IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
36 | «» |
[36] Ad quod ostendendum inducit Boethius 'rationalitatem' quae constituit hominem tanquam eius differentia, ut uidelicet per similitudinem constituendi ostendat haec uocabula 'differentias maximarum propositionum' quas constituunt debere dici. Quippe non ita per significata sicut per hoc nomen maxime propositiones differunt, cum eadem sint significata huius nominis 'generis' et 'oppositi' et caeterarum differentiarum. Idem nempe quod ad genus est, ad illud est oppositum; unde maxima propositio generis et oppositi magis in hic nominibus 'genus' et 'oppositum' distant quam in significatis ipsorum; atque ideo 'locos differentias' haec nomina potius dicim
«» |