Petrus Abaelardus
Sententiae secundum magistrum Petrum

13

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

 [13] Sed sic et istud obiciendum uidetur: quod, si rem ex re constare dicamus et omnia plura unum totum efficere, utique, ubicumque erunt duo instituta, ipsa quippe duo unum totum facient quod est diuersum a singulis illis; et ita, ubicumque sunt duo, sunt tria (ipsa uidelicet duo et totum ipsorum, quod est diuersum a singulis illis et praedicatione remotum, cum neque haec pars sit ipsum totum neque illa); sed rursus, cum omnia plura unum totum efficiant diuersum a singulis illis, ipsum totum iterum cum duabus partibus suis unum totum efficiet; et illud rursus aliud cum partibus suis; et sic in infinitum.
 

«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License