IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[17] Naturam quippe Boethius dicit "similitudinem rerum nascentium" ac si aperte dicat easdem res esse unius naturae quae operatione naturae similes sunt ad inuicem. Unde hoc nomen quod est 'homo' natura dicimus, quod ex una ipsius impositione commune est naturaliter multis rebus secundum hoc quod inuicem sibi naturaliter sunt similes (in eo scilicet quod unaqueque eorum sit animal rationale mortale); hoc uero nomen 'Socrates' personae potius dicimus quam naturae, quia per ipsum discretio personae monstratur, non conuenientia multarum rerum quibus datum sit secundum similitudinem alicuius naturae.