Petrus Abaelardus
Expositio in Hexameron

DE OPERE SECUNDAE DIEI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

DE OPERE SECUNDAE DIEI

 

[GEN. 1:6-7] DIXIT QUOQUE DEUS.

 

/27/ Notandum uero quod in his dictis diuinis nostra translatio habet aliquando DIXIT QUOQUE DEUS, aliquando DIXIT VERO DEUS, uel AUTEM, uel ETIAM, quod idem est, aliquando sicut superius, DIXITQUE DEUS, cum Hebraica ueritas ubique habeat "dixitque deus." Quae quidem ueritas Hebraica iuxta superiorem nostram expositionem huic loco maxime congruit, ut uidelicet hic dicatur "dixitque deus" potius quam DIXIT QUOQUE DEUS. Cum enim, ut diximus, in luce facta omnium sequentium operum distinctio intelligatur, nequaquam proprie ista coniunctio 'quoque' quoddam augmentum dicti significans supponi hoc loco debuit, cum iam uidelicet huius diei operatio sicut et caeterorum in luce facta sit comprehensa. Cum ergo in Hebraico dicitur "dixitque," ut scilicet qualiter ista "lux facta sit" distinguatur, ita est ad superiora continuandum, tamquam si dicatur FACTA EST LUX, id est distinctio praecedentis confusionis, sicut DIXIT DEUS. Et ita FACTA EST ad imperium dicti eius, sicut tam nunc quam postmodum distinguitur. De cuius quidem distinctionis opere primo nunc dicitur: DIXITQUE DEUS, etc. DIXIT DEUS, id est in uerbo sibi coaeterno, sicut iam determinatum est, id est in ipsam propriae sapientiae prouidentia /28/ prius id disposuit quam opere compleret.

 

FIAT FIRMAMENTUM IN MEDIO AQUARUM, ET DIVIDAT AQUAS AB AQUIS.

 

FIRMAMENTUM uoca aerium simul et aethereum caelum, de quibus dictum est:

 

     Et aquae quae super caelos sunt

 

quae utraque nunc interiacent, inter has aquas inferiores siue terram, et illas superiores aquas. Quod quidem ideo firmamentum dicitur, quod superiorum aquarum fluidam naturam, ne inferius defluant et relabantur propria interpositione confirmat. Unde et Ieronimus: Samaym Hebraicae, id est caelos, aethereum scilicet atque aerium, quos hic firmamentum Moyses appellat, ex aquis dicit sortiri uocabulum, id est pro eo sic appellatum, quod aquas ita superius firmat ne inferius defluant.

 

Quaeritur autem quomodo ignis et aer aquae substantiam, quae ponderosior est, sustentare ualeant. Sed profecto tanta potest esse raritas atque subtilitas illarum aquarum, et tanta ignis et aeris massa quae ei subiacet, quod ab istis illae sustentari queant sicut ligna et nonnulli lapides ab aquis, quamuis ipsa terrenae sint et grauioris naturae. Quis etiam nesciat uicinum aerem, quamuis aquis leuior sit, eas tamen exalatione terrae uaporaliter tractas, antequam in guttas conglobentur, suspendere atque sustentare? Si ergo his aquis uaporatis, illae superiores rariores // sunt ac minus corpulentae, cur non ab igne simul et aere subiacentibus sustentari perenniter ualeant, sicut illae corpulentiores ab aere solo suspenduntur ad horam? Nam et nubes densas et ingentia draconum uel auium corpora ab aere sustentari manifestum est. Nec quisquam fidelium dubitat humana corpora, quamuis terrenae naturae sint, tantae subtilitatis ac leuitatis post resurrectionem futura, ut non solum super caelos consistere queant, uerum etiam ubicumque uoluerit spiritus sine dilatione transferantur. Praeterea quis nesciat inclusum aerem in uesica circumstantem pellem uesicae undique suspendere atque sustentare, licet ipse omnino pelle illa sit leuior? Immo etiam quantamcumque corporum molem sustentare posset, quamdiu inclusus cohiberi posset.

 

Sic et illa aeris et ignis congeries atque globus in illa aquarum corpulentia conclusus, nequaquam leuitate sui eas suspendere uel sustentare impeditur. Nec ullo modo labi aqua illa circumfusa posset, quae undique ignem et aerem cohibet, donec ei ignis uel aer in aliquam partem cederet, quoniam locum unius corporis nullatenus alterum occupare potest, nisi illo primitus inde recedente. Undique uero aer ipse et ignis, ne deuolare fortassis possint, circumstantibus aquis comprimuntur, et undique superpositas habent /30/ aquas, quoniam in omni globo quae exteriora sunt superiora sunt. Ut autem cohibere illa et comprimere possint, aliquid grauitatis in esse necesse est, et ita moderate ut ab illis queant sustentari. Constat uero, ut dictum est, duo tantum elementa grauia esse, terram scilicet atque aquam, et terram grauiorem aqua. Unde ut moderatior esset grauitas, aquam potius quam terram superponi oportuit, quae et facilius sustentari a leuibus potuit.

 

Denique in his corporibus quae ex quattuor constant elementis, tam animatis quam inanimatis, quis rationabiliter negare possit haec quattuor elementa tali sibi modo copulari ut nonnullae particulae leuiorum elementorum aliquibus particulis grauiorum supponantur? Non enim alicuius magni corporis inferiores partes ignei uel aerii elementi ammixtione penitus carent, sicut nec superiores ab aqua et terra prorsus sunt immunes; sed tam superiores quam inferiores huius corporis partes ex quattuor constant elementis, congrua quadam naturali moderatione sibi colligatis, iuxta illud quod ad deum dicitur: "Qui numeris elementa ligas." Quid ergo mirum si in compositione mundi aqua igne uel aere grauior superponi potuit illis, et ab eis etiam sustentari?

 

Nonnulli autem aquas illas superiores glaciali /31/ concretione solidatas, atque in cristallum induruisse astruxerunt. Quod quidem si ita est, quanto magis sunt solidae, tanto uehementius conclusum ignem et aerem cohibent ne aliquo abscedant et tanto fortius ab ipsis sustentantur; immo fortassis nec iam ab eis sustentari eas necesse est, quae iam fluidae non sunt, sed in cristallum solidatae. Unde Iosephus Antiquitatum, libro primo:

 

     Secunda dei caelum super omnia collocauit, eumque ab aliis      distinguens, in semetipso constitutum esse praecepit; et ei      cristallum circumfigens, humidum esse est pluuiale ad utilitatem      quae fit ex imbribus terrae congruo fabricatus est.

 

Ieronimus, Ad Oceanum, de unius uxoris uiro:

 

     Inter caelum et terram medium extruitur firmamentum, et iuxta      Hebraici sermonis etymologiam caelum, id est 'samaym' ex aquis      sortitur uocabulum; et AQUAE QUAE SUPER CAELOS SUNT in laudes      domini separentur. Unde et Ezechiel, cristallum super cherubin      uidetur extensum, id est compactae et densiores aque.

 

Beda, De rerum naturis:

 

     Caelum superioris circuli uirtutes continet angelicas, quae ad      nos exeuntes aetherea corpora sumunt, ut possint hominibus etiam      in edendo similari, eademque ibi reuersae deponunt. Hoc deus      aquis glacialibus temperauit, ne inferiora succenderet elementa,      de hinc inferius caelum nuncupans firmamentum, propter /32/      sustentationem superiorum aquarum.

 

Item:

 

     Aquas super firmamentum positas, caelis quidem spiritalibus      humiliores sed omni creatura corporali superiores, quidam ad      inundationem diluuii reseruatas, alii uero rectius ad ignem      siderum temperandum suspensas affirmant.

 

Beatus uero Augustinus istas opiniones praetermittens de aquis illis superioribus, utrum uidelicet glaciales sint uel non, uel quas in se habeant utilitates, ait:

 

     Sane quales ibi aquae sint quosue ad usus reseruatae conditor      ipse nouerit; esse tamen eas ibi scriptura testante nulli dubium      est.

 

Quod ergo tantus Doctor quasi dubium sibi reliquit, definire nobis arrogantissimum uidetur. Quod uero nonnulli opinati sunt eas ibi constitutas et reseruatas ad inundationem diluuii, ut inde scilicet labentes habundantia sui terram cooperirent, friuolum omnino deprehenditur. Cum enim Psalmista longe post diluuium existens, dicat:

 

     Et aquae quae super caelos sunt laudent nomen domini

 

profecto ibi nunc quoque sicut ante constat eas existere. Quippe non ait 'quae erant' sed "quae sunt". Quod si pars quaedam inde sit delapsa, nequaquam firmamentum illi parti fuit interpositum; quod nequaquam ita eas firmauit ut non ulterius laberentur.

 

/33/ Constat etiam, ut Genesis refert, diluuium ex habundantia pluuiarum fuisse, ruptis etiam fontibus abyssi magnae. Quibus postea clausis et prohibitis pluuiis, ipsum diluuium cessauit. Certum autem habetur pluuias nequaquam oriri nisi terrarum exalatione, cum sol uidelicet eas calefaciens uaporatione sui, aquas tenues tamquam in fumo ex calefactione terrae conscendentes attrahit. Non itaque illa aquarum habundantia quae in pluuiis fuit de supernis, sed infimis originem habuit. Ubi et cum iam diluuio cessante additur non solum quia pluuiae sunt prohibitae, sed etiam quia clausi sunt fontes, manifeste innuitur totam illam aquarum in diluuio habundantiam nonnisi de inferioribus aquis fuisse, quae in die tertia congregatae sunt ut appararet arida. Quod uero dictum est quia cataractae caeli in diluuio sunt apertae et facta est pluuia, caelum ipsum aerium unde pluuia manat, non aethereum dicit. Cataractas uero non arta foramina dicens, habundantiam pluuie insinuat, tamquam tunc nihil nubium uel aque, uaporatae aer uspiam retineret.

 

Aqua itaque desuper in pluuiam labente, et obstrusis terrae foraminibus, terram undique aquis cooperiri necesse fuit, sicut et in die tertia, antequam illae eaedem aquae inferiores in unum congregarentur locum ut appareret arida. Quid ergo suspensio illa /34/ aquarum utilitatis habeat, quod nec a sanctis certa sententia definitum est, difficillimum disseri arbitror. Illa tamen nobis probabilior uidetur opinio, ut ob hoc maxime ad calorem temperandum superioris ignis constituerentur, ne feruor ille superior uel nubes ipsas uel aquas inferiores omnino attraheret, cum sit uis ignis naturaliter attractiua humoris. Unde et flebotomarii cum uasculis appositis sanguinem extrahere uolunt, inclusis stupis ignem immittunt ut calore ignis humorem attrahant sanguinis.

 

Et notandum quod ubi nos dicimus: FIAT FIRMAMENTUM IN MEDIO AQUARUM, Hebraei habent: "Sit extensio infra aquas"; hoc est interuallum quo ipse ab inuicem in perpetuum separentur ne se ulterius contingant, sicut scriptum est:

 

     Extendens caelum sicut pellem qui tegis aquis superior eius.

 

Et alibi:

 

     Congregans sicut in utrea aquas maris.

 

Illa igitur extensio qua superiores et inferiores aquae separantur, quasi pellis interiacens inferiores aquas tamquam uter concludit et superiores, quasi firmamentum suspendit atque sustentat. Cum autem ait: DIVISIT AQUAS QUAE ERANT SUB FIRMAMENTO etc., tale uidetur esse ac si diceret 'diuisit quae iam diuisae erant'. Non enim ait 'quae nunc sunt sub firmamento et quae super,' sed: QUAE iam tunc ERANT. Ex quo manifestum /35/ est a prima die iam aquas super aetherem constitisse, siue flatu uenti, ut diximus, illuc superiectas, siue in ipsa sua creatione factas et circumductas uniuerso mundo, non de inferioribus illuc flatu aliquo uentu sublatas. Quod ergo nunc dicitur 'in secunda die diuisas aquas quae erant super ab his quae erant subtus', diuisionem istam per interpositionem firmamenti intelligit ita eas in secundo die firmatas esse ut ulterius labi non possent. Quamuis enim in prima die iam ibi essent, non tamen iam ibi firmatae erant, ut labi non possent; quod secunda die factum est, in qua firmamentum fieri dicitur.

 

Hebraicum tamen, ubi nos habemus: Diuisit aquas quae erant sub firmamento etc., non habet erant, quoniam uerbo substantiuo aut uix aut nunquam utitur, et absque hoc uerbo enunciationes facere consueuit, ueluti cum dicitur 'beatus uir' pro 'beatus est uir'. Tale est itaque quod ibi habetur, ac si diceretur 'diuisit aquas quae sub firmamento ab his quae super firmamentum'. Ubi quidem si subintelligatur 'sunt', quod est praesens uerbum, sicuti cum dicitur 'beatus uir' pro 'beatus est uir'; tale est quod Propheta ait: Diuisit tunc quae nunc sub firmamento etc., quoniam in ipso tempore Prophetae qui loquitur, et firmamentum iam olim factum existebat, et diuisio aquarum erat per interpositionem ipsius sicut et modo.

 

/36/ Si quis autem requirat quanta mora ibi fuerint antequam firmarentur, uolens cognoscere quae fuerit illa prima dies ante secundam, sciat istos sex dies quibus mundus perfectus est nequaquam mensurari debere secundum dies istos quos nunc habemus ex solis illuminatione, praesertim cum nondum sol in illis tribus praecedentibus diebus factus esset. Cum ergo dies in his operibus dei computamus, et dicimus quia FACTUM EST UESPERE ET MANE DIES UNUS, nequaquam diem uel uesperam uel mane iuxta dies nostros quos nunc habemus accipimus; sed unam et aliam diem secundum operum distinctionem intelligimus, ut prima uidelicet dies dicatur prima dei operatio per quam ipse prius operatus est; unde nos illuminare de sua notitia posset, iuxta illud quidem Apostoli:

 

     Inuisibilia enim ipsius... etc.

 

Etsi enim materia illa informis primo die creata minus sufficiens esset ad notitiam uel laudem creatoris, quamdiu in illa confusione uel informitate sui permaneret, illa tamen prime creationis confusio postea formanda atque distinguenda in hunc mundi ornatum quo nunc utimur et quem necessarium nobis intelligentes, deum inde laudamus; non immerito primo dies dicta est, quia inde humanae notitiae circa deum exordium cepit. Prius quippe caelum et terram creari necesse fuit, hoc est materiam /37/ futurum in elementis praeparari, quam eam in opera subsecuta formari. Primam itaque diem dicit, ut iam supra meminimus, primam materiae creationem in elementis. De uespera quoque et mane huius diei sicut et caeterorum, iam dudum docuimus.

 

Ut autem nunc ad intermissa, non dimissa, redeamus -- sciat lector nos haec interposuisse -- nec cum audit unam diem uel aliam a Propheta dici, moras istas temporis intelligat quas nunc in diebus nostris accipimus, sed diuersitatem dierum ad diuersitatem operum referat, quantamcumque moram in successione uel operatione sui habentium. Nemo igitur miretur cum audit secunda die aquas firmari iam super caelos existentes, tamquam aliqua mora fuerit inter illam earum existentiam et firmationem ipsarum, cum uidelicet statim postquam ibi fuerunt, firmatae sunt ibi. Quod ergo nunc dicitur: FIAT FIRMAMENTUM, uel: DIVISIT AQUAS QUAE ERANT etc., ista firmatio earum uel diuisio ita est accipienda, ut sine dilatione postquam ibi fuerunt in indissolubilem glaciem tamquam cristallus induratae, sic stabilirentur et firmarentur per interpositionem aetheris et aeris, ne ad inferiora dilaberentur, quamuis ex natura elementi aquatici aliquid ponderositatis haberent, et iuxta philosophos omnia pondera nutu suo ferantur in terram.

 

/38/ Forte et hoc aliquis requirit, si, ut dicitur, aquae illae superiores igni superpositae in glaciem duruerint, qua ui naturae id factum sit. Ad quod primum respondeo nullatenus nos modo, cum in aliquibus rerum effectis uim naturae uel causas naturales requirimus uel assignamus, id nos facere secundum illam priorem dei operationem in constitutione mundi, ubi sola dei uoluntas naturae efficaciam habuit in illis tunc creandis uel disponendis; sed tantum ab illa operatione dei sex diebus illis completa. Deinceps uim naturae pensare solemus, tunc uidelicet rebus ipsis iam ita praeparatis, ut ad quaelibet sine miraculis facienda illa eorum constitutio uel praeparatio sufficeret. Unde illa quae per miracula fiunt magis contra uel supra naturam quam secundum naturam fieri fatemur, cum ad illud scilicet faciendum nequaquam illa rerum praeparatio prior sufficere posset, nisi quamdam uim nouam rebus ipsis deus conferret, sicut et in illis sex diebus faciebat, ubi sola eius uoluntas uim naturae obtinebat in singulis efficiendis. Quae quidem si nunc quoque sicut tunc faceret, profecto contra naturam haec fieri diceremus. Veluti si terra sponte sua sine seminario aliquo plantas produceret, uel bestias ex se, uel aqua uolucres formaret. Naturam itaque /39/ dicimus uim rerum ex illa prima praeparatione illis collatam, ad aliquid inde nascendum, hoc est efficiendum sufficientem. Nemo ergo quaerat qua natura illas superiores aquas super ignem constitutas duruerit in glaciem, uel eas etiam sursum extulerit, cum tunc sola eius uoluntas, ut dictum est, uim naturae obtinuerit.

 

Quam et Plato in rebus efficiendis siue conseruandis omni natura earum ualidiorem esse profitetur, ubi uidelicet deum in Timaeo suo loquentem ad sidereos deos introducit, cum ait:

 

     Immortales quidem nequaquam, nec omnino indissolubiles, nec tamen      unquam dissoluemini, nec mortis necessitatem subibitis, quia      uoluntas mea maior est nexus et uegetatior ad aeternitatis      custodiam, quam illi nexus uitales ex auibus aeternitas uestra      coaugmentata atque composita est.

 

Potest et fortassis probabiliter dici quod ipse uentus qui eas sursum proiecerit, frigiditatis sui flatus eas in glaciem astrinxerit, ut ita secunda die firmamentum fieret; eis uidelicet tunc ita solidatis, quae ibi ante fuerant quam sic solidarentur. Quod enim ibi iam essent antequam sic solidarentur manifeste, ut supra meminimus, insinuatur cum dicitur QUAE ERANT potius quam 'quae sunt'. Hebraicum tamen, /40/ ut iam quoque dictum est, non habet 'erant', quo minus habeat quaestionis.

 

ET FACTUM EST ITA. Hoc est firmata est in perpetuum haec aquarum diuisio ut nunquam ulterius ille superiores aquae ad istas inferiores relabantur. Quod quidem ideo dici arbitror, ne quis putaret ex illis superioribus aquis pluuiam stillare, et ad hoc illas superius suspensas fuisse, sicut et Iosephus opinatus est, ut supra meminimus.

 

[GEN. 1:8] VOCAVITQUE <DEUS FIRMAMENTUM, CAELUM. ET FACTUM EST VESPER ET MANE, DIES SECUNDUS>.

 

VOCAVITQUE, id est fecit per hoc unde ipsum firmamentum appellaretur postmodum a nobis caelum, cum uidelicet tam aereum quam aetherum caelum nunc dicamus, quasi superiores mundi partes comparatione nostrae habitationis. Cum autem in Hebraico pro caelo 'samaym' habeatur quod ex aquis, ut dictum est, uocabulum trahit, recte 'samaym' dici uidetur pro diuisione aquarum uel suspensione et confirmatione illarum superiorum.

 

ET FACTUM EST VESPERE. Sicut superius uesperam et mane conceptum diuinae mentis et effectum operis accepimus, ita tam in hoc loco quam in caeteris intelligendum est. Tale est ergo cum in hac operatione uel in caeteris dicitur: FACTUM EST VESPERE ET MANE DIES UNUS, tamquam si diceretur huius operis effectus qui per hanc diem designatur ita ad mane /41/ perductus, sicut in uespera fuit; hoc est ita uisibili opere completus sicut in mente diuina primo fuit dispositus; tamquam eadem sit sententia cuiusque operis in nouissimis uerbis quae in prioribus quasi ad principium finis reducatur. Idem quippe est quantum ad sensum cum in singulis operibus praemittitur, dixit deus: FIAT hoc, ET FACTUM EST; quod et in fine supponitur, cum dicitur quia huius diei FACTUM EST VESPERE ET MANE DIES UNUS, hoc est huius operationis completio, sicut eius in deo praecesserat dispositio.

 

Notandum uero, ut supra quoque meminimus, non ita in hac die dici: ET VIDIT DEUS QUOD ESSET BONUM sicut in caeteris; hoc est non ita deum approbasse operationem huius diei sicut reliquorum, propter eam uidelicet causam quam iam reddidimus, hoc est cum nondum nos faciat deus uidere quid boni uel utilitatis habeat illa superiorum aquarum suspensio. Sed nec ista diuisio aquarum laude digna uisa est, cum nondum aquae diuisae ita collocatae et stabilitae erant, ut permansurae fuerant, et necessarium erat ad creationem rerum futurarum. Adhuc enim inferiores aquae in unum erant congregandae, ut appareret arida. Denique nec illam corporalem superiorum aquarum suspensionem ut uniuersum operirent mundum, commendare Propheta uoluit, prouidens baptismum in aquis /42/ futurum ad quamlibet peccatorum multitudinem operiendam in his superpositis aquis figurari.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License