IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[20] Circa identitatem quidem personae relatio fit negatiue apud Sedulium ibi:
Non quia qui summus pater est, et filius hic est ac si aperte diceret:
Non est eadem utriusque personaaffirmatiue autem circa naturam relatio fit apud eundem ubi statim subditur:
Sed quia quod summus pater est, et filius hic est ac si diceret:
Eiusdem naturae haec est persona et illa (hoc est "similis siue indifferens in natura diuinae substantiae"). Ibi itaque 'qui' relatiuum nomen secundum eandem personam relatiue ponitur, hic 'quod' secundum naturam relatiue supponitur.