IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[7] Cum autem dicimus quod omnis persona huius uocis 'hic homo' est persona huius uocis 'hoc corpus', cum non sint multae personae 'hic homo' sed una tantum, abusiue 'omnis' accipimus cum multa non colligat, tanquam si opponamus 'prorsus' uel 'omnino'. Et talis est sensus, cum dicimus:
Omnis persona huius uocis 'hic homo' est hoc corpus ac si diceremus:
Hic homo est hoc corpus ita quod nihil est hic homo quod non sit hoc corpus