IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
/603/
Institutum, fratres, a patribus sanctis habemus, tam symbolum fidei, quod dicitur apostolorum, quam orationem dominicam ab omnibus communiter christianis debere sciri, et memoriter retineri, ut promptius queant frequentari. In illo quippe fidei confessio breuiter est expressa: in ista instruimur a Domino postulare necessaria. Ex concilio Remensi, capitulo VIII:
Ut omnis presbyter omnibus parochianis suis symbolum et orationem dominicam aut ipse insinuet, aut insinuanda iniungat: ut cum ad confessionem tempore quadragesimali uenerint, haec ab unoquoque memoriter sibi decantari faciat. Nec ante /604/ sanctam communionem alicui tradat, nisi haec ex corde pronuntiare nouerit. Siquidem sine horum scientia nullus saluus esse poterit. In uno enim fides et credulitas christiana continetur; in alio, quid orare et petere a Deo debemus exprimitur.
Quod uero sine fide nemo possit saluari, Dominus ostendit cum dicit:
Qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit.
Nullus autem credere potest quod nescit nec audiuit. Ait enim Paulus:
Quomodo credent ei quem non audierunt?
Nec sola sufficit fides in corde, nisi etiam uerbo enuntietur, ut idem apostolus testis est:
Corde enim creditur ad iustitiam; ore confessio fit ad salutem.
Nullus autem de stoliditate sensus, uel tenuitate ingenii causetur; quia haec tam parua sunt, ut nemo tam hebes et barbarus sit, qui hoc dicere, et uerbis omnibus enuntiare non possit: tam magna, ut qui horum scientiam pleniter capere potuerit, sufficere sibi credatur ad salutem perpetuam.
Illud etiam obseruandum, ut nullus suscipiat infantem in baptismo a sacro fonte, antequam idem symbolum et orationem dominicam coram presbytero decantet. Ex concilio Cabilonensi, capitulo III:
Iubendum est, ut oratio dominica, in qua omnia necessaria hiumanae uitae comprehenduntur; et symbolum apostolorum, in quo fides catholica ex integro comprehenditur, ab omnibus discatur tam latine quam barbarice, ut quod ore confitentur corde credant.
Ex concilio Parisiensi, capitulo II:
Ut nemo a sacro fonte aliquem suscipiat, nisi orationem dominicam et symbolum iuxta linguam suam et intellectum teneat, et coram presbytero decantet: et ut intelligent omnes pactum quod cum Deo pepigerunt.
Ex concilio Garinaziensi, capitulo I:
Caueant presbyter), ut neque uiri, neque feminae de sacro fonte filios uel filias suscipiant, nisi memoriter symbolum et orationem dominicam tenuerint.
Ex concilio Agathensi, capitulo XII:
Symbolum etiam placuit ab omnibus Aecclesiis octaue die ante dominicam resurrectionem publice in ecclesia competentibus tradi.
Hac itaque auctoritate patrum eruditi, praesenti die ante resurrectionem octaua decreuimus praedicti symboli non uerba docere, quae iam didicistis, sed aperire sensum eorum quae profertis; cum cordis potius fides sit quam oris, et prius ipsa sit habenda quam eius confessione facienda. Quem etiam ordinem Apostolus assignans:
Corde, inquit, creditur ad iustitiam: ore autem confessio fit ad salutem.
Omnis qui credit in eum, non confundetur.
Et post aliqua:
Quomodo autem credent si non audierint? Quomodo autem audient sine praedicante... etc.?
Hoc igitur, fratres, tam salubre consilium ab ortu suo Aecclesia prouidens, breuissimum fidei symbolum composuit, /605/ quod et summam fidei comprehenderet, et uerborum multitudine confitentem non grauaret. Hoc autem illud est quod non conciliorum, sed ipsorum esse creditur apostolorum: et iuxta numerum eorum totidem sententiis dicitur comprehensum. Symbolum autem collatio dicitur, quando uidelicet homines conuiuaturi partes suas in unum conferunt, unde comessationes fiant. Hinc illud est in Prouerbiis:
Noli esse in conuiuiis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad uescendum conferunt: quia uacantes potibus, et dantes symbola, consumuntur.
Ad hanc itaque similitudinem symbolum dicuntur diuersorum sententiae in unum congregatae, summam fidei continentes. Unde et Eusebius Emisenus homilia de Symbolo Fidei:
Sicut nonnullis scire permissum est, apud ueteres symbola uocabantur, quod de substantia collecti in unum sodales in medio conferebant ad solemnes epulas, ad coenae communes expenses, ita et Aecclesiarum patres de populorum salute solliciti, ex diuersis uoluminibus Scripturarum collegerunt testimonia diuinis grauida sacramentis, ad animarum pactum salubre conuiuium, uerba breuia, etc., et hoc symbolum nominauerunt.
Est quippe quasi quoddam spiritale conuiuium diuini uerbi refectio, et quasi quaedam mensa Scriptura nobis apposite, in qua tot sunt fercula quot sunt doctorum sententiae. De hac mensa scriptum est:
Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum.
Non in solo pane uiuit homo, sed in omni uerbo quod procedit de ore Dei.
Sed etiam apud philosophos Timaeus Platonis diuersarum collationem sententiarum sub specie cuiusdam conuiuii componit, dicens:
Unus, duo, tres, quartum enim uero uestrum, Timaeae, requiro; qui hesterni epuli conuiuae fueritis, hodierni praebitores mutatores ex condicto resideatis.
Legimus et coenam Cypriani, in qua sancti patres, quasi quaedam fercula uirtutum, quibus praeminebant, offerentes inducuntur. Sic et apostoli tanquam inuicem conferentes, communi deliberatione praesens fidei symbolum creduntur instituisse; in quo et fidei catholicae summa, ut dictum est, doceatur, et eius salubris confessio paucis uerbis conferatur: ut simul et doctrine fidei sit perfecta, et nulla sit uerborum prolixitas onerosa. Quod quidem postmodum a sanctis patribus tanta est diligentia roboratum, ut nemini fidelium liceat uerba eius ignorare ad confitendum, etsi nondum sufficiat ad intelligendum. Sed quondam sonus sine intelligentia aures tantum mulcere, non mentem reficere potest, et balatus potius quam pastus dicendus est: nec mentem excitant audita, si minime fuerint intellecta: nos, qui litterarum scioli uicemur, niti iam conuenit, ut de sensu uerborum sumamus animae pastum: nec tam ore corporis sonum, quam ore cordis capiamus sensum. Quales quidem /606/ aures tantum Dominus requirens, dicit:
Qui habet aures audiendi, audiat.
Cum autem fides omnium bonorum sit fundamentum, sine qua impossibile est placere Deo, et cordis ipsa sit potius quam oris, corde enim, ut dictum est, creditur, magis ei cordis quam corporis aures sunt applicandae, ut quod uerbis asserimus, intelligentia capiamus. Non enim longe est a mendacio, qui quod nescit profitetur, et periurii reus est, qui iurat quod ignorat. Quod quidem ne praesumamus, illa nos Apostoli reprehensio compescat, qua quibusdam improperans, ait:
Nescientes de quibus loquuntur, neque de quibus affirmant.
Nulli est autem periculosius mendacium uel error, quam in his quae ad fidem pertinent: et quassa est uerborum prolatio, quam intelligentia non sequitur: quae ad hoc tantum instituta sunt, ut intelligentiam conferant audita. Quanto autem diuinorum uerborum salubrior est intelligentia, tanto haec a nobis amplius est requirenda. Ad quam nos supra memoratus adhortatur apostolus, ut cum diuinae laudis benedictiones uel orationes quaelibet in aecclesia fiunt, uel aliquid dicitur ad confirmationem cuius uel precis complectionem, "Amen" seu "Fiat" est respondendum, a nemine id responderi permittat, qui ea quae praecesserunt, non intelligat. Sic quippe Corinthiis scribens de idiota litteras ignorante, et quasi ad respondendum in aecclesia cuiquam adstante:
Quomodo dicet "Amen" super tuam benedictionem, qui quid dices nescit?
Quod et beatus Hieronymus memoriter tenens, cum Marcellam de diuersis nominibus hebraicis erudiret:
In hebraeo, inquit, legitur amen, quod scilicet ea uera sint dicta quae supra confirmantur.
Unde et Paulus asserit non posse aliquem respondere "Amen", id est confirmare ea quae supra dicta sunt, nisi intellexerit praedicationem. Qui et ad omnium intelligentiam, quae in aecclesia dicuntur, uehementer nos excitans:
Impleamini, inquit, Spiritu sancto, loquentes uobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritalibus.
Non enim sibi uel secum loquitur, qui quod dicit minime intelligit: cum totum, ut dictum est, sermonis officium ad intelligentiam sit accommodatum: nec sermo sine intelligentia prolatus tam sermo quam sonus sit habendus. Ut igitur, iuxta Apostolum, malitia paruuli, sensu autem perfecti, firmum teneamus fidei fundamentum, quod proposuimus expositionis luce, prout Dominus annuerit, consummemus.
CREDO IN DEUM. Sed ut confessionis suae ueritatem obseruet, ne os, quod mentitur, occidat animam, attendere primum debet et quid sit credere in Deum. Aliud quippe est credere Deum, aliud credere Deo, aliud credere in Deum. Credere quippe Deum est aestimare quod ipse sit. Credere Deo, uerbis eius, /607/ quod uera sint, uel a falsitate penitus aliena, consentire. Credere uero in Deum, est credendo eum diligere, et sic eius membrum fieri uel esse. Haec uero illa est fructuosa fides, quae, ut dicit Apostolus, per dilectionem operatur; et de qua, ut diximus, scriptum est:
Omnis qui credit in ilium non confundetur.
'In illum' inquit potius quam 'illum', uel 'illi'. Illi quippe duo priores fidei modi, cum uidelicet Deum uel Deo credimus, communes nobis sunt cum reprobis, et cum ipsis etiam daemonibus. De quibus et beatus meminit Iacobus, quia
daemones credunt et contremiscunt
et fides sine operibus mortua est. Hic uero tertius credendi modus, quo uidelicet in Deum creditur, solus inter reprobos discernit et electos. Ut igitur uera sit nostra fidei confessio, qua singuli cotidie dicimus: CREDO IN DEUM, sic uiuere studeamus, ut hoc uere dicere ualeamus. Aliter quippe membrum ueritatis non erimus, et plus nobis officit falsitas confessionis, quam eius prolatio adiuuet. Cum autem singula, quae in hac fidei confessione sequuntur, ita huic principio cohaereant, atque hinc pendeant, ut si huius ueritas uioletur, non possit in caeteris ipsa custodiri; cum uidelicet dicitur: CREDO IN IESUM CHRISTUM, ET IN SPIRITUM SANCTUM... etc., frustra reliqua confitemur, si confessionis exordium falsitatis habeat fundamentum.
PATREM OMNIPOTENTEM. Cum praemiserit Deum, unum uidelicet, non plures, deitatis astruxit unitatem. Nunc uero personarum annectit distinctionem, cum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum commemorat. OMNIPOTENS dicitur, ut beatus meminit Augustinus, non quod omnia possit, hoc est, quaslibet in se suscipere actiones; sed quod eius uoluntati uel dispositioni nulla resistere potestas, uel cuiusque naturae uis eam impedire possit. Bene autem cum nos in Deum credere confitemur, omnipotentiam eius memoramus, ut quam rectum sit in eum credere, uel spem nostram in eum ponere, cuius tanta sit potentia, declaremus. Unde et Apostolus:
Si Deus pro nobis, quis contra nos?
CREATOREM CAELI ET TERRAE. Dicturus eum CREATOREM omnium esse, praemisit omnipotentem: ut ostenderet eum hoc posse qui omnia possit, et cuius uoluntati nihil resistere queat. CREATOREM autem CAELI dicit, hoc est de nihilo, non de praeiacente materia omnia, ex quibus constat mundus, operatum. Caelum quippe, quod tam aereum quam aethereum dicitur, superiores mundi partes hic appellat: terram uero, inferiores quae pondere suo in imo subsistunt, tam aquaticam scilicet quam terrenam substantiam. Possumus et per caelum et terram ita uniuersam includere creaturam, ut caelum dicamus dignitatem superiorem, id est spiritalem quamlibet naturam: terram uero quamcumque corpoream. /608/ Cum autem ita omnium creatorem Deum commemorat, quantum ei debeant uniuerse patenter insinuat.
ET IN IESUM CHRISTUM. Filii Dei personam praesens symbolum nobis commendans, eius diuinitatem pariter et humanitatem commemorat, et tam regni eius quam sacerdotii dignitatem, unde Christus dictus est, designat: per quae duo nobis Iesus, id est Saluator, efficitur. Nam quia tam regia quam sacerdotalis dignitas per unctionem instituitur, hinc merito Christus est appellatus Rex iste summus, et Sacerdos supremus, et Saluator uerus. Unde et haec nomina iam quasi propria meruit obtinere; utiam cum audimus Christum uel Iesum, eum per excellentiam solum intelligamus. Rex autem nobis est quasi supremus Dominus, et nobis praesidens, et, inter huius saeculi procellas et turbines, Aecclesiam suam nauem propriam ad portum tranquillitatis aeternae regendo dirigens, et tam uerbis quam exemplis disciplinae regulam nobis tradens. Sacerdos autem, immo et pontifex nobis factus est, dum in cruce suspensus tanquam in ara pro nobis immolatus est. Unde autem nobis tam Christus, ut dictum est, quam,lesus uerus existat, diligenter aperit, cum eum tam Dei quam hominis filium esse consequenter annectit, dicens:
FILIUM EIUS, id est Dei Patris, UNICUM; ne adoptiuus, sed consubstantialis putetur. Et rursum, QUI CONCEPTUS EST etc. Quod tamen dicimus UNICUM, quibusdam uidetur magis ad Dominum quam ad filium esse coniungendum, siue ad utrumque simul: ut sicut est unicus filius patri, ita et unicus sit Dominus nobis. Sicut enim personam Patris commendans, eum et OMNIPOTENTEM et CAELI ET TERRAE dixit CREATOREM; ita nunc ad honorem Filii, eum non solummodo Christum et Iesum, uerum etiam Dominum confitemur nostrum et UNICUM, id est, solum Dominum nostrum, secundum hoc quod eius solius pretioso sanguine empti sumus. Aut si forte quem moues etiam Patrem et Spiritum sanctum non minus nostrum dici Dominum, sciat ita Filium solum dici Dominum nostrum, ut praeter eum non sit alius omnium Dominus. Licet enim utraque aliarum personarum aeque Dominus noster sicut et Deus sit dicenda, quia non est alius Dominus una persona quam alia, sicut nec alius Deus quaelibet earum; ita Deus uel Dominus sola est dicenda, ut nullatenus res alia Dominus sit existimanda, uel alius ab ea Dominus sit credendus; cum idem Dominus sicut et Deus una sit persona cum alia.
QUI CONCEPTUS EST. QUI, inquam, Christus, siue QUI filius Dei secudum assumptam humanitatem CONCEPTUS EST etc. Ac si diceretur: Cuius humanitas de ipsa substantia Virginis per operationem diuinae gratiae concepta est, et nata. /609/ Nam et cum singuli homines ex anima constent et corpore, secundum tamen solam corporis naturam, quae traducitur, concipi a matribus, uel nasci dicuntur. Bene autem dicturus eum de Virgine natum, ne quis quaereret qualiter id fieret, praemisit conceptum per Spiritum sanctum: sicut et matri quaerenti:
Quomodo fiet istud?
Spiritus sanctus superueniet in te... etc.
Ex quo quidem non mediocriter ipsam quoque Spiritus personam nobis commendat, dicendo uidelicet per operationem eius illud corpus esse conceptum, in cuius hostia omnium redemptio est consummate. Quod nec minus per ipsum spiritum Apostolus dicit pro nobis oblatum sicut et conceptum. Hinc est illud ad Hebraeos, ubi in hac nostrae salutis consummatione totius Trinitatis operationem commemorans, ait:
Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis uitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis: quanto inagis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis?
Cum autem ipsum uel conceptum uel natum de Spiritu sancto audimus, aliter a Virgine conceptum, aliter eum de Spiritu conceptum; uel aliter eum de Spiritu natum, aliter de Virgine natum intelligamus: a Virgine quidem, uel de Virgine, secundum quod de substantia eius tanquam matris carnem acceperit: de Spiritu uero, secundum hoc quod per diuinae, ut dictum est, gratiae nouam ac mirandam operationem factum est: ad quam nulla institutio naturae sufficere poterat. Non ergo ita in hac natiuitate uel incarnatione Domini patrem eius intelligere debemus Spiritum sanctum, sicut eius niatrem profitemur uirginem. Sicut enim illa eius aeterna generatio de substantia Patris sine matre est, sic ista temporaliter de matre sine patre est. Operatorem itaque, ut dictum est, potius quam patrem Spiritum sanctum hinc intellige, sicut et in singulis quae facit Deus operator dicitur, uel creator potius quam peter proprie dicendus est. Et attende quod cum dicit filium Dei de Virgine natum, eumdemque tam Dei quam hominis filium esse astruit, unitatem personae in duabus naturis, diuine scilicet atque humane, confirmat. Quamuis enim secundum diuinitatem ex solo Patre sit genitus, et secundum humanitatem ex sola matre sit natus, aliaque sit natura Dei, alia hominis; aliud sit diuinitas, aliud humanitas: una tamen est in Christo persona, in duabus naturis consistens, nec est aliud in persona filius Dei quam filius hominis. Quamuis aliud sit in nature Verbum quod hominem assumpsit, quam homo ipse assumptus; nec duo sunt Christi, assumers et assumptus, sed unus Christus: sic nec duo sunt homines uel duae personae anima hominis et eius caro, licet aliud secundum naturam sit anima quam caro, cum illa uidelicet /610/ sit incorporea substantia, haec corporea: hoc est, illa corpus, haec spiritus. Si ergo in singulis hominibus duae sunt naturae, corporea scilicet, atque incorporea, sed una tantum persona: sic et in Christo duae sunt naturae, diuina scilicet atque humana, sed una solummodo persona. Persona quippe quasi per se una dicitur, hoc est, substantia quaelibet rationalis ita per se ab aliis rebus disiuncta, ut ipsa substantiam cum aliqua re alla non constituat. Quamdiu ergo anima humanae in corpore est, persona dici non potest, quia carni coniuncta unam hominis personam atque unam rationalem substantiam cum ea constituit. Sic et Verbum homini in Christo unitum unam Christi personam, non duas reddit. Iuxta quam quidem unionem personae eumdem Christum tam Dei filium quam hominis profitemur, et tam Dei filium quam hominis dicimus crucifixum, mortuum, et sepultum: cum tamen ista non nisi secundum humanitatem sint accipienda. Unde et Paulus Dominum gloriae crucifixum esse non ueretur dicere, et qui descendit de caelo, et qui ascendit, eumdem esse. Et ipse Dominus Christus de se ipso loquens:
Nemo, inquit, ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo.
Et iterum:
Si ergo uideritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius... etc.
Cum itaque Christus proprie dicatur Deus et homo simul, hoc est tria illa simul in naturis propriis discrete, Verbum uidelicet, anima humana, et caro: ad ostendendum tamen unitatem personae tam diuersarum in Christo naturarum, ita saepe uocabula permiscermus, ut modo Verbum, modo animam, modo etiam carnem dicamus; et nonnunquam quae propria sunt Dei, homini ascribamus, uel e conuerso. Cum enim dicit Apostolus:
Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam
et rursum:
Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens... etc.
quis hoc ad ipsius diuinitatem non referat? Sed et Cum ipsemet Christus de se et Patre loquens, dicat:
Quia ego et Pater unum sumus
et rursum:
quis non uideat hoc et illud secundum aliam et aliam naturam de ipso dici? Quem etiam cum dicimus ad inferos descendisse, uel in sepulcro fuisse; quis non illud de anima sola, hoc de corpore solo intelligat? Hoc quippe modo et Petrum Romae in sepulcro esse, et eumdem in caelestibus cum Christo profitemur gaudere; cum tamen hoc de alia, et illud de alia dicamus substantia, non tamen de alio Petro, quamuis post dissolutionem corporis et animae iam non sit una in Petro persona ex anima simul et corpore compacta. Ad illam tamen unionem personae, quae iam fuit, non quae modo sit, respicientes dicimus /611/ Petrum ipsum et ibi esse in sepulcro, et in caelestibus cum Christo. Qui etiam sepulcrum alicuius intuentes dicere non ueremur: Hic homo qui hic iacet magnam scientiam et pulchritudinem habuit, cum tamen illud cadauer nec iam homo sit, nec scientiam habuit, quae solius erat absentia animae, nec ipsa anima, quae scientiam illam habuit, ullatenus habere corporalem illam pulchritudinem potuit, sed in diuersis penitus naturis scientia illa et pulchritudo fuerit, illa quidem in anima, haec in corpore. Cum itaque dicimus hunc, qui hic iacet, sapientem fuisse, propter unitatem uidelicet personae, quae iam non est, sed fuit: cur non dicamus de Christo hunc, qui Deus est, hominem esse? uel hunc, qui de caelo descendit, ascendisse, hoc est unam Dei et bominis, uel Verbi descendentis est hominis personam esse? Alioquin, quomodo dicemus aliquem intuentes hominem, quia hic, qui pulcher est, sapiens est? nisi uidelicet secundum unitatem personae, in cuius diuersis, ut dictum est, partibus pulchritudo et sapientia ita sunt distincta, ut aliud ibi pulchritudinem habeas, id est corpus; aliud sapientiam, id est anima. Sicut ergo dicimus eum, qui pulcher est, uel qui animatus, sapientem esse, cum tamen pulchritudo, uel animatio solius sit corporis, sicut sapientia solius animae: ita et unum eumdemque Christum et Deum dicimus et hominem, hoc est unam ex istis uel in istis naturis consistere personam: et cum Christus adhuc in terra consistens dicit filium hominis in caelo esse, uel in caelo quondam fuisse, quid aliud sonat nisi humanam naturam ei esse unitam, quae per praesentiam diuinitatis ubique consistentis a caelesti celsitudine non est remote? Quid ita mirum, si cum superius praemissum sit FILIUM DEI, statim adiunctum sit: QUI CONCEPTUS EST DE SPIRITU, uel NATUS DE VIRGINE, hoc est, assumpta humanitas sic concepta est uel nata? Sic quippe intelligimus et Dominum gloriae crucifixum, hoc est hominem uel corpus ab eo assumptum tali patibulo affixum. Iuxta quod et Maria Magdalena Dominum suum de monumento dicit sublatum, id est corpus Domini sui: sicut et dicimus hic Petrum sepultum esse, de solo eius corpore id intelligentes; et rursum, ut dictum est, ipsum in caelestibus esse, de sola eius anima hoc intendentes. Saepe quippe de toto ad partes, uel de partibus ad totum translationes fiunt nominum: ueluti cum modo animam, modo carnem totum hominem dicimus, et nonnunquam animam desideriis carnalibus irretitam carnis nomine designamus.
PASSUS, secundum eamdem scilicet humanitatis naturam de Spiritu conceptus, uel ex Virgine dietus est natus.
SUB PONTIO PILATO, hoc est, eo ibi dominante ubi passus fuit. Pontius uel cognomen uel gentile nomen esse pates ex aliquo loco. Bene autem gentilem commemorat praesidem, ubi ex hoc etiam insinuet iam illud tempus aduenisse, quo iam iuxta Prophetiam Iaeob siue Danielis unetio regia in populo Iudaeorum defecerat. /612/
CRUCIFIXUS. Genus quoque patibuli determinat, quod ignominiosius erat, sicut et praedictum fuerat:
Morte turpissima condemnemus eum.
ET ita MORTUUS ET insuper SEPULTUS, ut in omnibus humanitatis ueritas comprobetur, et tanto amplius diligatur a nobis, quanto grauiora uel indigniora sustinuit pro nobis.
DESCENDIT AD INFEROS. Qui MORTUUS dicitur et SEPULTUS, ipse etiam AD INFEROS descendisse asseritur: cum illud tantum secundum corpus, hoc secundum animam intelligatur. Ipsa quoque anima, quae in came passe fuerat, ad inferos dicitur descendisse; quia passionis illius efficaciam iusti senserunt antiqui, per eam a paenis liberati. Non enim anima, uel spiritus aliquis, ut beatus meminit Augustinus, loco mouetur, sed solummodo corpus. Sicut ergo Deus, qui ubique est, descendere quoque dicitur secundum aliquem suae operationis effectum, ita et anima illa secundum efficaciam propriae passionis, quam habuit in electis, descendisse liberando dicitur. Solius quippe animae uel sentire uel pati est, etsi ei hoc ex carne accidat, tanquam quodam talium instrumento. INFEROS itaque dicit poenales illas tenebras, quas iusti etiam sustinebant, adhuc extra diuinae gloriae conspectum constituti, ad quam totis desideriis anhelabant. Cuius quidem gloriae uisio summa est illa felicitas ab omni paena penitus immunis, quam latroni Dominus ipse promittit dicens:
TERTIA DIE RESURREXIT A MORTUIS. Hoc est, de inter mortuos, tanquam ueraciter corpore defunctus propria uoluntate, non aliena, est suscitatus. Sicut et ipsemet ait:
Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam.
Nota ordinem, quod priusquam surrexit, AD INFEROS descendens, salutem nostrae liberationis, antequam gloriam suae resurrectionis est operatus: quia non tam sue quam nostra in his omnibus requirebat. Ipso itaque die passionis suae, antequam resurgeret, uel caelos ascenderet, tam praedictum latronem quam antiquos uiros in paradisum introduxit: quia eis suae diuinitatis uisionem exhibens, uera iam beatitudine, quam paradisum nominant, animas eorum satiauit. De qua quidem satietate propheta dixerat:
Satiabor cum apparuerit gloria tua.
Extra quam quidem uisionem gloriae quidquid est, eius comparatione dicendum est tenebrae: nec est prorsus alienum a paena, quantacumque sint quietis remedia.
ASCENDIT AD CAELOS. Sicut corpore surrexit de sepulcro, ita et corpore ASCENDIT AD CAELOS, et utrumque in propria potestate, ut non tractus esse, sed magis /613/ dicatur ascendisse. Ut enim ipsemet ait:
Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo.
Alii quippe magis trahi quam ascendere sunt dicendi. Absit autem, ut Christo iam per resurrectionem glorificato corporalis eius ad coelos ascensus aliquid beatitudinis contulerit. Quae est enim in futura uita beatitudo rostra, nisi illa diuinitatis uisio, de qua Psalmista dicit:
Satiabor cum apparuerit gloria tua?
Cuius quidem uisionis lucem ciuitati per Isaiam Dominus promittens, ait:
Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. Non occidet ultra sol tuus, et luna non minuetur, quia Dominus erit in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. Populus autem tuus omnes iusti in perpetuum haereditabunt terram... etc.
Quis etiam nesciat Deo, qui ubique est, nos nequaquam locis, sed operibus praesentes fieri uel absentee? Unde et angeli faciem Dei semper uidentes, cum ad nos mittuntur, nequaquam huius uisionis beatitudine priuantur. Quanto magis anima Christi, quae hac uisione perfectius semper fruitur, ea nunquam priuari potuit? Quid est itaque humanitatem eius caelos conscendisse, uel ut diligentius Apostolus ait, eum super omnes caelos ascendisse, ut adimpleret omnia, nisi loco corporali ascensu montrasse eam omnium beatorum altitudinem transcendisse? De qua quidem dignitatis excellentia, qua transcendit uniuerse, dictum est per prophetam:
Eleuata est menus tua sicut cedrus.
Et per Apostolum:
Propter quod et Deus ilium exaltauit, et dedit ei nomen quod est super omne nomen.
Et iterum:
Sedet ad dexteram maiestatis in excelsis, tanto angelis melior effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditauit.
Ascendisse itaque ad caelos dicitur, non ut eius beatitudo uel gloria per corporalem eius ascensum augeatur, sed ut per ipsum declaretur. Absit enim, ut dictum est, quod post resurrectionem ipsi aliquid beatitudinis uel gloriae suae in anima siue in corpore credamus collatum esse: sed quod iam obtinebat, cum iam corpus suum tanta leuitate ostendebat glorificatum, ut et nubi insidere, et caelos penetrare, et longe iam diuersum factum esse ab hoc corruptibili corpore, quod aggrauat animam, et sensus nostri deprimit uigorem. Ut ergo fideles hanc in suds corporibus glorificationem expectarent, ut ubicumque uellet Spiritus, ibi sine ulla difficultate statim esset corpus, hoc primum in seipso caput exhibuit, quod exemplo eius sperandum esset membris. Sicut ergo filius Dei de caelo descendisse dicitur humiliatus, et secundum assumptam humanitatem quodammodo angelis minor factus, ita et filius hominis ascendisse dicitur exaltatus, quamuis et /614/ corporalis ei non defuerit ascensus, qui hunc exaltatum attestaretur. Nam et quod mox additur: SEDET AD DEXTERAM PATRIS, non de corporali eius sessione, uel de corporali eius dextera Patris est accipiendum. Quid est enim hominem Christum ad dexteram Dei sedere, nisi eum in gloria Dei Patris, hoc est in superna illa beatitudine digniorem gradum tenere, tanquam omnium a Deo iudicem constitutum? Unde subditur: INDE, hoc est perinde, VENTURUS IUDICARE VIVOS ET MORTUOS. Quasi caeteris electis ad sinistram Dei constitutis, solus iste assistit dexterae: quia sicut dextera praeualet sinistrae, ipse uniuersis praeminet beatitudine. Quia uero sedere iudicantium, sicut stare iudicandorum, bene per eius sessionem iudiciariam exprimit potestatem. VIVOS ET MORTUOS iudicabit, quia tam electis quam reprobis uel paenam uel praemium pro meritis reddet. Quia enim iustus ex fide uiuit, et iniquitas mors quaedam animae, iuxta illud:
Non mortui laudabunt te, Domine, sed nos qui uiuimus benedicimus Dominum.
Electos hic VIVOS, reprobos appellat MORTUOS.
Vel: VIVOS dicit quos aduentus ille Iudicis occultus adhuc in corpore uiuentes reperiet: caeteros uero MORTUOS appellat.
CREDO IN SPIRITUM SANCTUM. Quae quidem confessio fidei ipsum aeque Deum sicut Patrem et Filium patenter asserit. Alioquin non diceret, IN SPIRITUM SANCTUM sed SPIRITUM tantum: sicut et consequenter dicit AECCLESIAM non "in Aecclesiam" etc. Sicut ergo dicimus: Credo sanctam Aecclesiam, id est eam esse sanctam, ita et dicere possumus: Credo sanctum Petrum, uel: Credo sancto Petro, et: Credo sanctae Aecclesiae. Vel Petri tanquam capitis sumus, sicut membra Dei existimus. Membra tamen Aecclesiae tanquam corporis dicuntur, sed solius Dei tanquam capitis. Quod quidem illa innuit propositio cum dicitur, IN DEUM, sicut iam superius expositio nostra pefixit. Graeci tamen et IN AECCLESIAM dicere non uerentur: sicut et symbolum illud continet, quod ad cautelam fidei orthodoxae Leo III instituit, et in tabula argentea descriptum Romae altari sancti Pauli affixit.
CATHOLICAM, id est uniuersalem, et non in aliqua mundi parte, sicut sunt haereticorum conuenticula, conclusam: sed ubique dilatatam, sicut et Iacob in figura Christi promissum est, cum dicitur:
Dilataberis ad Orientem et Occidentem.
SANCTORUM COMMUNIONEM. Hoc est illam, qua sancti efficiuntur uel in sanctitate confirmantur, diuini scilicet sacramenti participatione: uel communem Aecclesiae fidem, siue caritatis unionem. Possumus et SANCTORUM dicere neutraliter, id est sanctificati panis et uini in sacramentum altaris.
REMISSIONEM PECCATORUM, tam per paenitentiam, quam per uirtutem aecclesiasticorum sacramentorum.
CARNIS RESURRECTIONEM, tam in electis uidelicet quam in reprobis, /615/ et in corporibus utrorumque deinceps nulla dissolutione interueniente.
VITAM AETERNAM, siue ad gloriam, siue ad poenam.
AMEN, hoc est, uerum est. Quod quidem iuxta Apostolum, ut supra meminimus, dicere non debemus, nisi quae praemissa sunt intelleximus. Unde ad paruulorum eruditionem, hanc quantulamcumque necessariam duximus expositionem.