IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[4] In utraque enim propositione, si quis modum secundum sensum insistat -- cum ad expositionem peruenitur -- inuenerit iuxta sensum diuersos modos enuntiationis cum ipsa determinatione repetatur modali.
Subiectum ipsius propositionis cum determinatione repetatur (et diuersa sunt in assumptione et conclusione subiecta); modalis itaque determinatio <assumptionis> secundum sensum haec est: ita quod hoc corpus posset esse absque hoc homine etc. conclusionis uero haec est:
ita quod hic homo posset <esse> absque hoc homine etc. (ibi itaque "hoc corpus", quod erat subiectum assumptionis repetitum, subintellegi, hic uero "hic homo"); et ita diuersorum intellectuum uoces enuntiationis modos secundum sensum uariant.