Petrus Abaelardus
Introductiones Parvulorum

[IP 1.00] Accessus ad litteram.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[IP 1.00] Accessus ad litteram.

 

CUM SIT NECESSARIUM, CHRISAORIE, ET AD EAM QUAE EST APUD ARISTOTELEM PRAEDICAMENTORUM DOCTRINAM NOSSE QUID GENUS SIT ET QUID DIFFERENTIA QUIDQUE SPECIES ET QUID PROPRIUM ET QUID ACCIDENS, ET AD DEFINITIONUM ASSIGNATIONEM, ET OMNINO AD EA QUAE IN DIVISIONE VEL DEMONSTRATIONE SUNT UTILIA, HAC ISTARUM RERUM SPECULATIONE COMPENDIOSAM TIBI TRADITIONEM FACIENS TEMPTABO BREUITER VELUT INTRODUCTIONIS MODO EA QUAE AB ANTIQUIS DICTA SUNT AGGREDI.

 

Mea intentio est facere introductionem ad Categorias, et cum sit, tentabo aggredi ea quae sunt dicta ab antiquis de genere et de aliis, et hoc breuiter, at non ita breuiter ut insit obscuritas, sed VELUT, id est uero modo introductionis. Hoc ideo faciam, cum HOC est quidem nosse quid sit genus et per praeceptiones et per distinctiones, et quid differentia, etc.

 

O CHRYSAORI, <CUM> SIT TIBI NECESSARIUM, id est utile, ET AD EAM DOCTRINAM PRAEDICAMENTORUM QUAE EST APUD ARISTOTELEM quam requiris, ET AD ASSIGNATIONEM DEFINITIONUM, id est ad definitiones assignandas, id est constituendas, intransitiue; quia si ignoremus quod essent genus et quod differentia, nesciremus constituere definitiones rectas; item sic ignoremus quod sit accidens, nesciremus constituere descriptiones; et cum sit necessarium OMNINO AD EA QUAE SUNT UTILIA IN DIVISIONE, id est, ad illas praeceptiones de diuisionibus, uel cum sit necessarium ad ea quae sunt utilia IN DEMONSTRATIONE, quia locus a genere a specie, ad demonstrationem seruit demonstratiuis syllogismis; dico TENTABO AGGREDI, id est facere intendens TRADITIONEM TIBI, id est tractatum tibi traditum; traditionem dico COMPENDIOSAM, id est <non> abundantem, UTILEM IN SPECULATIONE ISTARUM RERUM, id est sex uocum. /5/

 

ALTIORIBUS QUIDEM QUAESTIONIBUS ABSTINENS, SIMPLICIORES VERO MEDIOCRITER CONIECTANS.

 

ALTIORIBUS QUIDEM. Dico quia tentabo aggredi hoc modo, abstinens quidem me altioribus quaestionibus.

 

MOX DE GENERIBUS ET SPECIEBUS ILLUD QUIDEM SIVE SUBSISTUNT SIVE IN SOLIS NUDIS PURISQUE INTELLECTIBUS POSITA SUNT SIVE SUBSISTENTIA CORPORALIA SUNT AN INCORPORALIA, ET UTRUM SEPARATA AN IN SENSIBILIBUS ET CIRCA EA CONSTANTIA, DICERE RECUSABO.

 

// next paragraph checked against the MS 15.10.99 //

 

MOX DE GENERIBUS. Dico abstinens me ab altioribus quaestionibus, et MOX, id est etiam ecce, a quibus: DE GENERIBUS ET SPECIEBUS RECUSABO DICERE ILLUD, QUOD SIVE SUBSISTANT, id est siue sint, id est habeant esse, SIVE SINT POSITA IN SOLIS NUDIS PURIS INTELLECTIBUS, id est ut tantum intelligantur esse et non sint, SIVE SINT SUBSISTENTIA, id est si habeant esse, recusabo dare utrum sint separata a sensibilibus, id est a numero sensibilium, an sint posita in sensibilibus, id est numerata inter ipsa sensibilia ET CONSTANTIA CIRCA EA RECUSABO DARE, scilicet quaestiones affines istis in difficultate. Aliter: DE GENERIBUS ET DE SPECIEBUS RECUSABO DICERE SIVE SUBSISTANT, id est siue sint substantiae, SIVE NON SINT substantiae sed sint [/sunt] positae in aliis praedicamentis. Postea quaeritur siue sint posita in solis intellectibus, siue non sint posita in solis intellectibus.  Illa dicimus poni in solis <intellectibus> quae tantum intelliguntur et non sunt. Et si non sint posita in solis intellectibus [ + 0000 ], postea quaeritur siue sint posita in intellectibus nudis ab indumento ueritatis, siue non sint in intellectibus nudis. Illa dicimus poni in nudis intellectibus, quae, cum sint, aliter intelliguntur esse quam sint. Et si non sint posita in nudis intellectibus, postea quaeritur siue sint posita in intellectibus simpliciter puris, id est sine aliqua commixtione falsitatis, siue non sint posita in intellectibus puris sed cum aliqa adiunctione falsitatis. Illa dicimus poni in puris intellectibus quae intelliguntur simpliciter ut sunt. Aliud membrum: ET SI SINT SUBSISTENTIA, id est substantiae, RECUSABO dare an sint corporalia, an incorporalia. Et si sunt corporalia, recusabo dare utrum sint separata a sensibilibus [ + 0000 ], an posita in sensibilibus, id est an debeant computari inter sensibilia, an non. Caetera non mutantur.

 

ALTISSIMUM ENIM EST HUIUSMODI NEGOTIUM ET MAIORIS EGENS INQUISITIONIS.

 

ALTISSIMUM ENIM. Ideo recusabo, nam NEGOTIUM EST HUIUSMODI ALTISSIMUM ET EGENS MAIORIS INQUISITIONIS quam sit mea ad tractandum et tua ad inquirendum. A causa.

 

ILLUD VERO QUEMADMODUM DE HIS AC DE PROPOSITIS PROBABILITER ANTIQUI TRACTAVERINT, ET HORUM MAXIME PERIPATETICI, TIBI NUNC TEMPTABO MONSTRARE.

 

ILLUD VERO. Ista recusabo dicere, sed illud TIBI <TEMPTABO> /6/ MONSTRARE DE HIS, id est de genere et de specie ac de aliis propositis, id est de differentia et de aliis, quod TRACTAVERUNT ANTIQUI, tractantes inde probabilem et ad quem ad modum ipsi tractauerunt; ET HORUM antiquorum MAXIME fuerunt tractantes PERIPATETICI, quos uolo imitari.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License