Petrus Abaelardus
Dialectica

TRACTATUS QUINTUS                           DE DIVISIONIBUS ET DEFINITIONIBUS

LIBER SECUNDUS                                      DE DEFINITIONIBUS

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER SECUNDUS

                                     DE DEFINITIONIBUS

                  <QUAE SINT 'DEFINITIONIS' SIGNIFICATIONES>

'Definitionis' quoque uocabulum plures acceptiones habet. Proprie namque definitiones eas dicimus quae genere ac differentiis tantum constituuntur, uelut hominis definitio: 'animal rationale mortale', uel animalis: 'substantia animata sensibilis', uel corporis: 'substantia corporea'; secundum quam quidem significationem Tullius talem definitioni<s> definitionem dedisse creditur: "est, inquit, definitio oratio quae id <quod> definitur, explicat quid sit." Largius autem 'definitionis' uocabulum Themistius sumpsit, cum in ipso omnem quoque interpretationem ac quamlibet descriptionem inclusit; unde omnem quoque locum et ab interpretatione uel a descriptione a definitione assignauit. Hic itaque definitionem omnem illam orationem uocauit quae uniuoci praedicatione adaequata eius significationem quoquo modo declarat. Una autem uox dicitur quae unam sententiam secundum unam impositionis causam tenet, uelut 'homo albus' aut 'Socrates'; licet enim 'homo' et 'album' diuersis imposita sint, idem tamen de singulis enuntiata notant et secundum eamdem naturam aut proprietatem omnibus imposita sunt. Quae uero dictio diuersos generat sensus, multiplex dicitur nec una definitione terminatur, sed pluribus. In praedicatione autem uoci quam definit oratio ipsa adaequatur, quando nec nomen orationem nec oratio nomen in re aliqua subiecta reperitur excedere, ut sunt 'homo' et 'animal rationale mortale': quicquid enim homo est, animal rationale mortale est, et econuerso.

                                     DE INTERPRETATIONE

Definitionem autem aliam nominis esse dixit, aliam rei. Eam autem quae nominis est, interpretationem uocauit; interpretatio uero ea dicitur definitio per quam ignotum alterius linguae uocabulum exponitur, ueluti cum 'philosophos', quod graecum est, latina expositio nobis sic resoluit: id est 'amator sapientiae'; nam 'philos' am<at>oris designatiuum dicunt, 'sophia' uero sapientiae. Et tunc quidem recte interpretationem fieri puto cum secundem partes compositum nomen /583/ exponitur, ut in praemisso exemplo. Nam si quis huic nomini graeco quod est 'Anthropos', id est 'homo', latinam dederit definitionem, quae est 'animal rationale mortale', non uidetur mihi interpretari, sed definire. Non itaque omnis definitio nominis alterius linguae interpretatio proprie dicitur, sed quae ipsum secundum partes interpretatur.

Sunt etiam qui interpretationem eiusdem linguae cum nomine ipso fieri concedunt, cum uideliset ipsum secundum partium compositionem exponitur; ut cum 'sacerdos', quod ex 'sacro' et 'dante' compositum dicitur, 'dans, id est ministrans, sacrum' interpretatur. Sed has quidem non inueni interpretationes appellari, sed forte etymologiae uocis ipsius sonum maxime consequuntur, siue sint orationes, ut supraposita, siue dictiones, ut Britones dicti sunt, eoquod bruti et irrationabiles ex insipientia uideantur.

Attende autem quod cum interpretatio siue etymologia maxime nomen aperiant, rei quoque subiectae faciunt notitiam; alioquin uocabulum non aperirent; sed maxime rei demonstrationem definitio facit, quae non solum ipsam substantiam tradit, uerum etiam ipsam quibusdam suis proprietatibus depingit. Aliter enim definitio quam definitum uocabulum rem ipsam manifestat; illud enim inuolute, haec autem explicite ipsam designat, cum ipsius materiam seu formam per partes suas designet, ut haec hominis definitio: 'animal rationale mortale', per 'animal' materiam, per 'rationale' uero ac 'mortale' formas significat. Quae tamen omnia et hoc nomen 'homo' habet significare, sed confuse; generalis enim substantiae uel specialis nomen, sicut in Praedicamentis dictum est, qualitatem circa substantiam determinat, cum ipsam substantiam ut qualitatibus informatam designat, ut 'homo' animal secundum id quod rationalitate ac mortalitate est occupatum. Sed cum 'homo' et ipsam substantiam nominet et circa eam substantiales ipsius formas determinet, non plene ista sicut definitio demonstrat, quia singulas partes suas non distinguit, sed simul omnia comprehendit; quae uero simul colliguntur, minus singula discernuntur quam ea quae singillatim ponuntur. Unde multi cum significatione<m> substantiae huius nominis quod est 'homo' agnoscant nec qualitates ipsius satis ex ipso percipiant, tantum propter qualitatum demonstrationem definitionem requirunt. Unde definitiones maxime propter ostensiones proprietatum inducuntur; interpretationes uero ita nomen aperiunt, ut sola substantiae demonstratio sufficere queat. Tunc enim interpretatio proprie requiritur, cum /584/ de nominat[iu]a quoque substantia dubitatur nec cui etiam substantiae impositum sit tenetur; tunc autem definitio superadditur, cum formae proprietas ignoratur. Cum autem uel interpretatio de qualitate quoque uel definitio de substantia etiam proponat, principaliter tamen illa propter substantiam monstrandam, haec uero propter qualitates ad aliarum rerum differentiam et plenam rei demonstrationem componitur. Unde hanc semper cum definitio conuertibilem oportet fieri. Illa autem interpretatum saepissime excedit; neque enim omnes qui sapientiam amant, philosophos dicimus, sed qui iam artis doctrinam perceperunt; 'philosophum' tunc 'amatorem sapientiae' interpretamur, iuxta hoc quidem quod uocis compositio sonusque ipse innuere uidetur. Unde merito haec nominis, illa autem rei definitio dicitur.

                   DE DEFINITIONIBUS RERUM SUBSTANTIALIBUS

Rei autem definitio alia secundum substantiam fit, quae proprie definitio dicitur, alia secundum accidens, quae descriptio nominatur. Est autem definitio, substantialis scilicet, quae materiam ac formam substantialem tantum, quae rei substantiam conficiunt, in partibus comprehendit, ut ea quae genus ac substantiales differentias colligit, ut sunt istae: 'substantia corporea' corp<oris, 'corp>us animatum sensibile' animalis uel quoque hominis; caetera uero quae <ponuntur>, supponuntur eodem, ut differentiae constitutiuae. Solae igitur species definiri substantialiter possunt, quae solae genus et substantiales differentias habent, ut in Libro Diuisionum Boethius ostendit. Neque enim generalissima genera definitionem possunt recipere; quippe nec genera habent nec constitutiuas differentias, cum neque aliunde aliquam constitutionem habent quae suprema sunt et prima rerum principia, neque indiuidua, cum ipsa quoque specificis differentiis in se careant; neque enim ex se differentias quas participant habent, sed ex speciei participatione. Unde nec differentiis a se inuicem segregantur quaecumque sub eadem specie sunt indiuidua, formae uero accidentia quae tantum substantiam alterant nihilque essentiae creant; alioquin non accidentia, sed substantialia dicerentur, si quid substantiae eorum aduentus efficeret uel recessus perimeret, sicut substantiales specierum formae, secundum quas generatio substantiae corruptioque consistit. Sola itaque illa sub definitione cadere possunt quae inter generalissimum atque indiuidua, quae extremitates sunt praedicamentorum, media interiacent; extrema /585/ uero descriptionem non recusant, ut cum substantia dicitur quod omnibus accidentibus possit esse subiectum, uel Socrates homo albus crispus musicus Sophroni<s>ci filius. Sunt enim descriptiones quaecumque, ut dictum est, rerum definitiones ex genere ac differentiis tantum non consistunt, siue scilicet solas admittant differentias, ut cum homo per 'rationale' et 'mortale' describitur, siue genus praeter differentias ponatur, ut si corpus substantia colorata dicatur. Est enim coloratum corpori accidens, siue species cum accidentibus ponatur, ut in ista Socratis descriptione: 'homo albus crispus musicus Sophroni<s>ci filius', siue accidentia sola sic: 'albus' crispus musicus Sophroni<s>ci filius'. Has autem omnes secundum accidens fieri dicimus, cum non secundum substantiam fiant, cuius constitutio materiam tantum ac formam <significat>.

                                     DE DESCRIPTIONIBUS

Harum autem multi modi sunt: aliae namque per determinationem, sicut definitiones, proferuntur, aliae per diuisionem, aliae per negationem, aliae per quamdam causae expressionem, aliae secundum effectum designantur. Per determinationem quidem ut illa: 'homo albus crispus' etc.; in his enim id quod praecedit ab eo quod subiungitur determinatur, ut 'homo' ab 'albo'. Per diuisionem uero ut sunt illae quae propositioni dantur hoc modo: 'oratio alicuius de aliquo uel alicuius ab aliquo, et rursus 'oratio uerum uel falsum significans'. Sic et quidlibet superius per ea quae continet a quibus sufficienter diuiditur, potest describi. Diuiditur autem enuntiatio, id est propositio, sufficienter tam per affirmationem et negationem quam per uerum et falsum. Per negationem quoque descriptiones componuntur, ut si substantiam dicamus: 'quod in subiecto non est' uel potius 'quod neque est quantitas neque ad aliquid neque qualitas neque [ad] aliquid aliorum praedicamentorum'. Per expressionem uero causae nec secundum rei essentiam proferuntur descriptiones, ut ea quae Victorinus diei aptauit hoc modo: 'dies est sol lucens super terram'. Neque enim substantia solis essentia diei est, sed causa secundum quam Deus diem efficit. Et sunt quidem huiusmodi descriptiones figuratiue accipiendae, ut uidelicet alias in sensu orationis intelligamus quam proprietas constructionis dictionum exigat. Si enim substantiui uerbi proprietatem, quod secundum essentiam coniungit [attendamus] et quae per ipsum copulantur nomina, intransitiue coniungit, <attendamus>, profecto cogimur confiteri quantitatem diei substantiam /586/ solis esse, sed, ut ueritatem seruemus, in proprietatem constructionis incurramus, ut uidelicet diem existere gratia solis lucentis super terram dicamus.

Sunt autem quidam qui ut structurae proprietatem custodiant, dictionum significationem mutant et 'sol' et 'lucens super terram' non ad solis, sed ad diei significationem referunt; sed hi profecto quomodo eam secundum Victorinum per causam fieri dicunt? Iam enim 'sol lucens super terram' et 'dies' idem sunt. Unde neutrum alterius causa est, immo alterum alterius in essentia, ac potius secundum essentiam, definitio data est. Ut igitur et auctoritatem et rei custodiamus ueritatem et singularum dictionum teneamus proprietatem, figuratiuam et quodammodo impropriam oportet intelligi constructionem, ut uidelicet secundum sensum 'rem existentem per solem lucentem' confiteamur de die praedicari.

Sed dicitur quia si rem existentem per solem lucentem, id est diem ipsum, praedicari facimus, oportet et uocem positam esse quae illud designet et uerum est quidem totam definitionem accipi figuratiue, ita scilicet quod significationibus singularum dictionum non mutatur, si per se considerentur, id est 'solis' et 'lucentis'. Ideoque figuratiue atque improprie tota simul definitio <accipitur>, cum non constituitur sensus eius secundum partium singularum significationem. Oportet enim secundum structurae proprietatem omnem uocum competentem compositionem ex componentibus suam sortiri significationem. Saepe etiam per effectum definitiones proferuntur ut illa qualitatis: 'secundum quam quales dicimus'.

                                    DE DETERMINATIONIBUS

De his quoque descriptionibus quas secundum determinationem fieri diximus, pauca sunt consideranda ac prius quot modis determinationes fiant annotandum est. Sunt autem aliae orationum, aliae dictionum. Orationum autem ut earum quae dubiae sunt, siue scilicet ambiguae fuerint, siue non. Neque enim omne dubium est ambiguum, sed omne ambiguum dubium, sicut in Libro Diuisionum Boethius docuit. Ea namque dubia tantum ambigua sunt quorum constructio plene continet diuersos intellectus ut nihil extrinsecus supplendum sit ad sensus perfectionem, sed quodammodo constructio mutanda propter ambiguitatem remouendam, ut in responso Delphici oraculi continetur, cum Calchanti /587/ de uictoria Phrygum et Graecorum scitanti in his Apollo respondit: "ne dubites, inquit, Troianos uincere Graios." Ex his enim aeque et Troianorum et Graecorum uictoria promit<tit>ur, et rationabiliter quidem secundum constructionis compositionem utraque ex dictis sententia colligitur.

Sunt autem et aliae dubiae in quibus ipsum proferentem ad sententiae suae perfectionem aliquid extrinsecus oportet supplere, ut si dicam: 'da mihi', 'curre cito', quid tribui postulem aut quo currere iubeam determinandum aliquo supplemento relinquitur, ut uidelicet et illud apponam de quo fieri donum uolebam dicens 'librum', uel quodlibet aliud, aut locum determinem ad quem fieri cursum iubeam, dicens 'domum' aut quemlibet alium locum designans. Et in his quidem imperfectio constructionis, in illis uero duplicitas expositionis dubietatem facit Deest enim ad sensus mei perfectio<nem> qui librum quaerere intendebam, uocabulum quo librum designarem, nec dubietatem quidem ex se facit, quippe nec diuersos generat sensus, sed tantum fieri mihi donationem quaerit nec de quo fiat demonstrat, sed de quo fiat indeterminatum relinquitur.

Nec quidem ex uerbis ipsius orationis ad diuersarum rerum dona intelligenda mittimur, quippe nec rei dandae nomen ponitur, sed ex nostra quidem discretione, quatenus [in] donatione<m> non posse fieri sine aliquo quod donetur, ea quae prolata non sunt suspicamur et ex ipso quidem uerbo quod transeuntem designat actionem, haec dubietas infertur, dum id ad quod actio eius transeat, non determinatur. Si enim uerbum apponerem quod actionem non transeuntem significaret, haec profecto dubietas omnino cessaret, ut si dicam 'assurge', uel 'asta mihi'. In his igitur dubiis orationibus ex uerbis quarum prolatis rationabiliter unum tantum, ut dictum est, intellectum possumus habere, simplex est dubietas, non ambiguitas.

Nec est quidem multiplicitati huiusmodi dubietas imputanda nec per diuersos intellectus diuidenda, sicut illa quae est ambiguitas, cuius constructio rationabiliter ad diuersos intellectus flecti potest, quantum quidem ad ipsam pertinet, etsi sententia aliquando impossibilis uideatur. Proponitur enim ita saepe ambiguitas ut utrumque quod dicitur fieri possit, ut in praemisso exemplo, uel ita ut alterum tantum possibile sit, ut si dicam: 'uideo hominem comedere panem' uel ita ut neutrum, hoc modo: 'uideo lapidem comedere lignum'. Licet autem quantum ad rerum naturam in his quaedam possit esse certitudo, quantum tamen ad structurae significationem consistit dubietas.

/588/ In his autem, cum quislibet eas ad unum tantum dicendum protulerit, determinationem facere poterit modo per adiectionem, modo per diminutionem, nunc etiam per diuisionem aut per aliquam dictionum transmutationem, ut in ista potest monstrari: 'audio Troianos uicisse Graecos'. Si quis enim sensum suum quem de uictoria Graecomm habet, ita exposuerit: 'audio Troianos ui<n>ci, Graecos uicisse' per adiunctionem 'uinci' certitudinem fecit; -- in quo etiam diuisionem possumus intelligere, cum et istis seorsum 'uinci' et illis 'uincere' attribruimus --. Si uero ita: 'audio uinci Troianos' uel ita: 'audio uicisse Graecos', per diminutionem; nam in utraque alter accusatiuorum subtrahitur. Per transmutationem uero uel casuum uel uerbalium dictionum determinatio hoc modo proponitur: 'audio quod Graeci uicerunt Troianos'; nam et uerbum secundum personam aut numerum et nomen secundum casum mutatum est.

Et hos modos determinandarum orationum in Libro Diuisionum Boethius ponit.

Idem quoque in eodem plures dictionum determinationes apponit. Sed cum dictionum aliae uni tantum rei impositae sint, ut Socrati, et quae singularem habent significationem, aliae pluribus, hae tantum determinatione indigent quae plura colligunt. Sed harumaliae ex una impositione et eadem causa pluribus datae sunt, ut quae uniuocae dicuntur, aliae diuersas habent impositionis causas, ut quae aequiuocae ac proprie multiplices appellantur. Uniuoca quidem est, ut 'homo', cuius unam impositionis causam in omnibus ueris hominibus una eius definitio quam secundum illam habet, firma est probatio, quae est 'animal rationale mortale'. Aequiuoca uero ut 'canis', quod et latrabili animali seu marinae beluae siue caelesti sideri impositum est, singulis quidem secundum diuersas proprietates, quae per diuersas earum definitiones demonstrantur.

In his autem dictionibus quarum multiplex est significatio, multifarie fit determinatio. Ait enim ipse aliam fieri secundum definitionem, ut si 'canis' in designatione tantum latrabilis animalis proteram et per definitionem aperiam dicens 'animal latrabile'; uel per adiectionem generis uel numeri uel casus, ut si dicam can<n>a, quod arundinum commune nomen est et proprium fluuii, quamlibet ipsiussignificationem quolibet istarum modo distinguere possunt, cum in oratione ponitur, ut si dicam: 'Canna Romanorum sanguine sorduit', de /589/ fluuio intendens; uel secundum genus ita determinatio: 'hic canna sorduit' uel 'plenus sanguine fuit'; siue articulum siue nomen quod eiusdem generis <est> apponam, omnis absoluta est dubietas secundum genus, ut in <i>sta sigruficatione masculini generis, in illa uero feminini. Sicut autem determinatio fit secundum genus in his dictionibus quae diuersis significationibus diuersorum generum, sic etiam secundum numerum in his quae diuersos numeros significant, et pluralem scilicet et singularem, ut si dicam 'docti rustici' pluraliter et apponam 'omnes', quod tantum est pluralis numeri. Per casum uero determinatio fit cum eadem <uox in eodem> numero diuersos obtinet casus, ut 'Musae', quod et <pro> genitiuo et pro datiuo accipitur, Sed si dicam 'Musae cantantis', per casum determinationem feci, cuius uidelicet casus officio 'Musae' fungatur ostendens. Sicut enim ad idem genus et ad eumdem numerum substantiuum et adiectiuum nomen oportet iungi, et ad eumdem casum conuenit ipsum copulari . Fiunt quoque secundum accidens aut secundum orthographiam determinationes. Nam 'pone' utrum pro uerbo an pro aduerbio accipiatur, accentus pronuntiatione discernitur, ut scilicet si prima<m> syllabam pronunties acutam et secundam graue<m>, hoc modo: 'pone', uerbum accipias. Si uero econuerso feceris, aduerbium intelligas. Secundum etiam orthographiam, id est rectam inscriptionem, determinatio fit, ut si 'queror' aequiuocum, quod et [in] inquisitionem passionem et querelam actionem significare potest, in designatione inquisitionis accipi uelim ostendere, 'ae' diphthongo scribendum est; cum autem in designatione querelae ponitur, diphthongo non scribitur; tunc enim prima eius substantia corrumpitur, quod diphthongi natura non patitur.

Et in his quidem supradictis determinationibus multiplicium uocum continentur expositiones.

Sunt etiam unarum uocum quaedam determinationes, quarum aliae transitiue his quae determinant, aliae intransitiue iunguntur; transitiue quidem ut 'uideo lupum', 'domus Socratis'; ad aliud enim designandum determinatio quae subiungitur transit quam determinatum significet. Alia namque persona per 'uideo', alia per 'lupum' demonstratur atque alia res per 'domus', alia per 'Socratis' significatur.

Intransitiue autem determinatio coniungitur, quando circa eiusdem rei significationem ei quod determinatur coniungitur, tunc enim /590/ non dicitur transire cum in eadem remanet significatione, ut in definitionibus seu descriptionibus quae per determinationem dantur apparet. Cum enim dicimus 'animal rationale mortale', idem 'rationale' ac 'mortale' cum 'animali' nominat, id est hominem. Rursus cum dicitur 'homo albus crispus musicus Sophronisci filius', haec omnia Socratem qui describitur, nominant. Atque haec quidem determinatio non in expositione, sed in quadam restrictione consistit; neque enim 'album' quod sequitur, 'hominem' exponit, sed restringit. Est enim expositio plena uocis demonstratio, ut uidelicet exponens nec plus nec minus quam expositum, sed idem prorsus, contineat, ueluti cum 'canis' in designationem tantum latrabilis animalis profero ac per hanc definitionem: 'latrabile animal' ipsum expono, idem definitio dicit quod per uocabulum demonstrare intendi. 'Album' autem quod 'homini', uel 'rationale' quod 'animali' coniungitur, ipsa non exponunt, -- quippe non idem cum eis dicunt, quare iam superflue post ipsa in definitionibus sequerentur --, sed quodammodo restringendo determinare dicimus. Cum enim 'homo' aequaliter et albos et nigros et cuiuslibet coloris homines, et 'animal' rationalia et irrationalia contineant, 'album' 'homini' suppositum et 'rationale' 'animali' illa quae in praecedentibus, et non in ipsis, continentur, ab eo quod definitur seu describitur seiungunt. Neque enim 'rationale', ab omni quod rationale non est, differentiam hoc loco facit, uel 'album' ab omnibus quae in ipso non continentur, sed ab his tantum quae per praecedentia non excluduntur. Non enim 'rationale' 'animali' subiunctum differentiam a lapide facit, qui iam per 'animal' exclusus fuerat, nec 'album' ab ebeno, quod iam 'homo' exceperat, sed ab his tantum oppositis suis quae in praecedentibus continentur, ut 'rationale' ab animalibus quae rationalia non sunt, et 'album' ab hominibus qui albi non sunt. Dum autem 'rationale' quaedam animalium uel 'album' quosdam hominum excludit, quodammodo eorum significationem quae praecedunt, determinant, ita tamen ut subiuncta uox uocis praecedentis significationem ostendat, ut uidelicet quid in ipsa intelligendum fuerat innuant. Idem enim praecedens uox semper dicit, siue per se siue cum aliis iungatur. Alioquin submissio alterius superflueret nec propria uocis acceptio, si uidelicet uel 'animul' cui supponitur 'rationale', circa rationalia tantum, uel 'homo' cui subiungitur 'album', circa albos tantum acciperetur. Sed ita quidem subsequens uox praecedentem determinare dicimus ut ei adiuncta significationem ipsius restringat, dum quaedam quae ab ipsa significantur, a substantia definita separat./591/

    QUOMODO DEFINITIONES EX DIVISIONIBUS AUT QUAE A QUIBUS VENIANT

Nunc autem definitionis significatione multiplici declarata quibusque modis descriptiones fiant demonstrato illud quoque conuenit inspicere qualiter ex diuisionibus definitiones nascantur aut quae a quibus originem ducant. Oportet enim, ut ait Boethius, non solum quae ad diuisionem sumenda sunt, addiscere, sed ipsius quoque definitionis artem diligentissima ratione comprehendere. Sit igitur positum quod 'hominem' uelimus definire atque ipsius definitionem per diuisionem inuestigare. Sumo igitur eius supremum genus ac diuido sic: 'substantia alia corporea, alia incorporea'; deinde eam de differentiis quam homini conuenire uideo, 'substantiae' diuisae copulo ad differentiam alterius dicens: 'substantia corporea'; ac rursus inspicio utrum haec definitio omni ac soli homini conueniat; in qua quidem cum <in>animata quoque uideam comprehendi, non soli homini deprehendo eam conuenire; adiunctam itaque differentiam quae est 'corporeum', rursus per inferiores differentias diuido, dicens: 'corporeum aliud animatum, aliud inanimatum', et quae etiam harum differentiarum homini insit considero eamque 'corporeo', quod diuisum est, coniungo sic: 'substantia corporea animata'; sed rursus haec definitio homini non adaequatur, quae etiam plantae conuenit; ultimam igitur differentiam quae est 'animatum', per inferiores subdiuido hoc modo: 'animatum aliud sensibile, aliud insensibile'; ac rursus 'sensibile', quod homini conuenit, 'animato' suppono ita: 'substantia corporea animata sensibilis'; rursus cum non uideam impleri hominis definitionem, sed aeque omnibus inesse animalibus considerem, ultimam rursus differentiam quae est 'sensibile', per inferiores diuido, 'rationale' scilicet et 'irrationale'; ac rursus 'rationale', quod homini conuenit, per 'mortale' et 'immortale' considero totiensque differentias in posteriores differentias resoluimus, donec omnes coniunctae generi speciei adaequentur hoc modo: substantia corporea animata sensibilis rationalis mortalis'. Haec enim ita homini propria est ut ei omni ac soli ac semper conueniat.

Omnesque definitiones substantiales eodem modo proprie <dari> debent, descriptiones uero tales saepe assignantur quae non semper conueniunt. Cum enim Socrates non semper, quamdiu est, filius sit Sophroni<s>ci, ipse tamen 'homo albus crispus Sophroni<s>ci filius' solet describi, quae quidem descriptio ei post mortem patris existenti aptari non potest. Nascuntur autem huiusmodi definitiones quae substantiales sunt, ex diuisionibus generum in differentias, sicut supra monstratum /592/ est, quae, sicut superius docuimus, solis speciebus aptantur quae et genera habent et differentias, descriptiones autem quae accidentia continent, ab his ueniunt diuisionibus quae secundum accidens sunt. Quae uero per negationem fiunt, ab his ueniunt quae in negatione proponuntur. Sicut autem diuisiones definitionibus sunt necessariae, ita et definitiones diuisionibus. Nam sicut supra diximus, post diuisiones statim definitiones ad cognitionem diuidentium supponenda<e> sunt. Amplius: aequiuocationis diuisio per definitionem cognoscitur. Si enim id quod diuiditur nomen eamdem in omnibus habuerit definitionem, uniuocum erit; si uero diuersas, aequiuocum.

Sed nunc quidem scrutari libet quae definitionum diuersitas aequiuocum facit. Eidem namque homini diuersas definitiones diuersi assignant, quae non solum uoce, uerum etiam sensu discrepare uidentur. Aristoteles namque hominem tali definitione terminauit: 'animal gressibile bipes', Boethius uero in eodem usus est ista: 'animal rationale mortale'. Diuersa est autem harum sententia, licet subiecta res sit eadem, quippe de diuersis eiusdem differentiis utrisque agitur. Nec tamen haec definitionum diuersitas aequiuocum hominis uocabulum facit. Si quis autem aequiuo<ca>tionem secundum istas definitiones ideo esse deneget quod non ita diuersae sint ut oppositae sibi inuenia<n>tur, hic profecto nec 'amplector' commune aequiuocum dicturus <est> ad agentem et patientem nec 'subiectum' ad fundamentum et ad significatum, cum uidelicet eorum definitiones oppositae non sint quarum definita de eodem dicuntur.

   SECUNDUM QUAS DEFINITIONES UNIVOCATIO VEL AEQUIVOCATIO CONSISTAT

Quae ergo definitionum diuersitas aequiuocationem faciat, quaerendum est, aut quae unitas definitionis uniuocationem. Videmur enim singulis aequiuocis qualescumque definitiones assignari posse. Secundum enim eos qui in aequiuocis nominibus suas significationes sub disiunctione praedicari uolunt, ipsa per diuisionem significationum uidemur affirmare posse. Veluti 'canis' nomen aequiuocum sub disiunctione significationum ita describere possumus: 'canis est uel latrabile animal uel marina belua uel caeleste sidus'. Sed dico quod in nomine 'canis' aequiuoco significationes eius sub disiunctione accipiendae non sunt neque sub diuisione praedicandae, ut uidelicet haec sit sententia huius nominis quod est 'canis', /593/ ac si ita dicatur: 'uel latrabile animal uel marina belua uel caeleste sidus', hoc est aliquid horum. <Si enim 'aliquid horum'> indeterminate in nomine 'canis' acciperetur, una esset ipsius sententia, sicut uniuocorum. Qui enim dicit Socratem esse hominem, tale est ac si diceret aliquem esse de hominibus. Cum igitur 'canis' plura nomina sit in significatione -- unde Priscianus in huiusmodi aequiuocis plura nomina in unam uocem incidere dicit --, oportet in ipso omnes simul significationes suas et singulas sicut in tribus nominibus accipere et praedicari; ut numquam uera sit ipsius praedicatio; de nullo enim dici potest quod sit unumquodque illorum trium neque de illis singillatim sumptis nec de ipsis simul acceptis. Unde nec una potest dari definitio huic nomini quod est 'canis', sed plures secundum singulas impositiones. Non enim definitio dici potest quae de nullo uere praedicatur, cum praesertim omne definitum definitionis suae praedicationem accipiat, definitio etiam esse una non potest nisi quae unam uocis impositionem demonstrat uel sententiam nominis aperiendo, uel rem cui facta est impositio demonstrando.

At uero hae definitiones quae sententiam quoque nominis participant, recte ad aequiuocationem nominis uel uniuocationem pertinere uidentur. Ipsa namque uocis multiplicitas uel unitas magis secundum sententiam quam secundum rem subiectam pensanda est. Eisdem namque rebus unum nomen uniuoce conuenit secundum unam ipsius sententiam, aliud uero aequiuoce secundum plures sententias. De tribus namque significationibus 'canis' et 'corpus' et 'substantia' et multa alia uniuoce dicuntur et 'canis' aequiuoce <de> eisdem enuntiatur. Saepe etiam de una et eadem re diuersa nomina aequiuoce praedicantur secundum sensuum diuersitatem. Illae ergo definitiones maxime aequiuocationem uel uniuocationem ostendunt, quae ita secundum nomen sunt <ut> non solum rem subiectam contineant, uerum etiam sententiam nominis aperiant. Sed cum his quandoque non abundemus, sufficit qualiscumque rei demonstratio propter rem subiectam declarandam potius quam propter sententiam nominis aperiendam. Veluti si 'coloratum esse' determinamus 'substantiam corpoream', haec quidem assignatio secundum sententiam nominis non est; non enim in 'colorato' uel substantiae uel corporis significatio tenetur. At uero si sic diceretur: 'coloratum est quod colore formatum est', haec definitio secundum nominis sententiam consisteret. Nihil enim aliud 'coloratum' notare uidetur quam illa oratio.

Sunt itaque definitiones aliae quae rem tantum subiectam /594/ continent, non etiam sensum communicant, aliae quae ipsam quoque sententiam participant. Rem quidem continet et non substantiam ea quam prius 'colorato' assignauimus. Et has quidem definitiones quae non secundum sententiam dantur nec antecedere ad definitum nec consequi necesse est. Cum autem definitio sententiam nominis participat, modo totam nominis sententiam continet, modo uero quasi ex parte ipsum nomen tangere uide[n]tur. Totam quidem nominis sententiam tenere uidetur ea colorati definitio quam secundam posuimus, haec scilicet: 'formatum colore', uel ista quae est substantiae: 'res per se existens', uel haec corporis: 'substantia corporea', si per hanc tantum differentiam corpus subsistat. Si enim plures aliae sint ipsius differentiae constitutiuae, quae omnes in nomine 'corporis' intelligi dicantur, non totam corporis sententiam haec deÞnitio tenet, sicut enim nec hominis definitio 'animal rationale mortale' uel 'animal gressibile bipes'. Sicut enim 'hominis' nomen omnium differentiarum suarum determinatiuum sit, omnes in ipso oportet intelligi; non tamen omnes in definitione ipsius poni conuenit propter uitium superfluae locutionis. Cum enim 'animal rationale mortale' ita hominem determinet, ut ei omni et soli conueniat, superflue iudicaretur si quid supra adderetur, cum ea quae sunt posita, ab aliis rebus 'hominem' separent. Cum autem et 'bipes' et 'gressibilis' et 'perceptibilis disciplinae' ac multae quoque formae fortasse aliae hominis sint differentiae, quae omnes in nomine 'hominis' determinari dicuntur -- iuxta illud Aristotelis: "genus autem et species qualitatem circa substantiam determinant" --, apparet hominis sententiam in definitione ipsius totam non claudi sed secundum quamdam partem constitutionis suae ipsum definiri. Sufficiunt itaque ad definiendum quae non sufficiunt ad constituendum. Sicut enim homo praeter rationalitatem uel mortalitatem non potest subsistere, ita nec praeter caeteras differentias, quibus aeque substantia ipsius perficitur, ullo modo potest permanere.

Erunt autem fortasse qui uelint in definitione hominis omnes ipsius differentias intelligi, sicut in nomine. Sed falso. Cum enim ipsa definitio ex partibus suis significationem contrahat, oportet etiam ipsa uocabula poni omnium hominis differentiarum designatiua. At uero 'rationale' et 'mortale' caeterarumque differentiarum nomina nonnisi proprias differentias continet. Cum igitur aliquae hominis differentiae a definitione relinquantur, non totam 'hominis' sententiam definitio ipsius tenet. Unde ipsam ad nomen 'hominis' non necesse est antecedere, sed /595/ consequi, tunc enim recta est ac necessaria consecutio, cum in antecedenti consequens continetur; 'homo' uero totam definitionis suae sententiam continet, sed cum eam excedat, ipsius sententia in definitione non comprehenditur. Quae uero definitiones totam definiti sententiam complent, et antecedere et consequi possunt mutuo. Atque hae[c] maxime ac perfecte definitum aperiunt quae, sicut rem continent, ita etiam substantiam complent. Atque hae proprie respondentur, cum quaeritur quid uocabulum sonet, hoc est quantum de re subiecta notet, id est quis sit intellectus per ipsum de re ipsa habendus, ac propter quid denotandum rei sit impositum.

Definitiones tamen et aliae dicuntur, quaecumque scilicet rem demonstrant, ad quam una facta est nominis impositio secundum unam sententiam. Erit autem fortassis quaestio utrum in nomine speciei omnes ipsius differentiae intelligantur, sicut dictum est. Si enim imponentis intellectum respiciamus, non uidetur uerum, cum ipse fortasse omnes ipsius differentias <non> nominauerit, sicut nec accidentia. Amplius: si omnes differentiae speciei in nomine ipsius intelligantur, quomodo ipsius significatio a superfluitate potest absolui, sicut et definitio eius si omnes differentiae ipsius apponerentur?

Sed ad haec dico non ita in nominibus posse superfluitatem notari, sicut in orationibus. Cum enim praecedentia uerba ad demonstrandum aliquid sufficiunt, superflue id <quod> subiungitur apponitur. At uero in nomine, quod partibus significatiuis non iungitur, nulla praecedunt quae demonstrationem ullam faciant. Ideo in eo nulla superfluitas notari potest, sicut in oratione, cuius partes designatiuae sunt. Licet autem impositor non distincte omnes intellexerit hominis differentias, secundum omnes tamen quaecumque esse<n>t, tamquam ipsas confuse conciperet, uocabulum accipi uoluit. Aut si secundum quasdam tantum differentias 'hominis' nomen imposuit, secundum eas tantum nominis sententia consistere debet ac secundum eas tantum definitio sententiae assignari potest.

Sicut autem nomina quaedam substantiua dicuntur, quae rebus ipsis secundum hoc quod sunt data sunt, quaedam uero sumpta, quae scilicet secundum formae alicuius susceptionem imposita sunt, sic et definitiones quaedam <secundum> rei substantiam, quaedam uero secundum formae adhaerentiam assignantur. Secundum substantiam quidem definitiones specierum ac generum dantur, secundum adiacentiam uero definitiones sumptorum nominum ueluti 'homo', 'rationale', 'album'./596/

                        QUID IN DEFINITIONE SUMPTI DEFINIATUR

At uero in his definitionibus quae sumptorum sunt uocabulorum, magna, memini, quaestio solet esse ab his qui in rebus uniuersalia primo loco ponunt, quarum significatarum rerum ipsae esse debeant dici; duplex enim horum nominum quae sumpta sunt, significatio dicitur, altera uero principalis, quae est de forma, altera uero secundaria, quae est de formato. Sic enim 'album' et albedinem quam circa corpus subiectum determinat, primo loco significare dicitur et secundo ipsius subiectum quod nominat. Cum itaque 'album' hoc modo definimus: formatum albedine, quaeri solet utrum haec definitio sit tantum huius uocis quae est 'album', an alicuius suae significationis. At uero cum uocem non secundum essentiam suam, sed <secundum> significationem definiamus, uidetur haec definitio recte ac primo loco illius esse. Restat ergo quaerere siue illius significationis sit quae prima est, id est albedinis, siue eius quae secunda est, quae est subiectum albedinis. At uero si haec definitio albedinis sit, praedicatur de ipsa, et de quocumque albedo dicitur, et ipsa deÞnitio praedicatur. At uero quis uel albedinem uel hanc albedinem formari albedine[m] concedat? Omne enim quod albedine formatum est, corpus est. Si uero definitio supraposita eius rei quam album nominant, esse dicatur, id est quae albedinis subiectum est, quaeritur utrum uniuscuiusque [sit] per se quod albedinem suscipiat sit, siue omnium simul acceptorum. Quodsi uniuscuiusque sit illa definitio, utique et margaritae. Unde de quocumque illa definitio dicitur, et margarita praedicatur, quod omnino falsum est. Si uero omnium simul acceptorum esse concedatur, oportebit ut de quocumque definitio illa enuntiatur, omnia simul praedice<n>tur, quod iterum falsum est.

Sed ad haec, memini, tales erant solutiones quae ab omnibus suprapositis obiectionibus liberare uiderentur. Dicatur itaque illa definitio albedinis esse non secundum essentiam suam, sed secundum adiacentiam acceptae. Unde et eam praedicari conuenit et de ipsa albedine secundum adiacentiam, hoc modo: 'omne album est formatum albedine', et de omnibus de quibus ipsa in adiacentia praedicatur.

Dici quoque potest esse uniuscuiusque subiecti albedinis, nec tamen ideo ipsum necesse est de omni illo dici de quo definitio praedicatur. Illam namque regulam:

     de quocumque definitio praedicatur, et definitum

ad eas tantum definitiones pertinere dicunt quae secundum substantiam fiunt. Haec uero substantiae subiectae albedini non secundum id quod /597/ ipsa est, uerum secundum quamdam formam sui attribuitur. Eadem quoque solutio eos liberare uidetur qui omnia albedinis subiecta simul accepta definiri dicunt. Vel etiam concedantur omnia praedicari, sub disiunctione scilicet, de omni illo de quo definitio praedicatur, ut uidelicet si qui albedine sit formatum, id uel margarita uel cycnus esse uel aliquid aliorum concedatur.

Potest etiam dici definitio eadem esse huius nominis quod est 'album', non quidem secundum essentiam suam, sed secundum significationem, nec in essentia sua de ipso praedicabitur, ut uidelicet dicamus hanc uocem 'album' esse formatam albedine, sed secundum significationem, se scilicet consignificando, ac si <si>c diceremus: 'res quae alba nominatur est formata albedine'. Est autem uocem definire: eius significationem secundum definitionem aperire, rem uero definire: ipsam demonstrare.

Itaque siue definitio uocis esse siue, cuiuscumque significationis est, eius diceretur, solui poterat.

Sed profecto nihil est definitum nisi de claratum secundum significationem uocabulum dicimus; nec rem ullam de pluribus dici, sed nomen tantum concedimus. Cum autem omnis definitio illud cuius esse dicitur uocabulum declarare debeat, oportet ex talibus semper nominibus iungi quarum cognita sit accepta significatio. Non enim ignotum per ignota possumus declarare; definitio uero est quae maximam rei demonstrationem facit quam nomen definitum continet. Hoc enim inter definitum nomen et definitionem distare Boethius innuit quod cum utrumque eamdem <rem> subiectam habeat, in modo tamen significandi differunt. Ipsa namque definitio, quae singulis partibus singulas rei proprietates distinguit, ipsam expressius atque explicatius ostendit; definitum uero uocabulum non per partes singula distinguit, sed confuse omnia ponit. Ac licet definita uocabula plures saepe rei proprietates quam definitum nomen contineant, in his tamen quae utrumque continet, maior est definitionis demonstratio quam nominis. Aut etiam quantum ad res ad significationem magis definitio quam nomen operatur, quando ipsa pro re subiecta, quae ignoratur, inducitur quam distincte per partes suas determinat.

Sicut autem definitio unius uocis est, ita et simplicis. Non enim oratio definiri dicitur, sed dictio tantum; etsi enim definitiones quandoque /598/ ad declarationem aliarum definitionum inducantur, non tamen earum definitiones dicuntur, sed definiti nominis. Cum itaque Aristoteles 'esse in subiecto', quod est definitio accidentis, ita determinauerit dicens esse in subiecto, "quod cum sit in aliquo non sicut quaedam pars" etc., haec quidem determinatio magis accidentis definitio dicenda est quam alterius definitionis. Non enim definitio recte definiri dicitur, sed nomen. Ubi enim pro definitione recipitur, clara ei constat qui eam pro definitione tenet. Cum autem omnis definitio quamcumque cognitionem faciat, uidetur incongruum quod relatiua per se mutuo definimus...

                                       CAETERA DESUNT

                                     EXPLICIT FELICITER

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License