IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
DE DIVISIONIBUS ET DEFINITIONIBUS
DE DIVISIONIBUS
Diuidendi seu definiendi peritiam non solum ipsa doctrinae necessitas commendat, uerum diligenter multorum auctoritas tractat. Quorum nos quidem aemulatores non ingrati eorum quoque uestigia studiose amplectentes ad tuam, frater, immo ad communem omnium utilitatem in eisdem desudare compellimur. Non enim tanta fuit antiquorum scriptorum perfectio ut non et nostro doctrina indigeat studio nec tantum in nobis mortalibus scientia potest crescere ut non ultra possit augmentum recipere. Quoniam uero diuisiones definitionibus naturaliter priores sunt, quippe ex ipsis constitutionis suae originem ducunt, ut posterius apparebit, in ipso quoque tractatu diuisiones merito priorem locum obtinebunt, definitiones uero posteriorem. Quae etiam qualiter diuisionibus ipsis necessariae sint, non praetermittemus, quibus ita quoque adiunctae sunt ut eosdem terminos participent atque in eadem materia consistant; unde et recte earum tractatus coniunximus, de quibus deinceps disserendum est.
QUOT MODIS 'DIVISIONIS' NOMEN SUMATUR
Est autem multiplex significatio nominis huius quod est 'diuisio'. Primo quidem et proprie diuisio dicta est oratio in qua aliquid per aliqua diuidi monstratur, cum uidelicet uel partium eiusdem diuersitatem uel significationum multitudinem aperimus, partium quidem siue diuisibiles sint, tamquam species, siue constitutiuae, quae proprie partes nominantur. Vocis autem multiplicis diuisio secundum significationes fit, ut insequentibus apparebit. Est etiam 'diuisio' nomen tam diuisi quam diuidentium. Est autem in hac diuisione: 'substantia alia corpus, alia spiritus', substantia diuisum, corpus autem et spiritus diuidentia. Nomen autem diuidentium in eo inuenitur quod in Tertio Topicorum Boethius locum ab enumeratione partium a diuisione esse dixit. Utriusque etiam, siue diuisi siue diuidentium, ponitur, <cum> in Libro Diuisionum idem ait quod diuisionibus iunctis una componitur definitio, sicut in sequentibus monstrabimus. Diuisio quoque dicitur ipsa partium actualis uel intellectualis /536/ distributio. Unde idem in Diuisionibus: "oportet, inquit, non omnia speculari quasi actu diuidantur, sed quasi animo et ratione, ut uinum <aqua mixtum in uina> aquae mixta actu ipso diuidimus: in uinum uero et aquam, ex quibus mixtum est, sola ratione: haec enim iam mixta separari actu non possunt."
Cum autem tot modis, aut fortasse pluribus, 'diuisionis' nomen sumatur, de propria tantum ac prima significatione ipsius in praesenti nobis tractandum est, hoc est de orationibus ipsis per quas aliquid per aliqua diuidi monstramus. De his namque tantum in Libro Diuisionum Boethius intendit quarum terminos eosdem cum terminis esse definitionum, quas etiam orationes esse certum est, docuit. Inde etiam certum est diuisiones de quibus intendit, sicut et definitiones, orationes esse, quod ait: "fieret autem omnis diuisio omnisque definitio duobus terminis tantum, nisi indigentia quae saepe existit in nomine prohiberet." Hae uero orationes quas diuisiones appellamus, multiplices sunt propositiones; cum enim dicimus: 'animal aliud rationale, aliud irrationale', duas hic comprehendimus propositiones, ac si uidelicet diceremus quoddam animal rationale esse et quoddam aliud irrationale esse. Nunc autem eas diuisiones quas Boethii auctoritas distinxit, nos quoque tractandas suscepimus. Si qua uero ex nobis ad doctrinam ponantur, non pigeat. Hic igitur omnium diuisionum alias secundum se, alias secundum accidens esse dixit.
Quae uero secundum se dicuntur, hoc modo subdiuidit, alias dicens esse generis in species, alias uocis in significationes, alias totius in partes. Quarum differentias ab inuicem diligenter perquirit; earum quoque quas secundum accidens esse uoluit, tres species ponit, cum uidelicet uel subiectum in accidentia sua, uel accidens in subiecta, uel accidens per coaccidens distribuitur, quae per singula colligentur. Sunt itaque sex diuisiones de quibus tantum Boethium egisse uidemus, tres quidem quas secundum se esse dixit, tres uero secundum accidens. Secundum se autem istas dici arbitror ad distinctionem illarum quae accidentia recipiunt, siue in diuiso, siue in diuidentibus, /537/ siue in utroque. Quod itaque dixit 'secundum se', tale est ac si accidens excluderet sic: hoc est non secundum accidens. Sic quoque Porphyrius, cum differentias alias per accidens esse, alias per se diceret, nihil aliud in eo quod 'secundum se' dixit intellexisse dicitur, nisiquod eas per accidens inhaerere speciebus denegauit, quibus scilicet substantialiter insunt. Hae itaque diuisiones per se, hoc est non secundum accidens, fiunt in quibus neque accidens cum subiecto neque cum coaccidente ponitur, ut sunt illae tres quas prius posuimus, de quibus primo loco nobis tractandum est.
Fit igitur diuisio generis in species, quotiens genus per species suas diuiditur hoc modo: 'substantia alia corpus, alia spiritus'; rursus 'corpus aliud corpus animatum, aliud inanimatum'; hic enim genera per species suas diuiduntur; substantia quidem per corpus et spiritum, corpus uero rursus per animatum et inanimatum.
Vocis autem ea diuisio dicitur, quando uocis multiplicis diuersae significationes aperiuntur, uel uox unum significans diuersis modis quibusdam attribuit<ur>; uocis autem multiplicis diuersae significationes ostenduntur, uel quando nominis aequiuocatio demonstratur, uel quando multiplicis orationis intellectus distinguuntur. Vox autem aequiuoca per res significatas hoc modo diuiditur: ''canis' et latrabilis animalis nomen est et marinae beluae et caelestis sideris'; uel ita: ''amplector' et actionem significat et passionem'. Multiplex quoque oratio in eos intellectus quos designat, hoc modo diuiditur: haec oratio: 'mancipium defert pomum', et hunc intellectum designare potest quod puer deferat pomum, et hunc: quod pomum deferat puerum; etsi enim hic falsus sit, aeque tamen ex ipsa uerbi constructione haberi potest. Vocis autem secundum modos diuisio ita perficitur: 'infinitum aliud dicitur secundum tempus, aliud secundum numerum, aliud secundum mensuram'. Secundum tempus quidem dicimus <Deum> infinitum, cuius supernae uitae terminus secundum tempus inueniri non potest. Sic et mundum infinitum dicere possumus. Idem quoque secundum mensuram suae magnitudinis, quae a nobis comprehendi non potest, infinitus uocari potest; arena uero maris infinita secundum multitudinem sui dicitur. Cum autem diuersis modis ista infinita dicantur, una tamen definitione de omnibus istis 'infiniti' nomen praedicatur, quae est huiusmodi: cuius terminus inueniri non potest siue secundum magnitudinem siue secundum multitudinem siue secundum tempus; unde hanc uocem Boethius non multa significare, sed multis modis, uoluit.
/538/ Totius uero diuisionem fieri Boethius uoluit quotiens totum in proprias partes diuidimus, siue illae partes constitutiuae sunt, siue diuisiuae. Partes proprie illae quoque quae diuisiuae sunt, appellantur quae tantum partes diuisi sunt, non etiam species, ut Socrates et Plato hominis. Quod enim specialissimum est, speciem non continet. Siue ergo ita dixerimus: 'domus alia pars paries, alia tectum, alia fundamentum' siue hoc modo: 'homo alius Socrates, alius Plato', et sic de singulis, utramque diuisionem a toto Boethius dicit; sed prima quidem ab integro fuit, secunda uero ab uniuersali.
Nunc autem positis exemplis de his tribus diuisionibus quae secundum se dicuntur, ad alias tres transeamus, quas secundum accidens idem uocauit. Hae uero sunt huiusmodi, cum uel subiectum in accidentia uel accidens in subiecta sua uel accidens in coaccidentia diuiditur; subiectum quidem in accidentia sua sic: 'corpus aliud album, aliud nigrum, aliud medio colore coloratum', et rursus: 'albedo alia clara, alia obscura'. Non enim in nomine subiecti solam substantiam quae sust<ent>amentum est omnium accidentium, accipimus, uerum quamlibet essentiam quamcumque formam ita suscipientem ut praeter eam subsistere queat. Accidentis uero in subiecta hoc modo fit diuisio: 'album aliud animatum corpus, aliud inanimatum'. Accidens autem in coaccidentia diuiditur hoc modo: 'album aliud durum, aliud molle'. Nam et diuisum et diuidentia in eodem subiecto simul reperiuntur, in hoc quidem albedo simul et duritia, in illo uero albedo et mollities. Non enim aliter fit huiusmodi diuisio, nisi eidem diuisum et diuidentia coaccidant. Omnium autem diuisionum exemplis appositis singulas diligenter tractemus ac deinde earum communitates ac differentias annotemus.
Ac prior generis diuisio occurrat, quam priorem inter diuisiones secundum se computauimus. Genus igitur illud esse Porphyrius terminauit quod de pluribus specie differentibus, in eo quod quid sit, praedicatur; speciem uero id quod sub genere statim ponitur, aut de quo genus statim in quid praedicatur, hoc est in proximo loco. Nam etsi indiuidua quoque generi supponantur ac de ipsis quoque etiam genera in quid praedicantur, quare species interiacent, primo loco de speciebus genera dicuntur ac proprie ac principaliter in species tantum proximas genus diuiditur. Unde Boethio teste diuisio generis ita describitur: distributio generis in proximas species. Cum autem generis in species distributio fit, /539/ non solum ipsa specierum nomina ponuntur, uerum etiam definitiones ipsarum quandoque pro nominibus assumuntur; nunc etiam, ut Boethio placet, differentiarum uocabula aut negationem pro specie usurpamus. Definitiones quidem hoc modo: 'substantia alia substantia corporea, alia substantia incorporea'. Nam 'substantia corporea' definitio est corporis, 'substantia uero incorporea' spiritus. Differentiis quoque solis quandoque abutimur hoc modo: 'substantia alia corporea, alia incorporea'; modo etiam negatione sic: 'substantia alia est corpus, alia non est corpus uel est non-corpus'. Negationis enim uocabulum hoc loco ad infinitum quo<que> uocabulum extendit. At uero numquam uel definitiones uel differentias uel negationes in distributione generis induci uoluit nisi penuria nominum specialium compellente, quando uidelicet ipsae species propriis nominibus non sunt designatae, sicut 'animata corpora et inanimata', 'rationalia animalia et irrationalia'. Sin semper nominibus specierum abundaremus, non esset locutio uel per definitiones multiplicanda aut per differentias aut negationes usurpanda. Cum enim uel uocabulum differentiae uel negationem pro specie ponimus, quae in ipsis proprie intelligi non potest, magna est in utroque uocis abusio. Nam 'rationale' quod a 'rationalitate' sumptum ipsam proprie significat, licet speciem tantum animalis nominet, quae est animal rationale, tamen specialis nominis sententiam plene non continet, cum materiam in sententia[m] non retineat, sed solam formam determinate significat<am>. Alioquin tantu[m]dem diceret 'rationale' quantum 'animal rationale'. Negatio uero, quae non solum in his quae sunt, uerum etiam in his quae non sunt, consistit, quippe nullam ponit essentiam, immo scilicet specialem substantiam remouet atque perimit, multo minus proprie pro specie sumitur. At uero definitionem non ita ex demonstratione significationis calumniari licet, sed magis ex prolixitate sermonis, quando scilicet pro simplici dictione tota fungimur oratione. Si enim ad significationem intendamus, melius explicatius res ipsa per definitionem quam per nomen demonstratur. Recte igitur secundum modum significandi definitio speciei pro ipsa specie ponitur, in qua et speciei materia et forma continetur, ac sicut in constitutione rei materia formaque conueniunt, ita in definitione ad rem ipsam denotandam bene coniunguntur nomen materiae et uocabulum formae hoc modo: 'substantia corporea', 'corpus animatum', 'animal rationale'. Sunt autem materiae nomina quae generalia sunt 'substantia', 'corpus', 'animal'; sumpta uero a differentiis 'corporeum', 'animatum', 'rationale', quae formas determinant. /540/
Notandum uero est quod licet definitiones id quod de specie significant, manifestius faciant et explicatius quam uocabulum speciei, plura tamen fortasse in nomine speciei continentur quam in definitione, ut 'hominis' nomen, -- cuius haec est definitio: 'animal rationale mortale, -- non solum rationalitatem et mortalitatem determinat, uerum etiam caeteras 'hominis' differentias, ut sunt bipes et gressibile; atque ideo quantum ad maiorem notationem specierum nomina necessaria, definitiones uero ad expressiorem determinationem quandoque sumuntur. In eo autem quod differentiarum uocabula atque ipsarum negationem in diuisione generis Boethius uenire uoluit, tres oppositionis species huiusmodi diuisioni aptauit, oppositionem scilicet contrariorum uel priuationis et habitus seu etiam affirmationis et negationis; quartam uero oppositionem, quae relatiuorum est, omnino ab ea separauit. Cum enim praemisisset omnem generis diuisionem per opposita fieri hoc modo: 'animal aliud rationale, aliud irrationale', non ita: 'aliud rationale, aliud bipes', quoniam 'rationale' et 'bipes' nulla oppositione distinguuntur ex qua contra se in eadem diuisione ponantur, inuestigare coepit quae de oppositionibus quattuor huic diuisioni congruerent. Ac prius eam aptauit quae in affirmatione et negatione consistit, quod tamen faciendum non esse dixit nisi maxima necessitate cogente, quando scilicet nec nominibus specierum nec differentiis abundamus. Magis enim differentiae nomen speciei affine est quam negatio, secundum id <scilicet> quod qualitatem significat, quae adueniens generi substantiam speciei constituit. Illae uero diuisiones quae per differentiarum uocabula fiunt, et per contraria et per priuationem et habitum fieri dicuntur. Fere enim omnes differentiae contrariae sunt, quae etiam nomine habitus et priuatorio saepe designantur, ut sunt 'animatum' et 'inanimatum', 'sensibile' 'insensibile', 'mortale' 'immortale'. Nam 'priuationis' et 'habitus' nomen non solum ad formas illas Boethius detorquet quas Aristoteles tamquam diuersam omnino oppositione<m> a contrariis ponit, uerum etiam ad uocabula extendit quae priuatoriam particulam habent, et ad eorum opposita, quae etiam contraria dicuntur adinuicem, ut sunt 'animatum' 'inanimatum' etc. Relatiuorum uero oppositionem a diuisione generis ideo separasse creditur quod nullae differentiae sunt relationes, immo omnes dicuntur qualitates nec bene 'accidens' pro specie ponitur, quod nihil in substantia speciei facit, cum non sit ei substantiale. Ipsa etiam quae relatiua sunt, non ita sibi oppugnant ut non sibi quodammodo /541/ adhaereant ac de se ipsis quodammodo praedicentur. Nam et qui pater est, filius esse potest et qui magister est, discipulus. Unde recte contra se in diuisione eiusdem generis poni possunt neque pro speciebus omnino disiunctis a se collocari. Sicut enim prohibemus dicere in differentiis: 'animal <aliud> rationale, aliud bipes, propter cohaerentiam quam habent ad inuicem 'rationale' et 'bipes', ita nec conuenit dici 'animal aliud pater, aliud filius', cum aeque idem et pater sit et filius secundum diuersos. Aut etiam si contingat genus per relatiua diuidi ita ut quibusdam adiectionibus maxima diuidentium oppositio denotetur hoc modo: 'animal aliud pater tantum, aliud filius tantum, aliud utrumque, aliud neutrum', haec subiecti in accidentia diuisio erit, non generis in species aut in talia quae bene pro speciebus ponantur. Non autem genus illud est quod relatio uel caetera in praedicamento Ad aliquid in species suas diuidi prohibemus hoc modo: 'relatio alia paternitas, alia filiatio, uel alia, sed id tantum innuere uoluit eas non ita pro speciebus in quibus insunt, poni quemadmodum differentiae quae eis substantialiter adhaerent atque eas ab inuicem separant et omnino disiungunt.
Nota autem quod, licet Boethius dixerit et oppositiones quattuor esse et genus per opposita separari, saepe tamen extra illas quattuor oppositiones generis diuisio proponitur, cum uidelicet species ipsae quae diuidunt, nec contrariae sunt nec priuatio et habitus nec relationes, ut sunt omnes substantiae species aut quantitatis atque aliae multae.
Iuuat autem nunc diligenter perquirere, <cum> dicitur diuisio generis fieri per differentias atque in loco specierum differentiae poni dicuntur, utrum per differentiarum nomina ipsas <formas> specierum accipiamus an potius ipsa uocabula differentiarum intelligamus, quae a quibusdam sumi dicuntur in officio specialium nominum ac pro speciebus designandis usurpari, ut tantumdem 'rationale' ualeat quantum 'rationale animal' ac tantumdem 'animatum' quantum 'animatum corpus', ut non solum formae significatio, uerum etiam materiae teneatur in nominibus differentiarum. Quae quidem sententia W. magistro nostro praeualere uisa est. Volebat enim, memini, tantam abusionem in uocibus fieri ut, cum nomen differentiae in diuisione generis pro specie poneretur, non sumptum esset a differentia, sed substantiuum speciei nomen pone<re>tur. Alioquin subiecti in accidentia diuisio dici posset secundum ipsius sententiam, qui differentias generi per accidens inesse uolebat.
/542/ Per nomen itaque differentiae speciem ipsam uolebat accipere; unde Porphyrius, cum de differentiis ageret: "per eas, inquit, genera in species diuidimus." Ipsum etiam infinitum speciei in designatione oppositae speciei maiori abusione usurpabat, ueluti, si dicatur: 'substantia alia corpus, alia non-corpus', 'non-corpus' in designatione tantum spiritus accipitur nec est infinitum in significatione, sed substantiuum nomen et speciale. Unde Boethius: "necesse est autem <saepe> speciem negatione componere cum ea quam simplici nomine species." Volebat enim omnem diuisionem secundum se iuxta auctoritatis propositam diuisionem uel generis in species esse uel totius in partes uel uocis in significationes.
At uero nihil obest si in ea annumeratione diuisionum secundum se non sint comprehensae huiusmodi diuisiones quae uel in differentias <uel> in negationem factae adduntur necessitate postea incumbente, cum uidelicet speciebus uocabula desunt. Sic enim et diuisionem uocis in modos postea adiunxit, quam prius non connumerauerat aliis. Amplius si differentiarum uocabula uel infinita nomina in significatione noua usurparemus pro ipsis specierum nominibus, nullum pondus littera haberet, cum ipse Boethius in Libro Diuisionum propter diuisionem generis in differentias differentiarum naturam ita diligenter tractauerit, et ea definiat et quomodo cognosci queant, studiose requirat. Qui etiam cum in negatione specierum sententiam contineri negaret his uerbis: "negatio per se nullam speciem facit; nam cum dico 'homo'" etc., adiunxit, cum de ordine eius diuisionis loqueretur, prius affirmationem aut simplex nomen proferendum esse quam totam negationem aut infinitum nomen; "nam si prius, inquit, negatio dicta sit," etc.
At uero si ipsum etiam infinitum nomen specialem teneat significationem, quare propter facilitatem intellectus illud prius proferendum est quam istud, cum nihil significatio istius ad significationem illius attineat, quia omnino diuersam speciem ponit? Amplius: saepe etiam ipsa oratio in diuisione generis uenit, sicut infinitum nomen. Sicut enim dicimus: 'animal aliud homo, aliud non-homo', ita etiam proponimus: 'animal aliud est homo, aliud est non-homo'. Nullo tamen modo oratione negatiua speciem uolemus intelligere. Dicimus itaque infinitum nomen siue totam negationem non ita pro speciebus poni ut in ipsis significationem /543/ specialium nominum intelligamus, sed ita ut ibi posita intelligantur ubi specialia nomina, si haberentur, ponerentur. Idem et de nominibus differentiarum sciendum est, ut non quidem substantiua, sed sumpta a differentiis sumantur, posita tamen loco specierum. Oportet enim in eadem significatione uocabula differentiarum sumi in diuisione generis in qua significatione ipsa in definitione speciei ponuntur, cum scilicet nomini generali adiacent. Sic enim ex diuisionibus generis in differentias Boethius definitiones specierum desce<n>dere docuit, ut diuiso generali nomini diuidens differentiae uocabulum copuletur. Unde ipse in Primo Diuisionum cum eamdem diuisionum et definitionum materiam esse ostenderet: "in eodem, inquit, diuisionis et definitionis ratio uersatur, nam diuisionibus iunctis una componitur definitio," id est coniuncto uno de uocabulis differentiarum diuidentibus diuiso nomini generis una fiet definitio speciei . "Quaecum<que> enim, inquit, ad generis diuisionem sumenda non sunt; neque ad definitionem speciei sunt commoda: omne enim quod ad diuisionem generis natum est, idem ad deÞnitionem speciei rectissime congregamus." Sed hoc quidem de his diuisionibus dixit quae in differentias Þunt, non de his quae sunt per species; species namque in definitione speciei non uenit, nisi genus quoque fuerit. At uero differentiae quaecumque genus diuidunt, eaedem quoque speciem deÞniunt. Unde etiam Porphyrius, cum de huiusmodi differentiis loqueretur: "quoniam ergo, inquit, eaedem differentiae aliquo modo quidem acceptae sunt constitutiuae, aliquo autem modo diuisiuae, specificae omnes uocantur; et his maxime opus est ad diuisiones generum et definitiones specierum, sed non his quae sunt secundum accidens."
Si quis autem opponat, cum genus per differentias diuidimus, ipsam diuisionem subiecti in accidentia omn<ino posse dici>, potest dici eam tantum diuisionem a Boethio subiecti in accidentia uocari quae in pura fit accidentia, nulli uidelicet speciei diuisi<m> substantialia; aut potius, sicut in nostra fixum est sententia, nullo modo inter accidentia differentias admittamus. Quod autem Porphyrius per differentias genus in species diuidi dixit, secundum eam dictum est sententiam qua naturam generalem in species redigi atque distribui per susceptionem /544/ differentiarum realiter uoluit; aut potius per differentias genus in species diuidi uoluit, cum earum uocabula adiuncta nomini generis speciem designant atque definitionem speciei componunt, hoc modo: 'animal aliud rationale animal, aliud irrationale animal'. Cum autem genus aut in species aut in differentias soluitur, non in posteriores sed in superiores diuidendum est; ut enim supra meminimus, diuisionem generis determinant distributionem in proximas species. Porphyrius tamen animatum quoque et inanimatum, sensibile et insensibile diuisiuas substantiae differentias uocauit. Quaecumque enim diuisiuae sunt inferioris, et superioris. Sed quaecumque constitutiuae sunt superioris, constitutiuae sunt inferioris; sic quoque et quaecumque species inferioris sunt, et superioris, et quaecumque genera superioris sunt, et inferioris speciei genera erunt.
Proprie tamen genus in proximas tantum uel species uel differentias diuiditur. Quaecumque enim magis sunt proximae, magis sunt naturaliter affines et ad demonstrationem generis magis utiles. Si autem genus semper uel in proximas species uel in proximas differentias diuideretur, omnis diuisio generis, sicut Boethio placuit, bimembris esset. Voluit enim ut unumquodque genus duas in natura proximas species <haberet> quibus sufficienter haereret, quarum nomina si haberemus, omnis diuisio generis semper in duas species compleri posset; sed hoc interdum fieri nequit, cum nominibus specierum non abundamus.
Hoc autem ad eam philosophicam sententiam respicit quae res ipsas, non tantum uoces, genera et species esse confite[n]tur; sed ad haec, memini, obiectionem de relatione habebam. Si enim in omnibus id contingit generibus, ut duabus proximis speciebus contineantur, utique et ad aliquid duabus proximis speciebus comprehenditur quibus sufficienter diuiditur. Licet enim earum nomina non habeamus, in natura tamen rerum non minus consistunt, sed ad supremum genus non possunt <referri>. Quippe id quod omnibus relatiuis prius est, genus omnium est; simul cum ipsis non est; unde nec relatiuum est ad ea; omnia enim ad aliquid simul esse natura Aristoteles in Praedicamentis docuit. Ex eo quoque ad ipsum referri non possunt duae illae species, quia eiusdem diuersa non possunt esse relatiua, sicut nec contraria, nec priuatio eius<dem> uel habitus, nec affirmationes propriae uel negationes multae erunt eiusdem, sed, ut in Libro Periermenias dictum est: "una tantum unius." Sed nec ad subiectas species referri possunt. Si enim aliqua /545/ illarum specierum ad inferiores specierum <ad> aliquid referatur, itaque uel ad sibi suppositam uel ad suppositam alteri. Sed ad suppositam sibi non potest, cum prior in natura sit ut genus. Quodsi haec ad speciem illi suppositam et illa ad speciem isti suppositam referatur, necesse est alteram altera priorem et posteriorem esse in natura. Quo<d> enim prius est uel posterius aliquo eorum quae natura simul sunt, altero quo< que> prius esse uel posterius necesse est. Haec autem specierum, secundum id[em] quod genus est relatiui speciei coaequaeuae, prius est ipso, et tamen prior est quoque coaequaeua specie, et eodem modo illa <e>conuerso prior ista, ut scilicet quaelibet altera prior sit ac posterior in natura ac se ipsa etiam; quod quidem facilius apparebit, si praedicamenti collectionem litteris designemus ordinemque ipsius tali figura distinguamus. Si itaque hinc C et D, illinc uero B et L relatiua ad se inuicem fuerint, cum B prior D fuerit tamquam specie sua, D uero simul cum C suo relatiuo erit, utique et B C praecederet; quare et B speciem ipsius et suum relatiuum; unde et se ipsum. Amplius manifestum est secundum hanc relationem una inferiorum specierum destructa totum perire praedicamentum, ut si D destruatur, tam B quam C necesse est interire, quae totum generalissimum comprehendunt; B quidem genus suum necessario perimit, C scilicet relatiuum ipsius, id est <si> L destruat, proprio relatiuo, C scilicet, destructo, quod L genus erat, L necesse est per ipsum perimi, cum suum sit relatiuurn. Itaque D perempto tam proxima genera quam sumptum perimitur. <Cum enim D relatiuum sit ad C, destructum destruit ipsum. Sed rursus C, cum sit genus L, perimit L, quod erat relatiuum ad B, et ita B quoque interimit. Itaque D destructo tam B quam C destruitur, et ita relatio>. Sed ante B et C ad se inuicem referri dicamus, quod uerius uidetur, et singula alia coaequaeua ad se; <caeteraeque omnes coaequaeuae species sub generibus suis ad se inuicem referantur> ut D et F inter se et rursus G et L, similiterque alia, si qua sunt coaequaeua, <sub inferioribus generibus> inuicem referantur. Iam una existente specierum ad aliquid, omnes oportet simul existere, ut cum D existat et B suum genus necessario existit; B uero existente necesse ipsius relatiuum C consistere; C autem non consistet nisi per aliquam suarum specierum quae, quia alii relatiua est, per se subsistere non potest, sed et aliam necesse est existere. Una itaque existente specierum ad aliquid omnes alias existere continget; quod apertissime falsum est; /546/ neque enim alicuius alterius speciei existentiam exigit praeter eius cum qua simul est et ad quam refertur; neque enim pater seruum uel discipulum esse exigit, sed tantum filium. <Si uero cum a proximis speciebus ad aliquid ad indiuidua sua descendimus per genera subalterna uel species, non coaequaeuae species eiusdem generis inter se referantur, sed species unius diuidentium generum ad species alterius sub eodem genere positorum, sicut animati et inanimati species inter se, oportet duabus speciebus existentibus omnes alias existere. Si uero species proximae speciei ad species alterius referantur, sicut species corporis ad species spiritus, non est hoc necesse.> Nota itaque huius praedicamenti generalissimum duabus contineri speciebus; aut nos itaque in his ultra quam oporteat subtiles sumus, aut, si auctoritatem saluam conseruemus, non ad omnium praedicamentorum genera respexit. Sicut et in eo quod de speciebus in multis operibus suis confirmat --omnem scilicet ex materia generis per formam differentiae constituit, quod propter infinitatem specierum in omnibus teneri non potest; sed ad Substantiae praedicamentum illud referendum est -- sic et istud fortasse.
Atque haec quidem ad tractandas proprietates diuisionis generis sufficiant.
TOTIUS
Sequitur autem ut diuisionem totius in partes tractemus, quae secundum obtinebat locum inter diuisiones secundum se; 'totum' autem aliud secundum substantiam, aliud secundum formam, aliud secundum utrumque dicitur. Totum autem secundum substantiam aliud secundum comprehensionem quantitatis, quod dicitur integrum, aliud secundum diffusionem communis essentiae, quod uniuersale est; ut cum species suis distribuitur indiuiduis hoc modo: 'homo alius hic, alius ille'. Quorum quidem totum secundum substantiam ipsa recte dicitur, cum tota ipsorum ipsa sit substantia; sed non ita genus specierum; quippe praeter genus etiam differentia speciei inest in substantia, sed post speciem nihil est quod in substantia indiuidui ueniat. Unde ipsa totum recte indiuiduorum dicitur, quorum tota est substantia; unde et Porphyrius ait ipsa indiuidua speciei partes dici, non species; hoc autem totum uniuersale esse apparet quod de singulis praedicatur partibus, integrum autem minime, sed de omnibus simul collectis, ut haec domus de his parietibus et hoc tecto et hoc /547/ fundamento simul acceptis. Hoc autem quod integrum est, uniuersale non potest esse, quippe partes in quantitate uniuersalitas non habet, sed in suae communitatis diffusione permulta de quibus singulis praedicatur. Integrum autem singularem ad se praedicationem habet, ut Socrates qui ex his est compositus membris. Quod autem Plato, sicut in Isagogis suis Porphyrius meminit, in specialissim<a a generalissim>is descendentem quiescere iubeat, ne usque ad indiuidua diuisionem porrigat, non quantum ad naturam dictum est, sed quantum ad indiuiduorum multiplicitatem ac permutationem, quorum quidem subsistentia generationi ac corruptioni subiecta est, nec eam habet permanentiam quam uniuersalia tenent, quae quidem existere necesse est quolibet ex his indiuiduis quibus diffusa sunt, existente. Infinitas autem ista quam non facit natura rerum, sed nostra inscientia atque existentiae mobilitas in his quidem diu persistere non possunt indiuiduis, ut in primis animalium subiectis aut immobilium accidentium indiuiduis diuisionis impedit actum, non naturam. Posset enim natura pati ut et ea quae permittantur indiuidua nostram exspectarent diuisionem et nostram haberent cognitionem. Quod autem diuisionem per specialissima reliquit cum ipsa infinita uideantur, cuncta simul consideremus, ideo factum secundum pluralitatem suam arbitror quare, ut et Boethius uoluit, secundum unamquamque diuisionem duae sufficiunt species ad genus proximum diuidendum, sed non duo indiuidua; sed quantumcumque sunt, apponenda sunt, quippe aequaliter a sua distant specie quorum ipsa, ut dictum est, tota est substantia. Hanc igitur etiam diuisionem quantum ad naturam nobis Boethius tradidit, cum omnium diuisionum doctrinam exsequeretur quam Plato relinquendam esse ex actu ipso indiuiduorum dixerat.
Horum autem totorum quae integra siue constitutiua dicuntur, alia sunt continua, ut haec linea quae continuas habet partes, alia non, ut hic populus, cuius partes disgregatae sunt; horum autem totorum diuisio non ita eodem casu, id est nominatiuo, profertur quo diuisio uniuersalis. Quod quidem illud impedit quod ad singulas partes praedicationem, quae nominatiuo fit, non habet id quod est integrum, sed ita eam proferri genitiuo conuenit: 'huius lineae alia pars est haec lineola, alia illa' uel 'huius populi alia pars hic homo, alia ille'. In quibus quidem secundum constructionem diuisionis uniuersalium non ipsam lineam, sed partem lineae per hanc et per illam diuidi dicunt, quasi sit diuisio uniuersalis totius, secundum id scilicet quod pars lineae de /548/ singulis illis partibus habet praedicari ac talis fit forma constructionis: 'pars huius lineae alia est haec, alia illa'. De hac enim per se ac de illa pars lineae enuntiatur. Sed in omnibus sensus atque intentio magis est insistendus quam uerba. Non enim attendimus partis praedicationem ostendere, sed totius compositionem, quam quidem monstramus cum hanc rem illius partem esse et illam ostendimus, etiam si formam diuisionis per aliud et aliud non componamus, sed ita proferamus: 'haec et illa lineola sunt partes huius lineae'. Unde et Boethius in Libro Diuisionum totius fieri diuisionem dicit, cum hominis partes esse Catonem, Virgilium et alios dicimus, ad sensum potius quam ad uerba respiciens.
In his quidem totis unitas naturae consistere non potest, in quibus partium disgregatio contingit. Neque enim res una est in natura hic populus, sed naturaliter plures, tot uidelicet quot sunt ibi homines. Hanc enim totalitatem sola facit rerum pluralitas, non aliqua rerum secundum eamdem substantiam compositio. Neque enim eadem substantia ex diuersis animalium substantiis constitui potest in natura, ut haec membra in Socrate, aut coniungi hominum quoque operatione, ut haec ligna uel lapides in fabrica huius domus. Horum autem totorum partes quae sola facit pluralitas, non necesse est eidem generali substantiae supponi. Haec namque albedo et hic digitus in uno toto conueniunt; alterum tamen substantiae et alterum qualitati supponitur. Illas autem partes quae in una compositi sui natura uniuntur, eidem generi supponi necesse est; quippe una potest esse substantia quam materialiter naturae omnino discretae constituant nec eidem supponi generalissimo unum necessarium est in natura, cum nulli possi<n>t ap<t>ari praedicamento, quae in rerum natura omnino sunt discreta. Ac fortasse in his quoque totis quae nostra componit operatio aut ipsa natura disponit, sed non unit in substantia, ut de pu<n>c<t>is tenemus quae lineam faciunt, partes omnes eiusdem generis esse contingit. Sicut autem diuisio generis non per quaslibet species suas recte fiet, sed per proximas, sic nec diuisio totius per quaslibet partes suas propria erit, sed per principales. Si quis enim orationem per syllabas aut litteras diuiserit, quae primo loco partes partium sunt, id est dictionum, non recte fecisse uidebitur, sed naturalis ordo est ut unumquodque per illa diuidatur quorum conuentu statim efficitur; oratio quidem per dictiones, hae uero per syllabas, syllabae autem per litteras. Neque enim syllabae uel litterae orationem primo loco constituunt, quod etiam ex significatione eius, quam ex se, cum /549/ significatiuae non sint, non uniant, liquidum est. Quae quidem significatio ex partibus ipsis in oratione contingit, id est dictionibus, quae sunt nomina aut uerba.
Est autem quaestio quas principales, quas secundarias partes uocari conueniat; alii enim secundum constitutionem, alii secundum destructionem has considerant. Hi namque eas principales uocant quae partium partes non sunt, sed tantum totius, ut in hoc homine animam et corpus, quibus coniungitur, uel in hac domo hunc parietem et hoc tectum et hoc fundamentum. Qui uero principalitatem secundum destructionem considerant, dicunt eas tantum principales esse quae substantiam totius destruunt, ut caput, quod abscisum hominem perimit. Substantiae uero destructionem ideo considerant: ad quantitatis totius diminutionem cuiuslibet partis destructio sufficit, ut si hic etiam unguis pereat, quantitas Socratis corporis eadem remanere non potest, cum tanta iam non sit quanta prius erat. Sicut enim per adiunctionem cuiuslibet totum crescit, sic per eius substrationem diminuitur. Cum autem ungue adempto quantitas corporis eadem non remaneat, Socraticae tamen essentia substantiae non uidetur mutata; adhuc enim et homo et Socrates dicitur. Sed non omnia illa quae prius erant, secundum quantitatem esse contingit, id est unguem cum caeteris omnibus partibus.
Sed nunc quidem utramque sententiam perquiramus. Hi quidem <qui> principales partes eas solum uocant quae partium partes etiam sint, miror quare parietem aut tectum aut fundamentum principales partes appellent. Nam si 'domus' bifariam diuisionem consideremus, ut illinc fundamentum per se partem unam constituamus, hinc autem alteram partem ponamus parietem simul et tectum et fundamentum, inueniemus aut parietem aut tectum partes partis. Sic quoque etiam quolibet composito quamlibet principalem partem secundum aliquam diuisionem possumus habere secundariam, ut in hoc etiam homine, si hunc pedem per se unam partem dicamus et residuum corpus cum anima alteram accipiamus, aut quamlibet secundariam principalem, ut hunc pedem qui nullius partis secundum hanc diuisionem pars inuenitur. Contingit itaque secundum diuersos constitutionis respectus eiusdem compositi partes et secundarias esse et principales et quaslibet utrumque habere.
Illi autem qui secundum totius destructionem in substantia principalitatem accipiunt, saepe partes quoque partium inter principales recipiunt, ut caput, quod pars est corporis hominem ex anima et corpore coniunctum constituentis. Sed utrum omnes partes destructae suum etiam <in> substantia destruant totum, prius est inspiciendum. Quod /550/ utique uidetur, ut quislibet lapillus huius parietis destructus hanc domum in substantia quoque destruit. Si enim hic lapillus non est, haec domus quae ex ipso constat, in sua substantia non remanet, quippe nec existit; si autem ideo non existit, nec suam retinet existentiam. Quod autem hoc lapillo destructo haec domus non sit quae ex ipso constat, clarum est, si prius quid per 'haec domus' accipiatur, discernamus. 'Haec itaque domus' nihil aliud accipitur quam omnes partes eius insimul acceptae. Cum autem et in partibus eius hic lapillus [non] contineatur, oportet hanc domum esse hunc lapillum et omnes simul alias partes. Qui ergo existentiam huic domui attribuit, profecto eamdem huic lapidi et omnibus aliis simul partibus concedit; quippe nihil aliud est haec domus quam hic lapis et caeterae simul partes omnes. Cum itaque haec domus existat, oportet hunc lapillum et caeteras omnes simul partes. Quod si haec omnium collectio simul est, profecto et hunc lapillum necesse est esse. Si enim hic lapillus non est, non est omnium collectio, id est huius lapilli simul et caeterorum. Si itaque haec domus est, et hic lapillus. Unde si hic lapillus non est, haec domus non est.
Nunc autem dicimus quod si hic lapillus auferretur, in residuis partibus domus non remane<re>t, sed non haec quae scilicet exillo lapillo et caeteris partibus constaret; quae quidem singularis domus constituta fuerat ex partibus, et secundum omnium partium compositionem haec fuerat dicta. Ubi autem huius domus substantia, quae in tota ipsius materia est, non remanet, et ipsam domum in substantia necesse est perimi. Neque enim amplius dici poterit 'haec domus est' de ea quae prius erat, id est de collectione huius lapilli et caeterarum simul partium, sed de collectione tantum reliquarum partium; quae quidem collectio ab alia prorsus quae prius erat, diuersa est, ueluti pars a toto in cuius quantitate clauditur. Illud enim quod modo haec domus dicitur, pars fuerat prioris domus. Sic itaque ostensum esse arbitror ut si hic lapillus non est, haec domus non est, id est hic lapillus et simul caeterae partes quae in eius constitutione ponuntur non existunt; et bene hanc domum non esse apparet destructo hoc lapillo, cum nulla res haec domus esse monstrari possit, id est hic lapillus et caeterae partes. Sed fortasse dicitur remoto hoc lapillo et per se existente extra coniunctionem domus -- neque enim substantia corporis omnino adnihilari potest --, haec domus, quae prius erat, esse, id est hic lapillus et quae cum eo fuerant partes existere; quod quidem nec nos negamus. Sed non ideo hanc domum esse contingit. Neque enim haec domus dici poterunt quibus compositio domus defuerit, nec ut haec domus sit, materiae sufficit existentia; iam enim ante /551/ fabricationem ipsam domus possent uocari ligna ipsa et lapides; sed formae quoque necessaria est compositio. Non itaque consequitur ut si haec ligna et lapides existant, haec domus existat, nisi scilicet secundum compositionem quae in dispositione partium est, maneant. Quam quidem compositionem, cum sit omnium simul partium, necesse est mutari qualibet partium ablata. Videtur quoque et ex natura principalis partis demonstrari ut hoc lapillo destructo domus quoque ipsa omnino destruatur, hoc modo: si enim hic lapillus non fuerit, non erit illud cuius ipse est pars principalis, quo toto scilicet perempto necesse est et illud perimi cuius et ipsum erat pars principalis. Quo iterum destructo illud quoque destrui necesse est cuius haec etiam pars principalis fuerat totiensque ex singulis partibus destructis tota ipsa quae principaliter componunt, continget destrui, donec ad destructionem parietis perueniatur; quo quidem interempto domum necesse <est> perimi. Sic itaque qualibet parte cuiuslibet compositi ablata totum necesse est intercipi. Unde omnes secundum destructionem principales esse conuenit.
Sunt tamen qui huic nouissimae argumentationi resistere conantur tali ratione: cum dicimus, inquiunt:
si hic lapillus non est, hoc totum ipsius non est
cuius scilicet est pars principalis, ueluti hi duo lapides, ex natura partis, et etiam principalis, consequentiae firmitas constat et hi duo lapides secundum totius naturam comprobantur. Cum autem ex eis ad aliud totum ipsorum procedo, non ex ipsis quasi toto, sed quasi partibus, totum infero, cui quidem inferentiae constantia uidetur supplenda, haec scilicet: 'cum sint partes et principales'; secundum hoc enim quod prius sequebantur, ut totum tantum accipiebantur; secundum autem hoc quod antecedunt ad aliud, ut pars considerantur. Cum autem non omne totum partem contingat esse, quippe in infinitum substantia cresceret, id quod ut totum prius accipiebamus in consecutione ut ad aliud antecederet simul, hac scilicet constantia: quod sit pars. Ubi autem constantia <non> interseritur, extremorum coniunctio non procedit.
Sed hi nimirum miror quare in his consequentiis:
si est animal, est substantia
concedant amplius extremorum coniunctionem. In priori namque consequentia 'animal' ut genus sequebatur, in posteriore uero ut species antecedit, cui quidem secundae consequentiae constantia secundum /552/ eorum rationem oportet suppleri, cum uidelicet non omne genus sit species, hanc scilicet constantiam: 'cum sit animal species substantiae'; quam tamen nec ipsi nec alii apponendam censent. Sic nec in suprapositis rationabiliter apponi constantia uidetur, cum medius terminus ex duabus inferentiae habitudinibus suis aeque et consequi ad illud et antecedere possit ad istud. Constat itaque et ex argumentatione nouissima qualibet partium destructa totum quoque ipsum necessario destrui, ut scilicet omnes partes principales esse confiteamur, si uim quoque destructionis in substantia pensemus. Sicut enim ungue Socratis ablato quantitas quaedam in residuo corpore manet, sed non ea tota quae prius in toto fuerat, sic quoque substantia remanet, sed non ea tota quae prius exstiterat, cuius uidelicet pars unguis ademptus exstiterat. Non itaque magis quantitatem ex ungue destrui contingit quam substantiam, cuius quidem substantiae unguis ipse pars fuerat.
Sed quid dicemus, si ex cuiuslibet partis destructione totius substantiae sequitur interitus, cum ungue perdito aut tota etiam manu uel pede Socratem remanere uiderimus et in ipso adhuc hominis integram substantiam permanere? Non itaque hic homo in omnibus suis partibus simul consistere uidetur, sed in his tantum praeter quas reperiri non potest; alioquin aequiuoca eius praedicatio per diuersa tempora uidebitur secundum augmenta corporis sui uel detrimenta. Si enim omnium simul quae in homine modo sunt, 'Socrates' aut 'hic homo' nomina fiunt, cum dicitur hoc corpus hic homo esse, omnia quae in eo sunt praedicabuntur. Si uero ungue adempto uel pede absciso hic homo de residuo corpore enuntietur, non eadem praedicatio fuerit substantia iam diminuta nec huius hominis substantia quae prius erat ea quae modo est poterit dici, id est haec manus cum reliquo corpore reliquum corpus esse. Sed cuius auctoritas manum quoque ipsam animalis partem esse non annuat, cuius sensum maxime per ipsam exercemus, aut linguam hominis, cuius officia nostram profitemur humanitatem et discretionem ostendimus, aut manum <etiam> ipsam, quae etiam in nobis <a> caeteris animalibus differentiam facit. Oportet itaque ut manu quoque ablata hic homo qui prius existebat, non maneat; unde quicumque manum abstulit aut quamlibet hominis partem, homicidium perpetrasse uidetur. Sed fortasse non quaelibet hominis destructio homicidium dicitur, sed illa tantum quae animam sede sua expellit; est enim homicidium hominis interfectio, interfectio autem fieri non potesi nisi expulsione animae.
Nunc autem utraque de principalitate partium sententia cassata quid nostro praeluceat arbitrio supponamus. Principales itaque partes, /553/ ut supra notauimus, nobis appellari uidentur quarum ad se coniunctionem totius perfectio statim subsequitur, ut tecto <et> fundamento aut pariete coniunctis, domus statim perficitur, sed non ita eorum partibus compositis; etsi enim in tecto omnes partes eius iam sint dispositae ac similiter in pariete aut fundamento, deest tamen ad perfectionem domus compositorum et parietis, tecti et fundamenti ad se inuicem coniunctio, quorum quidem conuentus domus perfectionem statim reddit.
Libet quorumdam totorum et partium naturam inspicere quae superioribus aduersa uidetur, cum quibus tamen eiusdem proprietatis in eo conceduntur quod integra dicuntur, ut sunt tota temporalia, uelut haec dies quae ex his duodecim horis componi dicitur et ad eas totum constitutiuum esse. In hoc autem toto econtra dicitur esse quantum ad alia integra, in eo scilicet quod quaelibet pars eius ipsum ponit et ipsum destructum quamlibet partium suarum destruit. Si enim prima est, et dies esse dicitur, unde et si dies non fuerit, prima esse negabitur; horum enim totorum existentiam quae partes permanentes non habent, ut in orationibus et temporibus contingit, non possumus secundum omnes partes simul accipere; quippe cum ipsae simul numquam sint sed sibi succedant, unde tantum secundum partium ipsarum existentiam totorum dimetimur essentiam. Et orationem quidem in ultimae litterae prolatione, qua etiam tantum significationem suam habet, existere dicimus, diem esse autem qualibet suarum partium existente, siue scilicet prima siue tertia siue sexta seu nona aut quolibet ipsarum momento permanente. Sed si significationem diei uel orationis recte teneamus, nullo tempore diem esse proprie et uere dicimus uel orationem, quippe nullo tempore duodecim horae sunt, quae dies dicuntur, uel plures simul dictiones, quae oratio dicuntur. Non enim si diuersi simul homines plures proferant dictiones, oratio poterunt dici, nisi sibi in prolatione succedant ad intellectum orationis perficiendum; neque enim uidentur a diuersis prolatae litterae uel dictiones ad unius orationis intellectum coniungi, sed casu proferri ab his quorum intellectus diuersi fortasse fuerant; nec quando simul proferuntur, bene singularum significatio discernitur; sic et in die parte<s> sibi in eodem subiecto succedentes accipi oportet, non hanc primam et illam quae in eo deest uel in illo simul, sed hanc quae praeteriit consequentibus aliis horis circa idem subiectum; alioquin diem totum compleri in singulis horis diceremus, secundum id scilicet quod multae primae insimul acciperentur in una die uel multae tertiae, circa /554/ quidem diuersa subiecta. Ac iam quidem Aristoteles saluari non posset, qui in partibus temporis continuationem recipit sine permanentia, in oratione autem neutrum. Contingeret namque econtrario prorsus in partibus temporis, ut uidelicet permanentiam haberent sine continuatione. Quia enim subiecta disgregata essent, et accidentia disgregari necesse esset. In partibus quoque orationis permanentia reperiretur, si uidelicet a diuersis simul prolatae litterae, quod tantum consonantes componerent quae orationem efficerent. Oportet itaque orationem et diem accipere in sibi succedentibus circa idem subiectum, secundum id scilicet quod ipsum spatio illo temporis mensuramus quo cursum suum ab Oriente in Occidentem sol perficit, secundum quem quidem cursum solis eumdem omnium creaturarum mensuras quae simul sunt, unam diem dicimus.
Sed si rei ueritatem confiteamur, numquam proprie ista partibus constare conti[n]gerit. Nullum enim compositum una contentum est parte; neque enim pars esset quam totius quantitas non excederet; sed si una tantum esset, idem profecto cum toto fieret. Plures autem simul partes in tempore numquam sunt, quia plures simul numquam existunt. Unde nec tempus ex pluribus partibus umquam consistit, nec prima scilicet manente nec media nec ultima, cum semper una tantum exstiterit. Nec umquam dies esse proprie dici potest, sed figuratiue, ac si per partem ipsum existere dicamus, id est partem ipsius existere, nec etiam proprie partem, quippe non componit, cum sola sit. Si enim 'dies' tantum diuersarum horarum nomen sit, quomodo ipsum existere proprie dicemus, nisi plures horae permanea<n>t? Omne enim compositum idem est cum omnibus suis partibus simul collectis; quare et quicquid toti attribuitur, et omnibus simul partibus, et econuerso, cuicumque totum, et partes omnes simul conuenient, et econuerso.
Si itaque rei ueritatem insistamus, oportet ista tota non esse confiteri, sed tamen quasi de totis philosophos de eis egisse, secundum hoc scilicet quod ea quae praeterita erant uel futura, cum eo quod praesentialiter est consideratione sua quasi unum colligebant, ut eorum naturam ostenderent, ac si ex eo quod est et quod non est aliquid esset. Quae itaque in re tota non sunt, secundum tamen eorum considerationem quasi tota accipiuntur; ac si simul chimaeram et hominem, aut esse centaurum et hircoceruum quae non existunt, simul considerarent.
Fuit autem, memini, magistri nostri Roscellini tam insana /555/ sententia ut nullam rem partibus constare uellet, sed sicut solis uocibus species, ita et partes adscribebat. Si quis autem rem illam quae domus est, rebus aliis, pariete scilicet et fundamento, constare diceret, tali ipsum argumentatione impugnabat: si res illa quae est paries, rei illius quae domus est, pars sit, cum ipsa domus nihil aliud sit quam ipse paries et tectum et fundamentum, profecto paries sui ipsius et caeterorum pars erit. At uero idem quomodo sui ipsius pars fuerit? Amplius: omnis <pars> naturaliter prior est suo toto. Quomodo autem paries prior se et aliis dicetur, cum se nullo modo prior sit?
At uero haec argumentatio in eo debilitatur quod cum dicitur paries sui et caeterarum partium pars esse, conceditur, sed simul acceptorum et coniunctorum, ueluti et cum domum dicit illa tria esse non singula concedit eam esse, sed simul accepta et coniuncta; unde neque parietem esse uerum est, neque aliquid aliorum, sed illa tria simul. Sic quoque paries pars sui et caeterorum simul coniunctorum est, hoc est totius domus, non su<i> per se, et prior quidem se et aliis simul coniunctis dicitur, non ideo se per se; prius enim paries fuit quam illa coniuncta essent, et unamquamque priorem naturaliter esse oportet quam collectionem efficiat in qua comprehendatur.
Fit etiam totius diuisio secundum formam, ut cum animam tribus potentiis suis partimur, potentia scilicet uegetandi, sentiendi, discernendi; quarum quidem in plantis unam tantum exercet, quae est uegetabilitas, secundum quam crescunt; in animalibus autem duas, eamdem scilicet et sensibilitatem, in homine uero tres simul continet, id est consilium cum superioribus, scilicet rationalitatem. Fit autem huiusmodi diuisio hoc modo: 'animae alia potentia est uegetandi, alia sentiendi, alia discernendi'. Sed utrum de anima generali siue de Anima mundi, quam singularem Plato cogitauit quamque alii speciem contentam uno indiuiduo asserunt, sicut est Phoenix, diuisio huiusmodi rectius fiat considerandum est. Videtur autem Boethius eam fecisse de anima generali in eo quod in Libro Diuisionum dicit: "quod autem anima iungitur partibus huiusmodi, non quidem omnis omnibus, sed alia aliis, hoc ad naturam totius referri necesse est." Cum enim 'omnis' aut 'alia' dixit, uniuersalem animam accepisse monstratur. Sed qualiter istae potentiae ad animam se habeant, inspiciendum est. Videtur autem ei prima substantialiter <inesse>, quae est scilicet uegetandi, aliae autem non, /556/ -- cum eas uidelicet quae cum hac sunt, non habeat --, sed speciebus eius fortasse, ut sensibilitas quidem animali animae, rationalitas uero humanae. Sed nunc etiam uerba quibus huiusmodi diuisionem Boethius protulit, inspiciamus: "animae, inquit, alia pars in uirgultis, alia in animalibus; et eius quae est in animalibus, alia rationalis, alia sensibilis, et rursus haec aliis diuisionibus dissipantur." Cum dixerit animae partem aliam esse in uirgultis, aliam in animalibus, partes non in speciebus animae, sed in potentiis sunt accipiendae; -- alioquin generis esset in species diuisio --, ac si ita diceremus: animae alia pars, id est potentia eius, in uirgultis, alia in animalibus. Non autem hic sensus est ut alia sit uegetabilitas, alia sensibilitas; neque enim subdiuisio de sensibilitate posset fieri, ut scilicet sensibilitatis potentiam aliam diceremus ipsam sensibilitatem, aliam rationalitatem. Cum itaque dixit aliam <esse in uirgultis, aliam> in animalibus, duas simul comprehendit in una parte potentias, quarum subdiuisio fuit uelut integri totius in membra illa quibus iungitur -- prima autem in potentiis -- quae imperfecta esset, si in secundo membro sensibilitatem, ut quidam uolunt, tantum intelligeremus. Unde omnes simul oportet accipi, sicut in constitutione animae ex ipsis supra monstrauerat hoc modo: "dicitur quoque totum quod ex quibusdam uirtutibus" (id est potentiis) "constat, ut animae alia est potentia sapiendi," (id est discernendi), "alia sentiendi, alia uegetandi." Sola enim anima uegetat corpus et sola ipsa corpori crescendi motum praestat; sola etiam discernit, id est boni et mali notitiam tenet. Sola autem sentire non uidetur, immo nec sentire posse creditur, cum nec sensus eius esse dicantur, sed corporis unius. Aristoteles in praedicamento Ad aliquid: "sensus, inquit, circa corpus et in corpore sunt," quia uidelicet ipsa instrumenta quibus sensus suos anima exercet, et in corpore animalis fixa sunt et de corporibus quae per ipsa concipiuntur, notitiam faciunt; unde alia potentia sentiendi in anima, alia in corpore recte uideri potest, cum utrumque dicatur sensibile; et uera quidem et prima potentia sentiendi in anima est, licet sensus corporis esse dicantur, secundum id scilicet quod eorum instrumenta, quibus anima potentiam suam exercet, in corporibus sint posita, ut auris qua audimus, oculus quo uidemus, nasus quo odoramus, et interiora oris quibus gustamus, et manus et caetera quaelibet membra quibus est tactus communis, qui etiam sensus in omni solus animali contingere uidetur. Sunt enim quaedam animalium /557/ quae caeteris omnibus instrumentis carent, ut ostrea uel conchyliae quae nec capita habent in quibus alii sensus fixi sunt, ut Boethius in Primo Praedicamentorum Commentario meminit. Illa autem sensibilitas quae corpori animalis attribuit<ur>, quasi eius differentia ex ipsa quae in anima est, descendere et nasci uidetur; nec quidquam aliud animal uidetur sensibile esse quam animam habere inclusam, quae in ipso potentiam sentiendi exercere ualeat. Ab habitu itaque animae sensibile quoque corpus dicitur, anima autem a propria potentia sensibilis recte nominatur.
Si autem opponatur sensibile, cum sit differentia substantialis animalis, qualitatem esse, -- eo uidelicet quod omnis differentia qualitas annuatur --, habere autem animam sensibilem non sit qualitas, immo in Habere praedicamento ponitur, oportet aut qualitatem pro forma intelligere, nisi omnis differentia qualitas dicitur, aut quamdam potentiam in corpore quoque animalis per 'sensibile' designari <quam> per qualitatem esse necesse sit, secundum id scilicet quod omnes potentias siue impotentias qualitatis generalissimo auctoritas nomini supponit, ac si uidelicet ipsum animal dicamus iam aptum natum exerxitio potentiarum animae secundum sensuum qualitatem, quibus ueluti quibusdam instrumentis anima iam inclusa propria potentiae ui fungatur.
Oportet autem diuersas esse sensibilitates animae ac corporis, seu rationalitates, cum, sicut Praedicamentorum Institutio tradit, non eaedem sint differentiae seu species generum non subalternatim positorum, ut sunt corporis et animae, quorum alterum alterius nullam recipit praedicationem. Non autem solum in nominibus differentiarum animarum et corporum contingit aequiuocatio, uerum etiam in uocabulis accidentium, ut eorum ex quibus in anima existentibus quaedam in ipsis corporibus proprietates innascuntur, ut cum scientiarum aut uirtutum proprium sit anima fundamentum, dicitur tamen et homo qui corpus est, sciens et studiosus, non ab qualitate scientiae seu uirtutis, quippe in ipso non sunt, sed ab habitu animae habentis illas. Sic et dialecticus et grammaticus homo dicitur, et laetus aut tristis, securus uel pauidus, iracundus uel demens, et insuper ab omnibus animae qualitatibus quarum exercitium absque praesentia corporis uel ostendi uel fieri non potest. Corpora ipsa et nomina <con>trahunt et proprietates ipsis quaedam innascuntur, de quibus quidem in tractatu Ad aliquid Aristoteles meminit, cum animali perempto scientiam dixit perimi. Neque enim scientiam illam quae in /558/ anima est, animali perempto necesse est perimi, cum ipsa tenebroso carcere corporis absoluta ampliores habeat scientias, sed de exercitatione ipsius scientiae quae per praesentiam corporis exhibetur, accipiendum est, quam perimi necesse est suo fundamento interempto, quod est animal.
Habet autem huiusmodi diuisio, ut ait Boethius, aliquid cum diuisione generis uel integri commune. Quod enim ad potentias suas animae praedicatio sequitur, hoc ad generis diuisionem refertur, quod ad species sui diuisibiles sequitur: si enim est uegetabile, est anima. Quod autem potentiis ipsis anima iungitur, ad integri naturam pertinet, quod partibus suis constat; et est quidem similitudo in compositione simpliciter, non in modo compositionis; aliter enim ex partibus integrum, aliter ex potentiis anima coniungitur. Illa enim compositio fit materialis, secundum quantitatem essentiae; haec uero secundum susceptionem et informationem differentiae. Neque enim in quantitatem substantiae qualitas uenit nec, quod idem est, natura potest materialiter iungi ex rebus diuersorum praedicamentorum.
Sunt autem et qui hanc diuisionem uirtualis totius non de anima generali sed singulari, quam Animam mundi Plato uocauit, accipiunt; quam ipse ex Nou, id est Mente Diuina, naturae asseruit et eamdem in omnibus simul esse corporibus fi<n>xit. Non tamen omnia animatione repleuit, sed illa sola quorum mollior [est] natura ad animandum fuit idonea; cum enim eadem et in lapide tota simul et in animali credatur, in illo tamen prae duriti<a> corporis suas exercere potentias non potuit, sed omnis animae uirtus in eo cessauit.
Sunt autem nonnulli catholicorum qui allegoriae nimis adhaerentes Sanctae Trinitatis fidem in hac consideratione Platoni conantur ascribere, cum uidelicet ex Summo Deo, quem T'Agathon appellant, Nou naturam intellexerunt quasi Filium ex Patre genitum; ex Nou uero Animam mundi esse, quasi ex Filio Spiritum Sanctum procedere. Qui quidem Spiritus, cum totus ubique diffusus omnia contineat, quorumdam tamen fidelium cordibus per inhabitantem gratiam sua largitur charismata, quae uiuificare dicitur suscitando in eas uirtutes; in quibusdam uero dona ipsius uacare uidentur, quae sua digna habitatione non inuenit, cum tamen et [in] ipsis praesentia eius non desit, sed uirtutum exercitium.
Sed haec quidem fides Platonica ex eo erronea esse conuincitur /559/ quod illam quam mundi Animam uocat, non coaeternam Deo, sed a Deo more creaturarum originem habere concedit. Spiritus enim Sanctus ita in perfectione Diuinae Trinitatis consistit, ut tam Patri quam Filio consubstantialis et coaequalis et coaeternus esse a nullo fidelium dubitetur.
Unde nullo modo tenori catholicae fidei ascribendum est quod de Anima mundi Platoni uisum est constare, sed ab omni ueritate figmentum huiusmodi alienissimum recte uidetur, secundum quod duas in singulis hominibus animas esse contingit. Nam et ipse Plato singulorum animas ab initio creatas in comparibus stellis finxit et uoluit, quae in humana corpora mittuntur ut singuli homines creentur, et hae quidem solae secundum ipsius quoque sententiam animare corpora uidentur, quarum praesentiam animatio mox sequitur ubique et comitatur, non illa scilicet quam uel ante corporis animationem uel post corporis solutionem in ipso cadauere aeque consistere opinio philosophica tenet.
De hac itaque Anima, quam nec fides recipit nec ulla rei similitudo sequitur, agere superuacaneum omnino duximus; ac de generali anima liberius suprapositam diuisionem expediemus. De qua tamen etiam in quaestione relinquitur cur magis huius totius potentias quam aliorum accepit, aut cur a diuisionibus aliis generum per differentias huiusmodi diuisionem, quae per potentias fit, separauit. Sed hi nimirum qui de Anima mundi quam Platonici fingunt, eam accipiunt, claram habent ab omnibus aliis diuisionibus differentiam, cum eidem ac singulari animae <omnes> huiusmodi differentiae substantialiter inesse possint uideri, cum aeque eas animae substantia[s] ubique contineat, etsi non ubique exerceat. Qui uero de generali anima, quod rationabilius est, eam intelligunt, non magis hanc animae diuisionem quam aliorum totorum per potentias siue impotentias, ut sunt rationalitas et immortalitas, seu quaslibet alias substantiae formas diuisionibus per formas connumera<n>t; sed istam fortasse magis in exemplum adducunt, eoquod magis sint huiusmodi differentiae praecognitae. Et habet quoque haec diuisio totius differentiam a diuisionibus quas <per> differentias fieri Boethius dicit, quod ibi pro speciebus designandis uocabulis differentiarum utimur nec nisi oppositas differentias ac diuisibiles recipimus, hic autem potentias eiusdem totius enumeramus nec specierum substantias diuersas attendimus nec differentiarum oppositionem curamus nec tantum diuisibiles accipimus. Atque haec de diuisione illa quam totius in potentiarum formas Boethius posuit, dicta sint.
Nunc autem ea restat diuisio quam in materiam simul et /560/ formam hoc modo componimus: hominis enim alia pars substantia animalis, alia forma rationalitatis uel mortalitatis. Componit autem animal hominem materialiter, rationalitas uero et mortalitas formaliter. Neque enim rationalitas et mortalitas, cum qualitates sint, in essentiam hominis, qui substantia est, possunt conuerti; sed sola animalis substantia homo efficitur, per informationem tamen substantialium eius differentiarum. Unde recte Porphyrius eas substantiales differentias esse definit, secundum quas ipsa genera quae ab ipsis diuisa sunt, specificantur. Rationalitas enim et mortalitas aduenientes substantiae animalis eam in speciem creant, quae est homo. Nec cum ipsae generis substantiam in speciem reddunt, ipsae quoque in essentiam speciei simul transeunt, sed sola genera uel substantia sp<ecific>antur, non quidem separata a differentiis, sed, nisi ei differentiae adueniunt, ipsa sola non etiam differentiae species efficitur, non quidem cum differentiis, sed per differentias, sicut in Libro Partium, in tractatu speciei, disseruimus. Si enim differentiae in speciem transfer<r>entur cum genere, ut uidelicet, sicut quorumdam sententia tenet, animal et rationalitatem et mortalitatem hominem esse confiteremur, non animal tantum informatum illis duobus, sed animal et illa duo, -- illud enim unum est de illis tribus, illa uero tria sunt, sicut et aliud est homo parieti coniunctus, aliud homo ipse et paries --, profecto cogeremur fateri etiam differentias ipsas cum genere aeque in essentia speciei conuenire; unde et ipsas de substantia rei esse et in partem materiae uenire contingeret. Nihil enim compositae substantiae praedicationem recipit nisi materia, quia nihil aliud intelligendum est materialiter quam ipsa materia iam actualiter formae coniuncta, ut nihil aliud statua quam aes figuratum intelligatur, non aes ipsum et figura[m], quippe cum non sit ipsa compositio formae de essentia statuae. Unde etiam ipse Boethius cum de huiusmodi toto loqueretur, "aliter, inquit, constat statua ex partibus suis," (id est singulis partibus aeris quae essentiae quantitatem coniungunt ut materiam), "aliter ex <materia et forma, id est ex> aere et specie," id est compositione formae; neque enim compositio ad materiam uenit ut de essentia rei fiat, sed ut per eius coniunctionem substantia aeris in statuam transeat, quae iam nihil aliud est a statua accipienda. Nihil enim, ut dictum est, aliud materia iam formis actualiter coniuncta quam ipsum materiatum, ut nihil aliud est hic annulus aureus quam aurum in rotunditatem ductum, /561/ aut haec domus quam haec ligna et hi lapides quibus haec compositio est superaddita.
Non solum autem in huiusmodi diuisione substantialem formam recipere uidemur, sed etiam accidentalem. Statuae namque compositio, quam Boethius ponit, substantialis non uidetur, cum substantiam speciei non creet. Statua namque species non uidetur, cum nec natura sit unum, sed operatione hominum, nec substantiae nomen, sed accidentis, cum statua uidetur, et a quadam compositione sumptum. Cuiuscumque enim fuerit substantiae simulacrum, siue scilicet aereum siue ferreum siue ligneum, dummodo animalis similitudinem teneat, statua dicetur. Unde magis 'statuae' uocabulum adiacentiae uidetur quam essentiae. Sed etsi substantiam speciei statuae compositio non reddat, quasi tamen substantialis statuae sua inhaeret compositio, sicut et iustitia iusto. Neque enim iustus praeter iustitiam esse potest nec statua praeter suam compositionem, non quidem in substantiae suae natura, sed in proprietate formae, ex qua iustus aut statua dicitur. Sic in Topicis suis Boethius quasi -- substantiales differentias regis ac tyranni uocauit sumere imperium legibus ac premere populum uiolenta dominatione, cum tamen nec 'rex' nec 'tyrannus' specierum designatiua sint, sed accidentium.
Cum enim 'homo' sit specialissimum, nulla potest esse post ipsum species; sed quoniam in proprietate regis ac tyranni nihil potest esse nisi qui haec fecerit. Ac de diuisione quidem cuiuslibet quae doctrinae necessaria uidimus, breuiter collegimus.
Venit autem fortasse in quaestionem si inter supraposita tota et illa contineantur quae in Topicis suis Boethius hoc modo adiecit: "licet autem, inquit, non solum in substantiis, uerum etiam in modo, temporibus, quantitatibus, <loco>, tota partesque respicere." Totum autem in modo est 'currere' ad 'celeriter currere', et 'celeriter currere' pars est eius in modo. Sed id quidem uniuersali toti est aggregandum; si quis celerem cursum cursui comparauerit, partem eius diuisibilem recte inuenerit, cum de ipsa per se cursum uere praedicauerit. In hoc autem ab aliis totis dissidet quod alio modo in enuntiationem tractatur quam alia, in eo scilicet quod per nomen 'totius' modo sibi adiuncto determinatum designatur. Tota uero in tempore uel loco aut quantitate sub integro continentur. Totum autem in tempore 'semper' posuit, in loco uero 'ubique', in quantitate uero 'omnia'; 'semper' simul tempora colligit quorum collectio ad singula quasi ex ipsis coniunctum totum accipitur; sic et 'ubique' ad singula loca et collectio quarumlibet rerum plurium ad singulas ex ipsa collectione. Quae quidem aliis totis in eo separauit quod in determinatione eis utimur; nam aduerbiis quasi adiectiuis uerborum utimur. Signa quoque quantitatis eorum quibus apponuntur acceptionem determinant, ut cum dico: 'omnis homo' uel 'quidam homo', ibi 'hominem' circa omnia inferiora sua, hic circa unum accipio.
Nunc autem de diuisione uocis superest tractare. Tertio loco posita fuit inter diuisiones secundum se; huius autem, ut Boethius docuit, duo sunt modi, cum uidelicet uox uel per significationes uel secundum modos significandi diuiditur. Sed prius de ea quae in significationes fit, agendum est.
Cum igitur diuisio nonnisi inter plura fieri possit, non alia uox in significationes diuidi potest nisi quae multiplicem habet significationem, ut 'canis' quod latrabilis animalis uel caelestis sideris uel marinae beluae nomen est. Sed utrum omnia illa quae pluribus imposita sunt, multiplicem habeant signiÞcationem, discutiendum est. Si enim omnia quae pluribus imposita sunt uocabula multiplicem habent significationem, oportet et uniuoca habere. Ipsa enim quoque communia sunt. Sed est attendendum quare 'significare' diuersis modis accipitur. Modo enim circa ea tantum de quibus intellectum generat, modo uero circa omnia quibus est impositum, solet accipi et secundum quidem primam et propriam significationem ita Aristoteles in Libro Perihermeneias 'significare' descripsit cum ait: "constituit enim qui dicit intellectum," id est qui dictionem profert, id est uocem aliquam significatiuam, constituit intellectum in auditore, de propria scilicet et principali ipsius simificatione, ueluti 'homo', cum et speciali naturae, id est animali rationali mortali, primo loco sumptum <imponitur>, et tantum ex ipsa indiuiduis ipsius, ut Socrate et caeteris, significationem [in se] ubique speciei in se tenet, non Socratis et caeterorum quae speciem participant. Ex 'homini' enim uocabulo tantum 'animal rationale mortale' concipimus, non etiam Socratem intelligimus.
Sed fortasse ex adiunctione signi quod est 'omnis', cum scilicet /563/ dicitur 'omnis homo', Socratem quoque in 'homine' intelligimus secundum uocabuli nominationem, non secundum uocis intelligentiam. Neque enim 'homo' in se proprietatem Socratis tenet, sed simplicem animalis rationalis mortalis naturam ex ipso concipimus; non itaque 'homo' proprie Socratem demonstrat, sed nominat. Etenim de ipso quoque enuntiatur et ipsi qui sensui occurrit, primo loco fuit impositum ipsi quidem ut Socrati et discreto ab aliis. Alioquin non recte diceretur: 'Socrates est homo', si non ex adiunctione ad alios, immo ex communione uniuersalis humanitatis, quae una est, eius significatio proprie dicitur.
Accipitur quoque 'significatio' large secundum scilicet quamlibet impositionem iuxta quod quidem in Praedicamentis dictum est uocabulo speciei manifestius rem ipsam designari quam nomine generis, et rursus 'habere' significare calciatum esse, armatum esse. Neque enim nomen generis intellectum facit, sed eam quoque ut nominatam comprehendit, sicut species indiuiduum. Secundum autem huiusmodi significationem diuisio uocis in significationes non accipitur, sed secundum superiorem quam propriam diximus, quando scilicet uox ita f multa signiÞcat ut multorum secundum conuenientiam suam intelligentiam faciat, ut 'canis', quod aequiuoce acceptum secundum tres suas impositiones tres discrete tenet significationes et una uoce trium nominum significationem explet. Unde recte de huiusmodi uocabulis Priscianus ait plura nomina in unam uocem incidere; plura enim sunt significatione, unum autem uocis prolatione. Haec autem aequiuoca Aristoteles appellat, quorum proprietatem ipse monstrauit cum a definitione subiectarum rerum librum Praedicamentorum incohat dicens:
DE AEQUIVOCIS, UNIVOCIS, DIVERSIVOCIS, MULTIVOCIS
"Aequiuoca dicuntur quorum nomen commune est solum, ratio uero substantiae diuersa." Deinde quoque uniuocorum definitionem adiecit dicens uniuoca esse: "quorum nomen commune est, ratio uero substantiae eadem." Quarum quidem definitionum sententia ex nomine pendet, id est definitione, ut uidelicet illae res dicantur aequiuocae quae nomine ipso iunguntur, et non eadem substantiae definitione, ut uerus et pictus homo sub hoc nomine quod est 'homo'. Sicut econuerso /564/ multiuocae res illae nominantur quae secundum diuersa nomina eamdem tenent definitionem, ut est ea quae 'gladius' et 'ensis' et 'mucro' nuncupatur. Uniuocis autem diuersiuoca contraria uidentur. Illa enim et nomine iunguntur et definitione, ut homo et equus, et nomen animalis et ipsius definitionem recipiunt. Haec autem et nominibus et deÞnitionibus dissident, ut homo et albedo. Quattuor itaque uocum seu rerum proprietate ex nominis et deÞnitionis demonstratione nascuntur, ex quibus aequiuoca tantum et uniuoca deÞnitionibus Aristoteles terminauit atque ex his satis quae etiam caetera esse<n>t per contrarium innuit. Quarum quidem deÞnitionum sententiam nunc subtilius insistamus.
Aequiuocae, inquit, res illae dicuntur quarum nomen commune est solum, non scilicet etiam deÞnitio, quod statim manifeste determinauit cum submisit: "ratio uero substantiae secundum nomen ipsum diuersa est."
Sed prius annotandum est quia 'aequiuocationem' modo large, modo stricte accipimus et similiter 'uniuocationem', ac dum aequiuocationis proprietas extenditur uniuocationem necesse est remitti et econuerso. 'Aequiuoca' autem stricte accipimus et 'uniuoca' large si definitionem quamlibet recipiamus, tam uidelicet illam quae data est secundum rei substantiam quam eam quae data est secundum aliquam accidentalem proprietatem tam eam quae secundum communem causa<m> est attributa, ut omnibus quidem corporibus secundum corporis substantialem naturam una data est definitio, quae est 'substantia corporea' et alia secundum accidentalem coloris qualitatem quae est huiusmodi: 'formatum calore', uel omnibus quo<que> non-corporibus attribuitur definitio huiusmodi: 'res quae non est corpus' ex communi causa, quare uidelicet res aliae sunt a corporibus, id est in quibus corpus non conuenit. Neque enim non-corpus, quod, sicut in Periermenias Libro dictum est, aequaliter est et in his quae sunt et in his quae non sunt, uel cum communi substantia uel cum communi proprietate et in his quae sunt et in his quae non sunt aptari potest, quippe ea quae non sunt nec substantiam nec qualitatem communem participant; tamen 'non-homo' ad omnia illa uniuocum est et una conuenit definitione. Unde in eisdem dictum est Periermeniis: "unum enim significat infinitum quodammodo," quia scilicet omnia ex eadem causa significat, quare scilicet sunt res quae non sunt homo, ut ex eadem proprietate uel substantia.
/565/ Si ergo definitionem quamlibet accipiamus, siue scilicet ex una substantia siue ex una proprietate siue ex communi causa, profecto et ea quoque nomina quae non-existentibus imposita sunt, ut 'non-corpus', uniuoca confitemur ex communi definitione, atque in existentium rerum nominibus non solum substantialium rerum uocabula, sed etiam accidentium sumpta, quae tamen Aristoteles in Libro Praedicamentorum aequiuoce de subiectis dixit praedicari, large quidem 'aequiuocationem' et 'uniuocationem' stricte, sicut et 'definitionem', accipiens. Neque enim 'definitionem' accepit nisi substantiae, id est rei constituentis aliam substantialiter, ueluti materiae aut formae substantialis; unde et in utraque definitione apposuit 'ratio substantiae'. Accidentia autem fundamentum substantiae non constituunt -- quippe ipsis destructis substantiam necesse esse<t> interire; unde nec prior substantia[m] in natura esset accidenti, sicut omne oportet esse fundamentum prius naturaliter fundato (aliter enim accidens consistere non potest, nisi a substantia sustentetur); substantia autem absque accidenti in sua posset integre natura consistere -- quia ergo accidentia substantiam subiectam non constituunt nec esse faciunt, immo ipsa sustentando accidentia facit ea esse, non possunt accidentium nomina de fundamentis suis cum ratione substantiae eorum enuntiari, quippe non sunt in substantia. Similiter et 'non-corpus' et caetera infinita ad ea quae nominantur, quibus ex communi substantia non sunt imposita, dicuntur aequiuoca. Sic et 'ens' et 'res' et caetera diuersorum praedicamentorum nomina, quorum nulla potest esse secundum idem substantiale esse -- communia scilicet summa sunt et suprema principia --, aequiuocis Aristoteles aggregauit. Nam et fortasse 'ens' et 'res' secundum id quod unam habuerunt ad omnia et semel factam impositionem, -- quod quidem ex hoc clarum est quare singulis nascentibus rebus non oportet ea apponi, sicut propria quae singularem impositionis habent causam secundum designationem primae substantiae uniuocis, si ad primam et largam acceptionem respiciamus, possumus aggregare --, et unam impositionis causam habere. 'Ens' enim [in] omnibus existentibus inde est impositum quod aliqua sit rerum existentium. Unde et idem tantum dicit de omnibus, ut cum uidelicet et Socrates dicitur esse et albedo esse, utrumque aequaliter existentium rerum monstratur esse nec aliud hic, aliud ibi per 'esse' dicitur, sed idem prorsus, ut dictum est. Insuper, si definitionis proprietatem inspiciamus, 'ens' et 'res' omnino definitionem recusant. Si enim 'ens' ita determines: 'res existens', 'existens', quod idem est in sensu cum 'ens', bene ipsum non definit; idem enim per se ipsum minime definiri potest. Si uero dicamus /566/ quod non est non-existens, 'non-existens' cognosci non potest nisi per 'existens'. Si uero sic dicas: 'res quae est uel substantia uel quantitas' etc., non est secundum nomen, cum ens, ut dictum est, unam impositionis causam habeat.
Sed nunc quidem singulas definitionis ab Aristotele propositae <sententias> persequamur. Aequiuocas itaque dici res illas terminauit quibus nomen commune est solum; et bene 'aequiuoca' pluraliter descripsit, cum in pluralitate omnis aequiuocatio consistat. Neque enim communitas esset nominis, nisi esset pluralitas significationis nomen ipsum participantis. Sed nec incommodius est appositum 'dicuntur', et non 'sunt': neque enim res ex essentia sua aequiuocae dicuntur, ut et ipse Boethius docet, sed ex impositione multiplicis nominis. Tum namque prius aequiuocae fieri incipiunt cum nomen eis quod definitionem substantiae non habet eamdem, imponitur. Hoc itaque nomen quod est aequiuocum siue uniuocum ex uocabulis tantum in rebus contingit, sicut econuerso in significationibus suis uocabula saepe nomina<n>tur, ut cum ea quoque uel genera uel species uel uniuersalia uel singularia uel substantias uel accidentia nominamus. Nomen autem, ut et ipse ait Boethius, hoc loco accipiendum est quaelibet uox significatiua simplex qua rebus imposita uocabula praedicamus, non solum proprium uel appellatiuum, quod ad illud tantum pertinet nomen quod casibus inflecti potest. Alioquin uerborum aequiuocationem hic non comprehenderemus, ut 'amplector', 'osculor', 'criminor' et caeterorum communium, quae actionis et passionis designatiua sunt. Quod autem 'commune' supposuit, uoces unius tantum singularis substantiae designatiuas separauit, ut 'Abaelardus', quod mihi uni adhuc conuenire arbitror.
Sed fortasse quaedam possunt esse aequiuoca, non communia, cum uidelicet <per> eamdem rem possit aequiuocatio fieri cuiusdam nominis secundam diuersas deÞnitiones, ut 'non-homo', quod infinitum ueri ac picti quidem, sicut suum finitum, aequiuocum oportet esse, de hoc uno lapide aequiuoce praedicatur, modo scilicet cum hac definitione quod non est animal rationale morta1e, modo etiam cum hac quod est assimilatio animalis rationalis mortalis. Rursus subiectum de uno Socrate aequiuoce dicitur, secundum id scilicet quod uel est inferius uel fundamentum uel signiÞcatum uel cuius praedicato in enuntiatione supponitur. Iterum hoc forte quod a uiribus sumptum est uel ab habitu animae uirtutibus illustris de uno Socrate aequiuoce dicitur, quod ex diuersis /567/ proprietatibus quas in eo ponit, clarum est, nec tamen ad eumdem communia possunt esse; communitas enim nonnisi plurimorum est.
Sed forte in his aequiuoca est ad eumdem praedicatio, sed non aequiuoca impositio; cum diuersis namque definitionibus sicut aequiuoca praedicantur, sed non de diuersis rebus enuntiantur, et ideo praedicationem quidem aequiuocorum habent, non impositionem. Nec aequiuoca ex sola debent praedicatione iudicari; sed nec uniuoca propter eamdem communionis causam; nec mirum, cum propria sint, et in una tantum substantia singulari accepta. Oportet enim, sicut in Libro Diuisionum Boethius docet, ut in his quae secundum significantiam diuiduntur, non solum diuidendae sint significationes, sed etiam diuersae res esse quae significantur definitione monstrentur; unde diuersis rebus aequiuoca manifestum est semper imposita esse.
Sunt autem nonnulli qui in hac multiplicitate non ad ea quibus est impositum uocabulum aequiuocum et de quibus enuntiatur, respiciunt, immo ad ea ex quibus est impositum, ut 'amplector', cum ad eamdem personam, amplectentem simul et amplexam, aequiuocum dicatur, secundum diuersarum proprietatum deÞnitiones, actionis scilicet et passionis, non ad personam commune dicitur, sed ad proprietates quas aeque designat, secundum quas et ipse uocis diuisionem in Libro Topicorum sic protulit: "'amplector' aut actionem significat aut passionem."
Sed fortasse aliquando nomen erit aequiuocum ex diuersis eidem causis impositum, non ex diuersis rebus quas ponat; in quo non poterimus fugere ad rerum quas ponat multiplicitates. Unde mihi potior uidetur prior sententia.
Sunt autem et qui commune dicant ad unum Socratem 'hoc forte' aequiuocum, secundum id scilicet quod 'Socrates' quasi diuersae res secundum diuersas impositiones eius accipiatur.
Nunc autem caetera quae definitioni aequiuocorum aggregata sunt, ad determinationem 'solum' exponamus, diuersam scilicet esse secundum nomen rationem substantiae, ad cuius namque remotionem 'solum' positum fuerat, ostendit cum diuersam esse secundum nomen rationem substantiae monstrauit, id est non esse eamdem. Nam quod ait diuersam esse substantiae rationem, si positionem diuersarum definitionum substantiae, non remotionem eiusdem definitionis, intelligamus, non uidebitur omnibus aequiuocis aptari terminis, ut albedini et albae rei quae ab hoc nomine 'albo' modo <ut substantiuo, modo> ut adiectiuo /568/ nominantur aequiuoce. Neque enim adiectiuum acceptum definitionen substantiae tenet in subiectis substantiis, sicut ostensum est. Amplius: non 'amplector' ab actione et passione sumptum aequiuocum in expositione eius definitionis aliter posset appellare, nisi eamdem remoueat substantiae definitionem, non diuersas, ponat. Neque enim 'amplector' definitionem substantiae ullam habet, cum accidentis adiacentiam circa substantias determinet. Est itaque 'ratio substantiae diuersa' remotiue, non positiue, accipiendum, sicut et illud quod in sequentibus ab Aristotele positum est: "diuersorum generum et non subalternatim positorum diuersae sunt secundum species differentiae," id est non sunt eaedem. Alioquin in omnibus non posset aptari generibus appositis, quippe cum species aliorum nouem praedicamentorum per differentias effici non annuamus infinitatem uitantes. Nec aliter quidem sequentis litterae probatio rata esset, quae est huiusmodi: "animalis enim differentiae sunt gressibile, uolatile" etc. Neque enim cum differentias animalis a scientia remouet, alias in ea ponit, sed tantum easdem cum animali communes habere negat. Quod autem definitionem secundum nomen eamdem negauit, non uacat. Si enim omnino communem substantiae rationem remouisset, profecto in rebus eiusdem praedicamenti aequiuocationem non relinqueret, quae semper definitionem substantiae eamdem a suo tenet generalissimo. Cum igitur 'secundum nomen' apposuit, non omnino eamdem definitionem substantiae separauit, sed tantum secundum illud nomen eamdem esse negauit. Secundum nomen autem omnes illae definitiones datae sunt quaecumque proprietatem uocis secundum impositionem eius exprimunt, siue sint substantiae, ut illae quae generum sunt aut specierum seu differentiarum, siue non sint substantiae, ut illae quae sunt accidentium uel infinitorum uocabulorum et quaecumque ex communi causa sunt inuentae. Idem enim 'formatum albedine' dicit quod 'album', idem 'res quae non est homo' quod 'non-homo', idem 'uis inferentiae' quod 'locus'. Neque enim locus, cum et ea quae sunt et ea quae non sunt nominet -- potest enim 'chimaera' locus esse, ut in conuersione istius consequentiae:
quae est huiusmodi:
ex communi substantia uel proprietate omnibus est impositus.
/569/ Et hae quidem definitiones quae secundum nomen datae sunt, ad ipsum tam antecedere possunt quam consequi, quippe eumdem tenent sensum cum ipso. Sed non ita illae quae secundum actum rei determinant, non secundum nominis impositionem ipsius significationem aperiunt, ut cum rem quamlibet secundum accidentium suorum informationem depingimus, ueluti cum Socratem hominem album crispum musicum filium Sophroni<s>ci esse determinamus. Haec enim descriptio, etsi soli conueniat Socrati, tamen non est secundum nomen composita, cum in significatione nominis id quod definitione exprimitur, non contineatur; quod utique apparet, cum tota substantia Socratis sub eodem nomine maneat circa ipsam accidentibus permutatis, quippe 'Socrates' indiuidualis et discretae substantiae nomen est nec in impositione sui significationem tenet accidentium, cum uidelicet antequam musicus esset, Socrates dictus est, uel postquam filius Sophroni<s>ci non erit, Socrates dicetur. Alioquin de Socrate nomen proprium per diuersa tempora secundum uariationem accidentium aequiuoce diceretur et significationem mutaret nec eumdem quidem sensum retine<re>t, cum diuersas secundum se definitiones haberet.
Has autem definitiones quae secundum nomen datae non sunt, nec ad definitum antecedere nec consequi necesse est et hae quidem in ipsis aequiuocis quibuslibet non uidentur esse. Possumus namque ita triplicem significationem 'canis' terminare: canis est quod non est <non>-canis aut quod est uel latrabile animal uel marina belua uel quod conspicis sidus. Sed prior quidem nullo modo definitioni uidetur aggreganda, eoquod nullo modo definitum uocabulum possit aperire, cum illud quod in ea ponitur infinitum, sicut caetera <in>finita, nonnisi per finiti sui significationem certificari possit. Inde enim in Diuisionibus Boethius docet, cum ex finito et infinito diuisio generis componitur, prius finitum proferendum esse, quia prior est naturaliter ipsius cognitio, nec infinitum, quod ipsius significationem perimit, nisi ex ipsa eius significatione declarari potest. Illa autem aequiuoci nominis definitio quae uel propria rerum significatarum nomina uel definitiones colligit, -- ut si dicam hominem esse uel animal rationale mortale uel assimulationem animalis rationalis mortalis --, secundum id quod notior est et ex uocibus coniuncta certioribus, aequiuocum nomen recte uidetur aperire et secundum nomen ipsum esse composita, cuius uniuersam et solam significationem ostendit. Sed cum non sit eiusdem substantiae /570/ communis deÞnitio; Ñ tres enim diuersas colligit substantias Ñ ab uniuocis Aristoteles per eamdem rationem communis substantiae separauit et aequiuocis aggregauit.
Ac fortasse secundum id quod uniuocationis proprietatem laxamus et aequiuocationis nomen contrahimus, inter uniuoca poterit et 'canis' in tribus quoque significationibus annumerari. Uniuoca enim tunc dicimus quaecumque secundum idem nomen eamdem habent definitionem, siue sit illa eiusdem <substantiae>, ut 'animalis', seu eiusdem proprietatis, ut 'albi', siue communis causae, ut 'non-hominis'; aequiuoca autem quae secundum idem nomen non eamdem habent definitionem; et secundum quidem hanc aequiuocorum siue uniuocorum acceptionem uisus est mihi Boethius in Libro Diuisionum de his egisse. Aliter enim diuisio accidentis uel in subiecta uel in accidentia uocis esset aequiuocae, si uidelicet aequiuocationem ad modum Aristotelis <ex>tenderemus. Omnia namque secundum ipsum accidentia aequiuoce praedicantur, ac fortasse aliae omnes praeter diuisionem generis ac totius.
Sed si 'canis' nomen secundum hanc uniuocorum acceptionem contingat uniuocum esse, eo uidelicet quod secundum se definitionem unam non recuset, quod amplius aequiuocum nomen poterit inueni<ri> aut quomodo exemplum quod in Diuisionibus Boethius ponit de diuisione uocis aequiuocae in significationes, hoc modo: 'canis' uel est nomen latrabilis animalis uel caelestis sideris uel marinae beluae poterit saluari? Dicimus itaque suprapositam 'canis' terminationem non esse unam definitionem secundum nominis impositionem. Si enim ad nominis impositionem aspiciamus, quae singulis facta est ad singulas eorum naturas designandas, tres tantum secundum nomen inueniemus definitiones. Sic enim 'canis' trium rerum nomen singulis fuit impositum ut unicuique per se quasi proprium daretur ac per se cuiuslibet illorum substantiam demonstraret, ac si nulli alii impositum esset. Unde quare in impositione uniuscuiusque significationis ita fixum est quasi alterius nulla fuerit uel imaginatio uel demonstratio nonnisi trium nominum officium implet, ac si a b c pro ipso ponamus. Nec bene sub disiunctione proferimus definitionem illam ita quod est uel animal <latrabile> uel marina belua uel caeleste sidus, id est quod est aliquid de collectione illarum trium rerum, si nominis impositionem sequamur, quia uidelicet non fuit tribus illis insimul nomen impositum ex communi causa, quod essent de numero illorum trium, sed unicuique per se sine respectu alterius quasi proprium /571/ collatum. Alioquin uniuocum esset et secundum nomen definitio data. Tres itaque, ut tria nomina, definitiones singillatim tenet, quare tres singillatim impositiones habet. Nec si uocis sequimur inuentionem, cum dicimus: 'latrabile animal est canis' et 'canis' tripliciter accipimus in ipso, ut quidam uolunt, illa tria quod sign<ific>at sub disiunctione proprie praedicamus, id est aliquid eorum indeterminate attribuimus, cum trium, ut dictum est, nominum significationes singulas comprehendat. Neque enim, ut ostensum est, secundum inuentionem suam 'canis' idem dicit quod haec oratio: 'aliqua res ex illis tribus', quippe iam esset uniuocum, sed idem quod haec tria nomina a b c. Sicut itaque non est uerum dicere latrabile animal esse a b c, sic nec bene uidetur dici: 'latrabile animal est canis', si 'canis' aequiuoce sumatur, ut enuntiationis ueritas consistat. Sicut enim ab uniuocis dissidet in impositione, sic debet in praedicatione. Sicut enim <cum> singulis determinate est impositum, unum etiam singula proprie designat, sic[ut] et singula <praedicari> proprie designat. Unde nec illi qui ita diuisionem huiusmodi uocis proferunt: 'canis' <alia> latrabilis animalis, alia marinae beluae, alia caelestis sideris, -- ac si dicerent aliam illarum trium rerum esse latrabile animal aliam marinam beluam, aliam caeleste sidus --, mihi recte diuisionem uocis aequiuocae fecisse uidentur nec 'canis' aequiuocum proprie accepisse. Ac si ita, ut Boethius docet, uocem diuidamus: 'canis' et latrabilis animalis nomen est et marinae beluae et caelestis sideris, recte eius aequiuocationem per significationes monstrauimus. In hac enim de uoce ipsa, secundo loco de materia uocis imposita<e> agimus, in illa autem non de uoce, sed de rebus solis, cum ex collectione illarum trium rerum aliam hanc, aliam illam esse monstramus; unde potius totius diuisio quam uocis esse uidetur, quam quidem rerum multitudinem in partes suas diuidimus.
Sed fortasse opponitur hanc diuisionem: ''canis' et latrabilis animalis nomen est' etc. non esse uocis aequiuocae, cum ex uoce aequiuoca non constituatur: 'canis' enim quod ibi ponitur, aequiuocum non est, sed proprium nomen aequiuoci nominis. Sed frustra. Neque enim diuisio ex uocabulis quibus iungitur, nomen accipit, sed ex his de quibus per uoces agitur in ea et quae in ea diuisa[m] esse per aliqua monstra<n>tur. Neque enim 'domus' uocabulum, quod in diuisione totius ponitur, aliorum uocabulorum quae partes eius significant, totum est, quippe quod simplex est dictio ex significatiuis uocibus non constituitur, neque rerum significatarum, cum ex rebus uocem constitui non contingat. Sed res quidem /572/ diuisa aliarum rerum totum est et compositum, cuius quidem diuisionem per partes, cum aliqua oratione demonstramus, ex rei ipsius demonstratione totius diuisionem appellamus.
Non autem solum diuisio uocis in significationes contingit secundum aequiuocationem nominis, uerum etiam secundum multiplicitatem orationis, ut, cum dicimus: 'uerum est Troianos superasse Graios', haec oratio per intellectus diuersarum rerum quo generare potest, aut per existentias rerum a diuersis propositionibus dicendas ita diuiditur: haec oratio et hunc intellectum generat quod Gra<e>ci uicerunt Troianos et hunc quod Troiani Gra<e>cos, uel ita: haec oratio et hoc dicit quod Gra<e>ci superauerunt Troianos et id loquitur quod Troiani superauerunt Gra<e>cos.
At quoniam uocis in significationes omnem diuisionem monstrauimus, illam quoque uocis diuisionem quae in modos fit, pertractemus, cuius tale Boethius exemplum protulit: "infinitum, inquit, aliud secundum mensuram, aliud secundum multitudinem, aliud secundum tempus," cuius quidem diuisionis ad diuisionem aequiuocationis haec est differentia, quod illius diuisum ad diuidentia aequiuocum est, hoc autem minime; una enim secundum hoc nomen 'infinitum' definitio: res cuius terminus inueniri non possit aut secundum mensuram aut in quantitate terrae aut secundum similitudinem partium siue totius siue generis, aut secundum temporis diuturnitatem, ut Deus cuius, inquit terminus supernae uitae tempore nullo concluditur. Sed cum infinitum omnibus istis ex eadem causa unaque eius definitione exprimitur impositum, sic et idem de omnibus dicat; alioquin non esset uniuocum. Quomodo diuersis modis uocem illam de singulis Boethius praedicari dicit? Non enim diuersus praedicationis est modus, ubi uocis eadem prorsus acceptio et idem sensus. Unde nec uocis diuisio proprie uidetur, cum in ea de uoce non agatur, immo de rebus tantum. Non enim dicialr infinitum et hoc et illud significare; quippe in significationes fieret diuisio, non in modos, nec, ut diximus, significationem Boethius hoc loco quamlibet accepit, sed propriam tantum, illam scilicet de qua intellectum proprie uox queat generare, sed ita proposuit: infinitam rem quamlibet esse dicimus aut secundum mensuram aut secundum multitudinem etc.; uocis tamen eam appellauit non tam ad significationem quam ad modum tractandi aspiciens, eo uidelicet quod ita diuisio huiusmodi componatur ut quod /573/ diuiditur uocabulum, idem in diuidentibus repetitum quibusdam adiectionibus modos impositionis nominis designantibus determinatur et modificatur; dicimus enim sic: 'infinitum aliud dictum est infinitum hoc modo, aliud illo'. Neque enim 'infinitum, unius est proprietatis designatiuum, quae communis sit mundo et arenae et Deo, quae infinita diuersis modis dicuntur; quippe Diuina Substantia inde mera et simplex dicitur, quia nullis est accidentibus informata; sed ex una causa omnibus impositum fuit, quae una eius definitione designatur. Unde et uocis diuisio proprie uidetur, in qua non res una per alias distribui monstratur, sed commune esse uocabulum annuitur, cum plura diuersis modis infinita esse dicimus, de rebus quidem agentes ac singulos impositionis modos ex ipsis innuentes.
Si autem rerum attendimus diuisionem et communem quamdam proprietatem infinito significari fingamus, quae sit et in Deo et in caeteris quibus diuidatur, profecto eam diuisionem accidentis insubiecta confitemur. Quodsi infinitum non unum ponere teneamus, sed omnibus esse eadem causa impositum, et multitudinis rerum subiectarum diuisionem attendamus, ac si sic diceremus: ea quae de numero infinitorum sunt, alia sunt haec infinita, alia illa, profecto totius diuisionem componimus. Quaecumque igitur uocis sit significatio, non est attendenda rerum diuisio, sed uocabuli secundum modos distributio. Sed assensum Boethii praebeamus et cum praedicari diuersis modis uocabulum dicimus, nihil aliud intelligimus quam hanc rerum alio modo esse infinitam quam illam; ac cum de rerum quidem cohaerentia loquimur, diuersis quoque modis uocabulis factam impositionem ex eadem tamen causa, sicut dictum est, quodammodo innuimus.
Haec autem diuisio diuidentium oppositionem non exigit, quippe eadem res diuersis modis infinita esse potest, ut Deus ipse et secundum tempus infinitus dicitur et secundum substantiae quantitatem, quae nullo modo potest concludi loco. At fortasse cum infinitum Deum et creaturam aliquam dicimus, si ueracius rerum proprietatem intueamur, aequiuocari uocabulum inueniemus et non eumdem definitionis sensum inueniemus, quae est: cuius terminus inueniri non potest. Sic enim Deus infinitus est ut nullo modo eius terminum inueniri natura patiatur, quem nullo fine concludi patitur. Creaturae autem non quantum ad naturam suam, sed quantum ad nostram cognitionem, infinitae dici possunt. Omnes enim suos nouerunt terminos, etsi nostra eos non attingat agnitio; et hanc quidem infinitatem secundum naturam in creaturis confiteri, summum fuit apud illos quoque Gentiles inconueniens, apud autem Catholicos non /574/ solum est pro inconuenienti reputandum, sed haeresi maxime ascribendum, ut uidelicet Creatori suo terminos omnes excedendo creatura comparetur nec eius terminos Creator ipse cognoscat, qui iam non fuerit. Cum autem 'infinitum' recte uideri possit de Deo et creaturis aequiuoce praedicari, placuit tamen Boethio uniuocum illud confiteri et una eius definitione ipsum terminari.
Atque haec de diuisione socis dicta sufficiant, in cuius quidem consummatione tractatus omnium secundum se diuisionum proprietates terminauimus; ex quibus quidem proprietatibus assignatis clara est ipsarum ad se differentia, quas etiam breuiter colligamus.
DE DIFFERENTIIS DIVISIONUM SECUNDUM SE
Nunc autem diuisionibus secundum se omnibus expeditis ad maiorem earum cognitionem singularum differentias, prout Boethius eas distinguit, inspiciamus, quae modo secundum diuisorum, modo secundum diuidentium, siue utrorumque proprietatem considerantur. "Differt, inquit, generis distributio <a totius diuisione, quod totius diuisio secundum quantitatem fit, generis uero distributio> minime, sed magis secundum qualitatem." In distributione enim rei uniuersalis non quantitatis eius uel integritatis comprehensio, sed sola participationis diffusio per inferiora monstratur. Qui enim dicit hoc animal rationale animal esse, illud uero irrationale, profecto animalis naturam modo a rationalitate, <modo ab irrationalitate> occupari demonstrat, quae ipsis inseparabiliter adhaerent speciebus quas creant, et in substantia insunt nec ab eis uel ratione separari queunt. Uncle recte generis diuisio secundum qualitatem fieri contingit, in his quidem speciebus quarum substantia differentiis completur. Diuisio uero totius, integri scilicet, non ad qualitatum susceptionem pertinet, sed ad quantitatis compositi comprehensionem; etsi enim partes omni qualitate sint absolutae, non minus substantiae totius diuisionem facerent, cuius essentiam conficerent, dum in eius comprehensione remanerent, nec, siue qualitatibus partes informentur siue non, qualitatum proprietates attenduntur, sed sola materialium partium comprehensio consideratur, cum in partes totum diuiditur; quod quidem inspicere licet tam in his partibus quae sola ratione a se separari possunt, quam in his quae etiam actu. Vinum enim et aquam mixta in unum [et aquam] sola ratione /575/ separare possumus, dum huius et illius per se natura<m> in illa coniunctione speculamur; eadem quoque actu separare ualemus per uinum et aquam hinc et illinc coniuncta, <sed> non per uinum hinc constitutum per se et aquam inde positam.
Amplius. genus omne naturaliter prius est suis speciebus, totum uero posterius partibus, siue illae natura tantum, siue tempore, compositionem totius praecedant. Quod enim in materia rei collocatur natura, necesse est praecedere id quod ex eo efficitur; partes autem totius materia sunt, genus uero specierum. Unde fit ut genus in posteriora distribuatur, totum uero in priora diuidatur. Hinc quoque illud contingit ut quemadmodum destructo genere speciem perimi necesse est, perempta uero specie genus remanere contingit, ita destructa parte totum interire necesse sit, sed toto ablato partem possibile est consistere, non quidem in proprietate partis, sed in natura propriae substantiae, ut hic paries id quod erat in coniunctione, per se etiam remanebit. Unde hominis substantia animali destructo aut quolibet superiorum generum nullo modo poterit permanere.
Quod tamen quidam in his determinant in quorum constitutione materia suum esse non mutat, sed quod habebat per se, etiam in coniunctione retinet, ut hic paries, qui et in constitutione domus paries manet, sicut ante fuerat. Farina autem panis materia dicitur, sed uersa in panem suum mutat esse, cum scilicet farinam esse deserit et in micas conuertitur. Unde nequicquam conceditur ut si farina non sit, panis desit. Sed hi nimirum quomodo farinam materiam panis uere appellant, quam in eius constitutione non considerant? Neque enim materia esse potest nisi ex quo aliquid materialiter est constitutum. Ex eo autem quod non esse in pane dicunt, quomodo panem consistere concedunt? Non igitur ex farina panem recte dicunt constare, quippe iam farina non est, sed ex eo quod farina fuit. Sic nec ligneae domus arbores materiam dicimus esse, propter ligna quae iam post abscisionem e<x>sic<ca>ta arbores non sunt, sed ea quae arbores quandoque fuerunt; nec <c>adaueris materiam hominem esse, sed illa membra quae animata homo fuerunt. Sicut autem in constitutione speciei genus, quod quasi materia ponitur, accepta differentia, quae quasi forma superadditur, in speciem transit, ita partes compositionem totius assumentes ipsum reddunt compositum ipsumque efficiunt.
Sed fortasse non omnibus necessaria est compositio, ut in his quae nullo modo tota una sunt, uel scilicet natura, uel aliqua operatione, sed sola multiplicitatis comprehensione tota dicuntur, ut hic populus, /576/ uel hic lapidum aceruus. Sed et hic etiam quaedam congregationis proprietas necessaria uidetur. Neque enim uel populus uel aceruus in dispersis substantiis et longe a se positis dicitur esse; sed licet uel populus uel aceruus non dicantur ea quae maximo spatio a se remota sunt, tota tamen secundum solam partium multiplicitatem esse conuenit, ut haec unitas huius hominis <hic> manentis et illa Romae habitantis hunc binarium conficiunt; unde illi duo dicuntur qui eas habent.
Amplius. generis praedicationem singulae species recipiunt, toti autem non singulae partes, sed omnes simul acceptae subiciuntur. Non enim sicut homo animal dicitur, sic paries domus appellatur, quod quidem inde contingit quia totam hominis materiam animal complet, paries uero ad materiam domus non sufficit. Videntur tamen quaedam partes idem esse cum toto, quae quidem <uidelicet> eiusdem sunt cum ipso substantiae, ut si uirgam aeream accipias quae in hanc et in illam uirgulam quae eiusdem aeris sunt, diuidi potest, et sibi partes consimiles habet et de singulis praedicari uidetur, cum dicitur: 'haec uirgula acrea est uirga aerea'. Sed falso ideo recipitur totum de parte praedicari. Illa enim uirga quae coniuncta est ex duabus uirgis, de nulla earum per se uere dicetur. Sed uirgae quidem aereae communis substantia de hac et illa poterit praedicari, siue communius aereae uirgae proprietas, si forte aerea uirga, quia factitium est totum, inter uniuersales substantias non recipitur.
Atque haec dicta sunt ad differentiam diuisionis generis <et totius, quod scilicet integrum et proprie totum auctoritas uocauit. Caeterorum autem totorum satis est manifesta discretio. Nunc autem diuisionis generis> et uocis differentias promamus.
Est autem earum huiusmodi differentia quod uox quidem in proprias significationes separatur, genus uero non in significationes, sed in quasdam a se creationes disiungitur. Genus enim materialiter speciem creat, cum uidelicet ipsa generalis essentia in substantiam speciei transfertur; uocis autem substantia in constitutione rei significatae non ponitur. Et genus quidem uniuersalius est in natura subiecta specie, aequiuocatio uero significatione sua dicitur continentior sola uoce, non etiam totum est in natura; neque enim uox aliqua naturaliter rei significatae inest, sed secundum hominum impositionem, Vocum enim impositionem Summus Artifex nobis commisit, rerum autem naturam propriae Suae dispositioni reseruauit. Unde et uocem secundum impositionis suae originem re /577/ significata posteriorem liquet esse. Genus specie[m] prius oportet esse, ut et ex hoc quaedam fit differentia diuisionum. Illud quoque ad differentiam pertinet, quod ea quae in natura generis uniuntur et nomen eius et definitionem eamdem recipiunt. Omnia enim quae de subiecto dicuntur, Aristoteles nomine et ratione praedicari de ipso confirmat. Significationes autem non solum aequiuocationis nomen participant. Amplius: diuisio generis, quae rei naturam <exprimit>, quae quidem apud omnes eadem est, ad naturam recte pertinere uidetur et eadem apud omnes esse, uocis autem diuisio ad consuetudinem, sicut et ipsa uocis impositio, pertinet; unde et ipsa pro impositionis uariatione apud diuersos permutatur. Neque enim fortasse contingit apud Gra<e>cos aequiuocatio eiusdem nominis in tribus significationibus 'canis', quae contingit apud nos; sed sunt illic propriis uocabulis singula designata. Unde non ad naturam, sed ad consuetudinem et positionem hominum diuisio uocis pertinere recte uidetur, generis uero ad naturam.
Et hae quidem sunt differentiae diuisionis generis et uocis. Restat autem uocis et totius distributionis differentias dare. Quae quidem ex eo manifestae sunt, quod totum constat ex suis partibus, uox ex suis non constituitur significationibus. Et fit quidem diuisio totius in partes, <uocis> uero in significationes. Nam etsi hoc in quibusdam uocibus contingat, ut scilicet ex suis iungantur significationibus, ut hoc uocabulum quod est 'ens' ex litteris suis quas etiam significat, non tamen id ad naturam uocis, sed totius referendum est; in eo enim quod ex eis constat, totum est earum, non eas significans.
Est autem et alia quorumdam solutio, ut scilicet concedant nullam uocem coniungi ex significationibus diuersis, ad quas uidelicet diuersas impositiones secundum aequiuocationem habeat. Neque enim 'ens' ad quaelibet plura dictum dicunt aequiuocum, sed tantum ad diuersorum substantias praedicamentorum. Unde de litteris quae in eodem clauduntur praedicamento, aequiuoce non dicitur. Quia uero totum partibus coniungitur, sublata qualibet partium necesse est ipsum perire; uox quae diuersa significat sublata qualibet subiectarum rerum poterit siue in substantia sua siue in officio quoque significationis <permanere>.
Atque haec de differentiis diuisionum secundum se dicta sunt, in quibus earum tractatum terminemus. Consequens autem est ut eas quae secundum accidens proponuntur, exsequamur./578/
DE DIVISIONIBUS SECUNDUM ACCIDENS
Quarum aliam subiecti in accidentia esse, alia accidentis in subiecta, alia accidentis in accidentia supra diximus, quarum etiam exempla quae posuimus in promptu conuenit haberi. Omnium autem secundum accidens diuisionum commune praeceptum Boethius dedit ut nulla in eis diuidentia ponantur nisi quae sese circa idem expellant, sicut et de diuisione generis praedictum est. In diuisione autem uocis uel in significationes uel in modos saepe membra sibi adhaerentia sunt. Actio namque et passio quae 'amplector' commune uerbum significat, eidem subiecto simul cohaerent. Unde Boethius in Tertio Topicorum: aliquotiens, inquit, quae diuiduntur simul esse possunt; ut si uocem in significationes diuidamus, omnes simul esse possunt, ueluti cum dicimus 'amplector', aut actionem significat aut passionem, utrumque simul significare potest. Membra quoque diuisionis in modos in eodem saepe inueniuntur. Mundum enim <et> secundum mensuram suae magnitudinis et secundum tempus infinitum esse Boethius dixit.
Nunc autem et harum diuisionum differentias quae secundum accidens fiunt, breuiter annotemus.
DE DIFFERENTIIS EARUM
Est autem duarum ad tertiam, sicut et aliarum quae secundum se dicuntur, haec differentia quod illa sola reciprocari sub proprictate eiusdem diuisionis potest; haec autem illa est quae accidens in coaccidentia distribuit hoc modo: 'album aliud durum, aliud molle'. Conuertitur autem sic: 'durum aliud album, aliud non, sed uel nigrum uel altcrius coloris'. Et est quidem in eo quaedam conuersio diuisionis quod, cum 'album' prius per 'durum' et 'molle' diuideretur, rursus per diuisum et eius oppositum distribuitur, ita quidem ut eius<dem> proprietatis cum prima sit et secunda diuisio, id est accidentis in accidentia. Quae quidem conuersionis proprietas in aliis nullis continget. Nam si aliquando conuerti uere possit aut subiecti in accidentia aut accidentis in subiecta diuisio, cum uidelicet proprium susceptibile antecedentis non accipimus, ueluti cum dicimus 'homo alius albus, alius alterius coloris'. Neque enim homo proprium et sufficiens est fundamentum albedinis, sed corpus, nec ex propria, sed ex corporis natura homo colorem ullum participat, non tamen ad eiusdem proprietatem diuisionis fit conuersio, /579/ sed cum prima accidentis in subiecta fuerit, secunda subiecti in accidentia dicetur, uel econuerso.
Sunt tamen quidam qui hanc differentiam ad diuisiones tantum secundum se referunt, in quibus reciprocatio nullo modo fieri uidetur. Et ipse quidem Boethius de illis tantum quae secundum se sunt, in exemplis mentionem facit, etsi uniuersaliter prius dixerit diuisionem antecedentis in accidentia per reciprocationem ab omni separari diuisione. Sed utrum omnis huiusmodi diuisio reciprocari uere possit inquiritur, quod quidem hic cassari uidetur: 'coloratum aliud durum, aliud molle'. Neque enim uere dicitur durum uel molle aliud coloratum, aliud non; et in omnibus insuper diuisionibus haec reciprocatio deficit quorum diuisum ubique diuidentia sua susceptibilia comitantur.
Differt autem diuisio subiecti in accidentia ab ea quae est accidentis in subiecta, quod subiectum in posteriora diuiditur, quemadmodum genus in species, accidens uero in priora, sicut totum in partes. Omne enim subiectum prius est naturaliter accidentibus suis, accidentia uero posteriora. Est autem accidens, ut Porphyrio placuit, quod adest et abest praeter subiecti corruptionem, hoc est forma illa subiecti quae sic quoque abesse ei potest ut propter recessum eius nulla sit subiecti corruptio, hoc est nihil in natura substantiae eius pereat, quippe ipsum accidens in substantia non inest, sed extrinsecus adhaeret; corruptio uero egressus est a substantia.
Nunc autem sex suprapositis diuisionibus diligenter expeditis illud de omnibus communiter astruendum est quod quotiens aliquid uel in affirmationem uel in negationem uel in priuationem et habitum diuiditur hoc modo: 'homo alius iustus, alius non iustus, alius iniustus', prius affirmatio et habitus quam negatio uel priuatio dicenda sunt. Non enim negatio sensum habet nisi ex remotione praedicatae uocis. Priuatorium quoque uocabulum licet formam ponat, ex ui tamen priuatoriae propositionis quamdam habitus sui remotionem quodammodo innuit. Si uero uel negationem uel priuationem praeponas, tardior intellectus fiet. Diuisio uero, sicut et definitio, quamdam rei demonstrationem facere debet.
In omnibus quoque diuisionibus id prouidendum est ut neque superfluae esse neque diminutae deprehendantur. Superflue autem aliquid apponitur quod iam in aliquo praemissorum continetur, ueluti cum dicitur: 'animal aliud rationale, aliud irrationale, aliud homo'. /580/ Diminuta uero diuisio esset si quid sub diuiso contineretur quod sub diuidentibus non clauderetur, ueluti si sic dicatur: 'animal aliud homo, aliud equus'. Oportet itaque omnem diuisionem, sicut et definitionem, neque diminutam esse neque superifluam.
Post omnes etiam diuisiones ad maiorem propositae rei cognitionem supponendae sunt diuidentium definitiones, aut si his non abundamus, satis est exempla subicere. Fiunt autem de eodem plures diuisiones, sicut et definitiones, secundum diuersas eiusdem rei aut species aut formas. Omnis quidem diuisio rerum diuersitatem ostendit, definitio uero omnium quibus conuenit conuenientiam ponit. Sicut enim diuisio eiusdem per plura id quod unum est in pluralitatem distribuendo diuersificat, ita eiusdem de pl<ur>ibus facta praedicatio quae plura sunt, colligit atque unit. Quod in descensu atque ascensu praedicamenti Porphyrius manifeste monstrauit: "descendentibus, inquit, ad specialissima necesse per multitudinem diuidentem ire, ascendentibus uero ad generalissima colligere multitudinem" secundum praedicationem eiusdem.
DE ALIIS DIVISIONIBUS A SUPRAPOSITIS
Mouet autem fortasse quosdam quod sint quaedam diuisiones quae in sex suprapositis non connumerantur, ut quae in dissimilia membra proponuntur, ueluti ista: 'substantia alia corpus, alia incorporeum'. Horum namque diuidentium alterum species est substantiae, alterum uero differentia. Dissimilia itaque membra quae diuidunt dicuntur, quando ex diuersis habitudinibus diuisum respiciunt. Sed nec omnes illae quae in similia membra componuntur, superioribus sex diuisionibus adiungi possunt, ueluti ista: 'homo alius homo albus, alius homo niger, alius homo medio colore coloratus'. Non enim homo genus esse potest, cum sit specialissimum; sed fortasse totius in partes dici poterit, in qua species per indiuidua sua distribuitur, sicut ea quam Boethius ponit: 'hominum alii in Europa, alii in Asia, alii in Africa'. Haec etiam diuisio: 'rationale aliud mortale, aliud immortale', in qua differentia per coadiacentes differentias diuiditur, nulla superiorum esse uidetur. Sed nec etiam istae quae sequuntur, superioribus possunt admisceri: 'non-homo aliud equus, aliud non-equus', 'album aliud equus, aliud non-equus', 'equus alius albus, alius non-albus', 'album aliud durum, aliud non-durum'. Et fortasse plures /581/ reperies diuisiones quas superioribus non poteris connumerare; sed quas auctoritas tractat quarumque usus promptior est, cura nobis exsequi fuit.
Hactenus quidem de diuisionibus tractatum habuimus, de quibus satis est disputasse. Nunc uero consequens est ut ad definitiones nos conuertamus, quae, sicut dictum est, ex diuisionibus nascuntur./582/