Petrus Abaelardus
Introductiones Parvulorum

[INTRODUCTIONES PARVULORUM 1] PETRI ABAELARDI IUNIORIS PALATINI SUMMI PERIPATETICI EDITIO SUPER PORPHYRIUM INCIPIT

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[INTRODUCTIONES PARVULORUM 1]

PETRI ABAELARDI

IUNIORIS PALATINI SUMMI PERIPATETICI EDITIO

SUPER PORPHYRIUM INCIPIT

 

[PRAEFATIO]

 /3/ Intentio Porphyrii est in hoc opere tractare de sex uocibus, id est de genere et de specie et de differentia et de proprio et de accidenti et de indiuiduo et de significatis eorum. Et cum intendat tractare de istis sex uocibus, et etiam tractat, tamen non proponit, nisi de quinque tantum. Ideo non ponit de indiuiduo, quia indiuiduum continetur sub unoquoque, et in significatione et in praedicamentali ordine; nam quemadmodum genera et species proprie ponuntur in praedicamento, eodem modo indiuidua ipsorum.

 

Et de omnibus istis intendit tractare rogatu cuiusdam sui amici, scilicet Chrysaorii, qui legerat uel legere intendebat <Categorias> in quibus quasdam difficiles esse sententias nouerat, aut per se aut per alium, quas per se intelligere non poterat. Unde rogauit Porphyrium suum amicum ut faceret sibi quoddam introductorium opus ad ipsa<s> Categorias Aristotelis. Et quia ipse Porphyrius nouerat intelligentiam Aristotelis et ipsum tractatum, considerans nullas uoces magis esse necessarias ad Categorias quam istas sex uoces, quoniam ex istis sex uocibus constituuntur praedicamenta, ideo praeelegit tractare de istis sex uocibus.

 

Huius operis sunt materia istae sex uoces et earum significata.

 

Finis ipsae Categoriae; scientiae inueniendi supponitur iste tractatus, quia hic docemur inuenire rationes sufficientes /4/ ad probandas quaslibet quaestiones factas de istis sex uocibus et de significatis earum.

 

Et cum talis sit intentio, secundum modum operis intitulauit librum suum sic: incipiunt Isagogae Porphyrii, id est introductiones ducentes lectorem in Categorias. Sed in prologo plus facit et ostendit materiam de qua tractet et quomodo tractet, scilicet introductorie, et cui hoc faciat, et quanta sit utilitas, et quas sententias apponat, et quas praetermittat et quos imitetur a<u>ctores.

 

 

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License