siue complexa. Quae quidem res in essentia tantum fuerint opposita, in essentia sese expella<n>t hoc modo:

     si est albedo, non est duritia

     si est homo, non est equus

Quodsi sunt in adiacentia, et in adiacentia sese auferunt hoc modo:

     si est album, non est nigrum

     si est caecum, non est uidens

Haec est autem regula oppositionis secundum essentiam:

     si aliquid oppositorum praedicatur de aliquo, oppositum ipsius      remouetur ab eodem

ut etiam de praedicatione essentiae agatur, hoc modo:

     si aliquid est aliquod oppositorum, non est alterum

Haec uero est oppositionis in adiacentia:

     si aliquod oppositorum in adiacentia adiacet alicui, oppositum      ipsius non adiacet eidem

quae etiam secundum essentiam potest intelligi; quae enim suscipiunt opposita in adiacentia, opposita sunt in essentia, ut alba res et nigra. Unde si aliquid est ea res quae est alba, ipsa non est ea quae est nigra, ut etiam praedicatio essentiae fundamento oppositorum attendatur. Haecque expulsio oppositorum secundum praedicata contingit, non secundum /394/ subiecta. Neque enim opposita sunt secundum subiectionem, sed secundum praedicationem. Cum enim eidem supponantur, de eodem non praedicantur.

Si autem in respectu fuerint opposita, secundum respectum expulsio fiat, ut in relationibus hoc modo:

     si est pater illius, non est filius eiusdem

uel

     si est magister illius in isto, non est discipulus illius in      eodem

Quo enim respectu alterum relatiuorum inerit, <alterum> non conueniet sed quomodo in relatione simile ad simile uel aequale ad aequale hoc tenebitur. Sunt autem quae oppositae <sunt in> essentia, secundum existentiam quoque oppositae, ut nox et dies, quae simul existere non possunt. Unde et talem de eis recipimus consequentiam secundum eorum subsistentiam:

     si dies est, n<o>x non est', cuius haec est regula:

existente aliquo oppositorum in existentia alterum deficit

                                        DE COMPLEXIS

Custoditur etiam huiusmodi inferentia non solum in rebus, uerum etiam in his quae a totis propositionibus dicuntur quae simul sese non patiuntur, ut sunt ista: 'solus Socrates est filius Sophroni<s>ci', 'Plato est filius Sophronisci'; si itaque solus Socrates est filius Sophronisci, non est Plato filius eiusdem (posito uno oppositorum tollitur alterum). Haec quoque quidem inferentia custodiri potest ubicumque in terminis potest seruari. Sicut enim 'equus' et 'homo' opposita sunt, sic[ut] 'Socrates est homo' et 'Socrates est equus'. Sed si quidem, cum dicitur:

     si Socrates est homo, non est equus

uis inferentiae in terminis tantum attendatur, negatio tantum praedicato est apponenda ad ipsum remouendum; si uero inter totas propositiones, toti propositioni praeponenda est ad ipsam destruendam.

Cum autem in affirmatione et negatione inferentiam oppositionis facimus, eumdem locum falsum tenet quem negatio praeposita, ueluti cum dicimus:

     si uerum est Socratem sedere, falsum est Socratem non sedere

ac si ita dicamus:

     si ita est in re quod Socrates sedet, non est ita in re ut dicit      negatio

/395/ -- Maxima propositio:

     si uera est affirmatio, falsa est negatio

uel

     si uera est negatio, falsa est affirmatio --

ita quidem ut magis regulae sensum ad significatam propositionem quam ad ipsas referamus.

       LOCUS AB OPPOSITIS SECUNDUM AFFIRMATIONEM ET NEGATIONEM

Nunc autem dispositis consequentiis oppositarum regulisque assignatis utrum uerae sint inquiramus. Sed quia ex eis inconuenientia contingunt, eas non recipimus. Sequitur autem ex ista:

     si Socrates est homo, non est lapis

ista:

     si est utrumque, id est homo et lapis, non est utrumque

Ex his quoque duabus consequentiis:

     si est homo, <non> est lapis

     si est lapis, non est homo

ista infertur:

     si est homo et lapis, non est homo et lapis

Amplius: cum uerae sint istae:

     si omnis homo est lapis, omnis homo est lapis

     si omnis homo est lapis, nullus homo <est homo>

infertur:

     si omnis homo est lapis, quidam lapis non est homo

unde et:

     si omnis homo est omnis lapis, quidam lapis non est homo

uel ita:

     si quia omnis homo est lapis nullus homo est homo, et quare illud      est quidam lapis non est homo

Si enim nullus homo est homo, quidam lapis non est homo, quod per contrapositionem ostenditur

<Amplius: si quia omnis homo <est> lapis, nullus homo est homo, et quia omnis homo est lapis et omnis lapis est homo, nullus homo est homo; cum potius sequatur 'omnis homo est homo

Amplius: huic falsae consequentiae, quae per medium probatur:

si omne animal est animal, quoddam animal non est homo

ex oppositis resistitur.>

Hae quoque consequentiae uerae non sunt:/396/

     si Socrates est brunellus, Socrates non est Socrates

uel

     si omnis homo est lapis, nullus homo est homo

cum tamen earum per contrapositionem pares recipiantur; probari quippe potest quod si Socrates est brunellus, ipse est Socrates; et ista etiam: 'omnis homo est lapis' uera esse nullo modo potest, nisi etiam uera sit ista: 'quidam homo <est homo>', quippe ubi lapis homini omnino cohaeret, ipsum non expelleret.

Amplius: si quia omnis homo est lapis nullus homo est lapis, et quia omnis homo est lapis nullus homo est homo; quod omnino falsum est; immo magis consequitur quod omnis homo sit homo per primum modum primae figurae.

Amplius: si quia est homo non est lapis, et quia est omne corpus non est lapis; unde et si est omne corpus, non est omne corpus. His quoque inconuenientibus et illud congruit quod ex ista consequentia sequitur:

     si est Romae, non est Parisius

hoc scilicet:

     si est ubique, non est ubique

Sed fortasse aliquid dicent aduersus illas consequentias quae secundum quantitatem totius fiunt hoc modo:

     si est omne corpus, est homo

uel

     si est in omni loco, est Romae

illi qui nostram tenent sententiam. Quas quidem non esse ueras inde patet ubi nos maximas propositiones loci a genere tractauimus. Sed primum quidem inconueniens absolui non potest.

Videtur quoque et in his consequentiis quae inter opposita proponuntur:

     si omne ens est paternitas, nullum ens est filiatio'

     si omne ens est domus, nullum ens est paries',

inconuenientia trahi hoc modo:

     si quia omne ens est paternitas nu11um ens est filiatio, et quia      omne ens est paternitas nulla filiatio est

Unde et illud contingit:

     si omne ens est pater, nulla paternitas est

hinc quoque istud:/397/

     si omne ens est paternitas, nullum ens est paternitas

Ex hac quoque consequentia:

     si omne ens est domus, nullum ens est paries

consimili argumentatione extrahitur:

     si omne ens est domus, nullum ens est domus

Quibus quidem <in>conuenientibus se non possunt hi absoluere qui et consequentias parium et relatiuorum suscipiunt, nisi forte aliquid de dissimilitudine medii termini garriant, quae, ut supra monstrauimus, nulla est, cum eaedem prorsus propositiones mediae ponantur.

Maximam tamen probabilitatem huiusmodi consequentiae tenent quae inter opposita proponuntur eoquod sese opposita pati non possunt. Quas etiam ex ueritate consecutionis superius expedita falsas esse apparet, nisi et ipsae cum constantiis innuentur.

                                       AB IMMEDIATIS

Nunc autem immediatorum consequentias exsequamur, quae contrarie cum suprapositis in eo se habent quod in illis negatio ad affirmationem antecedit, hoc modo:

     si non est sanum, est aegrum

Sicut autem opposita et complexa <et incomplexa> monstramus, idem etiam in immediatis ostendamus.

                                       DE INCOMPLEXIS

Ac prius de incomplexis agamus. Non solum autem immediatio huiusmodi in contrariis speciebus a finito et infinito contingit. Sicut immediata sunt circa animal sanum et aegrum uel rationale et irrationale, sic etiam rationale animal et irrationale animal, et circa substantiam corpus et spiritus. Omnis enim substantia quae non est corpus, est spiritus et quae non est spiritus, est corpus; unde et nullum hoc habent medium in substantia. Omne etiam finitum cum suo infinito immediatum est ut 'homo' 'non homo', 'album' 'non album', 'Socrates' 'non Socrates', et haec quidem per omne esse immediata sunt, illa uero supraposita circa quoddam, ut sanum et aegrum uel rationale et irrationale sub animali, uel corpus et spiritus sub substantia tantum. Sunt enim multa quae neque sana sunt neque aegra neque rationalia neque irrationalia, omnia scilicet quae non sunt animalia, et quaecumque substantiae non sunt, neque corpora sunt neque spiritus: genus enim remotum omnes simul perimit species. At /398/ uero quaecumque non sunt homo, sunt non-homo et econuerso, et quaecumque non sunt alba, sunt non-alba et econuerso, et quaecumque non sunt Socrates sunt non-Socrates.

Contingit autem idem plura immediata habere ad diuersa, ut 'rationale' et priuatorium habet et negatiuum, 'irrationale' scilicet et 'non-rationale'; alterum quidem sub animali tantum, quod est 'irrationale', alterum uero, quod infinitum est, per omne esse, quodest 'non-rationa1e'.

Unde manifestum est aliam esse significationem priuatorii quam infiniti uocabuli. Quod enim priuatorium est, non solum priuat contrarium, uerum etiam quamdam ponit formam, ut 'irrationale' non solum rationalitatem expellit, sed etiam irrationalitatem, quae est ei contraria, ponit. Infinitum autem uocabulum solummodo ex remotione finiti omnibus quae in finito non clauduntur, imponitur, ut 'non-rationale' omnibus quae [non] rationalia non sunt, ex communi causa, hac quod rationalia non sunt; secundum quam quidem communem impositionis causam etiam uniuoca quodammodo dici possunt et una terminari definitione, ut <ir>rationale: quod non est rationale. Unde manifestum est omnia infinita priuatoriis esse ampliora: omnia enim irrationalia non-rationalia sunt, sed non conuertitur.

Videtur quoque idem diuersa habere immediata per omne esse, ut animal et quaelibet genera uel proprium infinitum et cuiuslibet suae speciei infinitum, ut 'animal' et 'non animal' et 'non-homo': sicut enim omne quod non est animal, est <non> animal et econuerso, sic omne quod non est animal est non-homo et econuerso. Quae etiam proponuntur consequentiae immediationis inter illa, et inter ista. Sicut enim dicitur:

     si non est animal, non est animal

et

     si non est animal, est <non->animal

ita etiam proponitur:

     si non est <animal>, non est homo

     si non est non-homo, est animal

Dicunt tamen quidam non esse ueras huiusmodi consequentias inter 'animal' et 'non-homo', nisi 'non-homo' extra 'animal' tantum accipiatur, quasi scilicet infinitum 'animalis', eo uidelicet quod ex huiusmodi consequentia quae inter affirmationem et negationem proponitur, quattuor fieri syllogismos Boethius docuit, duos quidem lege /399/ complexionis, per positionem scilicet antecedentis <et> destructionem consequentis, duos uero alios ex natura oppositionis terminorum, per destructionem scilicet antecedentis et positionem consequentis. Ipse insuper Boethius in eodem Libro Hypotheticorum dixit huiusmodi consequentiam quae inter affirmationem et negationem proponitur, inter contraria tantum proponi, id est inter opposita. Unde etiam oppositionem uolunt habere inter 'non-homo' et 'animal', cum huiusmodi consequentia inter ea proponitur:

     si non est non-homo, est animal

Unde <non> infinitum 'hominis' accipiunt 'non-homo' in praemissa consequentia, sed in sensu infiniti 'animalis', nec aliter consequentiam recipiunt. Sed qui de infinito 'animalis' eam recipiunt, de infinito 'hominis' ea<m> negare non possunt. Infinita enim minorum maiora sunt infinitis maiorum. Quanto enim pauciora sunt ea quae remouentur, tanto plura esse contingit ea a quibus remouentur, et quanto abundat numerus eorum quae sub affirmatione cadunt, tanto decrescit numerus eorum quae sub negatione ueniunt. Cum itaque 'non-homo' infinitum 'hominis' uniuersalius sit infinito 'animalis', remotum remouet illud. Unde et quicquid ad remotionem 'non-animalis' ponitur, idem ad negationem 'non-hominis' sequitur. Amplius: cum ad negationem 'non-hominis' infiniti sui 'hominem' poni concedant, et 'animal' poni ad eamdem necesse est: quod enim antecedens infert, et consequens; species autem ad genus necessario antecedit.

Patet itaque de infinito etiam speciei, sicut de infinito generis, recipiendam esse consequentiam ad nomen generis; ac sic opposita non sunt infinitum speciei et generis nomen, in quibus simul omnes caeterae species eiusdem generis continentur, ut equus, asinus et caeterae quae et non-homo sunt et animal. Sed profecto ea non immediata uoco, sed non-mediata dico. Immediata enim auctoritas tantum opposita uocauit, non-mediata autem sunt quaecumque medium non habent, ut etiam circa corpus non medio colore coloratum 'album' et 'nigrum' non-mediata dicuntur, non immediata. Sicut enim supra dictum est, immediatio contrariorum secundum proprium susceptibile dispensatur. Omnia itaque immediata circa idem non-mediata dicuntur; sed non conuertitur, ut ex praemissis apparet. Sicut autem oppositionem rerum modo secundum praedicationem uel adiacentiae uel essentiae consideramus, modo uero secundum existentiam, sic etiam immediationem. /400/ Secundum adiacentiam quidem sanitas et aegritudo circa animal immediata sunt, corpus uero et spiritus circa substantiam; secundum praedicationem essentiae uel 'homo' et 'non-homo' circa omnia. Nox uero et dies circa tempus immediata sunt non secundum praedicationem aliquam, sed secundum existentiam, hoc modo scilicet quod quolibet tempore existente uel nox uel dies existere dicitur.

                                        DE COMPLEXIS

Sunt autem complexa immediata, ut sunt affirmatio et negatio diuidentes et quaecumque propositiones oppositae uerum falsumque diuidunt. Sicut autem in incomplexis alia per omne esse alia circa quoddam contingebat immediata esse, ita et hic uidetur. Sunt enim per omne esse affirmatio et negatio immediatae, secundum id scilicet quod de omni re, siue sit siue non sit, semper altera uera est et altera falsa. Circa praedicationem uero 'animalis' propositiones de 'sano' et 'aegro' immediatae sunt, ut circa istam 'Socrates est animal' istae duae: 'Socrates est sanus', 'Socrates est aeger'.

Nunc autem omnium immediatorum natura pertractata ad eorum consequentias ueniamus inferentiae, quarum secundum uim immediationis haec communis est regula ut:

     altero ablato alterum ponatur

hoc modo:

     si Socrates non est sanus, est aeger

     si non est spiritus, est corpus

     si nox non existit, dies est

     si non est equus, est non-equus

     si non est uera "Socrates est homo", uera <est> "Socrates non est      homo"

uel:

     si non est uera "Socrates est sanus," uera est "Socrates est      aeger"

Est autem communis sententia nulla necessitate fulciri huiusmodi consequentias quae inter negationem et affirmationem proponuntur, sed semper earum ueritatem <con>stantiarum adiunctione egere, quae de his fiat circa quae sunt immediata, ueluti si talis proponatur consequentia de Socrate:

     si non est sanus, est aeger

falsa est, nisi constantia suppleatur, haec scilicet: 'cum sit animal'. Si enim quia Socrates non est sanus est aeger, et quia non est est aeger; unde etiam sequitur quod si non est, est. Patet quoque simili argumentatione et illud extrahi:/401/

     si nulla res est, aliqua res est

Ideoque omnes ad consecutionem ueritatis iudicant apponendam esse constantiam de 'animali', circa quod sunt immediata:

     si non est sanum est aegrum, cum sit animal

                                       DE CONSTANTIA

Sed hic quidem positionem constantiae inspiciamus ac cui in consequentia adiungatur inquiramus. Dicunt tamen quidam quod nec de consequentia sit nec inter partes consequentiae recipienda, sed cum hoc totum:

     si non est sanum est aegrum, cum sit animal

unum uerum dicunt, necesse est propositionem esse; unde aut categorica aut hypothetica. At uero categoricam non esse patet; unde hypotheticam esse constat. Si autem illud totum hypothetica est propositio, et ipsa quoque constantia pars est hypotheticae propositionis; unde et consequentiae partem oportet esse. Cum autem pars sit consequentiae,

restat quaerere utrum sit antecedens aut consequens aut aliqua pars eorum. Sed sunt qui de antecedenti neque de consequenti eam esse uolunt, sed quidem utrique necessarium, cuius adiumento ex antecedenti consequens proueniat, ex negatione scilicet quae ait: 'Socrates non est sanus', affirmatio quae proponit: 'Socrates est aeger'. Sed ad istam quidem consecutionem nihil iuuare potest, quae scilicet fit inter negationem et affirmationem. Impossibile est enim sequi ex negatione affirmationem; quare impossibile ex earum consecutione ostensum est sequi. Id uero quod impossibile est, nullo adiumento fieri potest et quicquid nititur ut fiat, in cassum agit. Quis itaque dicat constantiam eam ueram consecutionem reddere, quae uera esse non possit, eam scilicet quae simpliciter inter negationem et affirmationem, cui tantum ipsa apponitur? Quodsi tantum tota uera est consequentia, in qua etiam constantia concluditur per adiunctionem ipsius, et ipsa quoque constantia in partes consequentiae, ut dictum est, uenit. Quarum nullam uel ratio uel auctoritas nouit nisi conditionem et quae in antecedenti et consequenti per eam coniunctis continentur.

Utrum ergo constantiam antecedens uel consequens uel eorum partem annuamus, diligenter inquirendum est. Quod facilius fiet, si illius particulae 'cum' quae apponitur, significationes inquiramus. Est autem illud modo temporale modo causale modo conditionale. Temporale quidem ponitur, cum dicitur: 'cum caelum rotundum est, ignis /402/ calidus est'; causale uero hoc loco: 'suspende eum, cum sit fur', id est 'quia est fur'; conditionale uero cum pro 'si' coniunctione accipitur, ueluti in hac consequentia:

     cum est homo, est animal

quam eiusdem potestatis esse cum ista:

     si est homo, est animal

Boethius in Topicis suis docuit.

Dicunt autem quidam quod conditionale sit in superiori consequentia categoricamque illam: 'Socrates est animal' cum illa consequentia coniungat:

     si non est sanus, est aeger

ac si ita dicatur:

     si Socrates est animal sequitur si non est sanus est aeger

Sed tunc quidem plane falsa est tota consequentia, quippe uerum est antecedens et falsum consequens.

Dicetur fortasse quod in consequenti consequentia ipsa ponatur constantia antecedente sola negatione hoc modo:

     si non est sanum sequitur cum est animal est aegrum'

id est

     si est animal, est aegrum

quae etiam falsa est eadem causa qua superiori; fortasse Socrates sanus non est, non quantum 'animal' positum ponit 'aegrum', cum sit uniuersalius. Si uero consequentiam antecedere facias et sequi negationem categoricam hoc modo:

     si quia est animal non est sanum, est aegrum',

falsa etiam erit haec consecutio; consecutio enim praedicationem non exigit. Quocumque itaque conditionale uerteris, falsa est consecutio.

Si uero ipsum causale sumpseris, nusquam potes ipsum competenter locare, ut ueritatem consequentiae conserues. Si enim dixeris:

     si non est sanum quia est animal est aegrum

falsa erit consequentia. Talis <enim> est sensus categoricae causalis: 'est sanum quia est animal', id est: ita quod animal est, inde sanum. Unde sequitur 'quia est' et in primum inconueniens reuertitur: 'si non est, est'. Si uero antecedenti causa apponatur, hoc modo:

     si quare est animal non est sanum, est aegrum'

falsa etiam erit consecutio. Sequitur enim ex ea: /403/

     si quia est animal [non]nulla qualitate formatur, est aegrum

quod omnino falsum est, cum antecedens consequens ipsum auferat. Quod enim nulla qualitate formaretur, aegritudinem non haberet. Si uero causam toti hypotheticae apponas hoc modo:

     si non est sanum est aegrum, cum est animal

id est: quia est animal, uera est de eo illa consequentia, falsum est omnino; neque enim uel hoc quod <est> animal uel aliquid aliud, causa est ueritatis consequentiae <ne>que ille effectus, cum nullo modo esse queat. Unde nec causale illud 'cum' potest accipi.

Sed nec fortasse temporale. Si enim temporale sit, oportet ut alicui illud cui apponitur, temporaliter coniungat siue antecedenti siue consequenti seu toti consequentiae. Toti quidem hypotheticae hoc modo:

     cum est animal sequitur si non est sanum est aegrum

consequenti uero sic:

     si non est sanum cum est animal est aegrum

antecedenti uero ita:

     si cum est animal non est sanum est aegrum

Sed si quidem toti consequentiae copulaueris, falsum proferes. Falsum est enim ut quo tempore categorica uera est, hypothetica sit uera, quae nullo tempore uera esse potest; uera tamen est categorica. Si uero consequenti adiungatur non minus falsa consecutio apparet: si enim quando est animal, est aegrum, oportet simul utrumque esse; unde et in primum inconueniens rursus incidimus. Si uero antecedenti adiunxeris hoc modo:

     si cum est animal non est sanum est aegrum

id est

     si in eodem tempore et est animal et non est sanum, tunc est      aegrum

fortassis uera est consecutio, sed iam ab immediatis locus esse non poterit. Non enim uis inferentiae in 'sano' tantum, sed in 'animali' consistit, ac si ita diceremus:

     si est animal quod non est sanum, tunc est aegrum

Unde potius locus a descriptione esse uidetur quam ab immediatis. Nam 'animal quod non est sanum' 'aegri' descriptio potest esse; et bene quidem postquam apposita est constantia, ab immediatis esse negatur. Sed tantum assignari potest ab immediatis, cum simpliciter consequentia profertur, quantum quidem ad probabilitatem consecutionis, non quantum ad ueritatem attinet.

/404/ Patet itaque ipsam constantiam de antecedenti esse ac duas simul antecedere propositiones. Sed nec adhuc fortasse una satis est constantia ad ueritatem consequentiae, quia et adhuc forsitan in inconueniens incidemus. Si enim quia est animal et non est sanum, est aegrum, et quia <est> animal et nullo animalis accidenti formatum, est sanum, uel ita: et quia est animal uel neque sanum neque est aegrum. Illi quoque qui locum ab oppositis non calumniantur, tale inconueniens uitare non possunt:

     si est animal et lapis, est sanum

uel qui locum a parte diuisibili uel a subiecto tenent, istud:

     si est sanum et lapis, est aegrum

Videtur itaque mihi et alia apponi constantia quae est huiusmodi:

     <'cum> omne animal quod non est sanum est aegrum

atque ita dicatur:

     si Socrates non est sanus cum sit animal et omne animal quod non      est sanum sit aegrum, tunc est aeger

Sicut autem consequentiis apponuntur, sic regulis earum oportet addere, ut istas regulae superioris consequentiae:

si aliquod immediatum remouetur ab aliquo et illud sub eo maneat circa quod sunt immediata, acsi scilicet diceremus sub eo cuius omnia quae non sunt unum immediatorum, sunt alterum, ipsum alterum de eodem praedicatur, ut si 'sanum' remouetur a 'Socrate' et ipse sub 'animali' sit, cuius omnia quae non sunt sana, sunt aegra, ipse profecto aeger est. Quam quidem regulam non esse maximam propositionem patet ex assumptionum natura superius digesta. Postquam enim in antecedenti habitudinis est assignatio, maxima non potest esse propositio.

 <DE LOCIS A CONSTANTIIS>

Cum autem constantia antecedenti adiungenda sit unumque cum alio antecedens faciat, manifestum est:

     quicquid ad consequens consequitur, et ad ipsam constantiam cum      propositione cui adiungitur, aut quicquid ipsam propositionem cui      adiungitur inferet, inferet quoque earum consequens.

Hoc autem ideo dicimus quod sunt quidam qui eam consequentiam quae constantiam tenet, <ad> extremorum coniunctionem idoneam esse negent nec posse ex ea argumentari dicunt, ubi constantia fuerit apposita. Habent enim per admixtionem eiusdem <ad> extremorum coniu<n>ctionem plura inconuenientia, ueluti cum dicitur:/405/

     si non est corpus, non est sanum      si non est sanum cum sit animal, est aegrum      quare si non est corpus, est aegrum

quod omnino falsum apparet. Et bene quidem hoc loco cohaerentiae extremorum resistunt, cum non sit idem medius terminus. Cum enim in prima consequentia una tantum sequatur propositio, in secunda duae antecedunt; unde nec media est consequentia. At uero si utraeque sequerentur in prima, sicut et antecedunt in secunda, non posset extremorum cohaerentia fallere. Unde non natura constantiae coniunctionem extremorum impedit, sed medii termini absentia. Si enim ita diceretur:

     si non est corpus cum est animal, non est sanum

     si non est sanum cum est animal, est aegrum

necessario inferretur:

     si non est corpus, est aegrum

Atqui primae consequentiae falsitas omnibus est manifesta.

Unde autem constantia dicta sit ea propositio cui praeponitur 'cum', et unde <non> alia, solet quaeri. Ac fortasse uidetur alia inde non debere dici constantia quod secundum terminorum habitudinem in inferentia ipsius ad ultimam locus assignari ualeat, et ita principaliter in ea uim inferentiae consistere atque ideo non constantiam debere uocari, sed quasi antecedens cui constantia apponatur. Sed quid dixerimus constantiam cum ita proponemus:

     si est animal cum non sit sanum, est aegrum

     si est rationale cum sit mortale, est homo

In prima enim consequentia illa propositio cui 'cum' praeponitur, inferentiam principaliter tenere uidetur ex habitudine terminorum; in secunda uero nulla est antecedentium quae secundum dispositionem consequentiae ex habitudine terminorum inferentiam tenere uidetur. Constantiam itaque non aliunde uocari aestimo <quam> quia cum alia in antecedenti consistit, cui per temporale aduerbium coniungitur.

Est autem annotandum omnes consequentias quas simplices superius denegabamus, constantiarum adiumento ueritatem recipere. Quae quidem uel secundum formam syllogismi aggregentur uel tale quid exigant quod in formam syllogismi possit adiungi, ueluti cum ex propositis ueram uolumus facere consequentiam uel ex aliis quae simplices consequentias non reddunt ueras, appositione constantiarum eas ueras efficiemus hoc modo: /406/

     si Socrates est homo et nullus homo est lapis, Socrates non est      lapis

uel ita:

     si Socrates est homo et homo et lapis sint opposita, Socrates non      est lapis

Et prima quidem consequentia formam habet syllogismi. In alia uero propositio de habitudine terminorum infertur, quae eam exigit quae formam syllogismi faciebat, haec scilicet: 'homo et lapis sunt opposita' istam: 'nullus homo est lapis'.

Est etiam illud praenoscendum nihil de constantiis quae necesse sunt, ad consecutionem esse praetermittendum, cum mediae disponuntur consequentiae, ut extremorum fiat coniunctio; quae quidem coniungi non possunt nisi firmissimo necessitatis uinculo astringantur et sint necessariae omnes quae in ea ponantur consequentiae. Cum autem non ad extremorum coniunctionem uel ad alicuius probatione<m> tota inducitur consequentia, sed in ipsa aliquid comprobatur, ipsum uidelicet consequens ex antecedenti, non uidetur multum necessaria appositio constantiae, eoquod certa sit nec ad fidem desit. Et si apponatur, nihil propter fidem consequentis est amplius demonstrandum de assumptione quam <si> ipsa deesset, quippe ipsa certa est, ueluti si demonstrare uelimus quod Socrates sit aeger talemque proponamus consequentiam:

     si non est sanus, est aeger

uolentes ex remotione 'sani' 'aegrum' comprobare, licet consequentiae ueritatem constantiis egere sciamus, tamen eas superflue requireremus quas omnes ueras esse cognoscimus.

Atque haec de locis extrinsecis dicta sufficiant. Nunc uero ad medios ueniamus.

                                      DE LOCIS MEDIIS

Quorum alii in relatiuis, alii in toto seu partibus, alii in excedentibus et excessis continentur -- qui simplices sunt -- alii permixti sunt ex suprapositis inhaerentibus et extrinsecis.

                                    DE LOCO A RELATIVIS

Fit autem locus a relatiuis extrinsecus cum ita proponitur:

     si pater est, filius est

Proponi potest de relationibus ipsis in essentia hoc modo:

     si paternitas est, filiatio est

uel

     si non est haec, nec illa

     si pater non est, filius non est

Similiter et hae quidem omnes per simplex esse fiunt, in quarum uidelicet partibus esse simpliciter praedicatur uel remouetur. Hae uero aliae inter eadem circa tertium proponuntur:

     si iste est pater illius, ille est filius istius

Quae quidem omnes in eo necessariae uidentur quod impossibile est esse antecedens absque consequenti. Nos autem id sufficere ad necessitatem consecutionis non concedimus, nisi etiam in antecedenti consequens, ut supra docuimus, intelligatur. Alioquin et consequentiae oppositorum necessariae uiderentur. Nos autem nullam necessitatem consequentiae inter diuersas rerum essentias admittimu, quod etiam superius ex inductione inconuenientium confirmauimus.

Sunt autem praemissarum consequentiarum propositiones maximae:

     si quid uno relatiuorum formatum exstiterit, et aliquid altero      formatum necesse est esse

     si unum relatiuorum fuerit, et alterum

     si aliquod relatiuorum inerit alicui respectu alterius, alterum      relatiuorum inerit alteri respectu eiusdem;

quae tamen regula in his terminis cassa uidetur:

     si omnis pater est pater alicuius, aliquis est filius omnis      patris

Hic enim omnis pater paternitatem suscipere dicitur respectu alicuius filii, cum tamen nullus filius respectu omnis patris habeat filiationem, sed unusquisque respectu sui tantum. Si quis autem de prima propositione dubitauerit, sic ostendatur: uere omnis pater est pater alicuius, quare et iste et ille et similiter alii. Amplius: aut omnis est pater alicuius filii, aut quidam non est pater alicuius filii; aut si quidam non sit pater alicuius filii, non est pater filii: omnis enim filius alicuius est. Si quis autem [dicat] relatiuorum reciprocationem fallere dicat quia signa uniuersalitatis uel particularitatis apponuntur, fallitur. Si quis enim dicat: 'omnis filius est filius omnis patris', potest conuertere sic: 'omnis pater est pater omnis filii', sicut et hic 'omnis homo est similis omni[s] asino': 'omnis asinus est similis omni homini'. Sic quoque et particulariter potest conuerti: 'quidam pater est pater alicuius filii'; 'quidam filius est filius cuiusdam patris'. Sed tunc fortasse cassari dicetur reciprocatio cum simul et uniuersale et /408/ particulare signum apponetur, ut <in> priori exemplo. At iam uniuersalis non fuerit data de relatiuis regula, quae consequentiae ex uero et falso coniunctae deseruiat. Falsa est enim propositio quae ait: 'aliquis est, filius omnis patris', quia uera est eius contradictoria: 'nullus est, filius omnis patris', quia neque iste neque ille ac sic de singulis.

Fortasse autem et particularem quae ait: 'aliquis est filius omnis patris' uoluerint ab enumeratione partium patris, huius scilicet patris et illius et singulorum, hoc modo demonstrare: uere aliquis est filius omnis patris, quia aliquis est filius huius patris et aliquis est filius huius et similiter de singulis: quare aliquis est filius omnis patris. Sicut enim pater, cum in subiecto uniuer<saliter> ponebatur, per annumerationem suarum partium proba<ba>tur, quare non etiam cum in determinatione uniuer<saliter> ponitur? Quis etiam ad probationem huius propositionis: 'brunellus est similis omni homini' idoneas istas non dicat: 'brunellus est similis Socrati et Platoni et caeteris'? Neque enim impositionem suam mutant, cum in determinatione signa ponuntur. Sed profecto non est idonea probatio ad ostensionem unius particularis plures de eisdem terminis particulares <annumerare>. Neque enim ex his duabus: 'quoddam animal est rationale', 'quoddam animal est irrationale' haec ostendi potest: 'quoddam animal est rationale et irrationale' uel ex negatiuis negatiua. Non enim semel dictum 'quoddam' in diuersis accipi potest, sicut pluries prolatum. Est enim et quoddam rationale et quoddam irrationale, sed non idem. Unde nullo modo uerum est 'quoddam est utrumque'. At uero si 'quoddam' semel dictum unum tantum accipit<ur>, quomodo potest dici quod omnis homo est quidam? Neque enim bene uidetur monstrare ex istis: 'Socrates est quidam', 'Plato est quidam' -- in quibus 'quidam' in diuersis accipitur --, sicut nec ex istis: 'quidam Socrates est', 'quidam est Plato' et sic de singulis, ita: 'quidam est omnis homo'. Sicut enim cum dicitur: 'quidam est Socrates', 'quidam est Plato', per 'quidam' diuersa ponuntur, sic etiam cum dicitur: 'Socrates est quidam', 'Plato est quidam', in quibus <'qui>dam, in diuersis accipitur, per 'quidam' diuersa praedicantur; alioquin falsae essent propositiones. Sicut enim de eodem diuersae non praedicantur essentiae, ita nec idem de diuersis. Neque enim eadem res est diuersae substantiae neque diuersae substantiae eadem essentia. Si enim uel idem de diuersis uel diuersa de eodem dicerentur, ipsa quoque de se inuicem praedicarentur. At uero si diceretur: 'quidam homo est Socrates et Plato et caeteri', ut scilicet 'quidam' <semel> acciperetur, esset probatio idonea ut quidam esset omnis homo; uel si ita proferretur: 'Socrates et /409/ Plato et sic caeteri sunt quidam homo', recte omnis homo quidam homo esse uideretur: tunc enim 'quidam' semel posito eadem res acciperetur. Si ergo in 'quidam' semel dicto unum tantum omnium, ut diximus, accipitur, quomodo uera erit 'omnis homo est quidam', quae omni homini quemdam inhaerere dicit? Si enim omni homini quidam inhaeret, et cuidam omnem hominem necesse est inhaerere; unde etiam uera esset 'quidam homo est omnis'. Sicut enim in remotione conuersio tenetur, sic etiam in praedicatione. Nam sicut illud a quo alterum remouetur, ab ipso necesse est remoueri, ita et de quo alterum praedicatur, de ipso necesse est praedicari. Nec rerum conuersio in aliquo fallere potest, sed uocum quandoque constructio idonea non fit ad conuersionem, ueluti in particulari negatiua et uniuersali affirmatiua, quae simpliciter conuerti denegantur, non quidem quantum ad rerum essentiam, sed quantum ad eamdem uocum transpositionem. Cum enim dicimus: 'omnis homo est animal' et in omnibus hominibus aliqua de animalibus ponimus indeterminate, conuertere etiam sic possumus: 'et illa omnia animalia sunt homines', sed non ita: 'omne animal est homo', quippe non omne animal attribuebamus. Cum etiam dicimus: 'quoddam animal non est homo', possumus et secundum rerum essentiam hoc modo conuertere: 'et nullus homo est illud animal'. Quod autem conuersionem nullam natura rerum impediat, sed uocabulorum diuersa secundum signa acceptio, ex singularibus, quarum una est acceptio, patet. Si quis enim dicat: 'omnis homo est Socrates', 'Plato est Socrates', potest etiam conuertere si<c>: 'Socrates est omnis homo', 'Socrates est [uel] Plato', <uel> 'nullus homo est Socrates, [uel], 'Plato non est Socrates' sic: 'Socrates non est homo', 'Socrates non est Plato'. Sic quoque et in particularibus: 'quidam homo est Socrates', 'Socrates est quidam homo', 'quidam homo non est Socrates', 'Socrates non est quidam homo'.

Non itaque rerum essentia simplicem impedit conuersionem, sed eadem transpositarum uocum acceptio, secundum quod dictum est uniuersalem affirmationem uel particularem negationem eius contradictoriam non habere conuersionem huiusmodi, eo uidelicet quod, <sicut> dicimus: 'omnis homo est animal' uel 'quoddam animal non est homo', ita non contingat conuertere: 'omne animal est homo' uel 'quidam homo non est animal'. Hinc quoque scilicet ex eadem uocis demonstratione dictum est uel idem de diuersis praedicari, cum dicitur: 'homo est animal', 'asinus est animal', uel diuersa de eodem, cum dicitur: 'quoddam animal est homo', 'quoddam animal est asinus', secundum id scilicet quod 'animal' uel 'quoddam animal' idem hic et ibi dicant, non tamen idem in re diuersis /410/ inhaeret uel diuersa eidem in re insint. Est itaque identitas tantum, non secundum rerum essentiam, sed secundum uocum denotationem. Si ergo rerum conuersio nusquam fallit, habet haec quoque conuersionem: 'omnis homo est quidam', sicut et illa: 'omnis homo est Socrates', ut scilicet dicamus illum quemdam esse omnem hominem; quod falsum est. Si enim, cum 'quidam' proferimus, unum quem<cum>que de omnibus accipimus, cui 'omnem hominem' supponimus, falsum intellectum tenemus. At uero rursus 'homo' tantumdem dicere uidetur, quantum 'quidam homo' tam ex conuersione quam ex aequipollentia particularis et indefinitae. Inde enim 'omnis homo est animal' uel 'Socrates est animal' talem simplicem conuersionem habere uidentur: 'quoddam animal est homo' uel 'quoddam animal est Socrates', quod scilicet tantumdem 'animal' quantum 'quoddam animal' sonabat. Hinc quoque 'animal est homo' et 'quoddam animal est homo' aequales uidentur appellari. Accedit etiam huic significationi impositio singularis numeri, quae fit circa singulos. Unde si uera recipitur 'omnis homo est homo', non uidetur reprobanda 'omnis homo est quidam homo', quae etiam ostendi potest ex falsa sua contradictoria 'quidam homo non est quidam homo'. 'Omne' quoque singillatim omnes, non simul, colligit quorum unusquisque quidam est. Recte igitur in dubietatem ducitur ueritas huius propositionis: 'omnis homo est quidam', quae et uera ex quibusdam et falsa ex quibusdam uidetur. Similiter et ueritas huius: 'omnis pater est pater cuiusdam filii' dubitari potest, cuius conuersio secundum relationem nullo modo uera uidetur, haec scilicet: 'quidam filius est filius omnis patris'. Quae quidem dubitatio ita fortasse solui poterit cum dicitur: 'omnis homo est quidam', si multiplex in sensu multarum propositionum accipiatur et 'quidam' multipliciter acceptum ad singulos hominum referatur, sicut in propositionibus indiuiduorum ex quibus ostenditur, uera est; si autem 'quidam' in demonstratione unius tantum ponatur, falsa est. Similiter pensanda est ueritas uel falsitas huius: 'omnis pater est pater cuiusdam filii', cum uidelicet 'cuiusdam' modo ad unum tantum, modo ad diuersa reducitur; cum uero ad diuersa reducitur et multiplex est propositio, multiplex est etiam reciprocatio et uera sicut prior assignatio. Cum enim dicitur: 'omnis pater est pater cuiusdam', et sic de aliis potest reciprocari ut et quidam sit filius huius et quidam huius etc., illi scilicet quorum patres erant. Quod fortasse in hac propositione intelligi potest: 'omnis patris est quidam filius'. Fortasse enim transpositio promptior est ad ueritatis intelligentiam, secundum id scilicet quod in 'omni' posito singuli colligantur, ad quos quidem in diuersis reducitur. /411/ Cum autem in 'quidam' unus tantum accipitur, falsa est assignatio et falsa reciprocatio.

De loco autem ab integro uel eius partibus post locum a genere et specie <egimus>, cum omnis 'totius' inferentiam tractaremus.

                                     A contin<g>entibus

Nunc igitur de loco a contingentibus disputemus, quorum duae sunt regulae:

     quicquid enim praedicatur de uno contingentium uniuersaliter, et      de altero particulariter

uel

     quicquid remouetur, similiter

hoc modo:

     si omnis homo est animal, quoddam album est animal

     si nullus homo est animal, quoddam album non est animal

Contingentia autem haec dicimus 'album' et 'hominem', eoquod in parte se contingant; quorum consequentiae maximam tenent probabilitatem.

                                      DE MEDIIS MIXTIS

Sunt quoque et illi medii loci qui ex inhaerentibus et extrinsecis sunt permixti, ut sunt illi qui a gene re et oppsitis simul fiunt uel a specie et oppositis uel a pari et oppositis et quicumque alii ex his sunt permixti. Haec autem est permixtionis traditio: si diuersarum consequentiarum antecedens et consequens per medium coniungantur in unam consequentiam, potest in coniuncta locus assignari permixtus ex illis, ex quibus singulis in prioribus consequentiis assignabatur. Veluti si ex his duabus consequentiis

     si omnis homo est animal, Socrates est animal

     si Socrates est animal, Socrates non est lapis

in quibus loci assignantur, in prima quidem a genere, in secunda uero ab oppositis, talis coniungatur consequentia:

     si omnis homo est animal, Socrates non est lapis

locus simul a genere et opposito dandus est, secundum hoc scilicet quod homo Socratis genus est, id est superius, et animal lapidis oppositum. Si quis etiam ex istis duabus:

     si nullus homo est sanus, Socrates non est sanus

     si Socrates non est sanus, Socrates est aeger

istam coniungat:

     si nullus homo est sanus, Socrates est aeger

illo<s> simul locos in ista assignabit quos in illis diuisim proferebat, a genere scilicet et immediato.

Regulae autem huiusmodi erunt: in priori quidem haec:

     si aliquod oppositorum praedicatur de genere alicuius      uniuersa<liter>, alterum oppositorum remouetur a qualibet specie      illius generis.

Unde animal oppositum est lapidis et homo genus Socratis; quare si 'animal' praedicatur de 'homine' uniuersaliter, 'lapis' remouetur a 'Socrate'. In secunda uero consequentia haec poterit maxima propositio dari:

     si aliquod immediatorum remouetur a genere alicuius      uniuersaliter, alterum immediatorum conuenit cuilibet specierum      eiusdem generis

Videtur autem supraposita de permixtis locis doctrina in hac fallere consequentia:

     si Socrates est homo, est sensibilis

quae ex his duabus nascitur:

     si est homo, est animal

     si est animal, est sensibilis

in quibus loci a specie et a pari assignantur, qui non dantur in ea quae nascitur, immo a specie tantum, id est homine, qui est species sensibilis. Sed etiam a specie <et> a pari simul dari potest iuxta hanc regulam:

     si species alicuius generis praedicatur de aliquo, par illius      generis praedicatur de eodem

Contingit autem ueras uel falsas esse consequentias permixtorum locorum secundum ueritatem uel falsitatem praepositarum consequentiarum ex quibus nascuntur.

Non autem omnes permixtos locos dicimus medios nisi eos, ut dictum est, qui extrinsecitatem aliquam habent et cohaerentiam, etiam si medius adhibeatur locus uel cum extrinseco uel cum inhaerenti, ut ille qui a contingentibus ducitur hoc modo:

     si nullus homo est lapis, quoddam album non est margarita

     si omnis homo est animal, quoddam album non est lapis

Hic igitur locus medius ex medio quo mixtus est, qui, quoniam et extrinsecitatem et cohaerentiam continet, cum quocumque adiungatur, siue cum inhaerenti siui cum extrinseco, locum medium permixtum reddit. /413/

             Unde inhaerentes uel extrinseci siue medii dicantur

Nunc autem locorum quos in usum dialectici trifariam partiti fuimus, expedita diuisione, alios inhaerentes alios medios alios extrinsecos appellantes, undi hi inhaerentes, illi extrinseci, alii medii dicantur exponamus. Inhaerentes autem dicti sunt quod ad ea ad quorum inferentiam inducantur secundum uim cohaerentiae quam ad ea habent, afferantur antecedentia, ut species ad genus suum uel unum par ad reliquum etc. Extrinseci uero dicuntur in quorum inferentia non cohaerentia, sed magis remotio esse attenditur. Medii uero quod aeque et cohaerentia et extrinsecitas in eorum inferentia consideretur; nam et relatiuorum ad se et partium ad totum et contingentium inter se quaedam est cohaerentia et disiunctio. Ex oppositione enim quam habent relatiua, extrinsecitatem recipiunt; ex commutatione uero relationis <qua> ad se inuicem referuntur ac sine se esse non possunt, quamdam habent inuicem affinitatem adhaerentiae, secundum quam et Themistius et Tullius eorum locos inter inhaerentes posuerunt. Totum etiam parti et adhaerens est et ab ipsa seiunctum; adhaeret quidem secundum id quod in quantitate et constitutione sui eam tenet, secundum quod et ipsi locos eorum inter inhaerentes collocauerunt; disiuncta uero sunt secundum praedicationem; neque enim totum de parte neque pars de toto praedicantur. Contingentia quoque et conueniunt et dissident circa diuersa, ut homo et album circa albos homines iungmtur et a se recedunt in aliis quibus alterum tantum conuenit, ut in lilio, cui album solum conuenit, et in nigro homine, cui tantum homo inest. Hos uero medios qui mixti sunt ex inhaerentia et extrinsecitate quam in partibus habent, medios recte dici apparet.

Haec de locis dicta sunt quorum inferentias uel in necessitate firmatas uel maxima probabilitate suffultas dialecticorum disputatio in usum deduxit. Sunt autem alii quibus dialectici raro ac numquam fere utuntur, quos tamen <etiam> Boethius Graeci Themistii atque Romani Tullii diuisiones de locis plene exsecutus non praetermisit. Hos quoque <tractabimus> ne quid doctrinae subtrahere uideamur, eaque etiam tractare pigrum non sit quae de diuisionibus eorumdem auctorum restare atque nostro deesse tractatui uidentur; ac prius, sicut ipse Boethius, diuisionem Themistii ponamus.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License