Petrus Abaelardus
Sententiae secundum magistrum Petrum

9

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

 [9] Si quis autem argumentationi secundae (quae uera est) regulam ei competentem adaptare uelit, talem proterat quae determinationes modales etiam contineat, sicut argumentatio cuius erit; ac si hoc modo dicat:
 
     Quotiens aliquid praedicatur de aliquo ut de contento, et aliquid
     praedicatur de praedicato ut de contento aliquo modo, idem de
     subiecto eodem modo praedicatur
 
quod est dicere:
 
     Quotiens persona alicuius uocis est prorsus persona alterius, et
     persona illius alterius prorsus est aliquid aliquo modo, persona
     subiectae uocis est illud idem eodem modo
 
Veluti si hic homo est hoc corpus, et hoc corpus est hic homo ita quod hoc corpus posset esse absque hoc homine, hic homo est hic homo ita quod hic homo posset esse absque hoc homine.
 

«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License