Petrus Abaelardus
Dialectica

FINIS CATEGORICORUM

LIBER SECUNDUS DE DIVISIONIBUS THEMISTII ET TULLII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER SECUNDUS

DE DIVISIONIBUS THEMISTII ET TULLII

                                     DIVISIO THEMISTII

Hic igitur locos differentias, sicut et nos, in tres species partitus, alios inhaerentes alios extrinsecos alios medios appellauit. Inhaerentes quoque, quemadmodum nos superius, in duo diuisit, cum uidelicet alios a substantia, alios a consequenti substantiam assumi dixerit. Quos uero locos a substantia dixit, omnes superius plene tractauimus, et quosdam insuper consequentes substantiam, eos scilicet qui a toto sunt tam generali quam integro, uel a partibus tam diuisiuis quam constitutiuis. Nam locum quoque ab integro uel eius parte inhaerentem tantum uocauit, quem nos tamen medium dici conuenientius ostendimus. Restant autem ex consequentibus substantiam hi quos uel in causis posuit uel a generatione uel a corruptione uel ab usu uel a communiter accidentibus fieri dixit, quos nos quidem prius tractemus quam eos quos ipse uel extrinsecos uel medios supposuit.

At nunc in causis immoremur, quarum proprietates cum plene distinxerimus, qualiter ex eis loci ueniant facilius docebimus, cum ipsae scilicet ad probationem suorum effectuum inducantur.

            DE CAUSIS

Causas autem quattuor Boethius computat, efficientem scilicet, materialem, formalem, finalem. Efficientem autem eam descripsit quae mouet atque operatur ubi aliquid explicetur, id est effectus, ut faber, dum cultellum fabricatur, ipsi materiae ferri sua operatione formam cultelli aptando motum praestat ut in cultellum transeat, de qua uberius in sequentibus tractabimus, cum ad species motus ueniemus.

                                        DE MATERIALI

Materialem uero in eam ex <qua fit et eam in> qua fit separauit; ex qua fit, id est ferrum, in qua fit, id est incus. Sed haec quidem in qua fit absurde et incongrue materia dicitur, sed ea sola ex qua fit, quae scilicet in substantiam effectus transit, ut animal in hominem, ligna et /415/ lapides in domum. Non autem causam aliquam negamus esse eam in qua fit, sicut est et illa per quam fit, ut ferreus malleus, id est martellus, sed materialem dici prohibemus, tametsi Boethius alios nimium secutus materialem <eam> in Topicis suis appellauerit, cum tamen eius locum non posuerit sciens eam non proprie materiam dici. Sola enim materia proprie dicitur ex qua rei substantia constat. Unde et illi qui farinam panis materiam appellant, quam in constitutione panis esse non concedunt, decepti sunt. Neque enim ideo materia putanda quod ab ea panis principium sumpserit, nisi etiam ipsam in sui constitutione retineat, sicut nec forma rei putanda est nisi quae ipsam actualiter informat. Unde et Boethius firmam posuit probationem a materia, cum Mauros inde arma non habere conuincit quod eis ferrum, quod armorum est materia, desit; quae quidem probatio infirma esset, si sine materia materiatum reperiretur, sicut in pane concedunt. Sed procul dubio non est farina panis materia putanda, cum in eius constitutione numquam sit; neque enim iam farina remanet, sed micae. Micae itaque panis materia sunt, non farina.

Nota autem quod ea quae constituta sunt, alia praeiacentem materiam habuerunt, ut nauis -- prius enim ligna fuerunt quam ex eis aut domus aut nauis constituerentur --, alia simul cum materia coeperunt, ut elementa quae in materiam caeterorum corporum prima creata sunt, quae a se ipsis inceperunt. Quae uero primae sunt creaturas nulla praeiacens materia praecessit. Sic et accidentia simul cum materia sua nascuntur. Sed siue tempore praecedat materia materiatum siue non, natura necesse est et dignitate praecedere, secundum id scilicet quod materialiter creat et facit esse; nec aliud quidem putandum est materiatum quam materialis essentia, postquam in eius constitutione est posita. Neque enim animal quod in homine est, id est quod rationalitate et mortalitate est <in>formatum, res est alia ab homine, nec ligna aut lapides quae in constitutione domus, aliud putanda sunt a domo. Quae enim essentiae partes sunt, omnes simul acceptae idem prorsus sunt quod totum utpote propria[m] et tota[m] rei essentia[m]; in quid materiam de materiato praedicari omnium auctoritate conuincitur.

            DE FORMALI

Forma uero in essentia non componit, sed superueniens substantiae perfectionem effectus reddit, et haec est formalis causa. Sicut enim /416/ absque materia consistere non potest quae ex ipsa componitur substantia, sic nec praeter formam perfici potest, cuius aduentu ipsam compleri ac perfici Porphyrius dixit, ut hominem rationalitatis ac mortalitatis informatione. Fortasse enim substantia hominis in materia generis quodammodo posset consistere, sed praeter differentiarum informationem perfecta[m] non esse.

Non autem omnem formam in causam recipimus, nisi eas tantum quae ad creationem substantiae necessariae sunt ac praeter quas effectus ipse consistere non potest. Quae igitur accidentales sunt, ut albedo Socratis, causae dicendae non sunt, cum nullo modo praeter ea[s] subiecta consistant, immo ipsae propter subiecta. Omnia enim accidentia posteriora sunt suis subiectis atque in eis semper sunt ac per ea subsistunt. Unde magis accidentium causa ex subiectis pendet quam subiectorum ex accidentibus; et sunt quidem fundamenta causae, in quibus accidentia fiunt; quam quidem causam, ut supra meminimus, Boethius non satis commode materiali aggregat. Illam autem per quam fit, ut ea per quae operamur instrumenta, omnino praetermisit, nisi forte et in efficienti tam eam quae efficit quam eam per quam efficit acceperit.

            DE FINALI

Finalem uero eam appellauit ut incidere causa est fabricationis cultelli; ideo enim factus est ut per eum incidamus. Quae quidem causa, cum posterior sit temporaliter, maxime tamen praecedit ex proprietate causae. Haec enim est propter quam totum agitur et ad quam tota respicit operatio; et est quidem uictoria causa belli, quia <scilicet> intentio est uictoriae, quae compulit hominem ad pugnandum, bellum uero uictoriae, sed hoc quod ex eo contingit, et, nisi praecederet bellum, esse non potuit; bellum uero omnino praeter uictoriam potuit esse, ac secundum hoc quod Tullius effectum uocat, quod Themistius finem appellat.

                                       DE EFFICIENTE

Breuiter autem omnibus causis designatis ad efficientem reuertentes quemdam de ipsa errorem recidamus. Sunt enim qui inter causas efficientes quasdam incommode causas aggregant, ut qui patrem filii causam efficientem confitentur, matrem uero causam in qua fit. Dicunt /417/ enim patrem mouere atque operari, ut aliquid explicetur, quod efficientium proprietas exigit. Sed hi nimirum miror quare et matrem efficientem causam non uocent. Ipsam etiam, dum cohabitat, in motu [esse] necesse est esse atque in eodem pariter operari. At uero si proprietatem efficientium integre pensemus, neuter generantium efficientibus est aggregandus, sed solus Creator, cuius mira et occulta operatio formam infuso semini paulatim adaptat et imprimit. Haec enim sola proprie causa efficiens dicitur quae de subiecta materia operando rei formandae suam formam imprimit operatione, ut faber cultello atque natura homini. Largius tamen efficientem causam in diuisione Tullii Boethius sumens solem quoque efficientem causam diei uocauit, cum uidelicet ait: "causa est efficiens quae quamlibet rem praecedens efficit, non tempore, sed proprietate naturae, ut sol diem." Non enim sol de materia aliqua operando atque ipsam formando diem efficit, sicut faber cultellum aut natura hominem, quae ipso quoque patre defuncto infusum semen in corpus humanum coaptat. Haecque proprie una dicuntur secundum naturam, quae per operationem propriam Deus creat ac format ac perficit; caetera uero quae hominum operatio, ut sunt nauis et domus, nec creantur ab hominibus, quippe nihil substantiae efficitur, sed solae quae iam creatae sunt substantiae coniunguntur, nec una proprie dici possunt, quae scilicet natura substantiae non unit, sed forte per accidens una dici possunt quae sola operatio coniungit. Est itaque creare substantiam ipsam facere, quod solius est Summi Artificis; coniungere uero est iam creata componere, quod hominibus competit. In his ergo homines efficientes esse possunt, quae ad coniunctionem rerum iam a Deo creatarum pertinent; in his uero Deus quae ad creationem attinent, efficere itaque [est] hominum est simpliciter componere, Dei uero substantiam ipsam creare. Si quis autem et ipsos homines creatores, quantum scilicet ad compositionem, praesumat dicere, non est audiendus. Neque enim uel ipsam formam creant, sed aptant componendo subiecta; nec sunt efficientes in creando, sed in aptando. Ipse enim Deus in eorum operatione simul creat quod eorum operatio adaptat. Cum autem et Deus efficiens causa sit, quantum, ut dictum est, ad creationem, et homo quoque quantum ad compositionem, uterque mouet, id est motum praestat ei quod efficitur: Deus quidem secundum generationem, dum substantiam creat, homo uero secundum alterationem, dum compositionem adaptat.

Sed nunc quoque motus species ad horum discretionem tractemus.

/398/ uero quaecumque non sunt homo, sunt non-homo et econuerso, et quaecumque non sunt alba, sunt non-alba et econuerso, et quaecumque non sunt Socrates sunt non-Socrates.

Contingit autem idem plura immediata habere ad diuersa, ut 'rationale' et priuatorium habet et negatiuum, 'irrationale' scilicet et 'non-rationale'; alterum quidem sub animali tantum, quod est 'irrationale', alterum uero, quod infinitum est, per omne esse, quod est 'non-rationa1e.'

Unde manifestum est aliam esse significationem priuatorii quam infiniti uocabuli. Quod enim priuatorium est, non solum priuat contrarium, uerum etiam quamdam ponit formam, ut 'irrationale' non solum rationalitatem expellit, sed etiam irrationalitatem, quae est ei contraria, ponit. Infinitum autem uocabulum solummodo ex remotione finiti omnibus quae in finito non clauduntur, imponitur, ut 'non-rationale' omnibus quae [non] rationalia non sunt, ex communi causa, hac quod rationalia non sunt; secundum quam quidem communem impositionis causam etiam uniuoca quodammodo dici possunt et una terminari definitione, ut <ir>rationale: quod non est rationale. Unde manifestum est omnia infinita priuatoriis esse ampliora: omnia enim irrationalia non-rationalia sunt, sed non conuertitur.

Videtur quoque idem diuersa habere immediata per omne esse, ut animal et quaelibet genera uel proprium infinitum et cuiuslibet suae speciei infinitum, ut 'animal' et 'non animal' et 'non-homo': sicut enim omne quod non est animal, est <non> animal et econuerso, sic omne quod non est animal est non-homo et econuerso. Quae etiam proponuntur consequentiae immediationis inter illa, et inter ista. Sicut enim dicitur:

     si non est animal, non est animal

et

     si non est animal, est <non->animal

ita etiam proponitur:

     si non est <animal>, non est homo

     si non est non-homo, est animal

Dicunt tamen quidam non esse ueras huiusmodi consequentias inter 'animal' et 'non-homo', nisi 'non-homo' extra 'animal' tantum accipiatur, quasi scilicet infinitum 'animalis', eo uidelicet quod ex huiusmodi consequentia quae inter affirmationem et negationem proponitur, quattuor fieri syllogismos Boethius docuit, duos quidem lege /399/ complexionis, per positionem scilicet antecedentis <et> destructionem consequentis, duos uero alios ex natura oppositionis terminorum, per destructionem scilicet antecedentis et positionem consequentis. Ipse insuper Boethius in eodem Libro Hypotheticorum dixit huiusmodi consequentiam quae inter affirmationem et negationem proponitur, inter contraria tantum proponi, id est inter opposita. Unde etiam oppositionem uolunt habere inter 'non-homo' et 'animal', cum huiusmodi consequentia inter ea proponitur:

     si non est non-homo, est animal

Unde <non> infinitum 'hominis' accipiunt 'non-homo' in praemissa consequentia, sed in sensu infiniti 'animalis', nec aliter consequentiam recipiunt. Sed qui de infinito 'animalis' eam recipiunt, de infinito 'hominis' ea<m> negare non possunt. Infinita enim minorum maiora sunt infinitis maiorum. Quanto enim pauciora sunt ea quae remouentur, tanto plura esse contingit ea a quibus remouentur, et quanto abundat numerus eorum quae sub affirmatione cadunt, tanto decrescit numerus eorum quae sub negatione ueniunt. Cum itaque 'non-homo' infinitum 'hominis' uniuersalius sit infinito 'animalis', remotum remouet illud. Unde et quicquid ad remotionem 'non-animalis' ponitur, idem ad negationem 'non-hominis' sequitur. Amplius: cum ad negationem 'non-hominis' infiniti sui 'hominem' poni concedant, et 'animal' poni ad eamdem necesse est: quod enim antecedens infert, et consequens; species autem ad genus necessario antecedit.

Patet itaque de infinito etiam speciei, sicut de infinito generis, recipiendam esse consequentiam ad nomen generis; ac sic opposita non sunt infinitum speciei et generis nomen, in quibus simul omnes caeterae species eiusdem generis continentur, ut equus, asinus et caeterae quae et non-homo sunt et animal. Sed profecto ea non immediata uoco, sed non-mediata dico. Immediata enim auctoritas tantum opposita uocauit, non-mediata autem sunt quaecumque medium non habent, ut etiam circa corpus non medio colore coloratum 'album' et 'nigrum' non-mediata dicuntur, non immediata. Sicut enim supra dictum est, immediatio contrariorum secundum proprium susceptibile dispensatur. Omnia itaque immediata circa idem non-mediata dicuntur; sed non conuertitur, ut ex praemissis apparet. Sicut autem oppositionem rerum modo secundum praedicationem uel adiacentiae uel essentiae consideramus, modo uero secundum existentiam, sic etiam immediationem. /400/ Secundum adiacentiam quidem sanitas et aegritudo circa animal immediata sunt, corpus uero et spiritus circa substantiam; secundum praedicationem essentiae uel 'homo' et 'non-homo' circa omnia. Nox uero et dies circa tempus immediata sunt non secundum praedicationem aliquam, sed secundum existentiam, hoc modo scilicet quod quolibet tempore existente uel nox uel dies existere dicitur.

                                        DE COMPLEXIS

Sunt autem complexa immediata, ut sunt affirmatio et negatio diuidentes et quaecumque propositiones oppositae uerum falsumque diuidunt. Sicut autem in incomplexis alia per omne esse alia circa quoddam contingebat immediata esse, ita et hic uidetur. Sunt enim per omne esse affirmatio et negatio immediatae, secundum id scilicet quod de omni re, siue sit siue non sit, semper altera uera est et altera falsa. Circa praedicationem uero 'animalis' propositiones de 'sano' et 'aegro' immediatae sunt, ut circa istam:

     Socrates est animal

istae duae:

     Socrates est sanus

     Socrates est aeger

Nunc autem omnium immediatorum natura pertractata ad eorum consequentias ueniamus inferentiae, quarum secundum uim immediationis haec communis est regula ut:

     altero ablato alterum ponatur

hoc modo:

     si Socrates non est sanus, est aegere

     si non est spiritus, est corpus

     si nox non existit, dies est

     si non est equus, est non-equus

     si non est uera "Socrates est homo," uera <est> "Socrates non est      homo"

uel

     si non est uera "Socrates est sanus," uera est "Socrates est      aeger"

Est autem communis sententia nulla necessitate fulciri huiusmodi consequentias quae inter negationem et affirmationem proponuntur, sed semper earum ueritatem <con>stantiarum adiunctione egere, quae de his fiat circa quae sunt immediata, ueluti si talis proponatur consequentia de Socrate:

     si non est sanus, est aeger

falsa est, nisi constantia suppleatur, haec scilicet: 'cum sit animal'. Si enim quia Socrates non est sanus est aeger, et quia non est est aeger; unde etiam sequitur quod si non est, est. Patet quoque simili argumentatione et illud extrahi: /401/

     si nulla res est, aliqua res est

Ideoque omnes ad consecutionem ueritatis iudicant apponendam esse constantiam de 'animali', circa quod sunt immediata:

     si non est sanum est aegrum, cum sit animal

                                       DE CONSTANTIA

Sed hic quidem positionem constantiae inspiciamus ac cui in consequentia adiungatur inquiramus. Dicunt tamen quidam quod nec de consequentia sit nec inter partes consequentiae recipienda, sed cum hoc totum:

     si non est sanum est aegrum, cum sit animal

unum uerum dicunt, necesse est propositionem esse; unde aut categorica aut hypothetica. At uero categoricam non esse patet; unde hypotheticam esse constat. Si autem illud totum hypothetica est propositio, et ipsa quoque constantia pars est hypotheticae propositionis; unde et consequentiae partem oportet esse. Cum autem pars sit consequentiae, restat quaerere utrum sit antecedens aut consequens aut aliqua pars eorum. Sed sunt qui de antecedenti neque de consequenti eam esse uolunt, sed quidem utrique necessarium, cuius adiumento ex antecedenti consequens proueniat, ex negatione scilicet quae ait: 'Socrates non est sanus', affirmatio quae proponit: 'Socrates est aeger'. Sed ad istam quidem consecutionem nihil iuuare potest, quae scilicet fit inter negationem et affirmationem. Impossibile est enim sequi ex negatione affirmationem; quare impossibile ex earum consecutione ostensum est sequi. Id uero quod impossibile est, nullo adiumento fieri potest et quicquid nititur ut fiat, in cassum agit. Quis itaque dicat constantiam eam ueram consecutionem reddere, quae uera esse non possit, eam scilicet quae simpliciter inter negationem et affirmationem, cui tantum ipsa apponitur? Quodsi tantum tota uera est consequentia, in qua etiam constantia concluditur per adiunctionem ipsius, et ipsa quoque constantia in partes consequentiae, ut dictum est, uenit. Quarum nullam uel ratio uel auctoritas nouit nisi conditionem et quae in antecedenti et consequenti per eam coniunctis continentur.

Utrum ergo constantiam antecedens uel consequens uel eorum partem annuamus, diligenter inquirendum est. Quod facilius fiet, si illius particulae 'cum' quae apponitur, significationes inquiramus. Est autem illud modo temporale modo causale modo conditionale. Temporale quidem ponitur, cum dicitur: 'cum caelum rotundum est, ignis /402/ calidus est'; causale uero hoc loco: 'suspende eum, cum sit fur', id est 'quia est fur'; conditionale uero cum pro 'si' coniunctione accipitur, ueluti in hac consequentia:

     cum est homo, est animal

quam eiusdem potestatis esse cum ista:

     si est homo, est animal

Boethius in Topicis suis docuit.

Dicunt autem quidam quod conditionale sit in superiori consequentia categoricamque illam: 'Socrates est animal' cum illa consequentia coniungat:

     si non est sanus, est aeger

ac si ita dicatur:

     si Socrates est animal sequitur si non est sanus est aeger

Sed tunc quidem plane falsa est tota consequentia, quippe uerum est antecedens et falsum consequens.

Dicetur fortasse quod in consequenti consequentia ipsa ponatur constantia antecedente sola negatione hoc modo:

     si non est sanum sequitur cum est animal est aegrum

id est

     si est animal, est aegrum

quae etiam falsa est eadem causa qua superiori; fortasse Socrates sanus non est, non quantum 'animal' positum ponit 'aegrum', cum sit uniuersalius. Si uero consequentiam antecedere facias et sequi negationem categoricam hoc modo:

     si quia est animal non est sanum, est aegrum

falsa etiam erit haec consecutio; consecutio enim praedicationem non exigit. Quocumque itaque conditionale uerteris, falsa est consecutio.

Si uero ipsum causale sumpseris, nusquam potes ipsum competenter locare, ut ueritatem consequentiae conserues. Si enim dixeris:

     si non est sanum quia est animal est aegrum

falsa erit consequentia. Talis <enim> est sensus categoricae causalis: 'est sanum quia est animal', id est: ita quod animal est, inde sanum. Unde sequitur 'quia est' et in primum inconueniens reuertitur: 'si non est, est'. Si uero antecedenti causa apponatur, hoc modo:

     si quare est animal non est sanum, est aegrum'

falsa etiam erit consecutio. Sequitur enim ex ea: /403/

     si quia est animal [non]nulla qualitate formatur, est aegrum

quod omnino falsum est, cum antecedens consequens ipsum auferat. Quod enim nulla qualitate formaretur, aegritudinem non haberet. Si uero causam toti hypotheticae apponas hoc modo:

     si non est sanum est aegrum, cum est animal

id est: quia est animal, uera est de eo illa consequentia, falsum est omnino; neque enim uel hoc quod <est> animal uel aliquid aliud, causa est ueritatis consequentiae <ne>que ille effectus, cum nullo modo esse queat. Unde nec causale illud 'cum' potest accipi.

Sed nec fortasse temporale. Si enim temporale sit, oportet ut alicui illud cui apponitur, temporaliter coniungat siue antecedenti siue consequenti seu toti consequentiae. Toti quidem hypotheticae hoc modo:

     cum est animal sequitur si non est sanum est aegrum

consequenti uero sic:

     si non est sanum cum est animal est aegrum

antecedenti uero ita:

     si cum est animal non est sanum est aegrum

Sed si quidem toti consequentiae copulaueris, falsum proferes. Falsum est enim ut quo tempore categorica uera est, hypothetica sit uera, quae nullo tempore uera esse potest; uera tamen est categorica. Si uero consequenti adiungatur non minus falsa consecutio apparet: si enim quando est animal, est aegrum, oportet simul utrumque esse; unde et in primum inconueniens rursus incidimus. Si uero antecedenti adiunxeris hoc modo:

     si cum est animal non est sanum est aegrum

id est

     si in eodem tempore et est animal et non est sanum, tunc est      aegrum

fortassis uera est consecutio, sed iam ab immediatis locus esse non poterit. Non enim uis inferentiae in 'sano' tantum, sed in 'animali' consistit, ac si ita diceremus:

     si est animal quod non est sanum, tunc est aegrum

Unde potius locus a descriptione esse uidetur quam ab immediatis. Nam 'animal quod non est sanum' 'aegri' descriptio potest esse; et bene quidem postquam apposita est constantia, ab immediatis esse negatur. Sed tantum assignari potest ab immediatis, cum simpliciter consequentia profertur, quantum quidem ad probabilitatem consecutionis, non quantum ad ueritatem attinet.

/404/ Patet itaque ipsam constantiam de antecedenti esse ac duas simul antecedere propositiones. Sed nec adhuc fortasse una satis est constantia ad ueritatem consequentiae, quia et adhuc forsitan in inconueniens incidemus. Si enim quia est animal et non est sanum, est aegrum, et quia <est> animal et nullo animalis accidenti formatum, est sanum, uel ita: et quia est animal uel neque sanum neque est aegrum. Illi quoque qui locum ab oppositis non calumniantur, tale inconueniens uitare non possunt:

     si est animal et lapis, est sanum

uel qui locum a parte diuisibili uel a subiecto tenent, istud:

     si est sanum et lapis, est aegrum

Videtur itaque mihi et alia apponi constantia quae est huiusmodi:

     <cum> omne animal quod non est sanum est aegrum

atque ita dicatur:

     si Socrates non est sanus cum sit animal et omne animal quod non      est sanum sit aegrum, tunc est aeger

Sicut autem consequentiis apponuntur, sic regulis earum oportet addere, ut istas regulae superioris consequentiae:

     si aliquod immediatum remouetur ab aliquo et illud sub eo maneat      circa quod sunt immediata, ac si scilicet diceremus sub eo cuius      omnia quae non sunt unum immediatorum, sunt alterum, ipsum      alterum de eodem praedicatur

ut si 'sanum' remouetur a 'Socrate' et ipse sub 'animali' sit, cuius omnia quae non sunt sana, sunt aegra, ipse profecto aeger est. Quam quidem regulam non esse maximam propositionem patet ex assumptionum natura superius digesta. Postquam enim in antecedenti habitudinis est assignatio, maxima non potest esse propositio.

 <DE LOCIS A CONSTANTIIS>

Cum autem constantia antecedenti adiungenda sit unumque cum alio antecedens faciat, manifestum est: quicquid ad consequens consequitur, et ad ipsam constantiam cum propositione cui adiungitur, aut quicquid ipsam propositionem cui adiungitur inferet, inferet quoque earum consequens. Hoc autem ideo dicimus quod sunt quidam qui eam consequentiam quae constantiam tenet, <ad> extremorum coniunctionem idoneam esse negent nec posse ex ea argumentari dicunt, ubi constantia fuerit apposita. Habent enim per admixtionem eiusdem <ad> extremorum coniu<n>ctionem plura inconuenientia, ueluti cum dicitur: /405/

     si non est corpus, non est sanum      si non est sanum cum sit animal, est aegrum      quare si non est corpus, est aegrum

quod omnino falsum apparet. Et bene quidem hoc loco cohaerentiae extremorum resistunt, cum non sit idem medius terminus. Cum enim in prima consequentia una tantum sequatur propositio, in secunda duae antecedunt; unde nec media est consequentia. At uero si utraeque sequerentur in prima, sicut et antecedunt in secunda, non posset extremorum cohaerentia fallere. Unde non natura constantiae coniunctionem extremorum impedit, sed medii termini absentia. Si enim ita diceretur:

     si non est corpus cum est animal, non est sanum

     si non est sanum cum est animal, est aegrum

necessario inferretur:

     si non est corpus, est aegrum

Atqui primae consequentiae falsitas omnibus est manifesta.

Unde autem constantia dicta sit ea propositio cui praeponitur 'cum', et unde <non> alia, solet quaeri. Ac fortasse uidetur alia inde non debere dici constantia quod secundum terminorum habitudinem in inferentia ipsius ad ultimam locus assignari ualeat, et ita principaliter in ea uim inferentiae consistere atque ideo non constantiam debere uocari, sed quasi antecedens cui constantia apponatur. Sed quid dixerimus constantiam cum ita proponemus:

     si est animal cum non sit sanum, est aegrum

     si est rationale cum sit mortale, est homo

In prima enim consequentia illa propositio cui 'cum' praeponitur, inferentiam principaliter tenere uidetur ex habitudine terminorum; in secunda uero nulla est antecedentium quae secundum dispositionem consequentiae ex habitudine terminorum inferentiam tenere uidetur. Constantiam itaque non aliunde uocari aestimo <quam> quia cum alia in antecedenti consistit, cui per temporale aduerbium coniungitur.

Est autem annotandum omnes consequentias quas simplices superius denegabamus, constantiarum adiumento ueritatem recipere. Quae quidem uel secundum formam syllogismi aggregentur uel tale quid exigant quod in formam syllogismi possit adiungi, ueluti cum ex propositis ueram uolumus facere consequentiam uel ex aliis quae simplices consequentias non reddunt ueras, appositione constantiarum eas ueras efficiemus hoc modo: /406/

     si Socrates est homo et nullus homo est lapis, Socrates non est      lapis

uel ita:

     si Socrates est homo et homo et lapis sint opposita, Socrates non      est lapis

Et prima quidem consequentia formam habet syllogismi. In alia uero propositio de habitudine terminorum infertur, quae eam exigit quae formam syllogismi faciebat, haec scilicet: 'homo et lapis sunt opposita' istam: 'nullus homo est lapis'.

Est etiam illud praenoscendum nihil de constantiis quae necesse sunt, ad consecutionem esse praetermittendum, cum mediae disponuntur consequentiae, ut extremorum fiat coniunctio; quae quidem coniungi non possunt nisi firmissimo necessitatis uinculo astringantur et sint necessariae omnes quae in ea ponantur consequentiae. Cum autem non ad extremorum coniunctionem uel ad alicuius probatione<m> tota inducitur consequentia, sed in ipsa aliquid comprobatur, ipsum uidelicet consequens ex antecedenti, non uidetur multum necessaria appositio constantiae, eoquod certa sit nec ad fidem desit. Et si apponatur, nihil propter fidem consequentis est amplius demonstrandum de assumptione quam <si> ipsa deesset, quippe ipsa certa est, ueluti si demonstrare uelimus quod Socrates sit aeger talemque proponamus consequentiam:

     si non est sanus, est aeger

uolentes ex remotione 'sani' 'aegrum' comprobare, licet consequentiae ueritatem constantiis egere sciamus, tamen eas superflue requireremus quas omnes ueras esse cognoscimus.

Atque haec de locis extrinsecis dicta sufficiant. Nunc uero ad medios ueniamus.

                                       DE LOCIS MEDIIS

Quorum alii in relatiuis, alii in toto seu partibus, alii in excedentibus et excessis continentur -- qui simplices sunt -- alii permixti sunt ex suprapositis inhaerentibus et extrinsecis.

                                    DE LOCO A RELATIVIS

Fit autem locus a relatiuis extrinsecus cum ita proponitur:

     si pater est, filius est

Proponi potest de relationibus ipsis in essentia hoc modo:

     si paternitas est, filiatio est

uel

     si non est haec, nec illa

     si pater non est, filius non est

Similiter et hae quidem omnes per simplex esse fiunt, in quarum uidelicet partibus esse simpliciter praedicatur uel remouetur. Hae uero aliae inter eadem circa tertium proponuntur:

     si iste est pater illius, ille est filius istius

Quae quidem omnes in eo necessariae uidentur quod impossibile est esse antecedens absque consequenti. Nos autem id sufficere ad necessitatem consecutionis non concedimus, nisi etiam in antecedenti consequens, ut supra docuimus, intelligatur. Alioquin et consequentiae oppositorum necessariae uiderentur. Nos autem nullam necessitatem consequentiae inter diuersas rerum essentias admittimu, quod etiam superius ex inductione inconuenientium confirmauimus.

Sunt autem praemissarum consequentiarum propositiones maximae:

     si quid uno relatiuorum formatum exstiterit, et aliquid altero      formatum necesse est esse

     si unum relatiuorum fuerit, et alterum

     si aliquod relatiuorum inerit alicui respectu alterius, alterum      relatiuorum inerit alteri respectu eiusdem;

quae tamen regula in his terminis cassa uidetur:

     si omnis pater est pater alicuius, aliquis est filius omnis      patris

Hic enim omnis pater paternitatem suscipere dicitur respectu alicuius filii, cum tamen nullus filius respectu omnis patris habeat filiationem, sed unusquisque respectu sui tantum. Si quis autem de prima propositione dubitauerit, sic ostendatur: uere omnis pater est pater alicuius, quare et iste et ille et similiter alii. Amplius: aut omnis est pater alicuius filii, aut quidam non est pater alicuius filii; aut si quidam non sit pater alicuius filii, non est pater filii: omnis enim filius alicuius est. Si quis autem [dicat] relatiuorum reciprocationem fallere dicat quia signa uniuersalitatis uel particularitatis apponuntur, fallitur. Si quis enim dicat: 'omnis filius est filius omnis patris', potest conuertere sic: 'omnis pater est pater omnis filii', sicut et hic 'omnis homo est similis omni[s] asino': 'omnis asinus est similis omni homini'. Sic quoque et particulariter potest conuerti: 'quidam pater est pater alicuius filii'; 'quidam filius est filius cuiusdam patris'. Sed tunc fortasse cassari dicetur reciprocatio cum simul et uniuersale et /408/ particulare signum apponetur, ut <in> priori exemplo. At iam uniuersalis non fuerit data de relatiuis regula, quae consequentiae ex uero et falso coniunctae deseruiat. Falsa est enim propositio quae ait: 'aliquis est, filius omnis patris', quia uera est eius contradictoria: 'nullus est, filius omnis patris quia neque iste neque ille ac sic de singulis.

Fortasse autem et particularem quae ait: 'aliquis est filius omnis patris' uoluerint ab enumeratione partium patris, huius scilicet patris et illius et singulorum, hoc modo demonstrare: uere aliquis est filius omnis patris, quia aliquis est filius huius patris et aliquis est filius huius et similiter de singulis: quare aliquis est filius omnis patris. Sicut enim pater, cum in subiecto uniuer<saliter> ponebatur, per annumerationem suarum partium proba<ba>tur, quare non etiam cum in determinatione uniuer<saliter> ponitur? Quis etiam ad probationem huius propositionis: 'brunellus est similis omni homini' idoneas istas non dicat: 'Brunellus est similis Socrati et Platoni et caeteris'? Neque enim impositionem suam mutant, cum in determinatione signa ponuntur. Sed profecto non est idonea probatio ad ostensionem unius particularis plures de eisdem terminis particulares <annumerare>. Neque enim ex his duabus: 'quoddam animal est rationale', 'quoddam animal est irrationale' haec ostendi potest: 'quoddam animal est rationale et irrationale' uel ex negatiuis negatiua. Non enim semel dictum 'quoddam' in diuersis accipi potest, sicut pluries prolatum. Est enim et quoddam rationale et quoddam irrationale, sed non idem. Unde nullo modo uerum est 'quoddam est utrumque'. At uero si 'quoddam semel dictum unum tantum accipit<ur>, quomodo potest dici quod omnis homo est quidam? Neque enim bene uidetur monstrare ex istis: 'Socrates est quidam', 'Plato est quidam' -- in quibus 'quidam' in diuersis accipitur --, sicut nec ex istis: 'quidam Socrates est', 'quidam est Plato' et sic de singulis, ita: 'quidam est omnis homo'. Sicut enim cum dicitur: 'quidam est Socrates', 'quidam est Plato', per 'quidam' diuersa ponuntur, sic etiam cum dicitur: 'Socrates est quidam', 'Plato est quidam', in quibus <'qui>dam, in diuersis accipitur, per 'quidam' diuersa praedicantur; alioquin falsae essent propositiones. Sicut enim de eodem diuersae non praedicantur essentiae, ita nec idem de diuersis. Neque enim eadem res est diuersae substantiae neque diuersae substantiae eadem essentia. Si enim uel idem de diuersis uel diuersa de eodem dicerentur, ipsa quoque de se inuicem praedicarentur. At uero si diceretur: 'quidam homo est Socrates et Plato et caeteri', ut scilicet 'quidam' <semel> acciperetur, esset probatio idonea ut quidam esset omnis homo; uel si ita proferretur: 'Socrates et /409/ Plato et sic caeteri sunt quidam homo', recte omnis homo quidam homo esse uideretur: tunc enim 'quidam' semel posito eadem res acciperetur. Si ergo in 'quidam' semel dicto unum tantum omnium, ut diximus, accipitur, quomodo uera erit 'omnis homo est quidam', quae omni homini quemdam inhaerere dicit? Si enim omni homini quidam inhaeret, et cuidam omnem hominem necesse est inhaerere; unde etiam uera esset 'quidam homo est omnis'. Sicut enim in remotione conuersio tenetur, sic etiam in praedicatione. Nam sicut illud a quo alterum remouetur, ab ipso necesse est remoueri, ita et de quo alterum praedicatur, de ipso necesse est praedicari. Nec rerum conuersio in aliquo fallere potest, sed uocum quandoque constructio idonea non fit ad conuersionem, ueluti in particulari negatiua et uniuersali affirmatiua, quae simpliciter conuerti denegantur, non quidem quantum ad rerum essentiam, sed quantum ad eamdem uocum transpositionem. Cum enim dicimus: 'omnis homo est animal' et in omnibus hominibus aliqua de animalibus ponimus indeterminate, conuertere etiam sic possumus: 'et illa omnia animalia sunt homines', sed non ita: 'omne animal est homo', quippe non omne animal attribuebamus. Cum etiam dicimus: 'quoddam animal non est homo', possumus et secundum rerum essentiam hoc modo conuertere: 'et nullus homo est illud animal'. Quod autem conuersionem nullam natura rerum impediat, sed uocabulorum diuersa secundum signa acceptio, ex singularibus, quarum una est acceptio, patet. Si quis enim dicat: 'omnis homo est Socrates', 'Plato est Socrates', potest etiam conuertere si<c>: 'Socrates est omnis homo', 'Socrates est [uel] Plato', <uel> 'nullus homo est Socrates, [uel], 'Plato non est Socrates' sic: 'Socrates non est homo', 'Socrates non est Plato'. Sic quoque et in particularibus: 'quidam homo est Socrates', 'Socrates est quidam homo', 'quidam homo non est Socrates', 'Socrates non est quidam homo'.

Non itaque rerum essentia simplicem impedit conuersionem, sed eadem transpositarum uocum acceptio, secundum quod dictum est uniuersalem affirmationem uel particularem negationem eius contradictoriam non habere conuersionem huiusmodi, eo uidelicet quod, <sicut> dicimus: 'omnis homo est animal' uel 'quoddam animal non est homo', ita non contingat conuertere: 'omne animal est homo' uel 'quidam homo non est animal'. Hinc quoque scilicet ex eadem uocis demonstratione dictum est uel idem de diuersis praedicari, cum dicitur: 'homo est animal', 'asinus est animal', uel diuersa de eodem, cum dicitur: 'quoddam animal est homo', 'quoddam animal est asinus', secundum id scilicet quod 'animal' uel 'quoddam animal' idem hic et ibi dicant, non tamen idem in re diuersis /410/ inhaeret uel diuersa eidem in re insint. Est itaque identitas tantum, non secundum rerum essentiam, sed secundum uocum denotationem. Si ergo rerum conuersio nusquam fallit, habet haec quoque conuersionem: 'omnis homo est quidam', sicut et illa: 'omnis homo est Socrates', ut scilicet dicamus illum quemdam esse omnem hominem; quod falsum est. Si enim, cum 'quidam' proferimus, unum quem<cum>que de omnibus accipimus, cui 'omnem hominem' supponimus, falsum intellectum tenemus. At uero rursus 'homo' tantumdem dicere uidetur, quantum 'quidam homo' tam ex conuersione quam ex aequipollentia particularis et indefinitae. Inde enim 'omnis homo est animal' uel 'Socrates est animal' talem simplicem conuersionem habere uidentur: 'quoddam animal est homo' uel 'quoddam animal est Socrates', quod scilicet tantumdem 'animal' quantum 'quoddam animal' sonabat. Hinc quoque 'animal est homo' et 'quoddam animal est homo' aequales uidentur appellari. Accedit etiam huic significationi impositio singularis numeri, quae fit circa singulos. Unde si uera recipitur 'omnis homo est homo', non uidetur reprobanda 'omnis homo est quidam homo', quae etiam ostendi potest ex falsa sua contradictoria 'quidam homo non est quidam homo'. 'Omne' quoque singillatim omnes, non simul, colligit quorum unusquisque quidam est. Recte igitur in dubietatem ducitur ueritas huius propositionis: 'omnis homo est quidam', quae et uera ex quibusdam et falsa ex quibusdam uidetur. Similiter et ueritas huius: 'omnis pater est pater cuiusdam filii' dubitari potest, cuius conuersio secundum relationem nullo modo uera uidetur, haec scilicet: 'quidam filius est filius omnis patris'. Quae quidem dubitatio ita fortasse solui poterit cum dicitur: 'omnis homo est quidam', si multiplex in sensu multarum propositionum accipiatur et 'quidam' multipliciter acceptum ad singulos hominum referatur, sicut in propositionibus indiuiduorum ex quibus ostenditur, uera est; si autem 'quidam' in demonstratione unius tantum ponatur, falsa est. Similiter pensanda est ueritas uel falsitas huius: 'omnis pater est pater cuiusdam filii', cum uidelicet 'cuiusdam' modo ad unum tantum, modo ad diuersa reducitur; cum uero ad diuersa reducitur et multiplex est propositio, multiplex est etiam reciprocatio et uera sicut prior assignatio. Cum enim dicitur: 'omnis pater est pater cuiusdam', et sic de aliis potest reciprocari ut et quidam sit filius huius et quidam huius etc., illi scilicet quorum patres erant. Quod fortasse in hac propositione intelligi potest: 'omnis patris est quidam filius'. Fortasse enim transpositio promptior est ad ueritatis intelligentiam, secundum id scilicet quod in 'omni' posito singuli colligantur, ad quos quidem in diuersis reducitur. /411/ Cum autem in 'quidam' unus tantum accipitur, falsa est assignatio et falsa reciprocatio.

De loco autem ab integro uel eius partibus post locum a genere et specie <egimus>, cum omnis 'totius' inferentiam tractaremus.

                                     A CONTIN<G>ENTIBUS

Nunc igitur de loco a contingentibus disputemus, quorum duae sunt regulae:

     quicquid enim praedicatur de uno contingentium uniuersaliter, et      de altero particulariter

uel:

     quicquid remouetur similiter

hoc modo:

     si omnis homo est animal, quoddam album est animal

     si nullus homo est animal, quoddam album non est animal

Contingentia autem haec dicimus 'album' et 'hominem', eoquod in parte se contingant; quorum consequentiae maximam tenent probabilitatem.

                                      DE MEDIIS MIXTIS

Sunt quoque et illi medii loci qui ex inhaerentibus et extrinsecis sunt permixti, ut sunt illi qui a gene re et oppsitis simul fiunt uel a specie et oppositis uel a pari et oppositis et quicumque alii ex his sunt permixti. Haec autem est permixtionis traditio: si diuersarum consequentiarum antecedens et consequens per medium coniungantur in unam consequentiam, potest in coniuncta locus assignari permixtus ex illis, ex quibus singulis in prioribus consequentiis assignabatur. Veluti si ex his duabus consequentiis:

     si omnis homo est animal, Socrates est animal

     si Socrates est animal, Socrates non est lapis

in quibus loci assignantur, in prima quidem a genere, in secunda uero ab oppositis, talis coniungatur consequentia:

     si omnis homo est animal, Socrates non est lapis

locus simul a genere et opposito dandus est, secundum hoc scilicet quod homo Socratis genus est, id est superius, et animal lapidis oppositum. Si quis etiam ex istis duabus:

     si nullus homo est sanus, Socrates non est sanus

     si Socrates non est sanus, Socrates est aeger

istam coniungat:

     si nullus homo est sanus, Socrates est aeger

illo<s> simul locos in ista assignabit quos in illis diuisim proferebat, a genere scilicet et immediato.

Regulae autem huiusmodi erunt: in priori quidem haec:

     si aliquod oppositorum praedicatur de genere alicuius      uniuersa<liter>, alterum oppositorum remouetur a qualibet specie      illius generis.

Unde animal oppositum est lapidis et homo genus Socratis; quare si 'animal' praedicatur de 'homine' uniuersaliter, 'lapis' remouetur a 'Socrate'. In secunda uero consequentia haec poterit maxima propositio dari:

     si aliquod immediatorum remouetur a genere alicuius      uniuersaliter, alterum immediatorum conuenit cuilibet specierum      eiusdem generis

Videtur autem supraposita de permixtis locis doctrina in hac fallere consequentia:

     si Socrates est homo, est sensibilis

quae ex his duabus nascitur:

     si est homo, est animal

     si est animal, est sensibilis

in quibus loci a specie et a pari assignantur, qui non dantur in ea quae nascitur, immo a specie tantum, id est homine, qui est species sensibilis. Sed etiam a specie <et> a pari simul dari potest iuxta hanc regulam:

     si species alicuius generis praedicatur de aliquo par illius      generis praedicatur de eodem

Contingit autem ueras uel falsas esse consequentias permixtorum locorum secundum ueritatem uel falsitatem praepositarum consequentiarum ex quibus nascuntur.

Non autem omnes permixtos locos dicimus medios nisi eos, ut dictum est, qui extrinsecitatem aliquam habent et cohaerentiam, etiam si medius adhibeatur locus uel cum extrinseco uel cum inhaerenti, ut ille qui a contingentibus ducitur hoc modo:

     si nullus homo est lapis, quoddam album non est margarita

     si omnis homo est animal, quoddam album non est lapis

Hic igitur locus medius ex medio quo mixtus est, qui, quoniam et extrinsecitatem et cohaerentiam continet, cum quocumque adiungatur, siue cum inhaerenti siui cum extrinseco, locum medium permixtum reddit. /413/

             UNDE INHAERENTES VEL EXTRINSECI SIVE MEDII DICANTUR

Nunc autem locorum quos in usum dialectici trifariam partiti fuimus, expedita diuisione, alios inhaerentes alios medios alios extrinsecos appellantes, undi hi inhaerentes, illi extrinseci, alii medii dicantur exponamus. Inhaerentes autem dicti sunt quod ad ea ad quorum inferentiam inducantur secundum uim cohaerentiae quam ad ea habent, afferantur antecedentia, ut species ad genus suum uel unum par ad reliquum etc. Extrinseci uero dicuntur in quorum inferentia non cohaerentia, sed magis remotio esse attenditur. Medii uero quod aeque et cohaerentia et extrinsecitas in eorum inferentia consideretur; nam et relatiuorum ad se et partium ad totum et contingentium inter se quaedam est cohaerentia et disiunctio. Ex oppositione enim quam habent relatiua, extrinsecitatem recipiunt; ex commutatione uero relationis <qua> ad se inuicem referuntur ac sine se esse non possunt, quamdam habent inuicem affinitatem adhaerentiae, secundum quam et Themistius et Tullius eorum locos inter inhaerentes posuerunt. Totum etiam parti et adhaerens est et ab ipsa seiunctum; adhaeret quidem secundum id quod in quantitate et constitutione sui eam tenet, secundum quod et ipsi locos eorum inter inhaerentes collocauerunt; disiuncta uero sunt secundum praedicationem; neque enim totum de parte neque pars de toto praedicantur. Contingentia quoque et conueniunt et dissident circa diuersa, ut homo et album circa albos homines iungmtur et a se recedunt in aliis quibus alterum tantum conuenit, ut in lilio, cui album solum conuenit, et in nigro homine, cui tantum homo inest. Hos uero medios qui mixti sunt ex inhaerentia et extrinsecitate quam in partibus habent, medios recte dici apparet.

Haec de locis dicta sunt quorum inferentias uel in necessitate firmatas uel maxima probabilitate suffultas dialecticorum disputatio in usum deduxit. Sunt autem alii quibus dialectici raro ac numquam fere utuntur, quos tamen <etiam> Boethius Graeci Themistii atque Romani Tullii diuisiones de locis plene exsecutus non praetermisit. Hos quoque <tractabimus> ne quid doctrinae subtrahere uideamur, eaque etiam tractare pigrum non sit quae de diuisionibus eorumdem auctorum restare atque nostro deesse tractatui uidentur; ac prius, sicut ipse Boethius, diuisionem Themistii ponamus.

 

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License