IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[3] Sed haec profecto regula -- si diligentius uim ipsius iuxta sensum illius consideremus -- argumentationum hanc non potest ostendere propter enuntiationes assumptionis et conclusionis modales, in quibus etiam modi praedicatorum uariantur pro diuersitate subiectorum. Cum enim dico:
Hoc corpus est prius hoc homine tamquam materia tale est:
Hoc corpus est hic homo ita quod hoc corpus posset esse absquehoc homine
sed non e conuerso, quod aperte falsum est; non igitur idem modus retinetur in conclusione qui erat in assumptione.