Petrus Abaelardus
Sententiae secundum magistrum Petrum

6

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

 [6] Nec tamen hanc argumentationem (quae uera est) nec priorem (quae falsa est) regula superius inducta confirmare potest, si eius regulae sensum diligenter exponamus. Quae est huiusmodi:
 
     Quotiens aliquid praedicatur etc.
 
id est quotiens omnis persona alicuius uocis est persona alterius uocis, et omnis persona illius alterius uocis est aliquid, omnis persona subiectae uocis est illud idem. 'Personam autem uocis' personalem significationem esse dicimus, secundum quod scilicet uoces iungi transitiue uel intransitiue Priscianus dicit.
 

«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License