IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[35] Quod si quis uocet omnia genera unum locum in eo quod genera sunt, cum non etiam omnes maximas propositiones unam maximam propositionem esse dicat (in eo scilicet quod sunt a genere), aut si ex modo probandi generum ipsas maximas propositiones uariet (cum enim maxime ipsos 'locos differentias' <uocent> quia uarie probant, hoc est ipsa genera), propterea haec nomina tantum ('genus', 'totum', 'oppositum', etc.) quae respondent ad unum locum, sola bene differentiae maximarum propositionum dicuntur, non eorum significata.