Petrus Abaelardus
Sententiae secundum magistrum Petrum

31

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

 [31] Quod autem de infinitate supra quoque opposuimus nihil est. Quippe cum dicitur quod "quaelibet plura unum totum integraliter conficiunt", talia plura accipimus quae diuersa ad inuicem sunt, non solum praedicatione uerum etiam tota continentia constitutionis (ut uidelicet alterum in constitutione nec alterum nec aliquid alterius comprehendat); totum autem quod ex duabus partibus constat non est ab illis quas continet diuersum secundum essentiae suae capacitatem. Ideo illud aliquid totum non conficitur quasi diuersa pars ab illis.
 

«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License