IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
EXPOSITIO ORATIONIS DOMINICAE 'MULTORUM LEGIMUS ORATIONES' | «» |
EXPOSITIO ORATIONIS DOMINICAE 'MULTORUM LEGIMUS ORATIONES'
/66/
[1] TRACTATUS EIUSDEM SUPER DOMINICAM ORATIONEM.
[2] Multorum legimus orationes, sicut Moysi uel aliorum, sed tanto praeeminet haec uniuersis, quanto maior ille est qui hanc per semetipsum discipulis suis tradidit, scilicet dominus Iesus, a quo et ipsa dominica proprie est appellata.
factum est cum ipse esset in loco quodam orans, et postmodum ab oratione cessaret, /67/ et ei unus ex discipulis diceret, "Domine doce nos orare, sicut et Iohannes discipulos suos docuit", et ait illis, "Cum oratis dicite, Pater sanctificetur nomen tuum".
[4] Cum autem haec oratio sermoni eius in monte habito inserta, tam a Matthaeo quam a Luca scribatur, qui soli sermonem illum referunt, placet illam magis secundum Matthaeum prosequi, qui eam plenius ac perfectius, sicut et totum illum sermonem commemorat, utpote qui interfuit, et ab ipso domino, non ab alio, eum didicit.
[5] Ut enim meminit beatus Hieronymus:
Aliter audita, aliter uisa memorantur, et quod melius intelligimus melius proferimus.
[6] Unde non sine admiratione habemus qualiter haec consuetudo euenerit, ut inter missarum sollemnia, uerba quaedam Matthaei ab oratione dominica subtrahantur, et uerba Luce apponantur, qui non eam ab ipso domino audiuit, sed a Paulo didicit, qui nec illi sermoni interfuit.
[7] Ubi enim Matthaeus dicit "panem supersubstantialem", Lucas ponit "panem cotidianum", et ubi ille dicit 'cotidie', iste dicit 'hodie'.
[8] Duas quoque petitiones Lucas praetermittit, quas Matheus ponit, scilicet "fiat uoluntas tua", et "libera nos a malo".
[9] Cum itaque Matthaeus orationem dominicam diligentius ac perfectius, cum eam ab ipso domino audierit et didicerit, scribat, ualde mirandum est cur aliquod eius uerbum praetermittatur, qui et docentem uiderit et loquentem audierit, unus uidelicet eorum quibus ipsemet ait:
Beati oculi qui uident quae uos uidetis, et aures quae audiunt quae uos /68/ auditis... etc.
[10] Quid est enim quod uniuersa uerba Matthaei pro eorum perfectione retineantur, et unum solum mutetur, scilicet cum dicimus 'cotidianum' pro 'supersubstantialem', cum longe melius uerbum apostoli, et simul euangeliste, panis illius excellentiam exprimat, quam uocabulum ab alio euangelista positum.
[11] Quanta est praesumptio ex uerbis duorum euangelistarum copulatis unam orationem conficere, quasi euangelistam utrumque corrigamus, cum neutrum per omnia sequamur, et ita ex utrisque ipsa sit coniuncta sicut a neutro reperitur scripta.
[12] Denique sapientissimorum Grecorum prouidentia, unde ad nos tam diuinae quam saeculares doctrine manauerunt, et quorum maxima concilia totam ubique terrarum aecclesiam tam de fide quam de moribus instruxerunt, solunm Matthaeum in hac oratione ita sequi decreuit, ut eius hic uerba frequentent dicentes, *arthon hemon epiousion*, hoc est 'panem nostrum supersubstantialem'.
[13] Quamuis enim Lucas Graece, Matthaeus Hebraicae scripserit, peregrinam linguam tamen magis quam propriam tum pro auctoritate apostoli tum pro perfectione quam diximus praeponere decreuerunt.
[14] Octo autem partibus secundum Matthaeum haec oratio distinguitur, quarum prima pars est inuocatio, quae est PATER NOSTER /69/ QUI ES IN CAELIS.
[15] Deinde septem petitiones sequuntur, quarum tres priores ad deum pertinent, quuatuor reliquae ad unos.
[16] Si quis forte quaerat cur uerbis orandus sit deus, et cur apud eum qui cordis inspector est deuotionis non sufficiat affectus, respondemus, his duabus de causis mihi fieri uidetur, quarum una ad honorem dei, altera ad commodum nostrum pertinet.
[17] Cum enim dominum oramus ut aliquid faciat, illud potius ab ipso quam a nobis esse recognoscimus, et quasi per gratiam dei esse collatum, non nostrarum esse uirium.
[18] Ipsa insuper prolatio uerborum quedam est deuotionis exercitatio, ut facilius impetremus quae deuotius postulamus, et per haec que dicuntur oportet ut intelligantur.
[19] Nunc ad litteram accedamus, ipsum prius deum orantes, ut orationis suae nobis conferat intelligentiam, quae ipsam nobis faciat fructuosam.
[20] PATER NOSTER QUI ES IN CAELIS. Cum PATER potius dicit quam 'domine', nos sibi per amorem potius quam per timorem admonet seruire; timere quippe seruorum, amare filiorum.
[21] Unde apostolus christianam seruitutem a iudaica distinguens conuersis iam iudeis aiebat:
non accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis in quo clamamus abba pater.
[22] Non mediocris uidetur beniuolentiae captatio, dum quem oramus patrem uocamus, ut ex dulci nomine ad paternae dilectionis affectum moueatur, et non tam quid seruis quam filiis debeat recordetur.
[23] Cum quisque NOSTER potius dicit quam 'meus', filium dei per adoptionem potius quod multis est commune quam per substantiam quod solius est Christi se esse profitetur.
[24] Bene autem haec oratio non singulariter ab unoquoque sit sed pluraliter, cum dicitur 'noster' uel 'nostrum', 'nobis', 'nos', quia tanto facilius quod petimus impetramus, quanto per fraternae dilectionis affectum altos in oratione nobis sociamus.
[25] QUI ES IN CAELIS, hoc est per gratiam habitas in sanctis, qui per munditiam quasi de terra facti sunt caeli, caelestis uidelicet hominis /70/ portantes imaginem non terreni, et mente et desiderio caelum potius quam terram inhabitantes, toto desiderio in superioribus non in infimis constituti.
[26] De quibus caelis dominus ait:
id est anima iam sublimis et desideriis feruens spiritualibus.
[27] SANCTIFICETUR NOMEN TUUM. Post inuocationem petitiones adiungit, et quia plus gloriam dei quam utilitatem nostram quaerere nos oportet, hic quippe finis debet esse in omnibus quae agimus, scilicet ut glorificetur deus, tres iste ut diximus petitiones glorificationem eius expostulant, de cuius uiolatione ipse per Ezechielem de reprobis iudeis conquerens, et eos increpans ait
nomen sanctum meum polluistis in gentibus.
[28] Quam et apostolus sententiam inducens ait
nomen dei per uos blasphemari
hoc est irrideri uel uilificari ab infidelibus dicitur, cum peruerse agere uiderent eos qui se populum dei uocant, sic e contra ipsum sanctificatur et benedicitur seu laudatur, cum eius populus sancte et religiose uiuit, et illud implet uiuendo quod ipsemet precipit dicens,
[29] De hac glorificatione diuini nominis per eundem prophetam dicit dominus,
sanctificabo nomen meum quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio eorum.
[30] Quod etiam subsequenter exponit dicens,
faciam ut in praeceptis meis ambuletis... etc.
[31] Sicut enim quantum in nobis est deum inhonoramus, cum eius praecepta condemnimus sic e contra nostra eum honorat oboedientia.
[32] NOMEN itaque eius quod sanctum est in se etiam in nobis SANCTIFICATUR, cum sic sub nomine eius uiuimus, ut ipse a quo Christiani uel etiam dii dicimur, ex uita nostra glorificetur.
[33] Ut autem ita NOMEN eius SANCTIFICETUR in nobis, orandum nobis est ut expulso a nobis regno diaboli siue peccati de quo dicit apostolus,
non regnet peccatum in uestro mortali corpore ad obediendum concupiscentiis
eius, regnum dei adueniat in nobis quod est secunda petitio.
[34] ADVENIAT REGNUM TUUM, hoc est tuum in nobis sit dominium, ut spontaneam tibi exhibeamus oboedientiam.
[35] Quod ut fiat, FIAT VOLUNTAS TUA IN NOBIS, quae est tertia petitio; TUA inquam, quae errare non potest uel mala esse.
[36] Tunc autem uoluntatem dei facimus, dum quod ipse approbat et nobis consulit implemus, FIAT inquam SICUT IN CAELO ET IN TERRA, id est, ut ipsa terra nostra conuertatur in caelum, hoc est sic a carnalibus et terrena quaerentibus /71/ illa impleatur, sicut a spiritualibus et celestia desiderantibus.
[37] PANEM NOSTRUM SUPERSUBSTANTIALEM DA NOBIS HODIE. Praemissis, ut dictum est, tribus petitionibus ad honorem dei pertinentibus, ad quatuor reliquas accedit, quibus postulantur uirtutes, in quibus fidelium perfectio subsistit, scilicet prudentia, iustitia, temperantia, fortitudo.
[38] Sicut autem prudentia tam tempore prior est quam natura, sic et eius petitio prior ponitur cum dicitur, PANEM NOSTRUM etc., quae est quarta petitio.
[39] Et ut ab omnibus tua uoluntas impleatur has uirtutes attribuae nobis quae nobis animae perfectionem siue salutem conferant.
[40] Panis iste est spiritualis cibus animae, scilicet diuini uerbi intelligentia, de quo dicitur
non in solo pane uiuit homo, sed in omni uerbo quod procedit de ore dei.
[41] Hunc PANEM, id est intelligentiam sacrae scripturae, qui non ruminat, et in eo fissionem ungulae non habet, immundum animal lex iudicat, quia nulla est mentis munditia, ubi eorum quae deus praecipit manet ignorantia.
[42] Verbum dei ruminat, qui ipsum frequenter reuoluit, ut diligentius intelligat, iuxta illud: in lege eius meditabitur die ac nocte.
[43] Ungulae diuisio discretio est, quam in diuinis uerbis habemus, cum uidelicet diligenter attendimus quid iuxta litteram accipiendum, quid ad mysticum uel moralem sensum sit applicandum.
[44] Ex hac triplici intelligentia dum quasi quibusdam ferculis anima reficitur, prudentia illustratur, ne generare fastidium possit ista diuersitas ferculorum.
[45] Panis autem supersubstantialis dicitur haec intelligentia, quia hic cibus anime longe excellentior est quam quodlibet substantiale, id est alimentum corporale, quod nobis cum brutis animalibus est commune.
[46] Quod dicit hodie, tale est ac si dicat, in hac praesenti uita hoc nobis uiaticum ministra, ne deficiamus in uia.
[47] Quinta petitio est qua dicitur, ET DIMITTE NOBIS DEBITA NOSTRA SICUT ET NOS DIMITTIMUS DEBITORIBUS NOSTRIS.
[48] Iustitiae postulat aequitatem, aequum quippe est et iustitia exigit, ut quales nos per misericordiam exhibemus proximo, talem nobis inueniamus deum.
[49] DEBITA dicit penas pro peccato debitas.
[50] Cum dicit SICUT ET NOS DIMITTIMUS, aliis sua debita, in tantum ad misericordiam nos constringit, ut haec oratio potius a nobis ad damnationem quam /72/ ad salutem dicatur, si misericordes non fuerimus.
[51] Debitores nostri sunt qui uel terrenam substantiam nobis debent, uel emendationem pro offenusis. ET NE NOS INDUCAS IN TEMPTATIONEM, uirtutem temperantiae petimus, ne suggestionibus uoluptatum assensum praebeamus.
[52] Tale est, NE NOS INDUCAS IN TEMPTATIONEM, ac si dicatur, ne nos ita temptari permittas, ut prauis concupiscentiis uicti succumbamus.
[53] SED LIBERA NOS A MALO, hoc est, da fortitudinem et robur animi inuictum ad quaelibet aduersa toleranda, ne metu aliquo uel pusillanimitate a rectitudine declinemus.
«» |