Petrus Abaelardus
Expositiones Theologicae

EXPOSITIO FIDEI IN SYMBOLUM ATHANASII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

EXPOSITIO FIDEI IN SYMBOLUM ATHANASII

/615/

 

QUICUNQUE VULT SALVUS ESSE. Voluntate quippe propria, non coactione saluamur aliena.

 

ANTE OMNIA OPUS EST. Subaudis: Illi hoc est necessarium. ANTE OMNIA, hoc est ante spem et caritatem, uel caetera bona, quibus ad uitam aeternam peruenitur.

 

UT TENEAT. Non solum habeas, sed habitam custodiat, tanquam bonorum omnium fundamentum atque originem:

 

     Sine fide quippe, ut ait Apostolus, impossibile est placere Deo.

 

CATHOLICAM, id est uniuersalem, et omnibus fidelibus communem, atque ita cunctis necessariam, ut nec antiqui iusti tam ante legem, quam sub lege, absque illa saluarentur.

 

IN TRINITATE, hoc est in tribus personis existentem, et tres personas in uno Deo non solum credamus, sed etiam ueneremur. Qualiter autem haec Trinitas iuxta proprietates personarum, et haec unites secundum naturam diuinae substantiae credenda sit, statim determinat, dicens:

 

NEQUE CONFUNDENTES PERSONAS. Hoc est, permiscentes ad inuicem personas, ut uidelicet eamdem dicamus personam Patris, quae Filii, uel Spiritus sancti; sicut illa haeresis asserebat, quae de Patre dicebat, quia quando uult Pater est, quando uult Filius.

 

NEQUE SUBSTANTIAM SEPARANTES, hoc est, diuersas substantias in Deo credentes, sed unam tantum. Sicut enim diuersitatem personarum in Deo debemus credere, ita etiam unitatem diuinae substantiae. Quod statim exponens, ait: ALIA EST ENIM PERSONA PATRIS etc. Et rursum, SED PATRIS, ET FILII , ET SPIRITUS SANCTI UNA EST DEITAS.

 

AEQUALIS GLORIA, id est reuerentia exhibenda.

 

MAIESTAS, id est dignitas. Quare? quia, QUALIS PATER, id est quantus dignitate. Quam dignitatem statim prosequitur, dicens:  INCREATUS PATER etc.

 

IMMENSUS PATER, non mole, /616/ sed potestate omnia concludente. Vel IMMENSUS, id est incomprehensibilis.

 

AETERNUS, tam principio quam fine carens.

 

ET TAMEN NON TRES OMNIPOTENTES. Teste Augustino, nullum nomen est Dei, cuius singulare ita de singulis dicatur personis, ut eius pluralitas illis simul conueniat, praeter hoc nomen persona. Pater quippe persona est, et Filius persona, et hi duo sunt personae. At uero cum Pater sit Deus, et Filius Deus, uel Dominus, uel creator, seu principium, aut lumen, uel omnipotens: non tamen Pater et Filius aut dii plures sunt, aut creatores, aut plura principia, uel lumina, siue omnipotentes. Quippe cum dicitur pluraliter personae, diuersitas proprietatum ostenditur, non rerum numero, uel essentialiter differentium. E contra autem, si diceremus Deos uel creatores, etc., ipsam quoque rerum essentialiter diuersarum multitudinem monstraremus, quarum unaquaeque esset Deus, etc.

 

PRIUS tempore uel exsistentia praecedens.

 

MAIUS, prolatione dignitatis.

 

UNITAS, scilicet substantiae in tribus personis.

 

TRINITAS  e conuerso personarum, in unitate uidelicet substantiae.

 

SENTIAT, id est credat.

 

SALUTEM, subaudis obtinendam.

 

UT CREDAMUS etc. iuxta illud:

 

     Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.

 

NON DUO, subaudis Christi sunt, sed unus tantum in persona Christus. Etsi ergo in Christo diuersae sunt naturae, diuina scilicet atque humana; non tamen ideo diuersae personae. Quod statim congrua similitudine confirmat, dicens:

 

NAM SICUT ANIMA, hoc est, sicut in uno homine diuersae sunt naturae, spiritalis et corporalis; nec tamen ideo duo homines uel duae personae: ita in Christo duae, ut dictum est, sunt naturae, non tamen duo Christi, immo uel duae personae. Persona quippe quasi per se una dicitur, non rei alii in unam rationalem substantiam sociata. Diuinitas itaque humanitati in Christo coniuncta per se ibi persona una non est dicenda, et humanitas altera, sed duae simul una sunt persona, quae proprie Christus dicitur.

 

OMNES HOMINES RESURGENT, etiam illi qui tunc reperientur uiui. Hi namque dum rapientur obuiam Christo in aera, in ipso raptu, quo iudici occurrent, morientes, statim reuiuiscent; et hoc ipsum erit eis resurgere quod reuiuiscere.  Quod si opponatur de quibusdam, quorum resurrectio iam complete creditur, ueluti de his qui dominicae resurrectionis testes sue quoque resurrectione fuerunt; ita intelligendum est tunc omnes resurrecturos esse, ut tunc omnium resurrectio ita compleatur, ut neminem deinceps resurgere contingat, sicut nec morte dissolui.

 

CUM CORPORIBUS SUIS. Hoc est, resumptis eisdem corporibus, quae prius habuerant cum in mortem corruerunt. Non enim resurget nisi quod cecidit. At uero utrum hi, qui paruuli moriuntur, /617/ uel qui diu uixerunt, illud solum, uel illud tantum ibi sint habituri de quantitate suae corpulentiae, quod hic habuerunt, nonnulla est quaestio. Quidquid tamen de hoc aestimemus, illud procul dubio constat, resurrectionem dici non posse absque illa corporis substantia, quae pertulit casum in morte.

 

ET REDDITURI SUMUS. Si hoc quoque generaliter de omnibus intelligatur, quaerendum uidetur quomodo paruulis morientibus id conueniat, uel perfectis iustis, qui potius sunt illi iudicaturi quam iudicandi. Quippe quae ratio de suis tunc ab eis exigenda est, discussio est facienda, qui in tanta perfectione beatitudinis apparebunt, ut cum ipso Domino resideant iudicantes, nec tam pro se rationem REDDITURI, quam a caeteris exacturi. Denique paruuli, quibus nulla imputanda sunt opera, quam ibi habent rationem reddere de propriis factis? Sed profecto, quemadmodum diximus omnes homines ibi resurgere, non ut de singulis tune resurrecturis id cogamur intelligere, sed ita tunc omnium resurrectionem compleri, ut nulla ulterius fiat: ita et hoc loco omnes tunc reddere rationem dicuntur, ut tunc de omnibus ita sit consummatum iudicium, ut nulla deinceps discussio restet, ne de quoquam amplius dubitetur, utrum praemio uel poena dignus sit. Et hoc est eos ibi de propriis operibus reddere rationem, manifestari omnibus quid horum meruerint. Quae duo statim determinat, tam praemium scilicet, quam poenam, dicens:

 

ET QUI BONA EGERUNT, hoc est, in proposito bonorum operum uitam consummauerunt, qualiacumque praecesserint opera.

 

VITAM AETERNAM, hoc est beatitudinem indeficientem.

 

IGNEM AETERNUM, hoc est summum atque indeficientem cruciatum, siue ille ignis corporeus tantum sit atque materialis, siue quicumque interior animae cruciatus, qui nomine ignis maxime nos cruciantis, et ualidius consumentis, cum sit acutius elementum, et penetrabilius caeteris, quo minus ei resisti queat, exprimitur. Et attende nihil hic de paruulis qui nihil habent meritorum, dictum uideri; quamuis eos quoque non minus [quam] adultos saluari constet aut damnari. Sicut enim tam haec scriptura quam caeterae non nisi adultis, et qui capaces sunt rationis, ad eruditionem fiunt: ita satis uisum est hoc loco tantum de his eos instruere, quae ad ipsos pertinent.

 

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License