IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[27] Similiter cum in ista argumentatione dicimus hanc enuntiationem "Socrates est homo" enuntiare "Socratem esse id quod ipse est", istud 'id' non secundum personam discrete proferimus sed indifferenter tam secundum naturam quam secundum personam illud accipimus. Non enim propositio proponit Socratem esse illam personam quae ipse est, sed enuntiamus illum humanam naturam habere, hoc est hominem esse, sicut et cum dicimus "Socrates est homo et Plato est idem". At uero etc.