IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[8] Si quis itaque sensum regulae in supra posita expositione sumat, deprehendet regulam ad probationes praepositarum argumentationum non ualere; maxime quia consequens regula uim modalium determinationum -- quae in conclusionibus argumentationum est -- non continet (in consequenti quippe regula simpliciter dicitur quod persona subiecti prorsus est illud quod est persona praedicati termini, non etiam quod ita sit illud quod possit esse absque illo, sicut habet conclusio secundae argumentationis quae uera est).