Petrus Abaelardus
Logica nostrorum petitioni sociorum

[LNPS 1.00 ] INCIPIUNT GLOSSULAE MAGISTRI PETRI ABAELARDI SUPER PORPHYRIUM

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[LNPS 1.00 ]

INCIPIUNT GLOSSULAE MAGISTRI

PETRI ABAELARDI SUPER PORPHYRIUM

 

[1] /505/ Nostrorum petitioni sociorum satisfacientes scribendae logicae laborem suscepimus et quae de logica didicimus uotis eorum exponimus. A Porphyrio genus sumamus. Quinque igitur arbitror esse quibus proprietates logicae diligenter aperiuntur, genus scilicet eius ac proprietatem sui, partes ipsius necnon ortum et originem eius.

 

[2] Sed quia de genere logicae tractandum est prius ad maiorem ipsius logicae et generis eius, scilicet philosophiae, declarationem de scientia quae utriusque genus est diuisio perutilis facienda est.

 

[3] Scientia alia enim agendi, alia discernendi -- hoc est alia in rerum compositione, alia in rerum compositarum discretione consistens.

 

[4] Multi enim sunt docti in agendo non perspicaces in discernendo, quia multi uim medicaminum experti solo usu bene mederi sciunt, nec tamen physicam in causis naturaliter bene cognoscunt. Sciunt enim quae herbae quas infirmitates curare ualeant quia idem experimentis didicerunt. Quare autem herbae hoc efficere ualeant rationem non deliberant, sed <h>erbarum potentias uel infirmitatum naturas <p>ractica quidem exercitati non theorica illustrati. Sed et bestiae et caetera irrationabilia animalia multa bene agunt sed naturas causasque ignorant. Ut canis la<m>bendo uulneribus optime medetur. Apes quoque mira subtilitate operibus mella componere natura instruxit, /506/ quod ingenium non potest humanum.

 

[5] Multi autem econuerso discreti sunt qui operandi gratiam non habent, et qui alios docent discrete exercere ipsi non ualent.

 

[6] Est enim scientia alia agendi, alia discernendi. Sola autem discernendi scientia philosophia dicitur. Philosophiam autem non quamlibet scientiam dicimus nec quoslibet philosophos scientes uocamus sed eos tantum qui subtilitate intelligentiae praeeminentes in his quae sciunt, diligentem habent discretionem. Discretus uero est ille qui causas occultas rerum comprehendere ac deliberare ualet. Occultas quippe causas dicimus ex quibus quae res eueniant, magis ratione quam experimentis sensuum inuestigandum est. Qui soli aeque stultis et discretis hominibus necnon et bestiis sunt communes. Unde Boethius philosophiam bene Super Topica Ciceronis in magnis et maximis rebus operam suam consummare dicit, in occultis causis ratione comprehendendis, de quibus illud Vergilii existimat:

 

     Felix qui potuit rerum cognoscere causas.

 

[7] Sub philosophia tres species contineri dicimus: physicam, ethicam, logicam. Physicam naturarum dicimus scientiam, id est de speculandis causis in rerum naturis. Ethicam uero magistram honestatis uocamus. Logicam uero idem dicimus quod dialecticam et indifferenter utroque nomine in utimur eiusdem scientiae.

 

[8] Est autem logica Tulli auctoritate diligens ratio disserendi, id est discretio argumentorum per quae disseritur (id est disputatur). Non enim est logica scientia utendi argumentis siue componendi ea sed discernendi et diiudicandi ueraciter de eis, quare scilicet haec ualeant, illa infirma sint. Nemo enim aliter /507/ logicam habet nisi uniuscuiusque argumenti uim diiudicare ualeat, cum scilicet is qui illud facit, uim ei exposuerat, quam uim componendo ipse intendit. Duae itaque sunt argumentorum scientiae, una componendi quam dicimus ratiocinatiuam, alia discernendi composita quam logicam appellamus. Illa quippe in usu argumentorum tantum consistit, quam quiuis puer facile sibi per exercitium comparat, ista uero in discretione ac diuisione diiudicatur causarum per quam scilicet assignare sufficimus, quare hoc argumentum sit idoneum ad conclusionem inferendam, id est ita adiunctum, ut per id conclusio sit recipienda, illud uero minime. Hanc autem magis ingenium quam exercitium ministrat.

 

[9] Huius autem sunt duae species: una scientia inueniendi argumenta, altera diiudicandi eadem inuenta -- haec est in primorum argumentorum discretione, illa in secundorum discussione consistit. Scientiam namque inueniendi dicimus non quod per eam argumenta inueniantur, sed quia <causae ualetudinis eorum et inualetudinis> aliorum diiudicantur.

 

[10] Unde ratio diiudicandi duas habet species: confirmationem argumentorum et reprehensionem. Nam sicut ualida confirmamus, ita inualida et sophistica reprehendimus. Ita tamen scientia discernendi duas habet partes, quas logice appellamus scientiam inueniendi argumenta et iudicandi, id est primorum argumentorum compositionem. Istae in compositione, illae in compositarum discretione consistunt.

 

[11] Ad huiusmodi discretiones philosophi laborantes conati sunt ad certas regulas argumentationes reducere ne quis indiscretus in argumentationibus falsas pro ueris recipiat. Sicut enim ex similitudine rerum decipimur, ita et in complexionibus contingit. Sicut enim quam plurimos uideri pulchros contingit cum tamen faciat adornatio, ita et uersipelles sophistae falsarum complexionum fallacias polientes sophisticis argumentationibus nobis alludent; itaque id quod in natura rerum non inuenitur concedere compellunt cum saepe contraria in conclusionibus /508/ colligi uideantur hoc modo:

 

     Socrates est corpus      Corpus autem nigrum      Socrates igitur est niger

 

Rursus:

 

     Socrates est corpus      Corpus autem est album      Quare Socrates est albus

 

[12] In scribenda itaque logica hic ordo est necessarius: Cum logica sit discretio argumentorum, argumentationes uero ex propositionibus coniungantur, propositiones ex dictionibus, eum qui perfecte logicam scribit primum naturas simplicium sermonum, deinde compositorum necesse est inuestigare, et tandem in argumentationibus finem logicae consummare. Sed quoniam argumentationes quaedam sunt locales, quaedam uero complexionales. <Complexionales> quidem sunt <quae> ex ipsa complexione, id est ex ipsorum terminorum dispositione, firmitudinem contrahunt. Locales uero sunt quibus conuenienter potest assignari locus, id est euidentia conferri ex aliquo euentu rerum uel proprietate sermonis.

 

[13] Necesse est autem eum qui plenarie doctrinam argumentationis tradere intendit duobus modis de simplicibus sermonibus tractare, tam uidelicet secundum significationem rerum quam intellectuum. Duobus modis namque sermonis firmitas argumentationis consistere dicitur. Aliquando enim ipsa sermonis uis iuxta intelligentiam ipsius commendationem et euidentiam argumentationis efficere potest, nulla rerum natura cooperante. Verbi gratia:

 

     Homo est animal; ergo non est chimaera uel homo cornutus

 

Hic enim sola sermonis intelligentia necessaria est. Aliquando sola uis sermonis iuxta ipsarum rerum naturam atque euentum ad confirmationem sufficit, ita scilicet ut nulla ad hoc sit intelligentiae necessaria assignatio, ueluti si dicamus:

 

     Est coruus, ergo est niger

 

Non enim hoc nomen 'coruus' ex ui proprie intelligentiae nigredinem in substantia denotat, cum teste Porphyrio possit subintelligi coruus sine nigredine.

 

[14] Hunc igitur naturalem tractandi modum logicae Aristoteles insecutus est, scilicet ad doctrinam simplicium sermonum secundum significationem et rerum continentiam Praedicamenta perscripsit. In prima uero parte Perihermeneias earundem naturas secundum significationes intellectuum inuestigauit. In secunda autem parte naturas propositionum contrariarum et contradictoriarum ostendit quarum notitiam omnium ad argumentorum discretionem est necessaria, quod in /509/ Topicis exsequitur. Nam sicut ex dictionibus argumenta trahuntur, ita ex propositionibus conuenienter eliciuntur. In Prioribus uero Analyticis tractat conuersiones propositionum quae ualeant ad confirmationem earum per conuersionem. Omnia autem haec -- Topica, Categorica, Analytica Priora -- gratia Secundorum Analyticorum in quibus omnium argumentorum naturas diligenter inuestigauit scripta sunt.

 

[15] Intentio autem Porphyrii est lectorem praecipue ad Praedicamenta Aristotelis instruere ut facilius ea quae <ibi> non diligenter tractantur queat intelligere. Quod facit tractando quinque -- genus scilicet, species et differentias, proprium et accidens -- quorum proprii praecipue cognitionem ad Praedicamenta utilem iudicauit. Quod autem ut diximus 'quinque' ad haec nomina (genus scilicet, species, differentia, proprium et accidens) potest referri. Namque horum significata diligenter aperit ne cum ad praedicamenta uentum fuerit quid in his nominibus intelligatur ignoretur.

 

Tale autem nomina tractare ac si dicat eorum significationem aperire, siue agatur de illis siue de rebus ab ipsis significatis.

 

[16] Materia sunt illa quinque nomina in quae sunt de quibus agit partim sunt nomina, partim sunt res. Materia enim alia ex qua fit, alia in qua fit. Materia ex qua fit, ut ferrum cultelli ex quo constat. <Materia> illa uero in qua fit, sicut ferrum fabri qui in ipsum agit. Et hoc in loco materia accipitur pro 'in qua fit' quia in illa quinque agit, ueluti Caesar est materia Lucani quia in ipsum agit.

 

[17] Modus tractandi est talis: Horum quinque proprietatibus adsignatis in diuersis eorum tractatibus tandem ad maiorem eorum cognitionem ad communiones eorum simul et proprietates descendit, quoniam in istis duobus, scilicet in conuenientia rerum et differentia adsignanda, ultima rerum consistit doctrina.

 

[18] Utilitas est, ut ipse docet, cum principaliter ad Praedicamenta dirigatur. Quadrifaria tamen spargitur, quod satis in glossulis diligenter aperitur. /510/

 

[19] Haec autem scientia pertinet tam ad scientiam inueniendi quam iudicandi. Nam enim dicit genus sine specie uel speciem sine genere subsistere non posse uel speciem ex differentiis constare, innuit necessaria argumenta conuenienter inueniri posse. Ubi dicit proprium posterius fieri in specie, innuit argumenta inter proprium et speciem non esse necessaria. Ubi dicit oportet esse subiectum ut ei aliquid accidat, innuit nulla argumenta inter subiecta et accidentia posse inueniri necessaria. Tradit etiam hoc loco scientiam iudicandi, quia per illas proprietates quas generis et speciei et differentiae adsignat possunt conuenienter argumenta quae fiunt inter genus et speciem et differentiam et econuerso confirmari. Principaliter tam ad inuentionem liber iste spectat, cum inuentio teste Tullio prior sit iudicio, quia prius necesse est argumenta inueniri quam inuenta iudicari uel confirmari. Sicut igitur Boethius super Topica Ciceronis scientiam diuidendi, definiendi, colligendi partes logicae uocat atque ad inuentionem applicat, cum ex diuisionibus et ex definitionibus argumenta ducantur, ita horum quinque notitiam ab inuentione non disiunctam innuit, quia ex his conuenienter eliciuntur.

 

[20] His itaque praelibatis litterae insistamus.

 

 

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License