IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
DE DIVISIONIBUS THEMISTII ET TULLII
Hic igitur locos differentias, sicut et nos, in tres species partitus, alios inhaerentes alios extrinsecos alios medios appellauit. Inhaerentes quoque, quemadmodum nos superius, in duo diuisit, cum uidelicet alios a substantia, alios a consequenti substantiam assumi dixerit. Quos uero locos a substantia dixit, omnes superius plene tractauimus, et quosdam insuper consequentes substantiam, eos scilicet qui a toto sunt tam generali quam integro, uel a partibus tam diuisiuis quam constitutiuis. Nam locum quoque ab integro uel eius parte inhaerentem tantum uocauit, quem nos tamen medium dici conuenientius ostendimus. Restant autem ex consequentibus substantiam hi quos uel in causis posuit uel a generatione uel a corruptione uel ab usu uel a communiter accidentibus fieri dixit, quos nos quidem prius tractemus quam eos quos ipse uel extrinsecos uel medios supposuit.
At nunc in causis immoremur, quarum proprietates cum plene distinxerimus, qualiter ex eis loci ueniant facilius docebimus, cum ipsae scilicet ad probationem suorum effectuum inducantur.
DE CAUSIS
Causas autem quattuor Boethius computat, efficientem scilicet, materialem, formalem, finalem. Efficientem autem eam descripsit quae mouet atque operatur ubi aliquid explicetur, id est effectus, ut faber, dum cultellum fabricatur, ipsi materiae ferri sua operatione formam cultelli aptando motum praestat ut in cultellum transeat, de qua uberius in sequentibus tractabimus, cum ad species motus ueniemus.
DE MATERIALI
Materialem uero in eam ex <qua fit et eam in> qua fit separauit; ex qua fit, id est ferrum, in qua fit, id est incus. Sed haec quidem in qua fit absurde et incongrue materia dicitur, sed ea sola ex qua fit, quae scilicet in substantiam effectus transit, ut animal in hominem, ligna et /415/ lapides in domum. Non autem causam aliquam negamus esse eam in qua fit, sicut est et illa per quam fit, ut ferreus malleus, id est martellus, sed materialem dici prohibemus, tametsi Boethius alios nimium secutus materialem <eam> in Topicis suis appellauerit, cum tamen eius locum non posuerit sciens eam non proprie materiam dici. Sola enim materia proprie dicitur ex qua rei substantia constat. Unde et illi qui farinam panis materiam appellant, quam in constitutione panis esse non concedunt, decepti sunt. Neque enim ideo materia putanda quod ab ea panis principium sumpserit, nisi etiam ipsam in sui constitutione retineat, sicut nec forma rei putanda est nisi quae ipsam actualiter informat. Unde et Boethius firmam posuit probationem a materia, cum Mauros inde arma non habere conuincit quod eis ferrum, quod armorum est materia, desit; quae quidem probatio infirma esset, si sine materia materiatum reperiretur, sicut in pane concedunt. Sed procul dubio non est farina panis materia putanda, cum in eius constitutione numquam sit; neque enim iam farina remanet, sed micae. Micae itaque panis materia sunt, non farina.
Nota autem quod ea quae constituta sunt, alia praeiacentem materiam habuerunt, ut nauis -- prius enim ligna fuerunt quam ex eis aut domus aut nauis constituerentur --, alia simul cum materia coeperunt, ut elementa quae in materiam caeterorum corporum prima creata sunt, quae a se ipsis inceperunt. Quae uero primae sunt creaturas nulla praeiacens materia praecessit. Sic et accidentia simul cum materia sua nascuntur. Sed siue tempore praecedat materia materiatum siue non, natura necesse est et dignitate praecedere, secundum id scilicet quod materialiter creat et facit esse; nec aliud quidem putandum est materiatum quam materialis essentia, postquam in eius constitutione est posita. Neque enim animal quod in homine est, id est quod rationalitate et mortalitate est <in>formatum, res est alia ab homine, nec ligna aut lapides quae in constitutione domus, aliud putanda sunt a domo. Quae enim essentiae partes sunt, omnes simul acceptae idem prorsus sunt quod totum utpote propria[m] et tota[m] rei essentia[m]; in quid materiam de materiato praedicari omnium auctoritate conuincitur.
DE FORMALI
Forma uero in essentia non componit, sed superueniens substantiae perfectionem effectus reddit, et haec est formalis causa. Sicut enim /416/ absque materia consistere non potest quae ex ipsa componitur substantia, sic nec praeter formam perfici potest, cuius aduentu ipsam compleri ac perfici Porphyrius dixit, ut hominem rationalitatis ac mortalitatis informatione. Fortasse enim substantia hominis in materia generis quodammodo posset consistere, sed praeter differentiarum informationem perfecta[m] non esse.
Non autem omnem formam in causam recipimus, nisi eas tantum quae ad creationem substantiae necessariae sunt ac praeter quas effectus ipse consistere non potest. Quae igitur accidentales sunt, ut albedo Socratis, causae dicendae non sunt, cum nullo modo praeter ea[s] subiecta consistant, immo ipsae propter subiecta. Omnia enim accidentia posteriora sunt suis subiectis atque in eis semper sunt ac per ea subsistunt. Unde magis accidentium causa ex subiectis pendet quam subiectorum ex accidentibus; et sunt quidem fundamenta causae, in quibus accidentia fiunt; quam quidem causam, ut supra meminimus, Boethius non satis commode materiali aggregat. Illam autem per quam fit, ut ea per quae operamur instrumenta, omnino praetermisit, nisi forte et in efficienti tam eam quae efficit quam eam per quam efficit acceperit.
DE FINALI
Finalem uero eam appellauit ut incidere causa est fabricationis cultelli; ideo enim factus est ut per eum incidamus. Quae quidem causa, cum posterior sit temporaliter, maxime tamen praecedit ex proprietate causae. Haec enim est propter quam totum agitur et ad quam tota respicit operatio; et est quidem uictoria causa belli, quia <scilicet> intentio est uictoriae, quae compulit hominem ad pugnandum, bellum uero uictoriae, sed hoc quod ex eo contingit, et, nisi praecederet bellum, esse non potuit; bellum uero omnino praeter uictoriam potuit esse, ac secundum hoc quod Tullius effectum uocat, quod Themistius finem appellat.
DE EFFICIENTE
Breuiter autem omnibus causis designatis ad efficientem reuertentes quemdam de ipsa errorem recidamus. Sunt enim qui inter causas efficientes quasdam incommode causas aggregant, ut qui patrem filii causam efficientem confitentur, matrem uero causam in qua fit. Dicunt /417/ enim patrem mouere atque operari, ut aliquid explicetur, quod efficientium proprietas exigit. Sed hi nimirum miror quare et matrem efficientem causam non uocent. Ipsam etiam, dum cohabitat, in motu [esse] necesse est esse atque in eodem pariter operari. At uero si proprietatem efficientium integre pensemus, neuter generantium efficientibus est aggregandus, sed solus Creator, cuius mira et occulta operatio formam infuso semini paulatim adaptat et imprimit. Haec enim sola proprie causa efficiens dicitur quae de subiecta materia operando rei formandae suam formam imprimit operatione, ut faber cultello atque natura homini. Largius tamen efficientem causam in diuisione Tullii Boethius sumens solem quoque efficientem causam diei uocauit, cum uidelicet ait: "causa est efficiens quae quamlibet rem praecedens efficit, non tempore, sed proprietate naturae, ut sol diem." Non enim sol de materia aliqua operando atque ipsam formando diem efficit, sicut faber cultellum aut natura hominem, quae ipso quoque patre defuncto infusum semen in corpus humanum coaptat. Haecque proprie una dicuntur secundum naturam, quae per operationem propriam Deus creat ac format ac perficit; caetera uero quae hominum operatio, ut sunt nauis et domus, nec creantur ab hominibus, quippe nihil substantiae efficitur, sed solae quae iam creatae sunt substantiae coniunguntur, nec una proprie dici possunt, quae scilicet natura substantiae non unit, sed forte per accidens una dici possunt quae sola operatio coniungit. Est itaque creare substantiam ipsam facere, quod solius est Summi Artificis; coniungere uero est iam creata componere, quod hominibus competit. In his ergo homines efficientes esse possunt, quae ad coniunctionem rerum iam a Deo creatarum pertinent; in his uero Deus quae ad creationem attinent, efficere itaque [est] hominum est simpliciter componere, Dei uero substantiam ipsam creare. Si quis autem et ipsos homines creatores, quantum scilicet ad compositionem, praesumat dicere, non est audiendus. Neque enim uel ipsam formam creant, sed aptant componendo subiecta; nec sunt efficientes in creando, sed in aptando. Ipse enim Deus in eorum operatione simul creat quod eorum operatio adaptat. Cum autem et Deus efficiens causa sit, quantum, ut dictum est, ad creationem, et homo quoque quantum ad compositionem, uterque mouet, id est motum praestat ei quod efficitur: Deus quidem secundum generationem, dum substantiam creat, homo uero secundum alterationem, dum compositionem adaptat.
Sed nunc quoque motus species ad horum discretionem tractemus./418/
DE MOTU
Motus itaque alius secundum substantiam, alius secundum quantitatem, alius secundum qualitatem, alius secundum locum contingunt.
DE MOTU SUBSTANTIAE
Motus autem fit secundum substantiam, quotiens res aliqua in substantia sua generatur uel corrumpitur. Generatur autem, dum aliquod substantiale esse assumit; ueluti, cum aliquod corpus uiuificatur, animati corporis substantiam assumit uel animalis uel hominis. Corrumpitur autem, dum eamdem substantialem deserit naturam, ut cum moriendo inanimatum redditur. Sunt itaque motus substantiae duae species, generatio scilicet, quae est ingressus in substantiam, et corruptio, quae est egressus a substantia; et sunt quidem inuicem contrariae, etsi simul in eodem generatio et corruptio contingant, sed non qua sunt contrariae. Dum enim quodlibet corpus animatur, inanimatum deserit secundum quod corrumpitur, et animatum assumit secundum quod generatur. Unde in eodem generatio simul est cum corruptione, sed non ideo contraria. Neque enim contraria sunt generatio animati et corruptio inanimati, sed generatio animati et corruptio eiusdem, et generatio inanimati et corruptio eiusdem, quae in eodem simul consistere nequeunt. Hic uero motus qui generatio dicitur, secundum quem scilicet in naturam substantiae quaelibet res transfertur, soli Creatori subiacet. Corruptio tamen ipsius nobis subiecta uidetur, secundum hoc scilicet quod uel aliquem interficimus uel lignum comburendo in cinerem resoluimus aut fenum in uitrum liquefacimus. In quo etiam generatio nobis subiecta uidetur. Nam dum per actum nostrum priorem deserunt substantiam ea quae corrumpuntur, aliam assumunt, secundum quam generantur, ut simul et corrumpere uideamur et generare. Si enim inde dicimur corrumpere quia per hoc quod circa substantiam agimus, ipsa in corruptionem cadit, similiter et generare concedamur, quia per actum nostrum in generationem uenit, et fortasse in his generationibus id refelli non potest quae primae non sunt. Nam primae rerum creationes, in quibus non solum formae, sed ipsae etiam substantiae creatae sunt a Deo, ueluti cum ipsis corporibus prius esse contulit, soli Omnipotenti ascribi possunt earumque corruptiones: neque enim corporis alicuius substantiam actus ullus hominis adnihilare potest./419/
Primas uero creationes dicimus per quas rerum materiae prius inceperunt esse, quae scilicet praeiacentem non habuerunt materiam. Unde in Genesi dictum est: "In principio creauit Deus caelum et terram," id est in prima creatione; ab ipsis enim operari coepit et in ipsis materiam omnium corporum conclusit. In ipsis enim omnia posuit elementa quae caeterorum corporum sunt materia. Non enim pura et distincta creauit elementa, ut quasi per se ignem poneret uel terram uel aerem uel aquam, sed omnia in singulis permiscuit; et singulae quidem fabricae ex elementis quae in eis abundabant nomina traxerunt, aeris quidem fabrica ex humiditate et leuitate aerii elementi, ignis uero ex leuitate et siccitate ignei, aquae uero massa ex humiditate et mollitie aquatici, terrae uero ex grauitate et duritia terrei elementi.
Secundae uero creationes sunt, cum iam creatam materiam per adiunctionem substantialis formae nouum facit ingredi esse, ueluti cum de limo terrae hominem Deus creauit. In quo quidem nulla materiae nouitas, sed solius formae uidetur diuersitas et quantum ad formam substantiae pertinet, uidetur mutari natura substantiae; et hae quidem postremae creationes generationi et corruptioni uidentur subiacere. Nam id quod prius esse incipit, dum fit nec adhuc exstitit, quomodo motum generationis possit habere, cum scilicet omnino non sit? In his etiam quae omnino pereunt, ut de anima[li]bus pecudum aut de accidentibus dicitur, quo tempore putemus motum corruptionis, cum nec motum corruptionis ualeamus discernere? At uero illae creationes quae praeiacentem habent materiam numquam deficientem, generationi subiacent et corruptioni; ueluti cum limum terrae ille Summus Artifex ex inanimato uiuificaret et in hominem formaret et ipsam terrae substantiam iam creatam per adiunctionem formarum in hominem uerteret. Unde recte in Eodem Moyses: "formauit, inquit, Dominus hominem," in quo aperte hanc creationem per formas fieri demonstrauit atque a prima separauit. Ibi enim 'creare' simpliciter dixit, hic etiam 'formare' posuit. In qua secunda creatione ipsa terrae materia, quae iam existebat, motum generationis habere poterat, dum informaret eam Deus animatione sensibilitate rationalitate mortalitate et caeteris, aut corruptionis, dum inanimatum desereret. De qua etiam creatione secunda idem ait in Eodem "masculum et feminam creauit eos." Sed nec huiusmodi creationes postremae nostris subiacent facultatibus, sed omnis creatio a nostris actibus est aliena et soli Deo ascribenda. Neque enim in fornace posito /420/ cinere feni ut in uitrum transeat, noster actus in creationem uitri quicquam operatur, sed ipse Deus nobis etiam physicam ignorantibus in natura eorum quae praeparauimus, occulte operatur ac nouam perficit substantiam. Ubi autem uitrum a Deo creatum est, nostra operatio<ne> in uasa multifarie formatur, sicut ex lignis et lapidibus iam a Deo creatis domum componimus, nihil quidem creando, sed creata coniungendo.
Nulla itaque generatio nostris actibus est permissa. Unde a patre filius recte creari <non potest dici>, nisi secundum id quod ex ipsius substantia manans diuina operatione ad humanam naturam prouehitur. Unde potius filius ex patre fieri quam per patrem dicitur, secundum id scilicet quod quamdam, quae ex ipso manauit <materiam>, occulte Dei op<er>atio formauit in hominem.
Cum nulla nobis subiecta sit substantiae generatio, corruptio potest subiecta uideri, nec mirum; facilius enim est in omnibus destruere quam componere et leuius nocere quam prodesse possumus et promptiores ad malum operandum quam ad bene faciendum sumus. Qui enim hominem formare non possumus, ipsum destruere ualemus; ac fortasse quamdam ipsi generationem facere uidemur secundum inanimationem. Nam dum animationem auferimus, inanimationem reddimus, quae in substantiam ueniens generationem facit. Sed auferre quidem possumus, quod corruptioni pertinet, sed nil conferre in substantiam, quod generationis est; non animatum ergo facimus, sed inanimationem quoque solus Deus creat. Non autem idem est non esse animatum et esse inanimatum. Mu1ta enim sub negationem cadunt quae priuationem non suscipiunt; quantum uero ad negationem, corruptio est, quantum uero ad formam priuationis, generatio, quae etiam soli Deo ascribenda est. Nam si nihil in substantiam ageremus, non minus quandoque Deus eam in animationem reduceret; sed potest esse ut citius per hoc quod agimus ipsam resoluat.
Hic igitur substantiae motus quem generationem dicimus, soli Deo ascribendus est tam in primis quam in postremis creationibus. In quibus quidem naturae creationibus generales ac speciales constitutae sunt substantiae. Neque enim formae mutatio diuersitatem specierum aut generum facit, sed substantiae creatio. Quocumque enim modo uarientur formae, si identitas manserit, nihil ad essentiam generalem uel specialem agitur. Cum autem et formae nullae diuersae sint, diuersa tamen poterunt esse genera, ut sunt generalissima in suae discretione substantiae, aut fortasse quaedam species, ut de speciebus accidentium infinitatem uitantes concedimus. Quamdiu itaque essentia materialis naturae in se diuersa atque aliud ab alia fuerit, diuersa contingit esse genera uel species. /421/ Diuersitas itaque substantiae diuersitatem generum ac specierum facit, non formae mutatio. Nam etsi in speciebus substantiae specierum diuersitatis causa sit differentia, hoc tamen ex rerum diuersitate substantiae quam faciunt, contingit. Unde etiam substantiales sunt appellatae huiusmodi differentiae, quae in substantiam uenientes et discretionem substantiae faciunt et unionem communis naturae; neque enim alia in speciali aut generali natura concludimus nisi ea quae natura substantiae diuina uniuit operatio.
Haec quidem de prima specie motus, quae generatione et corruptione diuiditur, dicta sufficiant, quam nos secundum substantiam fieri diximus.
DE MOTU QUANTITATIS
Secunda quoque species, quam secundum quantitatem assignauimus, duabus distribuitur speciebus, augmento scilicet et diminutione, quae et inuicem contrariae sunt. Et est quidem augmentum motus essentiae rei secundum quantitatis ipsius intensionem, diminutio uero secundum eiusdem remissionem. Mutatur enim res secundum augmentum, cum ipsa substantiae quantitas per additamentum alicuius creuit, ueluti cum pueris adolentibus sua Deus occulte ministrat incrementa atque nostram extendit qualibet dimensione substantiam siue in altum siue in longum seu in latum. Diminuitur autem cum aliquid substantiae demitur et subtrahitur, ueluti cum ipse Deus nobis ueterescentibus nostras paulatim substantias attenuat.
Et sunt quidem quattuor omnino augmenta. Crescit enim res tribus supradictis modis, cum uidelicet in spissum siue in longum siue in latum extenditur; quartum uero cum secundum numerum multiplicatur, ut si quattuor adiungantur duo in constitutione senarii. Totidem etiam contingit esse detrimenta. Nam ex eodem fit detrimentum unde factum fuerat augmentum. Sicut enim, si quid cuilibet rei sit additum, totum maius efficitur rei, si<c si> quid quantitati cuiuslibet essentiae massaeque ipsi substantiae subtrahitur, totum ipsum diminuitur.
Sed nunc quidem inuestigandum esse dicit minus de his motibus, augmento scilicet et diminutione, <quam> circa quae fiant. Non enim aliquod augmentum fieri in aliquo uidetur per adiunctionem alicuius, quippe nihil augeri uidetur. Neque enim cum aliquid alicui apponitur, illud quod appositum est, creuit neque illud cui appositum est, cum plures partes quam prius non habeat. Sed nec totum quod ex /422/ eis coniunctum est, creuisse uidetur. Eas enim tantum partes adhuc retinet quas prius habebat, illud scilicet quod est adiunctum et cui est adiunctum. Sicut enim illa duo coniuncta simul totum sunt ad singula, sic et disiuncta totum erant ad eadem. Omnia enim plura simul accepta siue continuata sint siue disiuncta, totum sunt ad singula. Similiter et de detrimento potest opponi: quid igitur augeri uel diminui dicemus? Sed simpliciter quidem accipiendum est et dicendum augmentum esse in composito respectu simplicium, cum plures habeat partes. Easdem enim omnes et plures continet, sicut senarius omnes partes quaternarii et insuper binarii. Unde maior secundum augmentum, siue hoc quaternario siue illo binario quem continet, recte <dicitur>. Non autem semper 'maius' et 'minus' proprie secundum augmentum accipimus. Proprie namque tantum augmentum accipimus in eo quod in partium quantitate suarum ab alio abundat. In partibus autem abundare dicimus omnes alterius partes comprehendere et insuper aliquas habere; quod quidem in toto ad partem tantum poteris inspicere. Omnes enim partes partium totius esse necesse est et omne totum totius partium quoque totum est. Cum autem omnia cuiuslibet partis membra ipsum quoque constituant totum, necesse est totum a singulis partibus suis in quantitate partium abundare, id est easdem omnes et insuper quasdam habere, quod quidem est plures in augmento partes habere. Non enim plures partes secundum augmentum hoc habent quam illud, cum nullae fuerint communes. Unde cum quislibet homo alio maior dicitur, non secundum augmentum partium dici potest proprie, quia nullas habent communes partes, <sed> secundum ex[ante]cedentem dimensionem, quia scilicet extensa est magis longitudo huius aut latitudo quam illius. Quodsi quis etiam secundum dimensionis excellentiam augmentum accipiat, ut quislibet longior homo respectu breuioris augeri dicatur, multum improprie augmentum accipit. Augeri namque proprie dicitur per adiunctione<m> alicuius quantitatem massamque ipsam substantiae crescere. Ut quadrangulum crescere Aristoteles dixit composito, id est adiuncto, gnomone, quo etiam subtracto diminuitur. Plures enim sunt partes in quadrangulo adiunc to gnomone quam in eo quod relinquitur de quadrangulo separato gnomone. Consistit autem gnomonis perfectio in tribus quadranguli partibus, quibus si quarta adiungatur, perficitur quadrangulus, ut apposita figura monstrat. Qui quidem quadrangulus respectu illius quadranguli qui est adiunctus, /423/ quartam partem uel gnomonis cui[us] adiunctus est, augeri dicitur. Neque enim, ut quidam putant, augmentum referendum est ad illum quadrangulum cui quarta pars adiungitur, sed ad compositum ex ipso et gnomone. Non enim, sicut diximus, aliqua pars in constitutione cuiuslibet augetur, sed ipsum compositum respectu componentium creuit, cum uidelicet totum contineat quod unaquaeque pars comprehendit atque insuper quicquid quaelibet aliarum partium continet. Est igitur augeri quodlibet compositum plures partes ipsum habere in aliquo loco quam prius haberet in eodem, et diminui pauciores habere quam prius, ut secundum capacitatem et aggregationem in eumdem locum augmentum consistat, non tantum secundum pluralitatem partium. Ipsae namque partes plures non sunt, sed ipsum compositum plures partes habet in hoc loco quam prius. Veluti si duo sint homines, unus intra domum et unus extra, illi duo unum sunt compositum ad singulos et si exterior in domum abstrahatur, idem compositum plures partes in domum habet quam prius; sed non ideo plures partes quam prius. Sicut enim non est unum quod sibi habeat plures tunicas quam ille qui habet plures uestes, ita nec illud. Quod autem secundum loci capacitatem atque coniunctionem augmentum accipiatur, non solum usus, sed auctoritas contradicit, cum dicitur: 'si quid cuilibet rei sit additum', hoc est: adiunctum in aliquo. Unde cum dicimus:
si quid cuilibet rei sit additum totum maius efficitur
non ita est accipiendum ut maius fiat compositum quam prius esset, sed maius quam singulae partes effectum est per adiunctionem cuiuslibet ipsarum; prius namque compositum non erat. Et si aliae partes quae prius erant, accipiantur, non erit numerus earum diminutus; eaedem enim extra coniunctionem erant partes quae intra. Fit itaque augmenti comparatio non de composito ad se ipsum, sed de toto ad singulas partes. Unde recte 'totum' Boethius apponit. Nulla enim res plures habet in aliquo tempore partes aut pauciores quam in alio. Ubi enim plures fiunt partes mutata secundum augmentum substantia, non potest haec substantia dici esse uel fuisse illa quae pauciores habuit. Videtur autem compositio rerum nihil ad augmentum perficere, cum non sint plures res per coniunctionem effectae. Si enim unum tribus adiungas, non uidetur eorum numerus creuisse, nisi forte secundum locum, quod scilicet plures in hoc loco sunt substantiae quam prius, cum nondum unus duobus huc esset aggregatus. Ac fortasse in his rebus quae coniunctionem non exigunt, sed naturaliter discretae sunt, sicut numeri, nihil /424/ operatur ad augmentum compositio, sed in his quae per continuationem fiunt, ut in quadrangulo qui ex gnomone et quadrangulo coniungitur. Non enim quadrangulum unum redderet gnomo et quadrangulus, si discreta manerent. Unde ad quadranguli augmentum coniunctio quoque uidetur operari, non ad numerum rerum.
Has uero duas species motus secundum quantitatem fieri diximus, quia secundum substantiae comprehensionem fiunt; et sunt quidem utriusque, id est substantiae et quantitatis, hi motus. Cum enim augetur substantia, necesse est et quantitatem substantiae crescere. Et est assignatus hic motus secundum quantitatem ad differentiam superioris, qui secundum substantiam fieri dictus est. In superiore enim motu[s] non est necesse quantitatem substantiae mutari, sed substantiam ipsam. Cum enim hoc corpus hominis de animato ad inanimatum mouebitur, substantiae quantitas non mutabitur, cum eadem membra remanebunt. At uero per adiunctionem uel substractionem alicuius necesse est quantitatem, id est comprehensionem substantiae, mutari.
DE COMPARATIONE
Non est autem hoc loco praetermittenda consideratio augmenti uel detrimenti secundum comparationem, ueluti cum dicitur hoc esse magis uel minus album quam illud. At uero ad comparationem uenire nihil nisi accidens Boethius confirmat. Non tamen omnia; sicut enim Aristoteles quantitatem absolutam esse contrarietate dixit, sic etiam comparatione. Unde magnum et paruum, longum aut breue, latum aut spissum siue album quantitates non esse clarum est, quamuis semper secundum quantitatem contingant eisque semper adhaereant, nec nisi mediantibus quantitatibus substantiis accidant. Proprie enim et primo loco ipsa linea longa uel breuis dicitur et numerus multus, ac deinde etiam substantiae. Sicut enim non dicitur magis uel minus <homo, ita nec dicitur magis uel minus> albedo; magis autem uel minus album dicitur: sumpta itaque accidentium nomina sola comparari possunt, non scilicet substantiua. Unde in praedicamento qualitatis Aristoteles dixit: "non tamen omnia sed plura: iustitia namque a iustitia si dicatur magis et minus, potest quislibet ambigere," album autem magis et minus altero dicitur et iustum magis et minus alterum altero. Sed et ipsa crementa suscipiunt; cum candidum namque sit, contingit amplius fieri candidum. /425/ Esse in his accidentium praedicationibus Aristoteles comparationem innuit quae per adiectiua nomina fiunt, quibus ipsa proprie ut accidentia et substantiis adhaerentia designantur. In substantiuis autem uocabulis ea omnino reprobat. Sicut enim accidentia modo secundum hoc quod subiectas informant substantias consideramus, modo autem eorum substantiam per se speculamur atque ipsorum essentiam in se ipsa secundum hoc quod est, intelligimus, ita quoque ipsa diuersis uocabulis designamus, modo quidem adiectiuis, cum scilicet ipsa ut substantiis adiacentia designamus, modo uero substantiuis, cum eadem secundum propriam essentiam demonstramus. Unde et duplicem habent praedicationem, unam quidem secundum accidens, aliam secundum substantiam. Secundum accidens quidam sic: 'hoc corpus est album': hic enim albedo secundum adiacentiam subiecto corpori attribuitur, ac si dicatur hoc corpus albedine informari. Secundum substantiam ita: 'hic color est albedo'. Omnis species indiuiduis suis, sicut et genus speciebus, in substantia materialiter inest. Unde et recte substantiua, non accidentalia, illa eorum nomina dicuntur quae ea in essentia, non in adiacentia, signiÞcant. Substantiarum uero praedicatio simplex est. Neque enim praedicationem adiacentiae recipere possunt, quippe cum non adiaceant <rebus>, sed tantum essentiae; quare et omnia eis substantiis imposita nomina necesse est esse substantiua. Unde nec adeo per actionem ueniunt, sicut nec substantiua accidentium nomina, sed sola, ut dictum est, adiectiua, quae scilicet formas in adiacentia demonstrant, nec quidem omnia, sicut ea, ut supra meminimus, quae a quantitatibus sumpta sunt, ut 'tres' a 'ternario', 'unum' ab 'unitate'. Multa quoque sunt relatorum sumpta quae non comparantur, ut pater filius, dominus seruus, duplum dimidium, magister discipulus; quae enim fixa sunt, certum est non comparari. Plura etiam qualitatum sumpta ad comparationem non ueniunt, ut differentiarum uocabula quas comparari Boethius negauit, circa haec quidem susceptibilia quibus substantialiter insunt, ut calor igni et albedo niui substantialiter insunt atque <rationalitas> homini; per accidens circa haec quibus accidentia sunt, comparantur, ut scilicet hic homo magis albus illo uel magis calidus dicatur, et nix ipsa forsitan magis alba homine uel ignis magis calidus, sed non magis calidus hic ignis illo uel haec nix magis alba illa, magis tamen hic ignis quam ille calefacit, secundum id scilicet quod uicinior est uel maior. Similiter autem nec hic homo magis rationalis, sed fortasse magis /426/ ratiocinans. Quae enim secundum naturam potentiae sunt, comparari non possunt, sed fortasse illae quae sunt aptitudinis, secundum quod et potentior et facilior hic homo illo dicitur et durius hoc corpus illo, quod scilicet facilius possit sectioni resistere. Quas enim natura infert potentias aequaliter, sicut natura ipsa, omnibus inest, ut rationalitas singulis hominibus. Quae uero habitudinis sunt, comparantur; prout enim quidam melius uel peius dispositi sunt, magis uel minus potentes dicuntur, et magis aptus hic ad currendum uel ad pugnandum quam ille dicitur secundum membrorum aptitudinem, uel magis durus secundum partium densitatem. Has itaque potentias habitudinis, non naturae, quae accidentales sunt, nihil prohibet comparari. Sed hae quidem quae in naturam substantiae ueniunt, sub comparatione non cadunt, ut rationale, risibile. Ac si haec per accidens homini inesse dicatur, quae propria est, illa uero substantialiter, quae maior est, nec tamen multo rationabilius hanc accidentibus hominis quam illam aggregant, cum utramque natura conferat. Quod enim natura exigit, separari non patitur et quod ipsa requirit, deesse non potest. Sed de hoc satis atque uberius in Libro Partium disputauimus.
Certum est autem et ex Porphyrio nec specierum propria ad comparationem uenire sicut nec differentiae, de quibus ait:
Esse autem unum et idem neque intensionem neque remissionem suscipiens.
Sunt quoque et multae aliae qualitates quae comparari non possunt, ut circulus, quadratum, triangulus, sed et pleraque accidentia in Situ uel Quando uel caeteris praedicamentis, quae ad comparationem non ueniunt.
Nunc autem in his quae comparantur accidentibus quid sit comparari, perquiramus. Aiunt autem comparationem accidentis in eo esse quod huic subiecto cum augmento, illi cum detrimento conueniat. Unde ad comparationem nulla nisi communia ueniunt accidentia, quae scilicet a pluribus participentur, cum uidelicet inter plura eiusdem accidentis subiecta comparatio consistat. Neque enim aliter alterum subiectorum accidens haberet intensum, alterum uero remissum, nisi utrumque haberet. Si quis itaque dicat Ruteneum magis esse album Aethiope, electiue, non comparatiue, est accipiendum. Electio autem uni tantum formam reliquit, comparatio uero utrique, ut etiam illa quae per contraria proponitur, quando scilicet ex intensione unius contrarii remissionem alterius intelligimus, ueluti cum dicitur Ponticum Mare dulcius Afro, id est minus amarum. Cum enim neutrum dulce sit, non /427/ potest circa ea dulcedo comparari, sed potius eius contrarium, quod est amaritudo, secundum quam <ad comparationem> ueniunt. Cum autem accidens comparari sit subiecta ipsius secundum intensionem aut remissionem eius inuicem conferri atque aequaliter in intensione ac remissione comparatio fiat, non ita tamen nomina comparatiui uel superlatiui gradus inuenta sunt in detrimento sicut in augmento. Sed huiusmodi comparationes semper 'minus' aduerbio positiuo nomini adiuncto proferimus hoc modo: 'minus album'; 'albius' autem pro 'magis album' dicimus. Si quis autem 'parui' comparationem secundum remissionem fieri dicat, cum uidelicet dicitur 'minor minimus', non ad accidens potest remissionem referre, sed fortasse ad substantiam. Qui enim minor est, magis est paruus; unde augmentum paruitatis esse apparet. Saepe autem et in utroque modo comparationis nominibus caremus et utramque aduerbiis proferre cogimur, sicut in comparatione uerborum. Nam 'magis et minus calefaciens' dicitur et 'magis et minus albens'. Non autem in omni comparatione augmentum proprie uel detrimentum accipimus nisi in ea quae circa idem subiectum fit per diuersa tempora, ut cum hoc corpus magis hodie album quam heri dicitur. Ea enim augeri tantum uel crescere superius dicta sunt quae ei quod prius habebant, aliquid aggregant. Augmentum itaque per aggregationem, sicut detrimentum per substractionem, contingit, ut nihil proprie augmentatum dicatur nisi respectu eius quod prius de ipso fuerat, eius uidelicet partis quae prius sola exstiterat, ueluti, cum illi quae prius fuerat albedini alia aggregatur, albedo crescere dicitur secundum aggregatam partem et hoc subiectum quod ipsam suscipit, magis album quam prius secundum albedinis augmentum dicitur. In qua quidem fortasse comparatione eiusdem ad se ipsum non solum communis, sed particularis etiam albedo uidetur comparari, quae quidem augmentata dicitur. Sed quomodo uere dicemus: 'hoc corpus est hodie magis hoc album quam heri', ut per 'hoc album' eamdem indiuisibilem albedinem accipiamus? Neque quantum ad illam partem albedinis quam heri habebat et adhuc habet, magis 'hoc album' dicitur nec quantum ad totam compositam albedinem, quae heri in ipso tota non erat. Si enim hodie esset minus hoc album quam heri secundum totam albedinem, et heri secundum eamdem minus erat hoc album; quare et hoc album erat ac iam compositam albedinem habebat; quod aperte falsum est. Patet itaque nec propria accidentia comparari circa idem, sed communia tantum, sicut supra diximus; quae quidem /428/ comparatio circa idem sola proprie secundum augmentum dicitur fieri. Cum uero alterum subiectum alteri confertur secundum comparationem accidentis albedinis, quod huius scilicet albedo est maior quam illius, non haec ad augmentum referenda est magnitudo. Non enim unius albedo respectu alterius augmentata dicitur, cum qua nullas partes communes tenet, sicut ex superioribus est manifestum. Omnem itaque comparationem secundum maiorem minoremque accidentis informationem pensamus, non secundum augmentum. Multa enim sunt subiecta quorum alterum altero albius dicitur; quorum albedines numquam creuerunt, sed aequaliter semper permanserunt. Ac multae rerum maiores uel minores inuicem dicuntur quae numquam creuerunt uel decreuerunt, sed ex quo creatae sunt, eamdem mensuram seruauerunt. Unde non omnem magnitudinem uel paruitatem secundum augmentum uel detrimentum accipi conuenit, sicut supra dictum est, nec omnem comparationem secundum augmentum uel detrimentum accipi, sed plures secundum maiorem uel minorem informationem.
Cum autem quattuor modis magnitudo aut paruitas, sicut augmentum et detrimentum, contingat, secundum uidelicet longitudinem uel latitudinem uel spissitudinem uel numeri multiplicationem, quaerendum restat utrum secundum has omnes dimensiones an secundum quasdam accidentia in comparatione ueniant; ut <si> uidelicet hoc subiectum albius illo dicatur secundum hoc quod latior est eius albedo uel longior uel spissior uel plures partes albedinis in isto sint quam in illo. Sed manifestum est non secundum latitudinem uel longitudinem maiorem albedinis hoc subiectum illo albius dici, cum uidelicet haec parua margarita uel haec minima nix illo albo equo albior dicatur, et hoc minimum subiectum magis esse paruum quam illud magnum, ut punctum illo corpore. Sed nec secundum multiplicationem partium albedinis hoc subiectum illo albius dicatur, cum plures fortasse sint partes albedinis in corpore equi albi quam in minima niue. Amplius: si maiorem numerum partium ad comparationem ualere dicamus, cur non etiam quantitates comparari concedamus, secundum id scilicet quod plures partes huius linea uel superficies habet quam illius aut etiam calorem circa hunc maiorem et illum minorem ignem, quibus est substantialis? Restat itaque ut secundum spissitudinem albedinis ipsius comparationem accipiamus, ut uidelicet hoc corpus albius illo dicatur, quantumcumque hoc sit uel illud, quia spissiorem habet albedinem, id est plures albedinis /429/ partes hic sibi sunt suppositae quam ibi. Sed idem fortasse et de quantitatibus dicetur; secundum id namque quod densius est subiectum, plures in superpositio<ne> lineas aut superficies habet; sed numquam plures eidem corpori inhaerent uel superficies uel lineae, sed singulae singulis partibus corporis, nec ita sibi supponuntur quantitates in eodem corpore sicut colores, sed per totum corpus singulae substantiae partes singulas suas habent dimensiones. Itaque substantiis familiariter adhaerent, ut idem sit earum numerus et substantiarum. Qualitates autem plures esse contingit quam subiecta, et plures albedines eidem corpori tingendo attribuimus. Cum enim semel pannum in tincturam posueris, tenuis adhuc color [per] subiectam substantiam non satis cooperit. Sed merso iterum panno aliamque superficiem albedinis inducto minus apparet subiecta corporis substantia et magis colorata dicitur. Sic quoque in floribus colorandis natura operatur. Prima enim die lilium quadam albedinis superficie uestit nec bene per eam coloratum reddit, donec et alias superponat secundum temporum diuturnitatem. Quo ergo plures in superpositione albedinis partes recipit, albius dicitur et coloratius, et unum quidem albedinis indiuiduum <alii superpositum> sunt albedo superposita alii in eodem subiecto et alia. Sed non unitas unitati in diuerso subiecto apposita unum faciunt unitatis indiuiduum; omnis enim unitas indiuisibilis est. Quae autem duas contineret unitates, diuidi posset per eas. Unde magis unum non potest dici hoc quam illud, cum in eadem unitate non sit unitas unitati superposita, una pars unitatis alteri, sicut hoc albius illo dicitur secundum superpositionem partium eiusdem albedinis. Aut fortasse hoc subiectum albius illo dici potest secundum densitatem partium albedinis collateraliter dispositarum, non sibi superpositarum. Quanto enim densius sibi coadiacent, tanto melius subiectam substantiam uelant.
Sed non secundum id iam hoc indiuisibile corpus niuis albius aliquo poterit dici. Non enim in diuisibili collateraliter albedinis partes locari possunt, sed melius in superpositione in eodem sibi adhaerent quasi diuersa puncta albedinis. Haecque expeditior est sententia de coloribus ut ipsos secundum superpositionis spissitudinem comparari dicamus. Non autem fortasse secundum spissitudinem omnia comparari conuenit, sed quaedam etiam secundum longitudinem subiecti, ut longum longius, quaedam secundum habitudinem, ut latum latius, quaedam secundum numeri multiplicationem, ut hic grex maior illo dicitur uel hoc corpus illo secundum latitudinem aut longitudinem aut quamlibet dimensionem. Ac de augmentis quidem horum accidentium quae sensibus /430/ non subiacent, difficile est iudicare, sicut et de augmento paruitatis. Nam cum sint modo duae res aequalis dimensionis, eiusdem scilicet magnitudinis uel paruitatis, qua ratione, si altera de rebus illis abscisa parte minoretur, in parte residua, quae minor dicitur, augeri secundum spissitudinem dicemus paruitatem, quae prius tota re integra manente non erat in eadem cum augmento? Aut quae exigit ratio ut decrescente subiecto necesse sit accidens eius crescere. Idem de comparatione tenuis uel rari opponendum uidetur. Quanto enim magis attenuatur uel rarescit subiectum, tenuius uel rarius dicitur. Unde et in tenuitate spissitudinem uel in ipsa etiam spissitudine spissitudinem uel in paruitate augmentum confiteri cogimur. Quod quidem absurdum uidetur eoquod horum fortasse accidentium ignoremus augmenta. Aut se fortasse facilius expediunt qui non omnem comparationem secundum rerum augmenta, sed secundum uocum prolationem accipiunt quibus comparatiua aduerbia apponuntur. Aliud enim uidetur albedinem cum augmento inesse subiecto, aliud ipsum magis album dici. Magis enim album dici non conuenit nisi respectu eius quod minus est album; augmentatam quidem albedinem in se ipsam habere possunt, etsi nihil aliud album esset. Unde in 'albiori' non solum albedinis augmentum innuitur, sed simul quaedam ad aliud subiectum secundum magnitudinem relatio. Unde potius comparationes secundum magnitudinem uel paruitatem, quae relatiua sunt, conuenit pensare quam secundum augmentum et detrimentum, quae sunt contraria.
Cum autem tres comparationis gradus esse a puerilibus disciplinis accepimus, hanc inter illos differentiam ponunt quod eamdem accidentis proprietatem diuersis modis significant, positiuus quidem simpliciter nihil quidem de quantitate eius demonstrans, ut 'album'; comparatiuus uero uel superlatiuus quantitatis quidem sunt designatiua secundum intensionem accidentis, ita tamen ut superlatiuus ita comparatiuo abundet, sicut comparatisus positiuo. Sicut enim 'albius' 'magis album' dicimus, sic 'albissimum' 'multo magis album'. Unde omne albius album esse necesse est et omne albissimum albius. Sed non conuertitur. Cum autem 'albissimus' 'multo albius' sonet, non tamen hoc in constructione nisi ad genitiuum pluralem refertur, illud uero ablatiuo cui<us>libet numeri gratia comparatiui quod continet, adiungitur. Sicut enim 'albissimus eorum' dicimus, ita 'multo albior eo uel eis', gratia uidelicet 'albius' comparatiui quod ablatiuo utriusque numeri coniungitur. Cum autem ipsorum essentia accidentium augeri uel imminui dicatur uel /431/ ipsum accidens in substantia sua maius alio uel minus dicatur, quaeri solet cur non etiam in essentia comparentur, ut uidelicet haec albedo quae maior est, magis albedo quam illa quae minor est, dicatur. Sed iam et ipsae comparari possent substantiae uel quantitates, secundum id quidem quod maiores sunt aliis uel minores. Sed id profecto non ad comparationem, sed ad diminutionem referendum est, secundum quod quidem ab 'homine' 'homuncio' uel 'homunculus' uel 'homullulus' dicimus, uel a 'linea' 'lineola', nullam quidem relationem ad alterum in comparatione notantes, sed substantiae detrimentum in se ipsa monstrantes.
Non est autem praetermittendum utrum omnis secundum quantitatem motus nostrae sit operationi subiectus. Et fortasse cuiuslibet compositi diminutionem efficere ualemus, sed non ita secundum quodlibet augmentum subiecta unire. Neque enim aestimo hominum operatione ulla ita coniungi corpora ut nulla sit inter ea distantia. Unde nec lineae longitudo continua uel superficiei latitudo uel corporis spissitudo nostrae subiacent actioni, sed fortasse numeri multiplicatio secundum aggregationem ad eumdem locum; ueluti cum huic aceruo lapidum aliquem aliorum lapidum aggregamus uel ligna lapidibus coniungimus in compositione domus aut lignis stophas inserimus in constructione nauis. Haec itaque nostra uniuntur operatione, non naturae creatione, et haec quidem secundum compositionem, non secundum creationem efficimus, dum ea quae secundum suam creationem plura sunt ac diuisa, nostra operatione in unam fabricam componimus. Haec itaque hominum operatione, non naturae creatione, una dicuntur; quorum quidem nomina, sicut numeri uel populi uel gregis uel turbae, quidam collectiua esse autumant, sed falso; haec enim quocumque modo uniri necesse est, ut domus uel nauis fiant, quamdamque compositionem simul iuncta recipere; illa, etiam disgregata, suas retinent proprietates. Haec enim unitas hominis Parisius habitantis et illa hominis Romae manentis hunc faciunt binarium. Unde sola unitatum pluralitas numerum perficit, populum uero hominum conue<n>tus, uel turbam uel gregem irrationalium congregatio. Neque enim populum aut gregem uel turbam accipimus in animalibus per loca longinqua diffusis, sed simul congregatis; nauis autem aut domus non solum in pluralitate rerum aut congregatione consistunt, sed in certa rerum compositione. Neque enim, quoquo modo iungatur materia, domum aut nauim efficit, nisi propria compositione uniantur membra. Unde non ita horum nomina, quoquo modo uniuntur, pluralia esse contingit, sicut eorum ex quibus unum non efficitur, ut diuersarum /432/ unitatum aut diuersorum animalium; quod quidem et ex eo manifestum est quod non ita istorum singularis numeri nominibus plurales uerborum personas apponimus, sicut illorum. Non enim sicut dicimus: 'populus uel grex uel turba ueniunt', ita dicimus: domus uel nauis fiunt', quae factitia sunt tota.
Haec quidem de motu quantitatis dicta terminauimus. Nunc uero consequens ut eum motum quem secundum qualitatem fieri diximus, tractemus.
DE MOTU QUALITATIS
Quem quidem alterationem Aristoteles appellat; inquo tanta fuit quorumdam dissensio, ut omnem motum in alterationem includerent et non ipsam specie, sed idem prorsus esse cum motu confiterentur, quorum Aristoteles sententiam in tractatu motus improbat. Quibus tamen Porphyrii auctoritas uisa consensisse, qui motum, etiam substantiae, alterationi uidetur supponere. Ait namque in tractatu differentiae omnem differentiam tam accidentalem quam substantialem alteratum facere. Unde et motum substantiae qui secundum differentias substantiales contingit, alterationi uisus est aggregasse. Sed ne tanti uiri ratio cassari uideatur atque a Principe Peripateticorum dissensisse, ad cuius etiam Categorias ipse Porphyrius Introductionem scribebat, intelligendum est eum nimis laxe et aequiuoce 'alteratum' accipisse quasi 'mutatum', nec sententiae fuisse controuersiam, sed diuersam uocis acceptionem. Sed cum alterationem motum secundum qualitatem dicamus, omnes autem differentias substantiales qualitatibus aggregant<es>, cur non etiam motus secundum ipsas alterationes uocemus? Sed notandum est quod hoc loco 'qualitas' non accipitur nomen quarti generalissimi, sed commune omnium accidentium uocabulum, ita scilicet ut et qualitatem generalissimum partim excedat et ab ipsa partim excedatur. Nam in hoc quod differentias quo<que> non continet, a qualitate exceditur; in eo uero quod caeterorum accidentia continet, excedit. Nisi enim in 'alteratione' mutationem etiam actionum et passionum aliorumque accidentalium praedicamentorum includeremus, non omnem motum in supradicta diuisione acciperemus, ueluti <cum> omnes motus qui fiunt circa sessionem, cursum etc.
At fortasse non est necesse ut differentias a qualitate separemus, cum omnem motum secundum qualitatem alterationem dicimus. Nam et /433/ ille fortasse motus qui circa species aduenientibus differentiis contingit, quantum ad qualitatis susceptionem pertinet, alteratio dici potest; quantum uero ad substantiae nouitatem pertinet quae adueniente differentia creatur, motus substantiae est, qui generatio dicitur. In quo quidem Porphyrii auctoritas diligentissimi philosophi omnino absoluitur, quae omnem differentiam alteratum facere perhibet, quantum quidem ad ipsius pertinet informationem, non quantum ad substantiae creationem, ut nullum etiam motum sine alteratione contingat fieri, sed non omnem <esse> alterationem, ut illi quoque qui secundum quantitatem aut loci mutationem fiunt. Cum enim augetur aliquid uel minuitur, secundum disiunctionem uel coniunctionem alterius alteratur aut cum secundum locum mutatur, diuersas locorum quantitatiuorum formas accipit. Quia ergo omnem motum alteratio[nem] comitatur, quorumdam error suspicatus est omnem motum alterationem esse. Sed aliud cum alteratione fieri aliud alterationem esse. Cum enim alteratio secundum cuiuslibet accidentis mutationem contingat atque omnis motus sit accidens, omnem utique motum aduenientem subiecto necesse est alterationem facere. Quare et alteratio alterationem generabit usque in infinitum.
Sed sunt quidem nonnulli qui in quibusdam inconueniens infinitatis se uitare non posse confitentur, ut in praedicatione unitatis, qua omnis unitas una dicitur, aut potentiae cum dicitur omnis potentia potens; quia omnis potentia potentem facit secundum subiecti informationem, omnis potentem facere potest; ex actu enim suo potentiam habet, quare et potens ipsa dicitur. Similiter et impotentia secundum hoc quod impotentem facit, potest dici potens, -- quae potentiae contraria est --, ex proprietate quoque qualitatis quae facere simile aut dissimile <potest>. Hi qui similitudinem in qualitate tenent, non uitant infinitatem. Quia enim qualitas conceditur, sub proprietate qualitatis cadit; quare et secundum similitudinem similitudo in infinitum contingit.
Rursus: in 'habere' infinitatem incurrere uidemus. Ex omni enim re quam habemus, habere proprietas innascitur; quare et ex habitu ipso habere proprietas usque in infinitum propagatur. Sed de his alias.
Non est autem alterationi generaliter unum contrarium opponendum, sicut in supradictis motibus, sed per species. Unde et Aristoteles /434/ ait: "reliquo uero assignatorum motuum," id est uel alterationi uel secundum locum mutationi, "non est facile assignare contrarium." Videntur in alterationibus diuersa eiusdem esse contraria, quorum alterum sub motu sit, alterum autem sub quiete contraria motu<i>. Motus secundum albedinem contrarium habere uidetur tam quietem secundum albedinem quam mutationem in nigredinem, ut album fieri ad nigrum fieri. Sed quod magis aduersum, id profecto solum ut contrarium <est> opponendum, ut huic motui ille secundum ipsius contrarium. Sicut enim actiones et passiones quae ex contrariis nascuntur, contrarias esse contingit, ut calefacere ad frigidum facere et calefieri ad frigidum fieri, sic et motus qui secundum contraria contingunt, inuicem ut contrarii opponuntur. At iam non omnibus alterationis speciebus contraria poterimus assignare, nisi his scilicet qui ex contrariis accidentibus descendunt. Atque haec ad cognitionem alterationis sufficiant.
Fit autem mutatio secundum locum quando unus locus deseritur et alius assumitur, ueluti cum de hac domo in illam uel de hac uilla in aliam uel de hac ciuitate in illam transimus. Sed si de loco quantitatiuo, qui corpori quod circumscribit accidit, egerimus, ab alteratione ipsum diuidere fortasse non poterimus, secundum id scilicet quod illa circumscriptio inter accidentia tenetur, quae eadem etiam consistere uidetur motis per diuersa loca corporibus. Quamdiu enim idem manserit corpus quantitatiuum, et qui ipsum comitatur locus idem permanet. Expeditior itaque erit sententia de substantialibus locis quae saepe permutamus, ut de hac domo uel de hac uilla. De huius quoque motus specierum contrarietate magna fuit apud Antiquos dissensio ac sicut quidem in speciebus alterationis duo eidem assignabant contraria, sicut ostendimus, ita et hic uolebant, ut motui secundum hunc locum quietem secundum eumdem aut in contrarium locum mutationem. Contraria autem superiorem et inferiorem locum aestimabant quae neque de quantitatiuo neque de substantiali teneri potest, quippe sicut substantiae, ita nihil quantitati potest esse contrarium. Non igitur potest secundum contrarietatem locorum contrarietas motuum secundum loca pensari, sed potius uidetur motui secundum locum quies secundum eumdem locum opponi contrarium, ut moueri de hoc loco et quiescere in eodem contraria confiteamur, si /435/ qua, inquam, forte in his motibus contrarietas po<s>sit assignari, quae quidem scilicet contrarietas in his, ut dictum est, consistit quae maxime inuicem aduersa reperiuntur.
Est autem de omni specie motus expeditum, ex quibus quidem illud quod supra posuimus, apparere certum est: patrem inde efficientem causam non debere dici quod substantiam filii moueat, id est motum ei sua operatione praestet, de ea quasi de subiecta materia operando et formam sua operatione aptando sicut faber cultello. Unde potius ex patre filium fieri quam per patrem dici conuenit, secundum hoc scilicet quod ex ipso quaedam manauit portio, quae in filium tamquam in materiam diuina operatione est [in]formata. Sic enim Deus de particula illa substantiae patris operatur, sicut faber de parte quadam ferri quam a tota massa separauit. Non tamen patrem materiam filii concedimus, quamuis ex ipso per partem quamdam fieri dicatur, sed illam solam partem quae in constitutione eius ponitur. Non itaque omnis causa ex qua fit, materialis est dicenda, sed ea tantum ex qua consistit. Sunt et quibus pater causa per quam fit uideatur, sed falso: non enim instrumento eo utitur Summus quoque Opifex, qui ipso quoque defuncto filium format ac perficit./435.20/
<DE INFERENTIIS QUATTUOR CAUSARUM>
Nunc autem quattuor causarum proprietatibus liquide praemonstratis qualiter ipsae in inferentiam trahantur et ad effectus suos antecedant, declarandum est. Efficiens autem hoc modo:
si bonus est faber, bonus est cultellus
quam quidem inferentiam ut seruare possit in omnibus, bonum in fabricando cultellum fabrum intelligi uolunt. At uero nihil obest si necessitate sit destituta maxima propositio:
cuius effector bonus est, bonus est etiam effectus.
A materia<li> uero argumentum sic trahitur: 'non habent Mauri arma, cum nec ferrum habeant'; 'nec tu cultellum habes, si omnino ferro careas
cui materia deest, et materiatum.
Non potest autem haec inferentia cassari, sictur nec illa quae genere ablato speciem aufert, quippe genus est materia speciei.
Ex formali uero ita fit argumentum: 'non sunt Sirenes homines, cum eis rationalitas desit'. Maxima propositio:/436/
cui formalis causa non adhaeret, ei formatum non conuenit.
Haec quoque inferentia refelli non potest, cum nec praeter formalem causam, sicut nec praeter materialem, effectus consistere queat.
Finalis quoque ita effectum suum ostendit:
si beatum esse bonum est, et iustitia bona est
si uictoria bona est, et bellum bonum est
si malum est superari, malum est pugnare
Sicut enim per bellum uictores uel uicti efficimur, ita ex uita iusta ad remunerationem pertingitur. Ut igitur uictoria finis est pugnae, ita beatitudo iustitiae. Maxima propositio:
cuius finis bonus est, ipsum quoque bonum est.
Hic autem 'esse' [quod] cuiuslibet temporis designatiuum accipitur, pro eo scilicet quod simul finalis causa et effectus non consistunt: praecessit enim bellum uictoriam. Sic itaque regulam, ut aliquam habeat probabilitatem, intelligunt:
cuius finis bonus est, quando est, ipsum quoque bonum est, quando est.
Ex effectu uero ad causas easdem totidem inferentiae fieri possunt, licet eas Themistius non ponat arbitrans ex illis illas satis esse manifestas per conuersionem consequentiarum hoc modo:
si bonus est cultellus, bonus est faber
si habes cultellum, habes ferrum
si es homo, es rationalis
si bonum est bellum, bona est uictoria
Potest tamen fortasse bellum dici quod completum ad uictoriam non ducitur, uelut si ambo qui pugnant, simul sese perimant uel fatigati bellum sponte dimittant neutro adhuc superato, sicut de Hectore et Aiace, uel quolibet alio casu bellum dissoluatur, non omnino completum. Solent autem generalem regulam a causa uel ab effectu dare sic:
ex causa perpenditur effectus, uel econuerso, quae tantum de complexis esse uidentur.
<DE LOCIS A CONSEQUENTI SUBSTANTIAM SECUNDUM THEMISTIUM>
Restant autem quattuor ex his locis quos a consequenti substantiam Themistius assignat, a generatione scilicet, a corruptione, ab usu, a communiter accidentibus.
<A GENERATIONE VEL CORRUPTIONE>
A generatione quidem argumentum hoc modo trahitur:/437/
si bona est domus, bonum est componere domum
Hunc autem locum ab effectu Themistius dixit, quem a generatione Tullius nominauit. Ipsa namque compositio causa domus est. Maxima propositio:
eius quod bonum <est>, generatio bona est.
Si uero conuertas consequentiam, multo melius a generatione locus erit. Est itaque 'generatio' nomen tam generatae rei quam ipsius generationis; similiter et 'corruptio' nomen est tam rei quae corrumpitur, quam ipsius passionis quae corruptio dicitur. Siue ergo ita proponas:
si bona est domus, mala est destructio domus
seu econuerso dicas, a corruptione locus esse perhibetur. Maxima propositio:
eius quod bonum est, destructio mala est
et
cuius destructio mala est, ipsum bonum est.
AB USU
'Usus' quoque uocabulum dupliciter sumitur, tam in designatione rei quam utimur, quam in demonstratione proprietatis eius qui utitur uel illius quo utitur. Ab hoc ita fit argumentum:
si bonus est equus, bonum est equitare
uel econuerso. Maxima propositio:
eius quod bonum est, bonus est usus, uel
cuius usus bonus est, ipsum quoque bonum est.
Communiter uero accidentia ea dixit quae idem subiectum communicant ac circa ipsum sese ita comitantur ut fere numquam contingat alterum ab aliquo subiecto suscipi, nisi alterum ab eodem suscipiatur, siue in eodem tempore siue in diuersis. Modo enim alterum praecedit alterum, modo subsequitur, modo simul in eodem fiunt. Nam congressio amorem praecedit et atrox facinus trepidatio mentis sequitur, uel paenitentia malum factum; simul ambulatio et strepitus pedum solent esse. Ex his autem ita fit argumentum:
si congressus est ad eam, eam amat
si audis strepitum pedum, tunc ambulat
Videntur itaque huiusmodi argumenta quandoque in necessitate deficere, cum illud quod proponitur sine eo quod supponitur, esse potest, /438/ ut congressio sine amore uel strepitus pedum sine ambulatione. Quodsi quandoque necessitas uideatur incumbere, ut in eo quod supra quoque posuimus:
eo uidelicet quod poenitentia nonnisi ex malefacto proueniat, non tamen id ex natura communiter accidentium contingit. Ideoque huius loci proprietas ex natura sui nihil nisi probabilitatem tenet. Unde Boethius in Tertio Topicorum: "neque haec, inquit, necessaria sunt, sed frequenter eueniunt." Idem quoque in Eodem cum inter communiter accidentia, quae adiuncta Tullius nominat, et inter antecedentia et consequentia differentiam daret propter locorum discretionem: "in adiunctis, inquit, nulla necessitas est, in antecedentibus uero et consequentibus maxima." <Maxima> propositio:
posito uel ablato uno <adiunctorum> ponitur uel aufertur alterum.
Unde Tullius ex adiunctis adiuncta perpendi <dixit>.
DE EXTRINSECIS
Nunc autem eos locos inspiciamus quos Themistius extrinsecus posuit; quorum alios a rei iudicio assignauit, alios a simili, alios a maiori uel minori, alios a proportione, alios ab aliquo quattuor oppositorum, alios a transsumptione.
Quem autem locum Themistius a rei iudicio uocat, Tullius ab auctoritate nominat. Ex quo ita sumi solet argumentum: 'caelum uolubile est quod ita sapientes atque astrologi iudicauerunt, quorum studium in inquisitione huius physicae laborat'. Maxima propositio:
quod sapientium confirmat auctoritas, esse constet.
At uero hoc argumentum, licet ab omnibus impromptu teneatur, nulla tamen necessitate firmum est, sed maxime in probabilitate consistit. Unde Boethius in Tertio Topicorum: "hic, inquit, locus iudicio nititur et auctoritate et totus probabilis est nihil continens necessarium," et rursus: "hic etiam inartificialis et expers artis uocatur, quoniam hinc non sibi ipse conficit argumentum orator, sed praeparatis praepositisque utitur testimoniis." Expertem autem artis hunc locum non in eo /439/ dixit quod nulla ars ipso utatur, quem omnibus communem esse diximus, sed potius inde <in>artificialis dici uidetur quod nullius artis doctrina indigeat, cuius argumentum aeque omnes proponere sciunt. Rei autem iudicium siue auctoritas uerba auctoris authentica designant per quae id confirmamus quod ostendere uolumus.
Videtur autem hic locus qui ab auctoritate dicitur, ab effectu posse assignari. Quod enim Plato uel quislibet philosophorum caelum dixit esse uolubile, ex eo contingit quod ita erat. Nam quia sic res ipsa se habet, sic eam se habere dixerunt, <non quia dixerunt>, ita fuit. Et poterit quidem idem locus ab effectu dari semper, sed tunc tantum ab auctoritate quando ipsa philosophi auctoritas attenditur quae dictum ipsius commendat. Bene etiam hunc seorsum a loco ab effectu Themistius intellexit siue Tullius, qui 'effectus' quattuor tantum causarum suprapositarum intellexerunt. Quod autem caelum rotundum est, nulla est de propositis causis ad uerba Platonis, sed talis tantum, qualis est essentia rei ad ueritatem propositionis uel praesentia solis ad essentiam diei.
A SIMILI
Nunc uero locum a simili tractemus. 'Similitudinem' large Themistius accipit tam secundum qualitatem rerum eamdem quam secundum quantitatem. Proprie namque 'similitudinem' secundum qualitatis eius participationem accipimus; quod in proprietate qualitatis Aristoteles manifeste monstrauit. Similitudo uero in quantitate paritas dicitur, id est aequalitas; quantitatis enim proprium est facere aequale et inaequale, sicut ipse quoque de quantitate tractans insinuat. Si enim eiusdem mensurae sint subiecta, non proprie in eo similia, sed aequalia dicuntur, sicut et si eiusdem qualitatis sint, non ex eo proprie aequales, sed similes uocantur. Unde bene Tullius locum a paria loco a simili diuisit et seorsum posuit. A simili uero in qualitate ita uenit argumentum:
similiter rationale ex<ce>dit hominem sicut mortale at uero rationale non est proprium hominis quare nec mortale
A simili uero in quantitate, hoc est a pari, ita:
similiter hi duo aequalis longitudinis sunt hic autem trabem attingere potest quare et ille
hoc est
quod de uno contingit, et de alio.
Haec uero regula sine argumento omni ueritate est destituta. Nulla enim adeo ad inuicem conueniunt quae in pluribus non differant.
Sunt tamen quidam qui tunc semper argumentum a simili necessarium esse uolunt quando similitudinis causa adiungitur causa hoc modo:
si mortale non est proprium hominis quia excedit, nec rationale propter eamdem causam
Sed nec adhuc necessarium dici debet. Saepe enim idem in utroque causa non efficit. Contingit enim ut duo simul furtum facerent et alius captus propter furtum suspenderetur, alius uero non. Non itaque uerum est quod, si iste propter furtum suspensus sit, et ille propter idem. Amplius: si quis hanc consequentiam de Socrate et Sophroni<s>co albis receperit:
si Socrates est albus propter albedinem, Sophroniscus est albus propter eamdem
tali constringetur inconuenienti:
si Socrates est albus propter albedinem, Sophroni<s>cus est
Nihil igitur ad inferentiae necessitatem appositio causae operatur, sed propter ostensionem sui causa tantum inducitur.
Maius autem et minus alio modo Themistius quam Tullius accipit, Themistius quidem 'maius' et 'minus' secundum id quod magis uel minus uidetur accipit, Tullius uero secundum maiorem uel minorem actionem uel personam, ita quidem ut saepe hunc locum quem a maiori Themistius dicit, a minori Tullius appellet, uel econuerso, ut in exemplis apparet a maiori Themistii et minori Tullii, uel<ut> ita:
si episcopus est uerberandus, et presbyter
si presbyter est honorandus, et episcopus
si eius miserendum non est qui castrum incendit, nec ei uenia danda est qui ciuitatem incendio consumpsit
Magis enim uidetur ei condonandum esse qui castrum incendit quam illi qui ciuitatem combussit, et minus est castrum quam ciuitas. Quem quia /441/ ille locum a maiori secundum uisum dixit, iste a minori secundum quantitatem rei uocat. A maiori uero secundum Themistium et a minori secundum Tullium hoc modo argumentum sumitur:
si ei uenia danda est qui regem inscius interfecit, nec ei deneganda est qui consulem ignarus occidit
Minus enim illud quam istud uidetur et maior est regis persona quam consulis. Tales autem maximas propositiones Themistius protulit:
si quod magis uidetur esse non est, nec quod minus uidetur esse contingit
si quod minus uidetur esse contingit, et quod magis uidetur <esse> euenit
Cum igitur a maiori Themistius argumentum sumit, ex negatione negationem ostendit, cum autem a minori, ex affirmatione affirmationem, eadem consequentia conuersa. Tullius uero indifferenter propositionibus utitur. Cuius hae sunt maximae propositiones:
quod ualet in maiori, ualet in minori, et econuerso.
Haec autem argumenta ita falsa esse deprehenduntur ut saepe uerum sit quod proponitur, falsum autem quod ex ipso infertur. Saepe namque accidit ut id quod minus uidetur fiat, et quod magis uidetur non fiat.
<DE OPPOSITIS>
De oppositis autem atque eorum locis satis disputatum esse arbitror superius. Illud tamen notandum est quod alio modo inferentiam contrariorum Themistius disponit quam nos superius atque aliam maximam propositionem protulit, hanc scilicet:
contraria contrariis conueniunt
hoc modo:
si bona est sanitas, mala est aegritudo
Hic autem plura contraria suis contrariis proponuntur; sunt namque sanitas et aegritudo contraria ac rursus bonum et malum. Videtur itaque ut si bonum conueniat sanitati, malum conueniat aegritudini. At uero saepe proposita regula deficit. Plura enim contraria sunt quae sub eodem contrario continentur. Unde Aristoteles cum de contrariis ageret: "contrarium, inquit, est bono ex necessitate malum....., ut sanitati languor et iustitiae iniustitia et fortitudini debilitas.....; malo autem aliquando bonum contrarium est, aliquando malum; egestati enim, cum sit malum, superabundantia[m] contrarium est, cum sit ipsa malum."
/442/ Sunt autem quidam qui etiam compositis consequentiis contrarias propositiones continentibus eamdem regulam aptare conantur, ueluti isti:
<si> quare omne animal uiuum omnis homo uiuum, et quia nullum animal
uiuum, nullus homo uiuum', et econuerso; 'conuenire' autem hoc loco pro 'comitari' in consecutione, accipiunt. Sed nec in his uera est regula. Cum enim recipiamus illam consequentiam:
si nullum animal uiuum, nullus homo uiuum
illam omnino denegamus:
si omne animal uiuum, omnis homo uiuum
sicut cum de loco a genere tractaremus, ostendimus.
DE PROPORTIONE
Proportio uero similitudo habitudinum dicitur, quando scilicet ipsae quoque rerum habitudines ad se inuicem similitudinem habent, sicut in naui et ciuitate et rectore et principe monstrari potest. Sicut enim se habet nauis ad rectorem, ita ciuitas ad principem, quod uidelicet utrumque regi debet. Ac rursus ut se habet rector ad nauem, ita princeps ad ciuitatem, quod scilicet uterque regere debet. Hinc ita argumentum uenit ut si quaeratur utrum princeps in ciuitate sit eligendus sorte, negamus, quia nec nauibus gubernator sorte praeficitur, sed magis secundum artem accommodandus est. Maxima propositio:
quod in quibusdam proportionalibus euenit, contingit in aliis
Hunc autem locum ab eo qui ex simi1ibus ducitur, Themistius separauit, quem in loco a simili Tullius inclusit. Ille igitur in nomine 'similitudinis' rerum tantum similitudinem, non etiam habitudinum, accepit. Hic uero in 'similitudine' utrumque comprehendit; qui tamen a 'similitudine' 'paritatem' separauit, quam etiam ille in 'similitudine' continuit. Hanc autem differentiam proportionis et similitudinis quam Themistius considerauit, Boethius in Secundo Topicorum manifeste declarat: "hic, inquit, locus distat ab eo qui ex similibus ducitur; ibi enim una res cuilibet alii comparatur, in proportione uero non est similitudo rerum, sed quaedam habitudinum comparatio." Et similitudo quidem rerum in duobus consistere potest, proportionem uero semper in pluribus necesse est contineri; quando uidelicet plura pluribus secundum consimilem modum se habendi ad alterum comparatur, haec ad minus quam in tribus rebus consistere non potest. In tribus autem aliquando consistit, in quattuor autem uel in pluribus frequenter. In quattuor uero, ut in supraposito exemplo; in pluribus uero, sicut in eo Porphyrii de genere specie differentia et aere forma statua. In tribus quoque contineri potest una rerum duas habitudines participante, sicut in numeris, binario scilicet et quaternario, <et quaternario> et octonario. Ut enim binarius dimidium est quaternarii, ita quaternarius octonarii. Quaternarius autem qui et duplum est binarii et dimidium octonarii, duas suscipit habitudines. Nota autem, quod dicitur proportio similitudo habitudinum ita sumendum esse, quod ipsa rebus inest per habitudines. Cum enim nauis et ciuitatis hoc quod reguntur, eadem sit habitudo et rursus regere principis et rectoris, non sunt habitudines similes, sed magis res ipsae ex habitudinibus, ut natis et ciuitas ex eo quod utrumque regitur, ac rursus princeps et rector ex eo quod uterque regit. Illud quoque notandum est quod cum dicitur locus esse a proportio<ne>, talis est a proportionalibus secundum hoc quod proportione<m) parti<ci>pant. Non enim proprietas ipsa probat, sed res ipsae de quibus agitur, gubernator scilicet et nauis principem et ciuitatem. Poterunt fortasse in istis habitudines diuersae esse et similes, si uidelicet 'regere' et 'regi' aequiuoca sit praedicatio. Sed siue eaedem sint siue diuersae, semper a proportionalibus quae probant, locum esse intelligendum est.
In trans<sumpt>ione uero argumentatio proponitur cum prima quaestione proposita ac nondum probata alia quaestio assumitur eaque probatur ut eius probatio ad fidem prioris postea afferatur, ueluti, si fiat talis quaestio: utrum mortale sit proprium hominis eaque deseratur atque ista prorsus proponatur: utrum rationalc sit proprium hominis, at id non esse probetur eoquod non soli conueniat, conuincitur ex eodem nec mortale proprium esse; de quo prima quaestio mouebatur. Locus quidem a maiori in transsumptione dicitur, quando scilicet ex uno membro secundae quaestionis unum membrum primae quaestionis infertur. Magis enim uidetur rationale proprium hominis quod in solo Deo ipsum excedit, quam mortale, quod hominibus conuenit <et> irrationalibus.
Non est autem 'transsumptio' alicuius habitudinis loci designatiuum, /444/ sed magis ex hoc nomine innuitur qualiter argumentatio ducatur, ita scilicet quod prima quaestione dimissa alia ad ostensionem, cuius promptior est probatio, transsumitur atque probatur, ut per ipsam quae notior est, prima postea conuenientius ostendatur, sicut in praemisso continetur exemplo. Hic igitur locus qui in transsumptione consistit a caeteris qui extrinseci sunt, in re diuersus non est, sed in modo tractandi, in eo scilicet quod in transsumptione argumentatio constituitur. Unde Boethius in Secundo Topicorum:
Transsumptionis, inquit, locus nunc quidem in <ae>qualitate, nunc etiam in maioris minorisue comparatione consistit; aut enim ad id quod est simile aut ad id quod <est> maius aut minus, fit argumentorum rationumque transsumptio.
Quoniam autem non est diuersa loci huius habitudo a superioribus, sed dissimilis modus tractandi, non multum conuenienter ipsum Themistius a superioribus diuisit ac tamquam diuersum per se posuit ac tractauit, sed bene ipsum in superioribus Tullius comprehendit.
Quaeri uero solet utrum huiusmodi transsumptionem in omnibus ac solis extrinsecis locis Themistius acceperit. In solis autem esse uidetur eoquod huiusmodi locum ipse inter extrinsecos tantum posuerit. At uero et de inhaerentibus transsumptio fieri posse uidetur. Unde Boethius in Eodem: "qui locus, inquit, a toto forsitan esse uidetur, sed quoniam non inhaeret his de quibus proponitur terminis sed extra posita res hoc tantum quia notior uidetur, assumitur, ideo ex transsumptione locus hic conuenienti uocabulo nuncupatur." Ex toto autem uel ex quolibet alio inhaerentium locorum transsumptio fieri uidetur, ueluti si quaeratur utrum spissum sit magnum, hoc est magnitudo, talisque inde quaestio fiat: utrum spissum sit aliquid, idque non esse probetur, ex eo congrue non esse magnum a toto generali conuincitur. Sic quoque in transsumptione cuiuslibet loci argumentatio proponi potest, siue etiam inhaerens sit siue medius.
Sunt tamen quidam qui auctoritatem dicant numquam proprie transsumptionem fieri uelle nisi de extrinsecis locis. Unde recte locum a toto a loco ex transsumptione omnino separauit per proprietatem inhaerentium quae loco a toto accidit. Sunt etiam qui dicant transsumptionem de omnibus locis aeque fieri, nullum tamen secundum transsumptionis naturam inhaerentem debere dici, sed magis extrinsecum quia, ut supra diximus, in transsumptione nulla attenditur cohaerentia /445/ ex proprietate ipsius, sed hoc tantum quia notior uidetur, res alia extra assumitur, non quia scilicet cohaereat.
Sed dico quod si tantum maior notitia in transsumptione attenditur nullaque habitudinis proprietas pensatur, non iam uel a m<ai>ori uel a minori uel a simili locus assignandus erit, sed tantum a notiori assignandus esse uidetur nec iam magis debere dici extrinsecus quam cohaerens, cum haec quidem notitia aeque cohaerentibus <insit>. Omne enim ex quo ducitur argumentum, notius esse oportet eo quod probatur per ipsum, nam si ignota notis, inquit, probantur, argumentum uero rem dubiam probat, necesse est ut quod ad fidem quaestionis affertur, ipsa sit notius quaestione. Cum igitur transsumptio aeque et de inhaerenti<bu>s et de extrinsecis fiat, uidetur potius huiusmodi locus magis medius quam extrinsecus appellari, sicut et de loco a diuisione dicitur, ut in sequentibus apparebit. Placet itaque magis Tullii sententia, qui huiusmodi locum a caeteris non diuidit nec etiam de transsumptione aliquam fecit mentionem, quae nulla est inferentiae habitudo, sed argumentandi diuersitas. "Fit uero, inquit, haec transsumptio etiam in nomine quotiens ab obscuro uocabulo ad notius argumentatio transfertur ut, si, inquit, quaeratur an philosophus inuideat sitque ignotum quid 'philosophi' nomen significet dicemus ad uocabulum notius transferentes non inuidere, qui<a> sapiens sit; notius uero est 'sapientis' uocabulum quam 'philosophi'," hoc enim latinae linguae est, illud uero graecae locutionis. At uero haec transsumptio inter cohaerentia consistere uidetur. Siue enim idem in nomine 'philosophi' quod in nomine 'sapientis' accipitur, siue 'sapientis' uocabulum, sicut uidetur, continentius est ac quasi genus est 'philosophi', cohaerentia denegari non potest.
Dicunt tamen quidam quod, licet cohaerentia denegari non <possit, cum sint ea uocabula> cohaerentia tamquam genus ad species suas, sola tamen extrinsecitas hoc loco attenditur, quae in habitudine maioris ad minus consistit. Magis enim uidetur quod sapiens inuideat quam philosophus, qui caeteris in sapientia praecellit.
Nunc uero de mediis superest disputare./446/
DE MEDIIS
"Medii, inquit, sumuntur uel ex casu uel ex coniugatis uel ex diuisione nascentes." Casus autem uocantur aduerbium inflexum a nomine siue ipsum primitiuum nomen. Ut sit 'casus' nomen tam eius quod cadit ab alio per diriuationem quam illius a quo cadit. Siue ergo 'iuste' aduerbium a 'iustitia', siue a 'iusto' diriuari dicatur, casus inuicem dicuntur primitiuum nomen et aduerbium ab ipso diriuatum.
Coniugata uero dicuntur nomina quae ab alio denominantur, cum eo a quo sumpta sunt, siue etiam inter se -- ut 'iustus iusta iustum', quae a 'iustitia' sumpta sunt et denominatiua --, coniugata dici possunt, siue inter se et cum ipsa iustitia.
A casibus uero ita sumitur argumentum:
si iustitia bona est, et quod iuste est bene est
si quod iustum est bonum est, et quod iuste est bene est
et econuerso. A coniugatis autem hoc modo:
si iustitia bona est, et qui iustus est bonus est
et econuerso;
si albedo color est, et qui albus est coloratus est
uel econuerso; licet haec conuersio saepe deÞcere deprehendatur: saepe nam<que> sumpta sibi conueniunt quorum formae diuersae sunt nec de se inuicem dicuntur. Cum enim omne rationale sit coloratum, nulla tamen rationalitas color est. At uero cum formae de se inuicem dicuntur, et formata de se inuicem praedicari certum est. Aeque tamen uterque locus a coniugatis uocabitur. Maxima propositio:
quorum casus uel coniugata sibi coaptantur, ipsa quoque sibi coniunguntur.
Restat locus a diuisione, ad cuius cognitionem illud praedicendum est nullam loci habitudinem in nomine diuisionis accipiendam esse, sic<ut> et de transsumptione dictum est, sed potius exprimi modum tractandi argumentationem, quae per diuisionem incipit. Cum igitur de habitudine huius loci requiritur, non a diuisione respondendum est, sed a partibus uel ab oppositis in diuisione, prout loci se habuerit habitudo. "Omnis autem, inquit, diuisio uel negatione fit uel partitione"; negatione quidem hoc modo: 'omne animal aut habet pedes aut non habet' uel ita: 'animal aliud habet pedes, aliud non habet'; /447/ partitione uero sic: 'omne animal aut sanum est aut aegrum, uel ita: 'animal aliud sanum est, aliud aegrum'. Earum autem quae partitione proponuntur, sex modos in Libro Diuisionum Boethius docuit, cum alias esse generis in species, alias totius in partes, alias uocis in significationes uel modos, alias subiecti in accidentia, alias accidentis <in subiecta, alias accidentis> in accidentia docuit; quas omnes conuenientius atque uberius exsequemur, cum Diuisionum Libro operam dederimus.
Nunc uero nostro id solum proposito sufficit earum argumentationum locos tractare qui per diuisionem incipiunt. Ac primum de ea agamus quae per negationem fit. Haec autem diuisio tunc tantum proprie proponi uidetur, quando indirecta ratiocinatione argumentatio ducitur, ueluti cum ex parte diuisionis seu disiunctionis propositae quam aduersarius concedit, ipse prius ad inconueniens ducitur, atque ita pars ipsa quae assumpta fuit et concessa, falsa esse conuincitur, ex qua falsum consequi monstratum est; deinde uero pars altera uera concluditur. Cuius rei tale Boethius posuit exemplum: "tempus, inquit, aut habet originem aut non habet." Sumit quidem alter disputantium quod originem habet, quod uerum est; unde tali argumentatione sophistica ad inconueniens ducitur: si tempus habet originem, <non> fuit semper tempus; fuit itaque quando non fuit tempus; sed 'fuisse' temporis significatio est; fuit igitur tempus quando non fuit tempus, quod omnino falsum est. Non est itaque uerum quod tempus originem habeat. Restat itaque ut uerum sit quod originem non habeat, quod fuit in altero diuisionis membro. Si enim uera non sit affirmatio, ueram constat esse negationem, et econuerso.
In hac autem argumentatione duo principales loci a diuisione esse a Boethio conceduntur, cum uidelicet uel impossibile concluditur ex concessione, uel ex falsificata parte altera uera esse ostenditur, quae oppositae inuicem sunt tamquam affirmatio et negatio. Talis autem inferentia fuit de parte ad totum, cum in <im>possibili facta fuit conclusio:
si fuit quando non fuit tempus, fuit tempus quando non fuit tempus
nam significatio 'fuit' quasi pars temporis erat. Hic igitur locus cohaerens fuit. Cum autem ad alteram partem disiunctionis reditur atque inter affirmationem et negationem illatio fit, quae opposita sunt, locus est extrinsecus. Quia ergo locus a diuisione modo cohaerens est, modo /448/ extrinsecus, neque cohaerentem tantum ipsum neque extrinsecum Themistius dixit, sed medium inter utrosque collocauit.
Huius autem suprapositae argumentationis sophisticae solutionem Primus fantasiarum nostrarum liber plene continet. In ea quoque argumentatione quae per partionem incipit, modo cohaerens locus est, modo extrinsecus. Cohaerens autem est, si sic dicatur:
omne animal aut sanum est aut aegrum arbor autum neque sana est neque aegra quare nec animal ipsa est
Extrinsecus autem erit si sic dicatur:
aut est sanum aut est aegrum sed non est sanum est igitur aegrum
uel ita:
sed est sanum non est igitur aegrum
Hic namque inter opposita proponitur illatio. Hic autem locos assignamus secundum eos qui in syllogismis quoque locos esse recipiunt. Quoniam ergo in argumentatione utriusque diuisionis modo cohaerens locus est, modo extrinsecus, ideo locum a diuisione medium Themistius uocauit, non ita quidem ut singuli loci a diuisione medii dicantur, cum potius unusquisque uel cohaerens tantum sit uel extrinsecus, sed totam ipsorum multitudinem, in qua quidam cohaerentes, quidam extrinseci ponuntur, inter utrosque collocauit.
Caeteri autem qui uel a casibus uel a coniugatis nascuntur, singuli in se et cohaerentiam habere et extrinsecitatem dicuntur atque hinc medii siue mixti nominantur. Notant autem cohaerentiam et extrinsecitatem in istis non solum secundum uocis conuenientiam in principio et differentiam in fine, uerum etiam <secundum> significationem: 'iuste' igitur et 'iustitia' siue 'iustus' in eo conueniunt quod omnia unam iustitiam significant; in eo uero differunt quod 'iuste' aduerbium eam tantum significa[n]t ut ad actiones quae uerbis tantum significantur, pertinentem. Inde enim aduerbia dicuntur quia uerbis tamquam adiectiua eorum apponuntur significationem ipsorum moderantia, hoc modo: 'uiuo iuste', 'iudico recte'. Coniugata quoque et conueniunt in significatione et quodammodo differunt, ut 'iustitia' et 'iustus'; cum utrumque /449/ iustitiam significet, conuenientiam habent; cum autem id diuerso modo faciant, illud quidem in essentia, id uero in adiacentia, differentiam recte tenent. Secundum quam differentiam uel in significatione uel in modo significandi possumus deprehendere in ipsis sumptis quae etiam inter se coniugata dicuntur, ut sunt 'iustus iusta iustum'; "haec enim, inquit, inter se et cum ipsa iustitia coniugata dicuntur." Nulla est forte differentia secundum significationem, sed diuersitas positionis secundum genus, cum hoc scilicet nominibus tantum masculini generis adiungatur, illud uero feminini, aliud autem neutri.
Sunt autem et qui extrinsecitatem in ipsis attendant secundum sexuum hominum diuersitatem atque actuum significationem, 'iustus' quidem referentes ad mares, 'iusta' uero ad feminas, 'iusta' autem ad facta ipsorum, quae etiam iusta dicuntur. Si uero conuenientiam et differentiam uocis attendamus, aeque in omnibus eas inueniemus, quod quidem satis ei congrueret quod ait: "medii uero loci appellantur, quoniam si de iustitia quaeritur et a casu uel a coniugatis <argumenta> ducuntur neque ab ipsa proprie atque coniuncte neque ab his quae sunt extrinsecus posita uidentur trahi, sed ex ipsorum casibus, hoc est quadam ab ipsa leui mutatione deductis," iuxta uidelicet diuersam finis terminationem. Nec mireris diuersis modis extrinsecitatem a Themistio considerari qui etiam multis modis cohaerentiam accepit, non tantum secundum praedicationem, qua genus speciebus uel definitio conuenit definito, uerum etiam secundum qualemcumque affinitatis adiunctionem. De parte enim totum non dicitur nec causa saepe de effectu praedicatur nec equitare de equo, et tamen ex his quoque cohaerentes locos procreari uoluit. Tullius quoque cohaerentiam multo amplius extendens omnem locum cohaerentem uocauit praeter eum qui ab auctoritate dicitur, quem solum extrinsecum posuit; cuius etiam diuisionem de eisdem topicis differentiis Boethius non praeterrnisit, quae in duas tantum locorum species facta fuit; quam nos et breuiter percurramus.
Cum igitur Marcus Tullius locos alios ipsis quaestionum terminis haerere proposuit, alios extrinsecus assumi, eas rursus quae in ipsis haerent de quibus quaeritur, tali diuisione partitus est: "in ipso, inquit, /450/ tum ex toto, tum ex partibus, tum ex nota, tum ex his rebus quae quodammodo affectae sunt ad id de quo quaeritur." Ipsa quoque affecta hoc modo subdiuisit: "alia, inquit, sunt coniugata, alia sunt a genere, alia ex forma, alia ex similitudine, alia ex differentia, alia ex contrariis, alia ex adiunctis, alia ex antecedentibus alia ex consequentibus, alia ex repugnantibus, alia ex efficientibus, alia ex effectis, alia ex comparatione maiorum aut minorum aut parium." Hic itaque et eos quos Themistius medios uocauit et quosdam insuper quos extrinsecus posuit, inhaerentibus aggregauit solum ab auctoritate locum, quem a rei iudicio uocauit, extrinsecus ponens.
Nunc autem de singulis agendum est. Totum igitur definitionem cuiuslibet rei uocauit, siue illa substantialis forma sit, siue descriptio, eo uidelicet quod totaliter et integre rem ipsam quam definit demonstret, cui omni[s] et soli conuenit. Partes autem uocat tam constitutiuas quam diuisibiles quaecumque species non sunt, ut sunt paries et tectum [et] domus, uel Socrates et Plato hominis. Locum uero a toto ipsarum non assignat, quia fortasse satis ex loco ipsa per conuersionem potuit intelligi, aut potius in causis uel effectis ipsa quoque comprehendit, quippe partes domus materia sunt ipsius et homo Socratis et Platonis. Notam uero nominis interpretationem uocauit. In coniugatis autem tam casus quam coniugata collegit. Formam uero speciem nominauit. Similitudinis uocabulum aeque et similitudinem rerum in <ae>qualitate et proportione[m] comprehendit. Differentiam omne<m> illam <formam> uocauit quae ita inest alicui quod separari non quaeat eo remanente, ut rationalitas homini uel tyranno crudelitas. Non enim in proprietate tyranni manet qui crudelis non est. Ab hac ita trahitur argumentum:
si non est crudelis, non est tyrannus
a quo differentia abest, et differens
'Contrariorum' nomine large pro quibuslibet oppositis abusus est; adiu<n>cta uocauit quae Themistus communiter accidentia appellauit. Quae uero sint antecedentia et consequentia qualesque eorum regulae, ex superioribus manifestum est. Repugnantia uero dixit unum de contrariis cum supposito sui contrarii, ueluti cum 'dormire' ac 'uigilare' contraria sint, 'stertere' uero 'dormire' supponatur, 'stertere' ac 'uigilare' repugnantia dicuntur. A quibus ita argumentum uenit: /451/
cui alterum repugnantium inest, alterum abest
Efficientem quoquo modo omnem causam dicit praeter finalem, quam in effectis includit, ut Boethio placuit. Effecta ipsos causarum effectus appellat siue etiam finalem causam, sicut ex resolutione diuisionis Tullii ad diuisionem Themistii Boethius monstrat. Ait namque: "effecta illi sunt similia loco quae Themistius posuit a fine; nam causarum effectus finis est." Ex his tale protulit exemplum: 'an dubitas amasse qui rapuit?
ubi effectus est, eausam non deesse licet
Saepe transacta causa effectus manent, ueluti pallor post infirmitatem, uel potius uerba <quae> cuiuslibet temporis designatiua sunt. A comparatione maiorum locus uel minorum aut parium a maiori uel minori uel a pari dicitur. Paritatem autem eam dicit quam similitudinem in quantitate Themistius uocauit. 'Maius' autem uel 'minus', sicut iam supra meminimus, secundum maiorem uel minorem personam siue actum accipit, ex quibus imprompta sunt argumenta. A maiori:
si is qui patriam bello persecutus est, tandem a ciuibus ueniam meruit, cur non is quoque mereatur qui ob seditionem motam actus est in exsilium?
si Gaium Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae Scipio priuatus interfecit, cur non Catilinam orbem terrae caede atque incendio uastare cupientem consules persequantur?
quod ualet in maiori, ualet in minori, et econuerso.
A rei iudicio locus, quem solum extrinsecus posuit, ab auctoritate uocauit Themistius.
<DE EORUM DIVISIONUM CONVENIENTIA>
Nunc autem duorum auctorum duabus diuisionibus expeditis illam etiam inter ea conuenientiam quam Boethius notat, inspiciamus, qualiter uidelicet altera alteram uicissim includat atque contineat, reducendo membra earum ad se inuicem. Sed haec quidem reductio atque membrorum conuenientia non ita ubique accipienda est, ut prorsus /452/ eadem sint membra quae ad se reducuntur, sed uel in partem possint sese contingere ac conuenire sibi. Ac prius diuisionem Tullii ad themistianam reducamus in illis praecipue membris quae in diuisione Themistii non uidentur annumerata esse, quae sunt huiusmodi: differentia, antecedens, consequens, repugnantia, effecta, paria, quae quidem ita Boethius reduxit: "a differentia, inquit, Marci Tullii a toto in diuisione Themistii uel a parte intelligi potest; a toto quidem si sit constitutiua," hoc est si sumatur respectu eius speciei quam constituit atque excedit, "a parte uero si sit diuisibilis." "Ab antecedentibus, inquit, et consequentibus locus plurifariam spargitur: nam et definitio et descriptio et antecedere rem et consequi possunt; item nominis interpretatio; item species antecedit, genus sequitur." Causa etiam antecedit uel sequitur suum effectum uel communiter accidentia sese mutuo consequuntur uel antecedunt, si sint, inquit, <in>separabilia, ut surdum naturaliter et mutum per accidens. Et hic quidem antecedens et consequens simplices quoque terminos nominat. "Itaque, inquit, hic locus pluribus mixtus est non tam in rebus ab aliis quam in tractatione diuersus. Ipsa enim conditio consequentiae locum alium facit, cum ipsa conditio consequentiae uel in definitione uel descriptione uel forma uel causa uel in caeteris posita sit," ac si aperte diceret: non est diuersa locorum essentia, sed habitudo secundum quam argumentatio tractatur. Alia enim habitudo est in eo quod definitio uel species uel causa nominatur.
Patet autem ex hoc loco eorum opinionem cassam esse qui antecedens <esse> et consequens in argumentationibus nolunt <con>cedere, ne forte eas hypotheticas propositiones esse confiteantur. Hic namque argument[at]orum loci tractantur. "Repugnantia, inquit, oppositis aggregantur."
Sed quaerendum est in qua quattuor specierum Themistius ea comprehendit. Et uidetur quidem in contrariis ea inclusisse uocans ea quoque contraria quae contrariis adiuncta sunt. "Effecta, inquit, illi sunt consimilia loco quem Themistius posuit a fine; nam causarum effectus finis est." A pari locus a simili in quantitate apud Themistium dicitur. /453/
Nunc quoque eos locos de diuisione Themistii qui in diuisione Tullii computari non uidentur, ad ipsam reducamus. Sunt namque, ut Boethio placuit, hae diuisiones sibi alterna reciprocatione coniunctae. Restant autem ex Themistii locis hi: ab integro toto, ab usibus, a generationibus, a corruptionibus, a proportione, a transsumptione, a casibus, a diuisione. Sed hic quidem locus qui ab integro toto dicitur apud Themistium, ab effectu esse potest apud Tullium. Omne enim compositum suarum specierum effectus est, partes uero ipsius materia. Ab usibus, inquit Boethius, si usus aliquid efficit; a causis, si ipse efficitur ab effectis.
Sed hic nobis inquirendum est, quando usus uel efficiens uel effectus dicatur. Sed si supraposita exempla ad memoriam reducamus, 'equum' uidelicet et 'equitare', neutrum esse uidebitur; 'equus' tamen uidetur quodammodo facere 'equitare' et causa ipsius esse, quippe Tullius omnem causam efficientem quoquo modo uocauit, 'equitare' uero effectus. Si igitur 'equus' 'equitare' probet, ab efficientibus erit, id est causis; si uero 'equitare' 'equum', ab effectis. A generationibus quoque uel a causis uel ab effectibus esse poterint. Si enim generatio in designatione formae, ipsius scilicet compositionis, sumatur, a causa dicetur; si uero in designatione formati, hoc est compositi, ab effectu. "A corruptionibus, inquit, ab efficientibus," hoc est a causis, dici potest. "Nam cum omnis, inquit, generatio efficiat aliquid, id est substantiam formet, corruptio rursus ipsa quoque efficit quiddam, id est substantiali forma spoliat ac priuat, ut mors facit corporis dissolutionem." Sed si ipsa forma corruptio substantiam quae corrumpitur, probet, <a> causa recte uidebitur; si uero econuerso, ab effectu. A transsumptione uero locus uel a maiori uel a minori uel a simili uel quo alio nomine uocari poterit. A proportione uero a simili, a casibus a coniugatis; nam aeque et casus et coniugata Tullius coniugata uocauit. A diuisione locus modo a partibus, modo ab oppositis uel ab aliis ueniet.
Nunc autem duorum auctorum quae de locis fiunt diuisionibus diligenter expeditis, superest quaestio de quibusdam locis, utrum in ipsis contineantur, ut sunt illi quos a praedicato uel a subiecto superius assignauimus, uel a contingentibus uel plures etiam qui a disparatis dicuntur hoc modo: /454/
et qui inter aequipollentia proponuntur hoc modo:
si nullus homo est lapis, nullus lapis est homo
si omnis homo est animal, omne non-animal est non-homo
Hos etiam in suprapositis diuisionibus comprehendi conuenit, quae de omnibus locis differentiis fieri confirmantur. Ait namque Boethius in ipso Topicorum suorum Proemio, cum de locis intentionem suam ostenderet: "nec dialecticos solum locos, sed rhetoricos etiam quoue hi inter se atque a dialecticis differant, cura est exsequendi, ut omnibus undique locis plena consideratione propositis eorumque inter se differentiis et communitatibus pernotatis et argumentorum copia comparetur et clara locorum possit esse distinctio." Rursus idem in Secundo Eorumdem, cum diuisionem Themistii inciperet: "omnes igitur loci, id est maximarum differentiae propositionum, aut ab his ducantur necesse est terminis qui in quaestione sunt positi, praedicato scilicet atque subiecto" etc. Rursus idem eadem diuisione completa: "quae cum ita sint, breuiter locorum mihi diuisio commemoranda est, ut nihil praeter eam relictum esse monstretur, quod non intra eam probetur inclusum." Idem in Tertio, cum Tullii partitionem de eisdem locis supponeret, Marcus Tullius, inquit, diuisionem locorum omnium facit hoc modo: "ex his, inquit, locis in quibus argumenta inclusa sunt, alii in eo ipso haerent de quo agitur, alii sumuntur extrinsecus." Sed fortasse ita eo facilius absoluemus si in primis diuisionibus locorum, non in subdiuisionibus, omnes locos comprehendi dixerimus, sicut eorum uerba habere uidentur. Cum igitur primae diuisiones omnes locos comprehendant, posteriores tamen minus continentes esse poterunt. Nullus itaque locus erit qui secundum Themistium non sit uel inhaerens uel extrinsecus uel medius ac secundum Tullium uel inhaerens uel extrinsecus. Plures tamen esse poterunt qui in subdiuisionibus non cadent. Quod itaque dictum est omnes locos comprehensos esse, secundum priores, non secundum posteriores, diuisiones accipiendum est.
Nunc autem omnium conditionalium ui inferentiae demonstrata, /455/ secundum quam locos nimium laxe accepimus, eas quoque locorum definitiones exsequamur quas superius iuxta auctoritatem protulimus, in quibus non comprehenditur uis cuiuslibet inferentis, sed concessi tantum. Unde a Tullio huiusmodi locus bene descriptus est argumenti sedes, siue a Themistio sic: unde trahitur argumentum ad propositam quaestionem comprobandam. Quod enim ille argumentum nominauit, iste autem probationem quaestionis posuit, uterque concessionem innuit. Neque enim argumentum esse potest quod non est concessum, nec probatio fieri nisi ex concessis. Est enim probare fidem facere; ex dubiis autem fides non sumitur. Cui enim per se non creditur, nec <ad> alterius fidem idonee affertur. Unde et in Topicis Boethius: "si ignota, inquit, notis probantur, argumentum uero rem dubiam probat, necesse est ut quod ad fidem quaestionis affertur, ipsa sit notius quaestione." Non est itaque idem probare quod inferre nec argumentum quod antecedens, sed plura probant quae non inferunt, et plura inferunt quae non probant. Infert enim 'Socrates est margarita': 'Socrates est lapis'; sed, cum concessione careat, ad fidem non est idoneum; unde assumptio adiuncta ad fidem est necessaria. Probare enim potest quod non ueram tenet inferentiam; ut ex eo quod illam rapuerim, ipsam amare reputor. Sic et in caeteris argumentis contingit quae probabilia sunt ac non necessaria. Cum autem loci argumentorum tractantur propter id comprobandum de quo dubia quaestio proponebatur, iure in singulis argumentationibus, unde etiam propositae quaestiones sint, assignantur. Quia autem et ille per argumentum locum et iste per quaestionem describit, utrumque prius est tractandum. Neque enim aliter cognosci potest quod definitur, nisi et ea praecognita sunt per quae deÞnitur; ac prius de quaestione agendum est.
DE QUAESTIONE
'Quaestionis' autem nomen et actiue et passiue accipi, pro quaerente scilicet et quaesita, Boethius ostendit. Quod enim quaestionem propositionem esse dixit quae in dubietatem et ambiguitatem adducta est, ad quaesitam referendum est, de cuius scilicet ueritate dubitamus ac quaerimus. Nam ea per quam quaerimus, cum sit interrogatio, non potest esse enuntiatio. Unde nec uerum aut falsum continere; secundum quae ipse quoque in proximo propositionem deÞnierat sic: propositio est oratio uerum falsumue significans. In Eodem quoque, postquam propositionem /456/ semper esse dixit, siue scilicet de ipsa quaeratur siue non, adiecit: "si de ipsa quaeritur, quaestio est; si est approbata, conclusio; idem igitur propositio est et quaestio et conclusio." In quo manifeste propositionem ipsam, de cuius ueritate quaeritur, quaestionem passiue nominauit. Eam quoque per quam quaerimus, quaestionem in sequentibus appellat, cum illam quaestionem thesim esse monstrauit, quae de re caeteris circumstantiis nuda quaerat ac disserat hoc modo: 'unde affirmatio et negatio sint species enuntiationis annon?
Nota autem quod uis interrogationis aliquando in nominibus interrogatiuis, aliquando in aduerbiis pendet. Sunt autem nomina in<de>finita et interrogatiua 'quis' uel 'quid' siue etiam 'quae', 'cuias' <uel> 'cuius', 'qualis' aut 'quantus', 'quotus' uel 'quot'. Sed 'quis' quidem et 'quae' certas requirunt personas hoc modo: 'quis uenit? Socrates'; quae ludit? Picias; 'quid' uero ad naturam magis quam ad personam pertinere uidetur. Cum enim quaeritur: 'quid est Socrates?', 'homo' uel 'animal' responderi solet, ac de natura magis quam de persona dubitari uidetur; 'qualis' uero de adiacientia qualitatum interrogat, 'cuias' uero gentile est, 'cuius' uero possessiuum. Unde si quaeratur: 'cuias est Pindarus?', 'Thebanum' dicimus; 'cuium uero pecus?', 'melibaea' respondemus; 'quantus' uero de dimensionibus quaerit hoc modo: 'quanta est uirga?', 'bicubita' uel 'tri<cu>bita'; 'quotus' uero de ordine hoc modo: 'quota pars tua est?', 'tertia' uel 'quarta'; 'quot' uero de numero ita: 'quot sunt isti?', 'centum'.
Quaesita uero ea est propositio quae ipsam quaerentem quaestionem constituit tam affirmatiuam quam negatiuam. Has quoque dialecticas interrogationes Aristoteles determinauit quae ex diuidentibus iunguntur affirmatione[m] et negatione[m], de quarum ueritate in eis quaeritur hoc modo: 'utrum caelum est rotundum? uel non est rotundum?' Cum enim multae a dialecticis interrogationes proferuntur uel in quid uel in quale multisque aliis modis, nullam tamen dialecticam uocauit, nisi quae a dialecticis ex affirmatione et propria negatione coniungitur, cum de ueritate alterius probatio exigitur. Est itaque 'caelum rotundum <est>' uel 'caelum rotundum non est' quaestio de qua quaeritur. Cum enim altera in dubitationem uenit, utramque uenire necesse est, et cum altera probatur, utriusque fides quodam<modo> relinquitur. Cum enim de ueritate unius certi uel dubii sumus, et de falsitate alterius. Tota uero quae ex utriusque /457/ coniungitur propositionibus, quaestio est per quam quaeritur, ueluti ista: 'utrum caelum est rotundum uel non?
Sicut autem propositiones ex quibus quaerentes quaestiones componuntur, modo categoricas modo hypotheticas esse contingit, ita et quae de ipsis quaeruntur, quaestiones modo ex categoricis modo ex hypotheticis descendunt propositionibus. Ex categoricis quidem ut suprapositae, ex hypotheticis uero ut ista: 'utrum si est homo est animal, uel non si est homo est animal?' Cuiuscumque <enim> propositionis probatio requiritur ipsa in quaestione, in propria diuidente ponitur et cum argumentatio probata fuerit, quaelibet pars quaestionis conclusio dicitur. Unde et ipse ait conclusionem esse propositionem argumento approbatam. Sicut enim non quodlibet antecedens argumentum dicitur, sed id tantum quod concessum probat, sic non quodlibet consequens conclusio, sed id tantum quod probatur cuique fides ex argumento adiungitur. Unde ei soli 'ergo', quod subcontinuatiua est conditio, praeponitur, cum ipsius argumenti concessio praecesserit. In hoc enim 'si' conditionis et 'ergo' positio diuersa est quod <hoc> tantum concessa copulat -- unde et consequenti iungitur --, illud autem et inconcessa.
Sicut autem categoricarum propositionum sensus in praedicatione est, hypotheticarum uero in consecutione, ita et earum quaestiones modo de inhaerentia rerum, modo de consecutione propositionum requirunt. Cum enim quaeritur utrum homo sit animal, id exigitur utrum animal homini inhaereat. Cum uero inquiritur utrum si est homo est animal, id ambigitur utrum esse animal ex esse hominem proueniat.
Sed nunc quidem categoricarum quaestionum diuisiones iuxta auctoritatem exsequamur. In quibus et de hypotheticis, quarum partes ex partibus harum connectuntur, satis liquebit. Harum ergo aliae de inhaerentia simpliciter quaerunt, aliae de modo inhaerentiae quoque proponunt. De inhaerentia quidem ut supraposita, in qua de inhaerentia generis ad speciem suam quaerebatur; de modo uero inhaerentiae rogatur cum iam constituta inhaerentia quomodo inhaereat requiritur, siue scilicet ut genus uel ut differentia uel ut proprium uel ut accidens uel ut eadem prorsus essentia. Ut genus quidem, ut homo Socrati uel animal homini. 'Genus' enim hoc loco accipimus quamlibet rei superiorem essentiam. In quo etiam nomine Boethius constitutiuas specierum differentias comprehendit, ut est rationale hominis, ut scilicet omne maius, et substantiale, in ipso includeret Quaestionem uero de proprio de /458/ aequali ac non substantiali accepit, ut coloratum est corpori aut, ut quibusdam placet, risibile homini. Quaestionem uero de eodem de definitione uocauit, secundum id scilicet quod idem definitione et definito uocabulo ponitur. Quaestionem autem de maiori ac non substantiali quaestioni de accidenti aequauit. At uero multum improprie et formam genus appellat uel definitionem, ut rationale hominis uel sensibile animalis et nimis stricte accidens accepit, in ea tantum quae maiora sunt. Sunt enim quaedam minora ut grammaticum homine uel album corpore, nullaque sunt accidentia quae proprio susceptibili abundare queant.
Si uero hanc diuisionem quaestionum quod alia de genere, alia de differentia, alia de proprio, alia de definitione, id est de eodem, fiant, haec quoque quae de inhaerentia fiunt, aptemus, non aliis applicare possumus nisi eis quae ex uera affirmatiua categorica descendunt. Si enim dixero: 'utrum homo est asinus uel non est?', hic nulla earum fuerit. Neque enim praedicatum, a priuilegio cuius nomina quoque quaestionibus imponuntur subiectae rei, uel genus uel differentia uel proprium uel accidens uel definitio, sed oppositum. Bene autem ac rationalibiter dictum esse uidebimus hanc quadrifariam diuisionem quaestionis in his tantum quaestionibus constitutam esse, si ipsius quoque auctoris uerba diligentius inspiciamus. Ait namque Boethius in Primo Topicorum:
In omni dialectica quaestione praedicatiua dubitatur an ei quod subiectum est id quod praedicatur inhaereat; cum aliquid alicui inesse proponitur, id aut maius erit eo de quo praedicatur etc.
Ecce enim aperte hanc quaestionum uariationem ex eo uenire docuit quod praedicatum subiecto inhaeret, quod ad ueritatem affirmationis pertinet. Rursus idem in Eodem adiecit:
In praedicatiuis autem quaestionibus unus quidem subiectus terminus dicitur, alius praedicatus nihilque in praedicatiuis quaestionibus aliud quaeritur nisi an subiecto praedicatus inhaereat.
Quod si inesse constiterit, quaeritur itane insit ut genus an ut accidens an ut proprium an ut definitio: nam si ostenditur non inesse, nihil de quaestione relinquitur; nam quod omnino non inest, nec ut accidens nec ut genus nec ut definitio nec ut proprium inesse potest. Cum itaque ostendit quaestiones de modo inhaerentiae ex ueris tantum affirmatiuis descendere, quippe de modo inhaerentiae quaerendum <non> est, cum ipsa non sit secundum quas illas quoque de inhaerentia uariare uolunt, profecto constat et istas ex eisdem propositionibus descendere; sed nec ueram tantum, si ad praedicationem respiciamus.
/459/ Videtur in supradicta diuisione omnis quaestio praedicatiua contineri, ut sunt illae in quibus de accidenti fundamentum uel de accidenti aliud accidens aut de se inuicem contingentia praedicantur, ueluti cum dicimus: 'utrum omne coloratum est corpus' uel 'omne grammaticum est homo' uel 'grammaticum musicum' uel 'rationale mortale'. Sed has omnes irregulares praedicationes quidam dicunt, cum neque sint secundum substantiam neque secundum accidens. Non itaque aliae quaestiones in supraposita diuisione cadunt nisi quae ex affirmatiua uera regulari ueniunt. Regulares uero eas dici uolunt quarum praedicationem iuxta Porphyrium regularem appellant, quae uidelicet uel secundum substantiam fit uel secundum accidens.
Sunt autem praedicatiuae quaestionis de inhaerentia duae species, una quae dialecticis famulatur -- quae ab eis thesis uocatur --, altera uero quae rhetoricis subiecta est, quae hypothesis uocatur. Haec autem harum est differentia quod thesis circumstantias non recipit, quas hypothesis habet. Circumstantias uero eas determinationes uocamus quae circa praedicationem consistunt, ueluti cum de qualitate quoque uel quantitate facti uel de causa uel loco uel tempore uel de adiuuantibus uel compellentibus inquiruntur. Eius autem quam thesim dicimus, species sunt duae: simplex et composita. Simplicem autem dicimus eam quae una tantum affirmatione et eius negatione componitur, ut supradicta, compositam uero quae pluribus, ut ista: utrum sit album uel nigrum uel medio colore coloratum.
Atque de quaestionibus dicta sufficiant; nunc ad argumentum procedamus.
DE ARGUMENTO
Hoc autem Tullius rationem rei dubiae fidem facientem definiuit. Neque enim aliter argumentum esse potest, nisi ei de quo dubitatur fidem faceret, id est credulitatem, ut scilicet ei auditor consentiat, ueluti cum ex eo quod rotundum est caelum, uolubile esse conuincimus. Quod ergo caelum rotundum est, argumentum dicitur, quod ad concessionem conclusionis dubium prius auditorem cogit. Est autem argumentum tam propositionum antecedentium nomen quam significationum earum, ueluti in quolibet syllogismo propositio simul et assumptio argumentum dicuntur; secundum quam significationem nominis 'argumenti' Boethius /460/ maximam propositionem in argumento includi sicut eius partem docuit. Cum enim sit uox maxima propositio, rei partem esse impossibile est. Dicuntur in argumentis ea quae a propositionibus ipsis significantur, ipsi quidem intellectus, ut quibusdam placet, quorum conceptio sine etiam uocis prolatione ad concessionem alterius ipsum cogit dubitantem. Unde et bene 'rationis' nomen in praemissa definitione dicunt apponi; 'ratio' enim nomen est intellectus qui in anima est.
Sed, si diuisionis uerba attendamus, potius argumentum accipiendum erit in designatione eorum quae a propositionibus dicuntur, quam eorum intellectuum qui ab ipsis generantur. Est autem talis quam idem supposuit diuisio: "argumentorum, inquit, alia sunt probabilia et necessaria, alia probabilia ac non necessaria, alia necessaria ac non probabilia, alia nec probabilia nec necessaria." Necessarium autem definit quod uidetur ita esse atque alitcr esse non potest, probabile uero, quod secundum id quod uidetur facile conceditur. Quae quidem definitiones in designatione intellectuum non commode possunt exponi. Neque enim in propositione quicquam de intellectu dicitur, sed, cum de rebus agitur, per ipsam intellectus generatur, qui neque in sua essentia necessitatem tenet neque inferentiam ad alterum. Sunt enim quaedam quae in se necessitatem habent, ut Deum esse immortalem, quaedam uero quae tantum in antecessione ad alterum ac non in se, ut Socratem esse hominem ad Socratem esse animal. Intellectus uero neque antecedit ad alios, quippe cum non de ipsis in consequentia agatur, ut dictum est, nec ullam ad se necessitatem eorum tenet comitatio. Unde potius de his quae propositiones ipsae dicunt, supraposita definitio seu diuisio est accipienda, ac sicut argumentum non in se, sed quantum ad conclusionem dicitur, ad cuius uidelicet concessionem arguit, sic et necessarium uel probabile quantum ad ipsam dicendum est, non quantum ad se ipsum. Alioquin et in ista consequentia:
si Socrates non est asinus, est non-asinus
necessarium esset argumentum, et in ista non necessarium:
si Socrates est homo, est animal
Non enim necesse est Socratem esse hominem, cum possibile sit non esse. Est itaque necessarium argumentum quod ad eius concessionem ad quod necessario antecedit, auditorem compellit, probabile uero per quod alteri facile adquiescitur, ut ex rapina amori. Licet enim non necessariam /461/ uideam inferentiam rapinae ad amorem, rationabiliter tamen ex rapina suspicor amorem.
Sunt autem, memini, qui uerbis auctoritatis nimis adhaerentes omne necessarium argumentum in se ipso necessarium dici uelint. Alio quin definitio 'necessarii', quam iuxta Boethium superius assignauimus, non recte argumento assignaretur, quae uidelicet ait quod ut dicitur ita est, atque aliter esse non potest. Si enim in hoc enthymemate:
Socrates est homo: ergo est animal
illud quod praecedit, siue intellectus sit, siue id quod propositio dicit, argumentum dicamus, non poterit ipsi definitio aptari, cum ita ut dicitur semper non sit. Si uero dicatur esse necessarium quantum ad conclusionem ac sane uere etiam intelligatur, toti potius consecutionis inferentiae necessitas attribuitur. Unde necessarium argumentum dici non uolunt, nisi in se fuerit necessarium, ueluti hic:
Socrates non est animal: quare nec est homo
Nota autem in supraposita diuisione argumenti duo membra praeterquam necesse est aggregata uideri, haec scilicet quibus probabilitas aufertur. Omne enim argumentum probabile esse oportet. Quomodo enim argumentum fecerit qui per ipsum non acquiescit conclusioni? Quomodo acquiescet, nisi idoneum hoc ad illud uiderit esse? Unde, si rei ueritatem teneamus, aeque ab argumentis separanda uidentur tam ea quae necessaria sunt ac non probabilia quam ea quae nec necessaria sunt nec probabilia, cum tamen Boethius ultimum tantum membrum excludat, quod sophistis deseruire docuit; cuius tale protulit exemplum: Diogenem habere cornua eoquod quisque habeat quod non perdidit; sed et de eo quod necessarium est ac non probabile obiectionem posuit, quam et ipse postea dissoluens ipsum inter argumenta reliquit. Docuit enim non solum probabilia ea dici quae statim ut audita sunt, recipiuntur, sed quae etiam per alia ad probationem idonea efficiuntur, ubi adiuncta extrinsecus probatione commode ad fidem afferuntur. Quae tamen solutio non multum rationabilis uidetur, sed potius confirmare nullum argumentum esse quod non sit probabile. Si enim et illud quod statim recipitur et quod ex probatione monstratur, probabile dicitur, profecto omne probabile uidetur. Nullum est quod aliter fidem faciat, nisi ad id faciendum uideatur idoneum. Sed, ne nimis auctoritati<s> regulas culpemus, ei quantum possumus assentire conemur, ut, quae /462/ etiam in ratione non teneamus, ore profiteamur, dummodo morsus detrahentium uitare queamus.
Non est illud praetermittendum quod ipse ostenderit quae scientia quibus utatur argumentis: dialecticos quidem et rhetores maxime probabilitatem attendere, philosophos uero necessitatem, sophistas uero neutrum, quantum ad eorum intentionem, non quantum ad audientium existimationem, qui sophismatum laqueos <non> animaduertunt. Cum autem dialecticus probabilitatem maxime requirat, cui aliquando necessitas incumbit, necesse est et ipsum necessaria saepe argumenta assumere, sicut et philosophum quandoque probabilia. Sed quod maxime in intentione est, magis est attendendum. Nec minus tamen dialecticis a quibus argumenta proponuntur, uera ac necessaria requirenda sunt, immo nulla alia recipere debent nisi quae uera sunt. Sed sola sufficit probabilitas his qui proponunt. Tam bene enim fidem faciunt per ea quae necessaria non sunt, dummodo conceduntur ab eo cum quo disputatur, sicut per ea quae necessitatem habent. Sed, ut firmae sit propositionis ostensio omnemque sophismatis nodum effugiat, non alia ille cui propositio proponitur, argumenta debet admittere nisi quae uera ac necessaria cognouerit.
Nunc autem quaestione atque argumento gratia definitionum loci pertractatis sensum earum aperiamus. Quod ergo Tullius ait locum esse sedem argumcnti, Themistius autem illud unde trahitur argumentum ad quaestionem comprobandam, eamdem protulerunt sententiam. Cum enim id quod in quaestione propositum fuit probare uolumus, rei alicuius habitudinem ad aliquem terminum quaestionis consideramus modumque ipsius probationis qui proposito nostro congruat, ac deinde re ipsa cognita quae ad alteram comprobari conuenit, modoque eius probationis qui maxima propositione monstratur, statim secundum haec argumentum disponimus quo propositam quaestionem probamus de qua prius quaerebatur. Unde tam ex re ipsa quae habitudinem ad aliam habet -- quam differentiam maximae propositionis superius diximus --, quam ex maxima propositione qua modus probationis exprimitur, argumentum trahitur. Unde utrumque sedem argumenti, id est locum, conuenit appellari. De quibus uberrime supra disseruimus.
Non est autem idem argumentum quod argumentatio. Id enim solum quod probat, argumentum dicimus. Totam uero complexionem /463/ probantis et probati argumentationem dicimus, ut totum syllogismum uel totum enthymema, ita scilicet ut in argumentatione argumentum quasi pars in toto contineatur.
Est igitur argumentatio oratio in qua id quod dubium fuerat, ex alio comprobatur argumento. Huius autem duae sunt species, syllogismus scilicet atque inductio; ex his uero aliae duae manant, enthymema scilicet atque exemplum. Sed quoniam syllogismorum natura ex Libro Categoricorum Syllogismorum satis est manifesta, quo eorum definitionem expediuimus, ad reliquas species transeamus.
DE INDUCTIONE
Inductionem ergo dicimus eam argumentationem in qua ex particularibus alterum comparticulare uel eorum probatur uniuersale. Ex particularibus autem comparticulare hoc modo: 'quia in regendis curribus <et> in regendis nauibus non sorte sed secundum peritiam moderandi rectores sunt eligendi, ita et rebus publicis secundum priuilegium artis sunt praeponendi'. Haec enim omnia regendarum rerum particularia sunt, currus scilicet, nauis, res publicae. Si uero ex his omnibus praemissis inferam: 'ergo in omni re quam regi uolumus, rectores magis secundum artem assumendi sunt quam sorte praeficiendi', ex particularibus uniuersale ostenditur.
DE ENTHYMEMATE SIVE EXEMPLO
Sicut autem enthymema ex syllogismo fit per substractionem alicuius praepositarum propositionum, sic exemplum ex inductione. Sed non ita ex qualibet inductione exemplum licet componere, sicut ex quouis syllogismo enthymema. Nam in exemplo semper ex uno particularium alterum ostendi auctoritas uoluit, sicut ex regimine nauium regimen curruum uel rerum publicarum. Unde ad exempli constitutionem illa ualet inductio quae uniuersale concludit. Si quis enim ex uno particularium de uniuersali uniuersaliter infer<r>et, nec etiam probabilitatem faceret. Unde nec inter argumentationes talem complexionem receperunt. Ex omni uero syllogismo per substractionem uel propositionis uel assumptionis, enthymema nascitur, ueluti ex isto syllogismo:/464/
omnis homo est animal omne animal est animatum ergo omnis homo est animatus
uel istud:
omnis homo est animal ergo omnis homo est animatus
uel istud:
omne animal est animatum ergo omnis homo est animatus
et ex categorico quidem syllogismo categoricum tantum prouenit enthymema. Ex hypothetico uero etiam categoricum nasci potest, cum scilicet assumptio categorica fuerit. Si enim ex isto syllogismo:
si est homo, est animal sed est homo ergo est animal
priori propositione praetermissa quae hypothetica syllogismum fecit hypotheticum, ita dicam:
categoricum enthymema composui[t]. Si uero consequentiam praeponam, hypotheticum quoque enthymema erit propter eam, sicut syllogismus, quamuis necessitatem quam syllogismus habet, non teneat. Sicut ergo enthymema imperfectus est syllogismus, sic exemplum imperfecta inductio dicitur.
Horum autem omnium praeter syllogismi inferentia imperfecta est locique assignatione ad euidentiam egens. In quibus firmam terminorum complexionem aggregata propositioni assumptio non facit. Cum enim in inductione plures praeponantur, sicut in syllogismo, propositiones, nullam tamen eorum assumptionem oportet dici. Omnis enim assumptio uel medium terminum ad extremorum coniunctionem assumit, ut in categoricis syllogismis aut in hypotheticis in quibus hypothetica per extremorum coniunctionem concluditur, aut unam totam de partibus propositae consequentiae ponit uel destruit. Ponit quidem ut in isto:
si est homo, est <animal> sed est homo ergo est animal
si est homo est animal, si est animal est animatum sed est homo ergo est animatum
si est homo, est animal sed non est animal ergo non est homo
uel hoc modo:
si est homo est animal, si est animal est animatum sed non est animatum ergo non est homo
Quae quidem assumptiones quantum ad concessionem solam propositae propositionis uel eius negationis, non quantum ad complexionem quae per eam fiat, operantur. Inductiones quae categoricae proferuntur huius modi assumptionem habere non possunt, ueluti ista:
hic lapis non est rationalis quare non est animal
hic lapis non est rationalis et hic lapis non est irrationalis sed omne animal <est> uel rationale uel irrationale quare hic lapis non est animal
tunc profecto uniuersalis assumptio syllogismum perficeret. Sed nec categoricam habent assumptionem quae ad extremorum conclusionem contendunt. Neque enim uel locus in ea qui a diuidentibus est, assignari posset uel maxima propositio proferri. Sed nec in his inductionibus quae hypothetice componuntur, assumptiones hypotheticae fiunt, ueluti in ista:
si est homo, est risibile si est equus, est hinnibile quare si est asinus, est rudibile
Neque enim aliquam de praecedentibus propositionibus totam ponunt uel auferunt propter conclusionis concessionem uel medium assumunt terminum propter extremorum coniunctionem, ut in apposito liquet exemplo:
si est homo, est animal si est animal, est animatum quare si est homo est animatum
Videntur autem quaedam inductiones enthymemata esse. Si enim ex isto syllogismo:
omne rationale est animatum et omne irrationale est animatum sed omne animal <est> uel rationale uel irrationale ergo omne animal est animatum
assumptionem demerimus, imperfectum reli<n>quimus syllogismum, /466/ quem enthymema supra diximus. Sed in eodem uidemur inductionem componere de particularibus ad uniuersale, nec bene enthymema uidetur, cum ex pluribus inferat, nisi forte irregulare, ut est illud quod ex irregulari et plures quam tres terminos continente nascitur, ut hoc:
omnis homo est animal omne animal est animatum ergo omnis homo est corpus
quod ex isto prouenit syllogismo:
omnis homo est animal omne animal est animatum, omne animatum est corpus ergo omnis homo est corpus
substracta tertia propositione. Sed et sicut syllogismus irregularis est quod plures habet assumptiones, sic enthymema quod ex eo nascitur una propositionum adempta. Sic et fortasse et illud irregulare fuit enthymema in quo particularia proponuntur, quae regularis erat inductio et ex irregulari syllogismo nascebatur, uel nec enthymema dici poterat, quamuis imperfectus esset syllogismus, cum inductionis teneret proprietatem.
Cum autem sint quattuor argumentationum species, quas superius distinximus, inter quas syllogismus et natura et firmae probationis priuilegio principalis supereminet, de syllogismis tantum tractatus a dialecticis constituti sunt, non de reliquis speciebus; quos quidem pro qualitate ipsorum duobus uoluminibus diuiserunt, de categoricis prius ac de hypotheticis tractantes posterius. Nos uero, quia de categoricis superius actum est, ad hypotheticos operam conuertamus. /469/