IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[34] Quod etiam opponebant de loco a 'toto' uel de diuisione 'totius' ita hoc soluendum est: quod, cum dicitur:
Si domus est, paries est etiam locum a 'toto' esse concedimus, hanc uocem 'totum' locum esse proprie concedimus, non significatum ipsius, sicut et hanc uocem 'genus' et 'definitio' et caeteras. Si autem ad significata respiciamus, multo plures loci differentiae essent quam maximae propositiones.