IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[23] Similiter et cum dicimus: Si aliquod totum est, quaelibet pars illius totius est (uel eiusdem totius) ad personam facienda est relatio. Quippe cum omnis domus totum sit, et paries sit pars domus, non tamen uerum est quod, si domus est, quaelibet pars domus est; alioquin sequeretur quod si haec domus est, quaelibet pars illius alterius domus est (hoc scilicet per regulam ostendi potest quod si domus est, quaelibet pars illius domus est quae est, non domus simpliciter). Nec hoc similiter uerum est quod si haec domus est, hic paries est (licet hic paries pars sit domus); sed si domus est, paries eiusdem domus <est> quae est (omnis quippe domus ex aliquo pariete constat sed non omnis ex hoc).