Petrus Abaelardus
Sententiae secundum magistrum Petrum

33

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

 [33] Multa itaque specie seu genere differunt quae hoc modo diuersa non sunt, sicut homo et manus ipsius (cum ipse animatum corpus sit et inanimatum). Sicut cum dicimus:
 
     Domum sufficienter diuidi per parietem et tectum et fundamentum
     ac si nullas alias partes praeter istas tres habeat
 
'alias' oportet intelligi non solum praedicatione remotas ab inuicem uerum etiam diuersas continentia constitutionis, ita scilicet ut nec in istis contineantur nec istas contineant, nec eandem partem cum aliquo horum trium communicent (alioquin falsum esset istas solas tres esse partes domus).
 

«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License