Petrus Abaelardus
Sententiae secundum magistrum Petrum

18

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

 [18] Et hanc interrogationem "Quid est homo?" naturae dicimus, istam autem "Quis est iste?" uel "Quae est ista?" dicimus esse personae; unde, ad illud, uocabulum naturae seu similitudinis respondemus (quod uidelicet multorum commune est secundum hoc quod sibi inuicem similia sunt), ut 'homo', 'animal'; ad istud uero, uocabulum personae seu discretionis (quod uidelicet unam rem determinate ac discrete significat), ut 'Petrus', 'Marcha'.
 

«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License