Petrus Abaelardus
Expositio in Hexameron

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

< DE SEPTIMO DIEI >

 

[GEN. 2:1] <IGITUR PERFECTI SUNT CAELI ET TERRA ET OMNIS ORNATUS EORUM.>

 

IGITUR PERFECTI SUNT. Quia uidelicet elementa, ut dictum est, creata sunt atque disposita, et sideribus, plantis, animantibus adornata, igitur non solum facta in creatione, sed etiam perfecta sunt in sua dispositione. Ornatus eorum dicit non solum quae sunt in eis, uerum etiam quae sunt ex eis, non spiritales scilicet sed corporales substantias, quae maxime ad commendationem mundi pertinent per hoc quod ex eo initium habent: OMNIS ORNATUS EORUM, tam caeli uidelicet, sicut sidera, quam terrae uel aquae, sicut plantae uel animalia.

 

[GEN. 2:2] <COMPLEVITQUE DEUS DIE SEPTIMO OPUS SUUM QUOD FECERAT: ET REQUIEVIT DIE SEPTIMO AB UNIVERSO OPERE QUOD PATRARAT.>

 

QUOD FECERAT SEX SCILICET PRAECEDENTIBUS DIEBUS. Sed quomodo tunc opus suum compleuit et non in sexta die, si tunc nihil fecit? Unde septimum diem intelligimus totum futurum saeculi tempus, quo multiplicare non cessat species creatas in aliquo rerum numero ex natura earum iam praeparatarum, iuxta illud Veritatis:

 

     Pater meus usque modo operatur et ego operor

 

tamquam si diceret 'sicut ille nondum operari cessat, cotidie scilicet multiplicando quae primo facta sunt', sic nec ego pariter cooperari tanquam coaeterna eius sapientia, per quam omnia facit.

 

ET REQUIEVIT. Cessando scilicet, sicut statim exponit, a speciebus quas creauerat, non a numero rerum in eis multiplicandarum. Nulla quippe de speciebus illis postmodum peritura erat, ut ad eam reparandam non sufficeret per se natura iam praeparata, sicut et ad indiuidua specierum multiplicanda. Etsi enim ponamus phoenicem speciem esse, uel aliquas species herbarum uel florum quandoque deperire, iam tamen ita natura ex primordialibus causis est praeparata ut ad haec restauranda sufficiat. Bene itaque dicit: QUOD PATRARAT, scilicet in speciebus, non quod multiplicaturus erat in numero indiuiduorum. Quamuis enim mulus inter species animalium creatus non fuerit, uel uermes multi ex /92/ aliqua putredine uel corruptione postmodum nati, in ipsis tamen speciebus praedictis, seminarium habuerunt et uim quamdam futurae suae creationis. Animae uero licet ex animabus per traducem non propagentur, quia tamen iam species animae creata fuerat, non impedit earum cotidiana multiplicatio dici deum requeiuisse AB UNIVERSO etc.

 

[GEN. 2:3] <ET BENEDIXIT DIEI SEPTIMO ET SANCTIFICAVIT ILLUM, QUIA IN IPSO CESSAVERAT AB OMNI OPERE SUO QUOD CREAVIT DEUS UT FACERET.>

 

BENEDIXIT ET SANCTIFICAVIT, id est caeteris praetulit diebus et in caelebrationem ipsum constituit.

 

CESSAVERAT. Quod dicit CESSAVERAT, expositio est eius quod dixerat REQUIEVIT, ne forte a labore ipsum quieuisse arbitraremur.

 

CREAVIT in uerbo, UT FACERET in opere iuxta illud: DIXIT, ET FACTA SUNT. Et attende quod non ita de septima die sicut de caeteris dicitur quia factum est uespere et mane dies septimus. Non enim in eo sicut in caeteris aliquid fecisse deus memoratur, sed tantum quieuisse, nec opera multiplicationis quae in hoc septima die fiunt cotidie usque ad consummationem saeculi complebuntur.

 

Quoniam ea quae praedicta sunt iuxta radicem historiae ac ueritatem rei gestae quantum ualuimus prosecuti sumus, iuuat morali quoque ac postmodum /93/ mystica expositione nos eadem perquirere. Moralis itaque dicitur expositio, quotiens ea quae dicuntur ad aedificationem morum sic applicantur, sicut in nobis uel a nobis fieri habent quae ad salutem necessaria sunt bona, ueluti cum de fide, spe, et caritate, uel bonis operibus expositione nostra lectorem instruimus. Mystica uero dicitur expositio cum ea praefigurari docemus, quae a tempore gratiae per Christum fuerant consummanda, uel quaecumque historia future praesignari ostenditur.

 

                                         Moralitas

 

Confusio illa caeli et terrae prius creata in materia et nondum in certam partium distinctionem redacta, homo est ex superiori et inferiori substantia constans, id est ex anima et corpore; sed adhuc quasi informis et moribus incompositus, nondum carne spiritui sicut oportet subiugata, immo magis spiritui dominante, atque ita naturalem ordinem confundente ac perturbante, donec diuina gratia animalem hunc hominem in spiritalem transferat atque formet, sicut illam quasi brutam atque confusam elementorum congeriem postmodum ordinauit. Cui uidelicet confusioni, quae per fluidum elementum aquae iterum figuratur, spiritus incumbit, dum de homine adhuc animali /94/ spiritalem efficere diuina bonitas disponit; et sic quodammodo illam confusionem more auis incumbentis fouet, ut inde quasi pullum producat, dum ueterem adhuc hominem in nouum reformare parat. Quod quidem efficit primo lucem fidei inspirando, postmodum spem, deinde caritatem, tandem in operibus caritatis eum consummando, ut non solum sibi, sed etiam aliis uiuat, nec tantum in se bonus sit, uerum etiam alios bonos efficiat tam exemplis operum uel beneficiis collatis quam doctrina praedicationis.

 

Creatio itaque lucis illuminatio est fidei quam spiritus sanctus his quibus uult, inspirans aedificium animae spiritale ab hoc inchoat fundamento, sine quo, ut ait Apostolus:

 

     Impossibile est placere deo.

 

Unde et bene post creationem illam caeli et terrae, lucem factam esse Propheta statim commemorat. Post fidem autem spes sequitur, quae hominem prius per concupiscentiam ad terrena defluentem, dum uariis ducitur desideriis, iam quasi a terrenis ad caelestia sustollit, et in eis eius animum ad multa primitus discurrentem firmat ac stabilit, et contra quaslibet aduersitatum procellas quasi anchora nauem conseruat, et ad quaelibet toleranda uel aggredienda desiderio caelestium corroborat. Quod bene superiorum aquarum suspensio facta secundo die figurat, quae per interpositionem caeli /95/ sursum firmiter est stabilita.

 

Tertio die recedentibus aquis uel per meatus quosdam terre, submissis, exiccatur terra et arida fit, quia igne caritatis anima succensa, dum carnem spiritui subicit, a fluxu uel desideriis carnalium concupiscentiarum hoc calore siccata quodammodo fit arida, ut iam sit de illis locis inaquosis, per quae diabolus suggestionibus suis transiens requiem non inuenit, quia talem animam per concupiscentias ad consensum non trahit. Ut autem talis anima per opera etiam consummetur, primum terra producit plantas, postea luminaria in firmamento posita lucem ministrant.

 

Terra itaque, ut dictum est, arefacta plantas producit, cum anima quaelibet caritatem qua feruet interius in exhibitione corporalium operum ostendit. Quae si in tantam perfectionem excreuerit, ut uerbo quoque praedicationis alios aedificare atque illuminare possit, luminaria fiunt in caelo; id est uerba praedicantis in aecclesia, minorum et quasi adhuc terrenorum fiunt illuminatio, et hoc est illuminent terram. Nec solum in die, uerum etiam in nocte, quia tam in prosperitate quam in aduersitate infirmis mentibus praedicatio necessaria est, ne per hanc extollantur uel per illam frangantur. Qualibus quidem luminaribus, /96/ non solum exemplo sed etiam uerbo alios aedificantibus Apostolus ait:

 

     Inter quos lucetis tamquam luminaria

 

et Veritas ipsa:

 

     Vos estis lux mundi.

 

Hoc igitur uiro perfecto tum luce operum, tum etiam documento praedicationis alios aedificante, parit undique mundus animantia, tam uolatilia scilicet quam gressibilia siue reptilia, id est trium ordinum fideles, continentes uidelicet, rectores, seu coniugatos. Denique homo ille extra paradisum creatus in paradisum transfertur, dum is qui in hac uita tantis bonis per gratiam dei floruit, ad patriam caelestem de hoc exilio transfertur pro meritis, primo ad sabbatum, deinde ad octauam perueniens.

 

                                         Allegoria

 

Sex aetates saeculi senarius iste dierum quibus mundus perfectus est atque adornatus exprimit. Prima aetas saeculi quasi eius infantia est, ab Adam usque ad Noe; inde secunda usque ad Abraham, quasi pueritia; deinde tertia ad Dauid, tamquam adolescentia; postea quarta usque ad transmigrationem Babylonis, quasi iuuentus, id est uirilis aetas; inde quinta usque ad Christum, tamquam senectus; denique sexta usque ad finem saeculi, tamquam senium uel decrepita aetas.

 

/97/ Confusa itaque illa nec adhuc distincta congeries elementorum,primam mundi aetatem sine lege et disciplina incultam et rudem bene figurat, quae infantia mundi uocatur. Et bene infantia, necdum ex documento legis uerba dei formare ualens, sicut infantes nondum loqui sufficiunt. Deleta est haec aetas diluuio, sicut eorum memoria, quae in infantia geruntur per obliuionem delentur.

 

Secunda aetas diluuio non deletur, cum quisque eorum quae in pueritia gesserit, recordari ualeat. In hac aetate arca in diluuio fideles conseruauit, et quasi firmamentum aquis interpositum, eos ab aquis desuper compluentibus, et ab aquis inferius inundantibus custouit.

 

Tertia aetate lex data est, quae fluxum carnalis concupiscentiae ab antiquo populo timore poenarum coherceret, sicut die tertia ab inferioribus aquis terra est exonerata et statim germinans terrenam sobolem in herbis et arboribus produxit; quia populus antiqus terrena potius quam caelestia desiderans, terrenam accepit promissionem, et terrenis maxime desideriis adhaerens, quasi terrena generatio fuit atque terrae totus innitens, et in terrenis uitam suam constituens.

 

Quarta die facta luminaria, lucem prophetarum /98/ post legem significant, longe apertius de Christo loquentium, quam lex antea fecerat, sicut dicit Daniel:

 

     Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia tam in uiris

 

ut in Samuele, Nathan, quam in feminis, sicut in Anna. Proprie namque a tempore Samuelis tempus prophetarum incepit, sicut in Actibus apostolorum ubi scriptum est:

 

     Et omnes prophetae a Samuel et deinceps etc.

 

diligenter exprimitur, Beda etiam attestante, dum locum illum exponeret, dicens:

 

     Quamuis patriarchae et sancti priorem temporum multa de Christo      dictis factisque prophetauerint, tempus tamen proprie prophetarum      eorum dico qui de Christi aecclesiaeque mysterio manifeste      scripserunt, a Samuele exordium sumpsit, et usque ad Babyloniae      captiuitatis solutionem permansit.

 

Quinta aetas quasi senium mundi, defectum praeteritorum bonorum designat, cum iam patriarchae et prophetae, praeterissent atque unctio ad alienigenam transferretur, nec iam pristino ritu sacrificium celebraretur, quod etiam Babilonia captiuitas abstulerat. In hoc quidem senio iam mundo languescente, missus est saluator qui ueterem renouaret hominem, baptismum praedicaret. In quo quidem baptismo homines ueterem hominem deponentes, et nouum induentes, sicut scriptum est:

 

     Quicumque baptizati estis, Christum induistis

 

quasi /99/ ex aquis animalia producta sunt.

 

Sexta aetate homo renouatus in paradiso collocatur, quia post passionem domini tantum aditus caelestis hominibus potuit, ubi primo sabbatum in anima,postmodum octauam in corpore simul et anima caelebrat. Unde et latroni dictum est:

 

     Hodie mecum eris in paradiso

 

ut in hac aetate, tantum caelum hominibus patere ostenderet.

 

Continuatio de Genesi expositionis

 

[GEN. 2:4] <ISTAE GENERATIONES CAELI ET TERRAE, QUANDO CREATAE SUNT, IN DIE QUO FECIT DOMINUS DEUS CAELUM ET TERRAM.>

 

ISTE GENERATIONES. Quasi diceret 'bene dixi' cessauerat, quia iste sunt non aliu postmodum ex aliqua noua naturae praeparatione futurae.

 

GENERATIONES CAELI ET TERRAE, id est species rerum factae, materialiter ex elementis per caelum et terram, ut diximus, primo significatis.

 

QUANDO CREATAE SUNT, id est primum factae iste scilicet generationes ante hunc septimum diem quo multiplicantur cotidie.

 

IN DIE, id est in tempore illo sex praecedentium dierum.

 

QUO FECIT DOMINUS CAELUM ET TERRAM. In Hebraeo est ordo commutatus ita: "quo fecit dominus terram et caelum," cum in principio dictum sit e conuerso, quia creauit caelum et terram. Ex quo innuitur ex hac /100/ commutatione ordinis, uarietas quaedam significationis ad praedictas scilicet generationes comprehendas. Per terram quippe et caelum animalia, per uirgultum et herbas comprehendit plantas. Animalia quippe quia uiuificationem non ex humore sicut plante, sed ex spiritu habent, iuxta quod Gregorius tres uitales spiritus distinguit, per terram et caelum hoc loco insinuantur cum ex corporea et graui substantia constent secundum corpus, et ex spiritali et leui secundum animam. Et quia corpora prius formata sunt quam spiritus infunderentur, bene hic terram prius quam caelum nominauit. Ubi et de stellis innuere uidetur, si omnia comprehendit facta ex elementis, quosdam spiritus et illis inesse, quo possint animalibus connumerari, sicut philosophi asserunt; et beatus Augustinus adeo sibi esse incertum profetetur, ut se ignorare dicat utrum sol et luna ad societatem angelorum pertineant, sicut et supra meminimus.

 

[GEN. 2:5] <ET OMNE VIRGULTUM AGRI ANTEQUAM ORIRETUR IN TERRA, OMNEMQUE HERBAM REGIONIS PRIUSQUAM GERMINARET: NON ENIM PLUERAT DOMINUS DEUS SUPER TERRAM, ET HOMO NON ERAT QUI OPERARETUR TERRAM.>

 

VIRGULTUM AGRI, id est agreste adhuc et nondum cultum ab hominibus uel insertum sicut nunc, uel aliqua cura hominum custoditum.

 

ORIRETUR IN TERRA, id est fructificaret per uniuersas terras dispersum sicut nunc, et irrigatione imbrium proficiens.

 

/101/ REGIONIS, pro quo in Hebraeo est agri sicut superius, quasi diceret, incultam adhuc nec ex propagine et ope imbrium multiplicatam sicut nunc.

 

Unde et subditur: NON ENIM, id est nondum pluuia facta fuerat, ex qua tunc quoque sicut nunc per uniuersum mundum haec multiplicatio fieret, homine tunc terram sicut nunc excolente, cum nec ipse homo qui terram operaretur tunc esset.

 

Quod statim annectit, dicens: ET HOMO NON ERAT. Non dicit simpliciter "non erat", cum ipse quoque inter generationes caeli et terre, superius sit comprehensus et factus esse monstretur, sed non erat ad operandum terram, quia nondum ei necessaria erat laboriosa cultura quam postmodum in poenam peccati accepit, et quam nunc ubique terrarum exercet.

 

[GEN. 2:6] <SED FONS ASCENDEBAT E TERRA IRRIGANS UNIVERSAM SUPERFICIEM TERRAE.>

 

SED FONS. Ne quis forte requireret unde ergo humorem quo nutrirentur uel conseruantur plantae habebant cum pluuia non esset, respondet quia de imo aqua tenuis conscendens more fontis, irrigabat eas mundi partes in quibus plantae dispersae erant. Et attende quod cum superius per septem dies deus tantum uocatus sit, non etiam dominus appellatus; hic tantum ubi generationes caeli et terrae completas commemorat, eum non solum deum, sed etiam dominum uocat, /102/ et deinceps frequenter domini uocabulo ipsum designat. Hoc quippe nomen 'dominus' nonnisi ex creaturis quibus dominari et praeesse habet conuenit, nec ex quibusdam tantum creaturis sed ex omnibus simul. Unde post consummationem omnium ipsum tantum poni congruum uisum est.

 

[GEN. 2:7] <FORMAVIT IGITUR DOMINUS DEUS HOMINEM DE LIMO TERRAE ET INSPIRAVIT IN FACIEM EIUS SPIRACULUM VITAE ET FACTUS EST HOMO IN ANIMAM VIVENTEM.>

 

FORMAVIT IGITUR. Hoc ad illud respicit quod sexta die praemissum est de hominis creatione, cum dicitur: ET CREAVIT DEUS HOMINEM etc. Ibi quippe quod creatus sit homo tam masculus quam femina praemissum est, sed modus creationis expressus non est. Quod hic diligenter aperit, docendo scilicet corpus uiri de limo terrae prius formatum esse, ac deinde animam infundi. Feminam uero non per se creatam esse, sed de uiro assumptam, ut sequentia docent. Continuatio: dixi hominem creari, sed modum creationis non expressi; igitur nunc faciam. Et hoc est quod nunc agit, dicens: FORMAVIT HOMINEM, id est humanum corpus in effigiem istam quam nunc habemus composuit.

 

DE LIMO TERRAE, id est de terra humida et quasi compacta, non dissoluta, et sic corpori iam creato infudit animam. Ex quo patenter innuit animam humanam ex ipso modo creationis dissimilem a caeteris animabus esse. In creatione quippe caeterorum animantium dictum /103/ est terram uel aquam ea cum corpore simul et anima produxisse. Ex quo innuitur illorum animas ex ipsis etiam elementis esse, quasi quamdam eorum raritatem uel subtilitatem, pro qua scilicet subtilitate illae quoque animae spiritus dicuntur, sicut et uentus nonnunquam spiritus appellatur, comparatione terrae et aquae quae grossioris et corpulentioris substantiae sunt.

 

Diligenti etiam uocabulo utitur cum dicit hominem de humo 'formari' potius quam 'creari'. Ubi enim de natura aliquid fit, forma ei superaddita, 'formari' proprie dicitur. Isidorus Etymologiarum libro XI capitulo I:

 

     Homo dictus est, quia ex humo est factus, sicut et in Genesi      dicitur: "Et creauit deus hominem de limo terrae". Abusiue tamen      pronuntiatur ex utraque substantia totus homo, id est ex      societate animae, et corporis, nam proprie homo a humo.

 

Item:

 

     Duplex est autem homo, interior et exterior; interior homo,      anima, exterior homo, corpus.

 

Item:

 

     Anima hominis non est homo, sed corpus quod ex humo factum est,      id tantum est homo.

 

Beda Super Genesim libro II:

 

     "Et uocauit nomina eorum Adam in die quo creati sunt", 'Adam'      interpretatur homo ut utrique sexui possit aptari. Unde recte      dicitur: "Vocauit nomina eorum Adam", id est /104/ homo. Sicut      homo Latine ab humo, ita apud Hebraeos Adam a terra nominatur.      Unde et terrenus siue terra rubra potest interpretari. Porro apud      Graecos, homo aliam habet etymologiam. Vocatur enim 'antropos',      ab eo quod superna spectari, et ad caelestia contuenda debeat      mentis oculos attollere.

 

INSPIRAVIT SPIRACULUM VITAE, id est quasi per se, non de aliquo materiali primordio, dedit animam corpori iam formato, ut ipsa uidelicet anima ex solo deo tamquam principio, non ex alia primordiali causa esse haberet. SPIRACULUM VITAE dicit ad differentiam flatus uenti qui et spiraculum dicitur, sed non uiuificans sicut et anima nonnunquam flatus dicitur, iuxta illud Isaiae:

 

     Flatum hominem ego feci.

 

Hinc quoque anima recte flatui siue spiraculo comparatur, quia maxime an in corpore sit, expirando uel flando apparet, cum sine his uita non possit in animalibus conseruari.

 

IN FACIEM EIUS. Spiraculum, inquam, IN FACIEM EIUS, hoc est hominis factum, ut uidelicet anima illa sola non caeterorum animantium notitiam siue scientiam per rationem haberet. Facies quippe qua unusquisque cognoscitur notitiam significat.

 

ET FACTUS EST, id est ita consummatus est homo.

 

IN ANIMA VIVENTEM, id est per talem animam quae /105/ semper uiuat, cum defectum non habeat.

 

[GEN. 2:8] <PLANTAUERAT AUTEM DOMINUS DEUS PARADISUM VOLUPTATIS A PRINCIPIO IN QUO POSUIT HOMINEM QUEM FORMAVERAT.>

 

PARADISUM VOLUPTATIS, id est hortum delectabilem, ut non solummodo ex dignitate creationis suae quantum deo debeat homo attenderet, uerum etiam ex amenitate et delectabilitate loci electi ex uniuerso mundo in quo est positus. De quo quidem loco scriptum est quod nonnulli uolunt quod in orientali parte orbis terrarum sit locus paradisi, quamuis longissimo interiacente spacio, uel occeani uel terrarum, a cunctis regionibus, quas nunc humanum genus incolit secretum. Unde nec aquae diluuii quae totam nostri orbis superficiem altissime cooperuerunt, ad eum peruenere potuerunt. Quod quidem ex eo maxime uidetur quod Enoch, ante diluuium in paradisum translatus, submergi non potuit. Ieronimus, Hebraicarum quaestionum in Genesi:

 

     "Paradisum a principio". Ex quo manifestissime comprobatur, quod      priusquam caelum et terram deus feceret, paradisum ante      condiderat. Et legitur in Hebraeo: "Plantauerat autem dominus      deus paradisum in Eden a principio".

 

Isidorus, Etymologiarum libro XIV capitulo III, de Asia in qua est paradisus:

 

     Paradisus est locus in orientis partibus constitutus, cuius      uocabulum ex Graeco in Latinum uertitur hortus. Porro /106/      Hebraicae Eden dicitur, quod in nostram linguam deliciae      interpretatur. Quod utrumque iunctum facit hortum deliciarum. Est      enim omni genere ligni et pomiferarum arborum consitus, habens      etiam lignum uitae. Non ibi frigus, non estus, sed perpetua aeris      temperies. Et cuius medio fons prorumpens totum nemus irrigat,      diuiditurque in quatuor nascentia flumina. Cuius loci post      peccatum homini aditus interclusus est. Septus est enim undique      rumphea flammea, id est muro igneo accinctus, ita ut eius cum      caelo pene iungatur incendium. Cherubin quoque, id est angelorum      praesidium, arcendis spiritibus malis super rumpheae flagrantiam      ordinatum est, ut homines flammae, angelos uero malos angeli      submoueant, ne cui carni uel spiritui transgressionis, aditus ad      paradisum pateat.

 

Quod uero ait A PRINCIPIO subaudis plantationis; innuit ante caeteras plantas ipsum fuisse, quo aliquid delectabilitatis prae caeteris locis haberet, quando in ipsum homo introduceretur, tanto diligentius ante praeparatus, quanto amplius temporis impenderetur eius praeparationi.

 

POSUIT HOMINEM QUEM FORMAVERAT, id est uirum cuius formatio iam praedicta est. Vir quippe, extra paradisum factus de limo terrae, in paradisum translatus est. Mulier uero in paradiso de uiro creata est, quae /107/ tamen uirum et se pariter de paradiso eiecit, sicut sequentia manifeste tradunt. Ex quo patenter innuitur, non tam loca quam mores ad salutem pertinere, cum mulier in meliori loco facta, deterior in seductione fuerit.

 

[GEN. 2:9] <PRODUXITQUE DOMINUS DEUS DE HUMO OMNE LIGNUM PULCHRUM UISU ET AD UESCENDUM SUAUE LIGNUM ETIAM VITAE IN MEDIO PARADISI LIGNUMQUE SCIENTIAE BONI ET MALI.>

 

PRODUXITQUE. Quare dixerit 'uoluptatis', assignat: PULCHRUM VISU ET AD VESCENDUM SUAVE, ut uisu delectaret, et gustus suauitate reficeret.

 

LIGNUM ETIAM VITAE. Cum dixerit OMNE LIGNUM, quid est quod dicit de istis duobus lignis etiam, tamquam ipsa non fuerint de omnibus lignis, uisu et gustu delectabilibus, maxime cum de ligno in quo transgressio facta est scriptum sit in sequentibus, quia uidit mulier quod bonum esset lignum et delectabile? Sed profecto non pro diuersitate lignorum dictum est etiam, sed pro diuersitate loci ubi haec duo ligna constituit, et sibi coniunxit, id est in medio paradisi, non in circuitu sicut caetera. Cum enim dixisset quia protulit terra in paradiso ligna caetera sicut et ista, nequaquam distinxit quomodo poneretur, uel qua disponere sibi aptarentur. Quod nunc facit, cum haec in medio, illa circumposita describit. Lignum uitae dicit quod ad uitam conseruandam et corporis incolumitatem sine defectu /108/ senii, quasi pro medicamento illis creatum et concessum fuerat. Unde et in sequentibus de ipsis post peccatum a paradiso eiectis scriptum est:

 

     Ne forte sumat de ligno uitae et uiuat in aeternum.

 

Et rursum:

 

     Collocauit ante paradisum cherubin, ad custodiendam uiam ligni      uitae.

 

Caetera uero ligna in esum cotidianum habebant ad sustentationem uitae et corporis refectionem, non ad medicamenti sanitatem. Lignum uero scientiae boni et mali dicitur, non ex eo quod accepisset in sua creatione, sed ex eo quod consecutum est in illis primis parentibus ex ea quam in eo fecerunt transgressione. Per hanc enim experimento ipso didicerunt, quid inter bonum uitae delectabilis quam prius habebant, et inter malum poenae quam incurrerunt distaret, quasi inter requiem et laborem.

 

LIGNUMQUE SCIENTIAE, in medio simul paradisi cum ligno uitae, ut dum hoc lignum quod melius est et magis sibi necessarium homo conspiceret sibi concessum, a transgressione alterius maxime reuocaretur, si non amore dei, saltem retinendi tanti beneficii in ligno uitae constituti. Quale autem hoc lignum fuerit in quo transgressi sunt, nulla definitum est scripturae auctoritate. Nonnullis tamen uisum est quod ficus fuerit, ex eo praecipue quod postmodum referuntur illi parentes de foliis ficus perizomata sibi /109/ consuisse. Unde et illud quod dominus respondit Nathanael quaerenti unde eum nosset, dicens:

 

     Cum esses sub ficu uidi te

 

ita intelligi uolunt tamquam si dominus dicaret 'non modo mihi primum notus esse cepisti, quem a principio in primis parentibus per seminarium existentem, per praescientiam noui'. Sic enim et Leui in lumbis Abrahae fuisse, Apostolus dicit.

 

Hebraei autem hoc lignum scientiae boni et mali autumant uitem fuisse, et sic ligno uitae, in medio paradisi appositam, sicut nunc saepe uidemus uitem ab ulmo sustentari, et ei quasi in uno corpore colligari. Hinc etiam uitem lignum scientiae boni et mali dici assignant, quod ex fructu eius uinum productum moderate uel immoderate sumptum, hominem reddat scientem bonum uel malum, id est bono uel malo sensu eum esse faciat, cuius scilicet ingenium uel acuit uel peruertit. Unde et uuam esse fructum illum intelligunt, in quo priores patres praeuaricati sunt, iuxta illud prophetae:

 

     Patres nostri comederunt uuam acerbam

 

id est fructum quo acerbitatem poenae incurrimus. Quod statim determinans, ait:

 

     Et dentes filiorum obstupuerunt

 

id est poena in posteros traducta perseuerat. Cui fortassis opinioni, illud quoque non incongrue attestari uidetur, quod post esum huius /110/ ligni statim senserunt incentiua libidinis. Calide quippe naturae fructum hunc uel uinum hinc expressum esse constat, et in luxuriam maximi commouere, iuxta illud Apostoli:

 

     Nolite inebriari uino, in quo est luxuria.

 

Secundum quem etiam luxuriae motum in illis hominibus inde factum, de quo erubescentes uirilia texerunt, non incongrue uidetur dictum scientiae boni et mali fuisse illud lignum. Denique huius ligni gustum, in quo Adam excedens, tam se quam posteros poenae addixit; in tantum posteritas eius postmodum abhorruit uel uitare decreuit, ut ante diluuium nemo uinum attigisse credatur, quasi memor poenae quam ex contactu incurrerat uetiti fructus. Post diluuium, Noe plantata uinea quasi supradictae trangressionis immemor, inebriatus uino memoratur et statim genitalibus suis denudatis, turpitudo eius apparuit. Sic et in primis parentibus factum fuerat, qui post commissum uetite, arboris gustum, nudati referuntur, et de sua nuditate mox erubuisse, et ad tegenda pudenta statim festinasse, sicut et de Noe duo eius filii curauerunt, tertis patrem irridente.

 

[GEN. 2:10] <ET FLUVIUS EGREDIEBATUR DE LOCO VOLUPTATIS AD IRRIGANDUM PARADISUM QUI INDE DIVIDITUR IN QUATTUOR CAPITA.>

 

ET FLUUIUS. Id quoque ad describendam amenitatem loci pertinet, ut cum arboribus, iocunditas quoque fluuii incolas illos oblectaret. /111/

 

DE LOCO VOLUPTATIS, hoc est de ipso paradiso, non deforis influens, sed de ipso paradiso intus nascens, ut omnia in se necessaria continere monstretur non aliunde accipere.

 

AD IRRIGANDUM. Et uirorem perpetuum ei conferendum, ut nulla ibi pluuia esset necessaria.

 

INDE, unde uidelicet de terra egrediens emergebat, uel de ipso paradiso cum exterius egrederetur, quamuis in ipso paradiso quasi unus esset fluuius.

 

IN QUATUOR CAPITA, id est in origines quattuor fluuiorum haec fit diuisio. Ubi enim diuisio haec incipit, inde habent flumina distingui, quia ante hanc diuisionem tota illa aqua per unum aleueum discurrens, fluuius unus dicenda est, siue fons unus et origo illorum quattuor fluuiorum.

 

[GEN. 2:11] <NOMEN UNI PHISON IPSE EST QUI CIRCUIT OMNEM TERRAM EVILAT UBI NASCITUR AURUM.>

 

NOMEN UNI, uidelicet capiti horum quattuor. Sicut enim fluuius quislibet horum quattuor a capite suo habet distingui, ita et a capite habet nominari, quia usque ad initium illius diuisionis tota illius fluuii aqua sic uel sic nominatur donec mare ingreditur.

 

IPSE EST. Hoc pronomen relatiuum 'ipse', cum sit masculini generis secundum proprietatem constructionis, reducendum est ad hoc nomen Phison, non ad /112/ illud quod praemissum est, uni uidelicet capiti.

 

OMNEM TERRAM. Pro maiori parte dicit, cum nullus fluuius aliquam omnino terram circuire possit, cum nullatenus per illam partem qua influit effluere possit.

 

EVILAT, id est India, quae inde habet hoc nomen, quod post diluuium possessa sit ab Euila, filio Iectan, filii Heber, unde Hebraei. Plinius dicit Indiae regiones auri uenis prae caeteris habundare terris.

 

[GEN. 2:12] <ET AURUM TERRAE ILLIUS OPTIMUM EST IBIQUE INVENITUR BDELLIUM ET LAPIS ONYCHINUS.>

 

BDELLIUM est arbor aromatica, colore nigra, lacrima eius lucida, gustum amara, boni odoris, sed uino perfusa odoratior.

 

ONYX, lapis praeciosus ita appellatus, quod in se habet permixtum colorem in similitudinem unguis humani. Graeci enim unguem 'onychen' dicunt. Antiqua translatio habet pro his 'carbunculus' et 'lapis prassinus'. Carbunculus est lapis ignei coloris, qui noctis tenebras illustrat. Prassinus, uiridis aspectus. Unde et a porro nomen accepit quod a Graecis 'prasson' dicitur.

 

Cum laudem cuiuscumque fluuii de paradiso egredientis prosequitur, in commendationem huius loci redundare uidetur, tamquam ex loco natiuitatis suae /113/ trahat, quod his nobis habundet. Et nota quod ad maiorem horum fluuiorum notitiam non solum ex nominibus suis eos distinguit, uerum etiam ex locis terrarum ad quae perueniunt, ut ex utilitate ipsorum ibi praecipue cognita, amplius commendentur. Cum dicit de his fluminibus, unum uel secundum uel tertium seu quartum, non hoc iuxta ordinem positionis eorum, sed magis narrationis accipiendum uidetur, nisi forte quis dicat in praedicta quoque diuisione ipsorum hunc ordinem haberi, ut alius alio prius diuiditur in alueum suum ab ipsa origina natiuitatis suae.

 

[GEN. 2:13] <ET NOMEN FLUVIO SECUNDO GEON IPSE EST QUI CIRCUIT OMNEM TERRAM AETHIOPIAE

 

[GEN. 2:14] NOMEN VERO FLUMINIS TERTII TIGRIS IPSE VADIT CONTRA ASSYRIOS FLUVIUS AUTEM QUARTUS IPSE EST EUPHRATES.>

 

IPSE EST EUPHRATES. Hunc non ita describit ex locis per quae discurrit sicut caeteros cum, ut aiunt, uicinior atque notior populo Iudeorum esset. IIec flumina gentibus per quas fluunt notissima sunt. Duobus eorum uestustas nomina mutauit. Geon quippe, ipse est quae nunc Nilus uocatur. Phison autem ille dicebatur quem nunc Gangen appellant. Duo uero, Tigris et Euphrates, antiqua nomina seruauerunt. Sed mouere potest quod de his fluminibus dicitur, aliorum fontes esse notos, aliorum prorsus ignotos, et ideo non posse accipi ad litteram quod ex uno fonte diuidantur, cum potius credendum sit, quoniam locus ille /114/ paradisi remotus est a cognitione hominum, qui in quattuor aquarum partes diuiditur, sicut fidelissima scriptura testatur. Sed ea flumina quorum fontes noti esse dicuntur, alicui esse sub terris, et post tractus prolixarum regionum locis aliis erupisse, ubi tamquam in suis fontibus noti esse perhibentur. Nam hoc facere solere nonnullas aquas quis ignorat? Sic et illud Boethii absoluis iudicant, quod libro V De consolatione his uerbis de Tigri et Euphrate dicit:

 

     Rupis Achimeniae scopulis ubi uersa sequentum,        Pectoribus figit spicula pugna fugax,      Tigris et Euphrates uno se fonte resoluunt...

 

Isidorus, Etymologiarum libro XIII:

 

     Gion uocatur quod incremento suae exundationis terram Aegypti      irriget. Ge enim Grecae, Latine 'terram' significat. Hic apud      Aegyptios Nilus uocatur propter limum quem trahit qui efficit      fecunditatem terrae; unde et Nilus dietus est, quasi Nianomon.      Nam antea Nilus Latine 'melo' dicebatur. Ganges, quem scriptura      Phison cognominat, pergit ad Indie regiones. Dictus est autem      Phison, id est caterua, quia decem fluminibus magnis sibi      adiunctis impletur et efficitur unus. Ganges autem uocatur a rege      Gangaro Indie. Fertur autem Nili modo exaltari, et super orientis      terras erumpere. Tigris fluuius Mesopotamiae pergens contra /115/      Assyrios post multos circuitus in Mare Mortuum influit. Vocatur      autem hoc nomine propter uelocitatem instar bestiae tigris nimia      pernicitate currentis. Euphrates fluuius Mesopotamiae      copiosissimus gemmis per mediam Babyloniam influit. Hic a      frugibus uel ab ubertate nomen accepit; nam Hebraicae Euphrata      'fertilitas' interpretatur. Mesopotamiam et anim ita in quibusdam      locis irrigat, sicut Nilus Alexandriam. Salustius autem, auctor      certissimus, asserit Tigrim et Euphratem uno fonte manare in      Armenia, qui per diuersa euntes longius diuiduntur spatio medio      relicto multorum milium. Quae tamen terra quae ab ipsis ambitur      Mesopotamia dicitur. Ex quo Ieronimus animaduertit aliter de      paradisi fluminibus intelligendum.

 

Beda, De natura rerum:

 

     Nili flumine pro pluuiis utitur Aegyptus, propter solis caelorem      imbres et nubilia respuens. Mense enim Maio, dum hostia eius,      quibus in mare influit, zephiro flante, undis eiectis arenarum      cumulis praestruuntur, paulatim intumescens ac retropropulsus,      plana irrigat Aegypti. Vento autem cessante ruptisque arenarum      cumulis, suo redditur alueo.

 

/116/ [GEN. 2:15] <TULIT ERGO DOMINUS DEUS HOMINEM ET POSUIT EUM IN PARADISO VOLUPTATIS UT OPERARETUR ET CUSTODIRET ILLUM.>

 

TULIT ERGO. Quia uidelicet tam delectabilis et amenus erat ille locus paradisi. Commode uir extra paradisum factus est et inde in paradisum translatus, ut tanto amplius amenitatem paradisi concupisceret ac retinere niteretur, quanto eam terrae illi exteriori qua conditus fuerat praecellere uidebat.

 

UT OPERARETUR, id est ad excolendum ipsum paradisum et per obedientiam seruatam sibi custodiendum, ne uidelicet per transgressionem expulsus eum amitteret.

 

[GEN. 2:16] <PRAECEPITQUE EI DICENS EX OMNI LIGNO PARADISI COMEDE.>

 

De quo autem praecepti deberet ibi obedire, statim insinuat cum ait: PRECEPITQUE EI. Non dicit 'eis' pluraliter, sed 'ei' singulariter, respiciens ad solum uirum quem dixit in paradisum translatum, cum tamen mulier postmodum fateatur, sibi pariter ut uiro deum hoc praecepisse, dicens:

 

     De fructu ligni quod est in medio paradisi; praecepit nobis deus      ne comederemus.

 

Unde intelligendum est quod cum hoc loco dominus lignum illud uiro interdicit, ad speciem hominis in illo communiter loquitur, non specialiter ad personam illam sermonem intendens, sed generaliter ad naturam humanam, id est penitus interdicens ne quis humane naturae id praesumat. Sic et sacerdos cum aliquam aquam praesentem sanctificans, /117/ dicit:

 

     Qui super te pedibus ambulauit, qui te in uinum conuertit

 

ad elementum aquae, non ad praesentem illam aquam sermo dirigitur.

 

Sed quomodo uerum est quod deus hominem posuerit in paradiso ad hoc ut eum excoleret ac sibi custodiret, cum hoc nullatenus sit consecutum ut homo sibi eum custodiret? Duobus quippe modis dicimus aliquid fieri ut aliud inde contingat uel fiat: tum uidelicet secundum intentionem, tum secundum effectus consecutionem. Veluti si de aliquo dicam quia exiit ad bellum, ut occideret, uel exiit ut occideretur, sicut illud intelligitur hac intentione factum ab illo ut alium occideret, sic istud ita factum ut eum occidi inde contingeret. At uero cum dicimus quia posuit deus hominem in paradiso ut eum sibi custodiret, nequaquam ipse hac intentione id fecit, quod sciebat nequaquam futurum esse, neque ita ut illud inde contingeret. Ita ergo accipiendum est, UT OPERARETUR etc., ac si diceretur quia ponendo eum ibi, constituit eum cultorem et conseruatorem illius loci, praecipiendo scilicet ei ut eum excoloret ac sibi conseruaret. Excoloret quidem cum delectatione magis aliqua ibi operando, sicut arbores ipsas uel herbas purgando, potius quam cum fatigationis labore.

 

Queri etiam potest si hoc praeceptum audibile /118/ fuit, qua lingua prolatum sit quam Adam intelligere posset, cum postmodum ipse referatur linguam inuenisse, cum adductis ad se animalibus nomina illis imponeret. Sed scimus multa in scripturis per intermissionem uel anticipationem extraordinem rei gestae nonnunquam narrari. Ecce enim superius sexta die tam uiro quam femina creatis, sed nondum exposito modo illius creationis, postmodum repetitur illa creatio, ac sic diligenter et integre narratur tanquam tunc tantum et non ante fieret.

 

Sicut ergo ipsa prius facta,postmodum iteratur propter intermissum scilicet eius modum, ita et per anticipationem nonnulla hic referri extraordinem non est improbandumg ut prius scilicet Adam uoces instituerit ad loquendum, quam praeceptum domini audiret in illis uocibus quas ipse instituisset, ut eas intelligere posset quibus et ipse postmodum loquens diceret:

 

     Hoc nunc os ex ossibus meis... etc.

 

quibus et serpens cum muliere loqueretur, uel mulier cum serpente; et ipse rursum dominus in increpatione peccati cum Adam et Eua, uel ipsi cum domino. Ex quo profecto non minimum rationis habere uidentur, qui illos primos parentes alquibus annis in paradiso ante peccatum uixisse aestimant, quamuis nullum ibi filium genuerint. Non enim breue temporis spatium, ut caetera /119/ omittamus, ad unius lingue inuentionem sufficere poterat, nec sola inuentio nominum quae hic tantum commemoratur in his locutionibus continetur quae in paradiso dici memorantur; immo e contrario nullum de nominibus animantium terrae uel uolucrumque Adam imposuisse dicitur, in his locutionibus continetur.

 

Quod autem pluribus annis in paradiso innocenter uixerint, praeter rationem quam diximus auctoritas Malachiae prophetae, cui plurimum in hoc beatus assentit Augustinus, astruere uidetur. Unde idem doctor uerba illa prophetae inducens libro De ciuitate dei XX, capitulo XXVII:

 

     Exponere, inquit, nos oportet,quomodo sit accipiendum quod dictum      est: "Sicut in diebus pristinis et sicut annis prioribus".      Fortassis enim tempus illud commemorat, quo primi homines in      paradiso fuerunt. Tunc enim puri atque integri ab omni sorde ac      labe peccati seipsos deo mundissimas hostias offerebant. Caeterum      ex quo commisse preuaricationis causa inde amisse sunt atque      humana in eis natura dampnata est, excepto uno mediatore, et post      lauacrum regenerationis quibusque adhuc paruulis. "Nemo mundus a      sorde", sicut scriptum est, "nec infans cuius est unius diei uita      super terram".

 

/120/ Quod si respondetur etiam eos merito dici posse offere hostias in iustitia, qui offeruntur in fide: "Iustus enim ex fide uiuit"; quamuis seipsum seducat, si dixerit se non habere peccatum, et ideo dicat non quia ex fide uiuit. Nunquid dicturus est quispiam hoc fidei tempus illi fini esse coequandum, quando igne iudicii nouissimi mundabuntur, qui offerent in iustitia? Ac per hoc quoniam post talem mundationes nullum peccatum iustos habituros esse, credendum est, profecto illud tempus, quantum attinet ad non habere peccatum, nulli tempori comparandum est, nisi quando primi homines in paradiso ante praeuaricationem innocentissima felicitate uixerunt. Recte itaque intelligitur hoc significatum esse, cum dictum est:

 

     Sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus.

 

Nam et per Isaiam postea quam caelum nouum et terra noua promissa est, inter caetera quae ibi de sanctorum beatitudine per allegorias et enigmata exequitur, quibus expositionem congruam reddere nos prohibuit uitande longitudinis cura, "secundum dies", inquit, "ligni uitae, erunt dies populi mei". Quis autem sacras litteras attigit et ignorat ubi deus plantauerit lignum uitae a cuius cibo separatis illis hominibus, quando eos sua de paradiso eiecit iniquitas eidem ligno circumposita est ignea terribilisque custodia? /121/

 

Quod si quisquam illos dies ligni uitae, quos commemorauit propheta Isaias, istos qui nunc aguntur aecclesiae dies esse contendit, ipsumque Christum lignum uitae prophetice dictum, quia ipse sapientia est dei, de qua Solomon ait: "Lignum uitae est omnibus amplectentibus eam", nec annos egisse aliquos in paradiso illos primos homines, unde tam cito eiecti sunt, ut ibi nullum gignerent filium, et ideo non posse illud tempus intelligi in eo quod dictum est: "sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus"; istam praetereo quaestionem, ne cogar (quod prolixum est) cuncta discutere, ut aliquid horum ueritas manifesta confirmet.

 

Video quippe alterum sensum, ne dies pristinos et annos priores carnalium sacrificiorum nobis pro magno munere per prophetam promissos fuisse credamus. Hostie, namque ille ueteris legis in quibusque pecoribus quae immaculate ac sine ullo prorsus uitio iubebantur offerri significabant homines sanctos, qualis solus inuentus est Christus, sine ullo omnino peccato.

 

Ut tamen his quoque satisfacere laboremus qui primos parentes nec unius diei spatium in paradiso peregisse uolunt, fortassis aliquibus signis ibi pro uoce usus est dominus, quorum intelligentiam facile fuit ei inspirare homini. Nam et serpens non uerbis, sed sibilo mulieri locutus fuisse creditur, tantaeque /122/ sagacitatis illi primi parentes extitisse, ut ex sibilo serpentum uel uocibus auium affectus eorum cognoscerent. Quod si ita ponamus, nullatenus cogimur profiteri Adam instituisse linguam in paradiso, sed hoc per anticipationem quod extra paradisum factum sit prophetam retulisse.

 

EX OMNI. Solummodo id quod sequitur: de ligno uero scientie, etc., uidetur ad praeceptum pertinere. Quod uero praemittitur ex omni ligno concessio potius quam praeceptio uidetur. Non enim rei essent, si non de omnibus aliis lignis comederent, quando in paradiso fuerunt. Unde et mulier, respondens serpente, de ligno tantum quod est in medio paradisi se accepisse praeceptum solummodo dicit.

 

[GEN. 2:17] <DE LIGNO AUTEM SCIENTIAE BONI ET MALI NE COMEDAS IN QUACUMQUE ENIM DIE COMEDERIS EX EO MORTE MORIERIS.>

 

IN QUACUMQUE. Comminatione pene ad obedientiam eum adhortatur, dicens quod quacumque die lignum illud uetitum attingat, ex morte animae, id est peccato tunc commisso, mortem postmodum corporis incurret, quasi geminam mortem subiturus; uel morte in te ipso morieris et in posteris tuis.

 

Sed fortassis requiris cur illud prohibuit in quo sciebat eos transgressuros et in quo nullum fieret peccatum si non praecessisset praeceptum? Quis non uideat quasi occasionem eum quaerere qua /123/ tale quid committerent, in quo transgressi punirentur, uel rei constituti damnari mererentur? Sed dico: quid si occasionem quaerebat ante hominis peccatum qua meliorem eum redderet post peccatum, eum scilicet per se ipsum requirendo et propria morte redimento, tantamque nobis caritatem exhibendo, qua sicut ipsemet ait:

 

     Maiorem dilectionem nemo habet?

 

Ex hac quippe summa dilectione nobis exhibita, tanto amplius deum diligimus, quanto diligendi eum maiorem causam habemus. Quo uero eum amplius diligimus post peccatum, meliores ex hoc efficimur, et per eius misericordiam ipsum malum nostrum in maximum nobis conuersum est bonum. Plus quippe una femina modo apud deum ualet et gratior ei per meritum existit quam multa milia hominum facerent, si semper sine peccato perseuerassent. Si enim nulla esset aduersitatum pugna, ubi esset uictore corona? Quod quidem ille diligenter attendebat qui in benedictione cerei paschalis super hac misericordia dei exclamans, ait:

 

     O mira circa nos tue pietatis dignatio. O inestimabilis dilectio      caritatis, ut seruum redimeres filium tradidisti. O certe      necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est. O felix      culpa quae talem ac tantum meruit habere redemptorem.

 

Quod si etiam obicias neminem hominum peccaturum, /124/ si illi primi homines non peccassent uel si praeceptum obedientie nullum accepissent, nulla id ratione uel auctoritate roborari potest. Quia enim ex iustis parentibus ignoret pessimos nasci, uel e conuerso? Unde etiam posteri eorum fortiores essent ad resistendum peccato quam illi quorum proprius uel specialis auctor deus ipse fuisse uidetur. Quis denique nesciat per naturalem rationis legem sine praecepto aliquo accepto nos posse cognoscere in quo deum offendere uel peccare possemus? Non enim Cain, uel omnes qui ante legem fuerunt, quid deo placeret uel displiceret ignorabant, cum hoc uitantes, illud appeterent, uel e contrario poenam incurrerent. Nequaquam igitur immunes eos a peccato persistere concedendum est, si praeceptum obedientiae nullum accepissent, cum sine praecepto quoque contra conscientiam agere possent inique.

 

Dicis etiam quia tam modicum peccatum de gustu illo pomi, quod reparabile erat, nequaquam tanta poena in totam etiam posteritatem filiorum redundante puniri debuit, cum maiora cotidie peccata committantur et modicam pene satisfactionem habeant. Quibus respondeo quod in illo primo, etsi leuiori peccato, homo debuit experiri quantum deo grauiores culpae displicerent quas non corporalibus /125/ et transitoriis poenis uindicaret, sed etiam perpetuis et hoc grauissimis, non illis mitissimis quas, ut ait Augustinus, paruuli non regenerati sustinent.

 

[GEN. 2:18] <DIXIT QUOQUE DOMINUS DEUS NON EST BONUM ESSE HOMINEM SOLUM FACIAMUS EI ADIUTORIUM SIMILEM SUI.>

 

DIXIT QUOQUE. Tamquam si diceretur 'non solum illud quod praemissum est dixit, uerum etiam id quod sequitur', quamuis illud aliter dixerit per angelum loquendo, hoc apud se disponendo.

 

ESSE HOMINEM SOLUM, id est, unum solum hominem perseuerare sine societate feminae.

 

FACIAMUS, pluraliter dicit in creatione quoque feminae sicut superius in creatione uiri pariter ac feminae, cum ait: FACIAMUS HOMINEM AD IMAGINEM ET SIMILITUDINEM NOSTRAM.

 

EI, scilicet uiro iam creato.

 

ADIUTORIUM, ad illud praecipue quod superius eis dixisse perhibetur deus: CRESCITE ET MULTIPLICAMINI.

 

SIMILE SIBI, id est eiusdem speciei cuius uir, cum ipsa quoque femina, ut dictum est, 'homo' uocetur.

 

[GEN. 2:19] <FORMATIS IGITUR DOMINUS DEUS DE HUMO CUNCTIS ANIMANTIBUS TERRAE, ET UNIVERSIS VOLATILIBUS CAELI, ADDUXIT EA AD ADAM UT VIDERET QUID VOCARET EA; OMNE ENIM QUOD VOCAVIT ADAM ANIMAE VIVENTIS IPSUM EST NOMEN EIUS.>

 

FORMATIS IGITUR. Istud IGITUR ita legendum est quod FORMATIS CUNCTIS ANIMANTIBUS TERRAE etc., IGITUR, scilicet quia iam formata erant, deus ADDUXIT EA AD ADAM. Et UNIVERSIS VOLATILIBUS, subaudis FORMATIS, non tamen de humo, sed, ut supra dictum est, de aquis. /126/

 

ADDUXIT EA. Si in arcam de singulis animalibus uel uolucribus bina et bina uel septena et septena ingressa sunt, quid mirum si de singulis speciebus unum aliquod animal capere potuerit paradisus?

 

AD ADAM. Hoc loco primum nobis occurrit nomen Hebraicum 'Adam', quod commune nomen est tam uiri quam feminae, tantumdem ualens apud Hebraeos quantum hoc speciale nomen 'homo' apud Latinos. Unde et in sequentibus dicitur:

 

     Hic est liber generationis Adam. In die qua creauit deus hominem,      ad similitudinem dei fecit illum. Masculum et feminam creauit      eos, et benedixit illis: et uocauit nomen eorum Adam in die qua      creati sunt.

 

Cum ergo dicitur ADDUXIT EA AD ADAM, incertum est utrum ad uirum tantum adducta sint, uel ad uirum simul et feminam, quos iam sexta die creatos esse Propheta commemorauit, licet tunc modum creationis non distinxit sicut postea facit.

 

Iosephus, Antiquitatum libro I:

 

     Adam Hebraica lingua significat rubeus, quoniam conspersa rubra      terra factus est. Talis est enim uirgo tellus et uera.

 

Beda, Super Genesim libro II:

 

     "Et uocauit nomina eorum Adam in die qua creati sunt". Adam      interpretatur homo ut utrique sexui possit aptari. Unde recte      dicitur: "Vocauit nomina eorum Adam", id est homo. /127/ Sicut      homo Latine ab humo, ita apud Hebraeos Adam a terra nominatur.      Unde et terrenus siue terrae rubra potest interpretari.

 

Item:

 

     Inest nomini Adam aliud sacramentum. Habet enim litteras quattuor      a quibus quattuor orbis plage, cum Graece nominatur, initium      sumunt, ut nomen protoplasti omnes mundi plagas in se mystice      contineret, per cuius progeniem mundus erat omnis implendus.

 

UT VIDERET, scilicet prius inspiciendo naturas eorum, ad quas designandas postmodum aptaret uocabula. Ad quod peragendum nequaquam sufficere credimus partem illam dierum nostrorum a mane usque post meridiem, quando increpatus est a domino, ac postmodum eiectus.

 

Quid est autem quod sola animantia terrae et uolucres ad Adam adducta memorantur, ut eis imponeret uocabula, et non piscibus quoque uel arboribus uel caeteris insensibilibus rebus haec imposuisse dicitur? Ideo credo non quod his tantum nomina dederit, sed quod ad commendationem diuinae potentiae id plurimum spectet quod ad eum ita congregata fuerint et adducta; et fortassis quia haec sola animantia, non etiam pisces in sacrificio domini ponenda erant, ut typum gestarent Christi digna, fuerunt adduci adeo ut ab Adam nomina susciperent.

 

/128/ OMNE ENIM. Sic construe: OMNE nomen ANIMAE VIVENTIS QUOD VOCAVIT; hoc est imposuit ADAM, IPSUM EST NOMEN EIUS, iuxta Hebraicam scilicet linguam quae aliarum mater dicitur atque origo.

 

[GEN. 2:20] <APPELLAVITQUE ADAM NOMINIBUS SUIS CUNCTA ANIMANTIA, ET UNIVERSA VOLATILIA CAELI, ET OMNES BESTIAS TERRAE; ADAM VERO NON INVENIEBATUR ADIUTOR SIMILIS EIUS.>

 

APPELLAVITQUE. Sicut adducta sunt ab eo nominarentur.

 

CUNCTA ANIMANTIA. Cum superius dictum sit de solis animantibus terrae et uolueribus quod adducta sint ut nominarentur, quomodo hic dicitur de Adam quod nominauerit CUNCTA ANIMANTIA, et mox additur ET UNIVERSA etc., tamquam haec non sint de animantibus? Sed fortassis ne generaliter acciperetur quod dixit CUNCTA ANIMANTIA, quasi ad determinationem subditur ET UNIVERSA, tasquam si diceretur 'scilicet haec omnia quae sequentur'. In Hebraeo pro eo quod dicitur ANIMANTIA, habetur 'quadrupedia', id est domesticas bestias. Ubi et quod subiungitur BESTIAS TERRAE uel agri, siluestria designat, ut sunt ferae.

 

ADAM VERO. Postquam de impositione nominum dixit, redit ad illud quod intermiserit, de creatione scilicet feminae unde superius scriptum est:

 

     Dixit quoque deus: non est bonum esse hominem solum: Faciamus      ei... etc.

 

Unde mouere nos potest cur adeo Propheta hoc dicere distulerit, ut de impositione nominum intersereret? Sed fortassis ut innueret a solo uiro, /129/ non etiam a femina nomina imponi, antequam creationem feminae poneret hanc interpositionem decreuit inserendam esse. Et nota quod cum ait: ADAM NON INVENIEBATUR ADIUTOR etc., hoc nomen Adam, quod commune est tam uiri quam feminae, quasi proprium uiri facit iam creati, ex adiuncto illo quod ait: ADIUTOR SIMILIS EIUS, adiutor, ut diximus, ad propagationem generis humani.

 

SIMILIS EIUS. Eiusdem scilicet speciei, ut supra quoque meminimus. Quamuis de femina id dicat non tamen 'adiutrix', sed adiutor ponit, cum saepe masculino genere indifferenter utamur pro utroque scilicet sexu, ut 'equus' cum dicitur 'omne hinnibile est equus'.

 

[GEN. 2:21] <IMMISIT ERGO DOMINUS DEUS SOPOREM IN ADAM: CUMQUE OBDORMISSET TULIT UNAM DE COSTIS EIUS, ET REPLEVIT CARNEM PRO EA.>

 

IMMISIT ERGO. Non hunc soporem consuetam et naturalem dormitionem hominis credo, sed talem quae hominem ipsum redderet insensibilem, ut ab extractione costae nullam doloris incurret passionem, sicut et medici nonnumquam facere solent his quos incidere uolunt.

 

UNAM DE COSTIS. De latere uiri, non de superiori uel inferiori parte mulierem formare decreuit, ut eam quasi sociam et collateralem, non quasi praelatam uel subiectam ante peccatum intelligeret. Post /130/ peccatam namque in potestatem et dominium uiri tradita est.

 

CARNEM PRO EA, scilicet costa, non aliam ei costam restituens. Quod nequaquam de aliis uiris intelligendum est, ut uidelicet singuli uiri numero costarum, ut quidam suspicantur, non sint pares feminis. In illo itaque primo uiro id facere decreuit, ut uidelicet non costam restitueret, sed pro costa CARNEM substitueret, ut per hoc maxime admoneretur cum locum illum costa uacuum sentiret, et quasi se uiribus infirmatum, ut ex ipso femina fieret; quanti apud deum femina quoque sit quam cum aliquo detrimento uel debilitate uiri uel roboris ex ossea eius fortitudine creare decreuit. Hinc quoque uir illam amplius diligeret qui non per se illam, sed de ipso creatam agnosceret.

 

[GEN. 2:22] <ET AEDIFICAVIT DOMINUS DEUS COSTAM, QUAM TULERAT DE ADAM, IN MULIEREM: ET ADDUXIT EAM AD ADAM.>

 

ET ADDUXIT. Cum dicitur ADDUXIT, uidetur dominus separatim in aliquo loco mulierem creasse, unde postmodum illam adduceret. Vel ADDUXIT dicitur, dum eam in coniugem tradidit atque in uxorem federauit.

 

[GEN. 2:23] <DIXITQUE ADAM: HOC NUNC, OS EX OSSIBUS MEIS, ET CARO DE CARNE MEA, HAEC VOCABITUR VIRAGO, QUONIAM DE VIRO SUMPTA EST.>

 

DIXITQUE ADAM. Prophetia haec prima est qua repletus Adam uigilans recognouit quod de dormientis costa factum est. Utrum id audibili uerbo /131/ dixerit, iam dudum fortassis Hebraicae linguae uerbis inuentis, an intelligibili uerbo mente conceperit, incertum est.

 

HOC OS, tamquam per se iam existens et a mea persona separatum.

 

DE CARNE MEA, cum tamen superius nihil de carne Adae ad formandam mulierem extractum esse dicatur sed sola costa. Unde datur intelligi quod costae illi aliquid carnis adhaeserit, quod in carnem mulieris transierit.

 

Si quis forte requirit utrum illud solum quod de Adam sumptum est in corpus mulieris transierit, an de elementis aliquid superadditum sit ad totam corporis quantitatem reddendam, sicut et de incrementis puerorum credimus, ista profecto sententia et pars quaestionis nouissima sola subnixa est ratione. Et nota quod solummodo ea quae corporis sunt ex corpore suo traducta esse Adam recognoscit, innuens patenter animam nequaquam traduci posse, nec ex anima umquam animam propagari sed singulis nostris creatis corporibus animas infundi, sicut et de Adam superius dictum est. Sola itaque corpora ex aliis corporibus per traducem habent generari, cum aliqua illorum portio seminarium quoddam sit istorum. Animae uero, cum omnino res simplices sint, nec ullas in quantitate suae essentiae /132/ partes habeant; nihil ex illis per aliquam portionem traduci in alicuius alterius creatione potest.

 

Nonnullae tamen causae animae parentum esse uidentur animarum filiorum. Sicut enim corpora eorum qui generantur formam uel qualitates ex corporibus parentum contrahunt, ita etiam animae istorum ex animabus illorum. Quippe sicut animae parentum rationales uel brute sunt, ita et animae filiorum naturaliter similes sunt, et in eisdem oblectantur alimentis, et frequenter filii hominum in moribus quoque parentes imitantur sicut et in qualitatibus corporum. Unde nonnullae, ut dictum est, causae naturales et quaedam origines anima parentum uidentur esse animarum filiorum, sicut et qualitates quaedam, quas incorporeae naturae constat esse, aliarum qualitatum quas inferunt et quoddammodo naturaliter generare habent, sicut infirmitas unius infirmitatem alterius, uel in eodem in quo est subiecto pallorem efficit tamquam ex se natum, non tamen per traducem sed per quamdam id efficiendi naturalem uim atque facultatem.

 

VIRAGO, QUONIAM DE VIRO, ut sic quoque sit nomine coniuncta sicut est et natura, nomen uidelicet ex uiro contrahens sicut et substantiam, ut ex ipsis quoque nominibus admoneantur quantum se diligere debeant qui tam sibi coniuncti sunt. In Hebraeo uir /133/ dicitur 'is', et inde femina dicta est 'issa'. Latinus uero interpres deriuationem Hebraicam prout potuit imitatus, 'uirago' a uiro pro femina generaliter posuit, quamuis in usu modo non sit ut quaelibet femina uirago dicatur, sed illae solae quae uirilis, id est fortis, sunt animi.

 

[GEN. 2:24] <QUAMOBREM RELINQUET HOMO PATREM SUUM ET MATREM ET ADHAEREBIT UXORI SUAE ET ERUNT DUO IN CARNE UNA.>

 

QUAMOBREM. Haec uerba tam ipsius Adae adhuc esse possunt quam Prophetae scribentis. Continuatio: Quia illa quae futura fuerat uxor Adae sic ei tam per substantiam de ipso assumpta quam per deriuationem nominis est ei coniuncta, RELINQUET HOMO etc. Hoc est quilibet ex his parentibus primis nascituri, ex eo quod dominus in istis egit, tanto affectu dilectionis debebunt suis uxoribus adhaerere, ut curam earum propriorum curae parentum anteponant, maiori sollicitudine istis quam illis in omnibus prouidentes.

 

ET ERUNT DUO. Hoc est ita sibi, inuicem equales, ut in usu carnis contra fornicationem concesso, neuter alteri praesit, sed eque mulier in hoc habeat potestatem corporis uiri sicut uir corporis mulieris.

 

Et nota quod non est dictum 'relinquit' sed RELINQUET. Adam quippe qui adhuc ex omnibus uiris solus erat, non habebat PATREM nisi deum et MATREM nisi terram, quae utique non erant derelinquenda /134/ propter uxorem. Tale est ergo: ERUNT DUO IN CARNE UNA, tamquam si diceretur 'erunt ita sibi uniti et pares in usu illo carnalis uoluptatis', ut in hoc debito exigendo aequales sint penitus potestatis.

 

Quaerendum uero est, cum Apostolus in istis uerbis Adae MAGNUM SACRAMENTUM Christi et aecclesiae praefigurari dicat, utrum Adam cum hoc dixerit, sacramentum hoc intellexerit, quod uidelicet filius dei incarnandus aecclesiam sibi tamquam sponsam esset copulaturus? Quod nequaquam credibile est, cum nequaquam haec incarnatio nisi pro reparatione hominis post lapsum uel pro redemptione nostra facta uideatur. Quem profecto lapsum nequaquam Adam praescisse credendus est. At uero si Adam hoc in uerbis suis sacramentum non intellexerit, spiritus tamen sanctus, qui per eum loquebatur, id nullatenus ignorabat.

 

[GEN. 2:25] <ERAT AUTEM UTERQUE NUDI, ADAM SCILICET ET UXOR EIUS, ET NON ERUBESCEBANT.>

 

ERAT AUTEM. Quod dignior et melior ante peccatum fuerit status hominis quam postea, manifeste declarat, cum nullam erubescentie passionem incurrere tunc posset de nuditate sua uel de inspectione genitalium suorum, unde nunc maxime post peccatum confundimur, quamuis in usu talium membrorum maximam uoluptatem habeamus, ut tanto maior sit erubescentiae passio quanto haec carnalis uoluptas /135/ delectabilior. Quae quidem erubescentia unde nunc post peccatum accidat, manifestum est, cum nemo uidelicet ad coitum modo moueatur nisi beluino more, id est sola carnis delectatione, non aliqua in deum habita intentione.

 

                                        CAETERA DESUNT

 

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License