Petrus Abaelardus
Expositio in Hexameron

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

<PRAEFATIO>

 

/4/ Tria sunt in ueteri testamento loca quae ad intelligendum difficiliora esse sacrae scripturae periti censuerunt: principium scilicet Geneseos secundum ipsam diuinae operationis historiam, et Canticum canticorum, et prophetiam Ezechielis in prima praecipue uisione de animalibus et rotis, et in extreme de aedificio in monte constituto. Unde apud Hebraeos institutum esse aiunt praedictorum scriptorum expositionem prae nimia difficultate sui nonnisi maturis sensibus seniorum committendam esse, sicut et Origenes meminit prima in Cantica canticorum homelia dicens:

 

     Aiunt etiam obseruari apud Hebraeos quod nisi quis ad aetatem      perfectam maturamque peruenerit, librum hunc in manibus tenere      non permittitur. Sed illud ab eis accepimus custodiri, apud eos      omnes scripturas a doctoribus tradi pueris, ad ultimum libros      reseruari, id est principium Genesis quo mundi creatura      describitur, et Ezechielis prophetae principia in quibus de      cherubin refertur, finem quoque in quo templi aedificatio      continetur, et hunc Cantici canticorum librum.

 

Hinc et /5/ illud est Ieronimi in prologo Expositionis suae in Ezechielem:

 

     Aggrediar Ezechiel prophetam, cuius difficultatem Hebraeorum      probat traditio. Nam nisi quis apud eos aetatem sacerdotalis      ministerii, id est triginta annum impleuerit, nec principium      Geneseos, nec Canticum canticorum, nec huius uoluminis exordium      et finem legere permittitur, ut ad perfectam scientiam et      mysticos intellectus plenum humanae naturae tempus accedat.

 

Supplicando itaque postulas et postulando supplicas, soror Heloysa, in saeculo quondam cara, nunc in Christo carissima, quatenus in expositionem horum tanto studiosius intendam quanto difficiliorem eorum esse constat intelligentiam, et specialiter hoc tibi et filiabus tuis spiritalibus persoluam. Unde et rogantes uos rogo, ut quia me rogando ad hoc compellitis, orandum deum mihi efficaciam impetretis. Et quoniam, ut dici solet, a capite inchoandum est, tanto me amplius in exordio Genesis uestre orationes adiuuent, quanto eius difficultatem caeteris constat esse maiorem, sicut expositionem raritas ipsa protestatur.

 

Cum enim multi multas in Genesim mysticas uel morales conficerent explanationes, solius apud nos beatissimi Augustini perspicax ingenium historicam hic aggressus est exponere. Quam adeo difficilem /6/ recognouit, ut quae ibi dixerit ex opinione potius quam ex assertione sententiae, protulerit, uel quaerendo magis tamquam dubia, quam definiendo tamquam certa, quasi Aristotelicum illud attendens consilium:

 

     Fortasse, inquit, difficile sit de huiusmodi rebus confidenter      declarare, nisi saepe pertractata sint. Dubitare autem de      singulis non erit inutile.

 

Praedictus itaque Doctor in secundo Retractationum suarum, libros XII suos De ad litteram retractaturus, ait:

 

     In quo opere plura quesita sunt quam inuenta, et eorum quae      inuenta sunt pauciora firmata. Caetera uero ita posita uelut      adhuc requirenda sint.

 

Sed quoniam huius quoque operis dicta adeo uobis obscura uidentur, ut ipsa rursus expositio exponenda esse censeatur, nostram etiam opinionem in exponendo praedicto Genesis exordio efflagitatis. Quam nunc quidem expositionem ita me uestrarum instantia precum aggredi cognoscatis, ut cum me deficere uideritis, illam a me apostolicam excusationam expectetis:

 

     Factus insipiens, uos me coegistis.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License