Petrus Abaelardus
Sententiae secundum magistrum Petrum

15

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

 [15] Rursus opponi poterit: quod, cum dicitur "si domus est, paries est", quomodo secundum constitutionem rei locus a 'toto' dicatur; aut quomodo res quae domus est probat parietem, cum neque haec domus probet hunc parietem uel illum, nec illa similiter aliquem alium (uniuersalia quippe uocabula ad nullam subiectarum rerum percipiendam nos dirigunt); quomodo etiam hanc diuisionem "domus alia pars paries, alia tectum, alia fundamentum" dicemus totius esse, cum totum in ea non diuidatur (si enim totum ibi diuiditur, uel domus uel aliud quod sit domus uel haec uel illa; quod si haec domus ibi diuiditur in partes, profecto haec ostenditur constare ex partibus, quod falsum est).
 

«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License