Petrus Abaelardus
Logica nostrorum petitioni sociorum

[ LNPS 1.01 ]

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[ LNPS 1.01 ]

 

     CUM SIT NECESSARIUM ET AD EAM QUAE EST APUD ARISTOTELEM      PRAEDICAMENTORUM DOCTRINAM NOSSE QUID GENUS SIT ET QUID      DIFFERENTIA QUIDQVE SPECIES ET QUID PROPRIUM ET QUID ACCIDENS, ET      AD DEFINITIONUM ASSIGNATIONEM, ET OMNINO AD EA QUAE IN DIVISIONE      VEL DEMONSTRATIONE SUNT UTILI HAC ISTARUM RERUM SPECULATIONE,      COMPENDIOSAM TIBI TRADITIONEM FACIENS TEMPTABO BREVITER VELUT      INTRODUCTIONIS MODO EA QUAE AB ANTIQUIS DICTA SUNT AGGREDI,      ALTIORIBUS QUIDEM QUAESTIONIBUS ABSTINENS, SIMPLICIORES VERO      MEDIOCRITER CONIECTANS.

 

[1] /510/ Scripturus de materia sua prohemium praemittit in quo et materiam assignat et utilitatem operis et modum scribendi introductorium promittit.

 

[2] Sunt autem huius uocabuli necessarium tres consuetae significationes: pro ineuitabili scilicet ponitur, ut necesse est deum esse immortalem; modo pro utili, ut necesse est me ire ad forum; modo pro determinato, ut necesse est hominem mori quandoque. Duae quoque istarum significationum coartare uidentur quae harum conuenientius hic possit accipi. Nam et non minima necessitas haec praenosse ut ad alia perueniatur, cum sine illis sciri non possint, et aperta utilitas. Si quis tantum seriem literae diligenter attendat, necessarium tamen pro 'utile' iudicabit potius dici quam pro 'ineuitabile'. Cum enim suppositum ad quid sit necessarium, quasi ad aliud relationem attendens utilitatem significat; 'utile' enim ad aliquid spectat, 'ineuitabile' uero per se dicitur.

 

[3] Sic construe: Tentabo breuiter aggredi ea quae dicta sunt ab antiquis, faciens tibi traditionem, id est tractatum, de speculatione /511/ istarum rerum, id est de consideratione istorum uniuersalium -- quae nomina rerum conuenienter appellauit quia ad hoc quod genus uel species oportet quod res subsistant de nominibus, quarum genus uel species ueraciter praedicari habeant. Traditionem dico compendiosam, id est breuem et utilem, quod statim exponit dicens: breuiter, scilicet nimia breuitas maximam obscuritatem inferre posset, iuxta illud Horatii:

 

            Cum breuis esse laboro            obscurus fio.

 

Unde ne lector deficeret ex breuitate siue confunderetur prolixitate, introductorium modum se seruare promittit in scribendo.

 

[4] CUM SIT TAMEN ET UTILE ET NOSSE QUID SIT GENUS etc., id est cuius proprietatis sit genus, quia per 'quid' aliquando quaeritur de substantia, <ut> cum dico 'quid est homo'; aliquando de proprietate, ut cum dico 'quid est affirmatio' uel 'quid est negatio', 'quid enuntiatio'. [Doctrina est scientia per conceptionem comparata. Aristotelem, id est in libro Aristotelis.] Quippe hoc nomen 'genus' non substantiae, sed accidentis designatiuum est. Unde illud 'quid' magis secundum proprietatem, quam secundum substantiam accipimus.

 

[5] ET AD EAM. Quattuor supponit in quibus utilitatem insinuat et quadrifariam ostendit ad hoc, scilicet ad praedicamenta, ad definitiones, ad diuisiones, demonstrationes, id est argumentationes quae proposita<m> quaestionem demonstrant. Quae, scilicet scientia praedicamentorum, est apud Aristotelem, id est in tractatu eius continetur. Nam liber quandoque per nomen auctoris designatur, ut Vergilius. Et ad definitionum assignationem, id est ad assignandas definitiones et componendas. Et ita haec quinque ad diuisiones et demonstrationes, scilicet argumentationes, utilia sunt. Qualiter autem notitia illorum quinque ad illa quattuor ualeat, diligenter superius ostensum est.

 

[6] Quomodo introductorium modum seruet ostendit: ab arduis quaestionibus, et obscuritate implicatis abstinens, simpliciore mediocriter coniectans, uidelicet quaestiones quaesitas tractans, id est dubitabiles propositiones, quae multae sunt. Multae etenim propositiones tractantur in hoc opere quae dubiae remanent nisi Porphyrius eas a dubitatione absolueret. Et /512/ merito sic expositum est de quaesitis et non de quaerentibus, cum nullae quaerentes in hoc opere tractentur praeter has tres, quae non dicuntur simplices sed difficiles. Nec uacat quod dicit mediocriter; posset enim res in se facilis esse nec tamen lucide tractari.

 

      MOX DE GENERIBUS ET SPECIEBUS ILLUD QUIDEM SIVE SUBSISTUNT SIVE      IN SOLIS NUDIS PURISQUE INTELLECTIBUS POSITA SUNT SIVE      SUBSISTENTIA CORPORALIA SUNT AN INCORPORALIA, ET UTRUM SEPARATA      AN IN SENSIBILIBUS ET CIRCA EA CONSTANTIA, DICERE RECUSABO.      ALTISSIMUM ENIM EST HUIUSMODI NEGOTIUM ET MAIORIS EGENS      INQUISITIONIS. ILLUD VERO QUEMADMODUM DE HIS AC DE PROPOSITIS      PROBABILITER ANTIQUI TRACTAUERINT, ET HORUM MAXIME PERIPATETICI,      TIBI NUNC TEMPTABO MONSTRARE.

 

[7] De generibus et speciebus quaestiones enodare compellimur, quas <nec> ipse Porphyrius ausus est soluere, cum eas tamen tangendo ad earum inquisitionem accendat lectorem. Cum ista praedicta constet esse uniuersalia, ab uniuersalibus inchoandus est, definiendo scilicet quid proprie uniuersale, quid singulare (id est particulare siue indiuiduum), dicendum sit. Uniuersale aliter Aristoteles describere dicitur in Categoriis "quod de subiecto dicitur" uel in Perihermeneias "quod natum praedicari de pluribus". Similiter et indiuiduum cum in Categoriis, ut "quod non dicitur de subiecto", in Perihermeneias uero "quod non est aptum natum praedicari de pluribus, immo de uno solo".

 

[8] Cum diuersi has diuersas definitiones ad diuersa applicent, alii uidelicet ad res, alii uero ad intellectus, alii ad sermones, tamen unusquisque tuetur se auctoritate iudice.

 

[9] Quia quidem res uniuersales in pluribus locis reperitur quod sint, ut in eo loco ubi Aristoteles dicit:

 

     Quoniam hae rerum uniuersalia sunt... etc.

 

Et rursus Boethius in Diuisionibus:

 

     Rerum aliae superiores... etc.

 

Et non solummodo hic sed etiam cum dicimus speciem constare ex genere et differentia, utpote hominem, ipsam rem, ex animali et rationalitate, sicut statuam ipsam ex aere et figura. Et in Hypotheticis dicutur:

 

     Causa speciei genus est.

 

Et sic ipsam rem quae est animal, in ipso homine tamquam materiam praeiacentem appellare uidetur. Cui et illud consonat quod Boethius ait in Diuisionibus:

 

     Genus in quasdam procreationes /513/ diuidi et multis speciebus      nomina deesse.

 

Et illud Aristotelis:

 

     Eorum quae de subiecto dicuntur, necesse est... etc.

 

Et rursus:

 

     'Omnis' non significat uniuersale.

 

Et rursus:

 

     Caetera uero omnia aut de subiectis dicuntur substantiis aut cum      subiectis eis sunt.

 

Et iterum:

 

     Non existentibus primis substantiis impossibile est aliquid      aliorum esse.

 

Et illud Boethii:

 

     Quaecumque secundis substantiis fundantur, et in primis.

 

Et illud quod ait Boethius:

 

     Generis diuisionem pertinere ad naturam et diuisionem      aequi<uo>cationis ad hominum impositionem.

 

Et rursus:

 

     Omne genus est aliquid eorum quae sunt species et quamlibet      speciem esse suum proprium; genus et species idem esse quod      genus.

 

Sed:

 

     Non idem esse partem quod totum.

 

Non solum ista, sed etiam plura alia testimonia occurrere uidentur, quae res uniuersales esse ostendant.

 

[10] Sunt alii qui intellectus esse uniuersales astruere uidentur. Quibus illud Prisciani concordat, quod ait in Constructionibus:

 

     Quamuis quantum ad generales et speciales formas rerum quae in      mente diuina constiterunt, antequam in corpora prodirent... etc.

 

Et illud Boethii super Porphyrium ubi ait ipsam excogitationem genus esse siue speciem. Et haec quidem sententia Platoni imputatur, quod scilicet genera et species, huiusmodi conceptiones, *Nous*, id est diuinae menti, attribuit, ideo fortasse, quod formas exemplares /514/ habuerit deus in mente ad quarum similitudinem dictus est. Postea operari res ipsas, quae a generalibus et specialibus nominibus appellantur. Hae quippe res operibus naturae, non artificis consistunt <in> Deo. Quae conceptiones recte deo attribuuntur, cuius hae effectus sunt, quem hoc in loco naturam uocamus, id est originem et natiuitatem omnium.

 

Isti confirmant suas sententias huiusmodi auctoritatibus, scilicet plura loca reperimus, in quibus sermones uniuersales aperte dicuntur. Hinc illud Aristotelis:

 

     Genus et species qualitatem circa substantiam determinant.

 

Et rursus:

 

     Familiarius assignabis proferendo speciem quam genus.

 

Sed et cum dicimus definitionem constare ex genere et substantiali differentia, uel cum ait Boethius animal esse ultimum genus. Et rursus cum ait in Diuisionibus:

 

     Genus quodammodo multarum specierum similitudo est, quae earum      omnium substantialem conuenientiam monstrat.

 

Qui etiam ubi dicit super Porphyrium idcirco tertiam significationem generis maxime ad tractandum philosophos adsumpsisse, quia hoc est quod demonstrat, quid unaquaeque res, aperte clamat sermones esse uniuersales, cum monstrare siue significare proprium sit sermonum. Vel etiam cum dicit in Diuisionibus genus in diuisione totum esse speciei, in definitione uero partem, hoc idem insinuat, cum tamen definitio quam diuisio sermonum sint. Et Porphyrius cum secundum Aristotelem ostendit ens non esse genus omnium eo quod de omnibus hoc nomen, 'ens' aequiuoce praedicari dicitur, inualidam afferret rationem de nomine ad rem. Non enim per praedicationem nominis hoc quod est in rerum natura permutari debet, quod non minus consisteret etiamsi nulla nominum impositio facta esset. Qui etiam <cum> ait genus et speciem praedicari in quid et ea reddi per interrogationem facta<m> per 'quid est', plane ipsa quae respondentur sermones insinuat.

 

Sed cum Aristoteles ponat pro uniuersalibus 'dici de subiecto', proprie uniuersalia dici demonstrat, quibus dici /515/ conuenit, id est proferri et praedicari proprie sermonum est, cum nemo praedicatum terminum propositionis esse dubitet, ex cuius priuilegio praedicatum dicitur proprie, quod Boethius in nomen et uerbum distribuit. Qui etiam cum ait in primo Topicorum hanc quaestionem ad logicam pertinere utrum affirmatio et negatio sint species enuntiationis, aperte docet species magis esse sermones quam res; quippe si in rerum natura species magis existerent quam in proprietate sermonum, non potius hoc discutere ad logicam quam ad physicam pertin<er>et.

 

Nunc autem tribus sententiis de uniuersalibus positis cum testimoniis ipsarum, primam quae de rebus est, primitus exsequamur. De qua etiam sunt plures opiniones, cum alii aliter res uniuersales esse affirmant.

 

Nonnulli enim ponunt decem res diuersas esse naturaliter secundum decem praedicamentorum uel generalissimorum distinctionem, cum uidelicet ita dicant res esse uniuersales, hoc est naturaliter communicabiles pluribus, quod eandem rem essentialiter in pluribus ita ponunt ut eadem quae est in hac re, essentialiter sit in illa, diuersis tamen formis affecta. Verbi gratia ut animal, natura scilicet substantia animata sensibilis, ita est in Socrate et Brunello et in aliis, quod eadem quae est in Socrate et per aduenientes formas effecta est Socrates, et essentialiter tota est in Brunello ita, quod Socrates nullo modo a Brunello in essentia diuersus est sed in formis, cum eadem essentia penitus materialiter aliis formis in isto, aliis formis in illo sit occupata. Quibus illud Porphyrii consentire uidetur, scilicet:

 

     Participatione speciei plures homines unus, unus autem et      communis plures.

 

Et iuxta hanc sententiam praedicari de pluribus tale est, ac si diceremus: idem essentialiter ita inesse aliquibus rebus, per formas oppositas diuersificatis, ut singulis essentialiter uel adiacenter conueniat.

 

Quibus hoc obicimus: quod si hanc sententiam concedi conuenit, quippe si formas contingeret a subiecta materia discedere, ita scilicet quod subiecta his penitus carerent, in nullo penitus hic et ille differrent, sed iste et ille omnino idem efficerentur. Ex quo scilicet pessimam haeresim incurrunt si hoc ponatur, cum scilicet diuinam substantiam, quae ab omnibus formis aliena est, idem prorsus oporteat esse cum substantia.

 

/516/ Sunt autem nonnulli qui illam unicam diuinitatis naturam -- de qua teste Macrobio Plato non est ausus dicere quid sit, hoc solum sciens quod qualis sit ab omnibus non possit sciri -- nec inter substantias nec inter quantitates nec inter res aliorum praedicamentorum recipiunt; sed cum audiunt 'diuinam substantiam', tale est ac si dicatur: diuinam essentiam.

 

Quibus multae philosophorum auctoritates consentire uidentur maxime illorum qui dialecticam tractant, sicut Aristoteles, ubi proprie proprium substantiae assignans dicit eam, cum sit unum et idem numero, susceptibile<m> contrariorum. Necnon Porphyrius cum ait:

 

     Unamquamque substantiam una specie participare, pluribus      uero accidentibus.

 

Dicit iterum Boethius in Topicis locum a descriptione assignans:

 

     Substantia est quae omnibus accidentibus potest esse subiecta,      albedo autem... etc.

 

Cum igitur certum sit secundum philosophorum traditionem diuinam naturam nullis accidentibus subiectam esse, necesse est eam penitus a substantiis seiungi.

 

Sed si magis diuino iudicio testimonio consentire uolumus, primum quid deus esset mundo innotuit cum ad Samaritanam loquens dicit:

 

     Spiritus est Deus.

 

Oportebat nos Deum inter substantias locare, cum omnis spiritus substantia est. Si quis uero diligenter substantiae definitionem considerauerit, uidebit nihil rectius posse dici substantiam quam Deum, cum ipse sit uero res per se existens qui nullo alio eget. Omnia uero alia sunt per eum existentia sine quo non possunt esse.

 

Quod Aristoteles uidetur astruere cum dicit:

 

     Horum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut      significat substantiam aut qualitatem aut quantitatem... etc.

 

Aperte ostendit hoc nomen 'deus' designatiuum substantiae esse, cum aliam rem non designet. /517/

 

Quomodo uero supradictae auctoritates philosophorum intelligendae sint, diligenter considerandum est.

 

Cum Aristoteles dicit proprie proprium esse quod cum sit etc., 'substantia' hoc nomen stricte accipitur, scilicet pro re existente per se uariabili. Hoc etiam Boethius innuit cum dicit:

 

     Substantia est quae omnibus accidentibus subiecta esse potest...      etc.

 

Duobus namque modis 'substantia' hoc nomen accipitur, aliquando scilicet pro re existente per se non uariabili, secundum quam significationem philosophi non tractant de substantia; aliquando uero pro re per se existente uariabili. Vel Aristoteles accipit largius 'proprie proprium' quam Porphyrius, dicit enim illud proprie proprium substantiae quod ei soli conuenit sed non omni.

 

Id uero quod Boethius ait in Topicis, ad opinionem potius quam sententiam referendum est, ubi saepe nonnullos locos sophisticos gratia exercendi lectoris inducit.

 

Illud autem quod Porphyrius dicit potius est exponendum negatiue quam affirmatiue hoc modo: unaquaeque substantia participat una specie, pluribus uero accidentibus, id est nulla substantia pluribus speciebus specialissimis participat, sed pluribus accidentibus. Nec <propter> deum solum uerum est, sed etiam propter alias substantias fortasse, ut est phoenix.

 

Oportet igitur secundum praedictam sententiam substantiam diuinam idem esse cum qualibet substantia, quam constat esse ueram et simplicem et ab omni proprietate immunem. Praeterea si eadem substantia essentialiter sit in omnibus, ita scilicet <ut> ea quae informata est rationalitate, sit irrationalitate occupata, quomodo negari potest, quin substantia rationalis sit substantia irrationalis? Quibus obiectis nullatenus refragari queunt cum eadem substantia penitus omnibus formis informari ostendatur. Quis enim cum eandem substantiam albedine et nigredine et sessione occupatam uiderit, negabit substantiam albam esse sedentem?

 

Si quis uero dicat insistens rationale esse irrationale, ueluti substantia alba est substantia sedens, cum hae oppositae formae contrariae sint, illae uero non fallitur, quia nec in essentia magis sunt oppositae istae quam illae, cum eadem essentia qualitatis sit penitus nec in adiacentia, cum eidem substantiae penitus adiaceant. Sed si quis dicit formas istas oppositionem habere ex oppositis formis quibus informantur fallitur, cum eadem ratione non possit assignare unde illae oppositionem trahant.

 

/518/ Amplius. Cum eadem substantia in singulis essentialiter, quomodo ueraciter dici poterit haec substantia simplex, illa uero composita, cum in substantia nulla sit diuersitas nec superabundantia. Praeterea cum sola substantia sentiat, cum eadem sit penitus substantia <huius> animae et illius, numquid cum haec anima sentit et illa? Aut cum haec anima punitur uel tristatur, et illa?

 

Cum hoc ad praesens aduersus praedictam sententiam dicta sufficiant.

 

Sunt alii in rebus uniuersalitatem assignantes, qui eandem rem uniuersalem et particularem esse astruunt. Hi namque eandem rem in diuersis indifferenter non essentialiter esse inferioribus affirma<n>t. Veluti cum dicunt idem esse in Socrate et Platone, 'idem' pro indifferenti, id est consimili, intelligunt. Et cum dicunt idem de pluribus praedicari uel inesse aliquibus, tale est ac si aperte diceretur: quaedam in aliqua conuenire natura, id est similia esse, ut in eo quod corpora sunt uel animalia.

 

Et iuxta hanc, ut diximus, sententiam eandem rem uniuersalem et particularem esse concedunt, diuersis tamen respectibus; uniuersalem quidem in eo quod cum pluribus communitatem habet, particularem secundum hoc quod a caeteris rebus diuersa est. Dicunt enim singulas substantias ita in propriae suae essentiae discretione diuersas esse, ut nullo modo haec substantia sit eadem cum illa, etiamsi substantiae materia penitus formis careret, quod tale secundum illos 'praedicari de pluribus' ac si dicatur: Aliquis status est, participatione cuius multae sunt conuenientes; 'praedicari de uno solo' tale est ac si dicatur: Aliquis status est participatione cuius multae sunt non conuenientes.

 

Huic autem sententiae opponamus et sensum illorum diligenter inquiramus. In primis inquirendum iudico quomodo Porphyrius dicit 'praedicari de pluribus' ad exclusionem indiuiduorum, cum illa scilicet praedicentur de pluribus secundum illos. Sed dicunt mihi quod cum dicitur genus de pluribus praedicari, tale est ac si dicatur: Genus in quantum est genus praedicatur de pluribus -- quod constare non potest cum secundum hoc oporteat ipsam definitionem ipso definito ignotiorem esse, cum ipsum definitum, quod adhuc dubium est, ad declarationem sui inducitur. Amplius cum definitio generis sit quod praedicatur etc., oportet eum concedere quod indiuiduum ex statu indiuidui sit genus, quia ex illo quod praedicatur de pluribus est animal. Propterea quomodo dicunt 'praedicari /519/ de pluribus' (quod generi conuenit) genus ab indiuiduo remouere, cum idem prorsus indiuiduo conueniat?

 

Videamus modo quae possit esse differentia inter genus et indiuidua hoc modo: conuenit generi praedicari de pluribus ex statu generis; idem indiuiduo conuenit, scilicet praedicari de pluribus ex statu generis. Item a genere remouetur praedicari de pluribus in quantum est indiuiduum; idem ab indiuiduo remouetur, cum nullum indiuiduum ex statu indiuidui praedicari de pluribus habeat. Quomodo igitur per praedicari de pluribus assignatur differentia?

 

Sunt quidam, memini, qui differentiam assignantes dicunt genus ex statu generis praedicari de pluribus et indiuiduum ex statu indiuidui carere praedicabilitate plurium.

 

Sed miror de tanto numerosae multitudinis errore, quomodo per hoc differentiam assignare intenda<n>t, cum aliquid secundum sensum non attribuat<ur> generi quo ab indiuiduo remoueatur. Quippe cum dicitur:

 

     Genus praedicatur de pluribus et indiuiduum non

 

non simpliciter affirmatur de genere 'praedicari de pluribus', immo 'praedicari de pluribus ex statu generis' generi attribuitur; cum dicitur indiuiduum non praedicari de pluribus, non simpliciter 'praedicari de pluribus' ab indiuiduo remouetur sed 'praedicari de pluribus ex statu indiuidui' aufertur ab indiuiduo.  Nullam ergo per hoc differentiam assignant, cum etiam id quod de genere affirmatur, scilicet praedicari de pluribus ex statu generis, de indiuiduo ueraciter possit affirmari, et quod ab indiuiduo remouetur, a genere possit auferri.

 

Amplius quomodo dicit Boethius super Perihermeneias quod haec propositio:

 

     Homo ambulat

 

de speciali falsa est, de particulari uero uera est? Numquid et de uniuersali similiter uera est, cum idem sit uniuersale et particulare? Sed fortassis inquies quod ab hoc uniuersali ambulatio prorsus remoueri potest, a particulari uero non, hoc modo: nullum uniuersale ex statu uniuersalis ambulat. Sed similiter dici potest quod nullum particulare ex statu particularis ambulationem habeat. Haec quippe enuntiatio:

 

     In eo quod est uniuersale non ambulat

 

duobus modis potest intelligi, siue 'non' interpositum siue praepositum. Interpositum sic: in eo quod uniuersale est non ambulat, ac si diceretur: proprietas uniuersalis non patitur ambulationem -- quod omnino falsum est, cum eidem subiecto uniuersalitas et particularitas /520/ et ambulatio adiaceant. Quod si praeponitur, intelligitur hoc modo: non in eo quod est uniuersale ambulat, sicut est illud: non in eo quod animal est, habet caput, hoc est: non exigit proprietas uniuersalis ut ambulet, sicut non exigit natura animalis quod habeat caput. Sed eodem modo uerum erit de particulari, cum proprietas particularis non exigat ambulationem. Quid enim est quod ait Boethius illam ultimam differentiam, scilicet 'praedicari in quid', poni ad exclusionem accidentium, cum accidentia saepe de substantiis in quid praedicari habeant? Nam secundum eos indiuidualitas sit quaedam forma, quae in omnibus rebus indiuidualibus accidentaliter inest; itaque et huic indiuidualitati per accidens inest, cum secundum hoc indiuidualitas indiuiduum dicitur, quomodo et Socrates. Nec tamen minus indiuidualitas de hac indiuidualitate praedicatur in quid.

 

Praeterea cum praedicationem in rebus tam secundum essentiam quam secundum adiacentiam accipiunt, quomodo regulas argumentorum ueras intelligunt? Veluti istam:

 

     Si aliquid oppositum praedicatur de aliquo, oppositum illius      remouetur ab eodem.

 

Si enim ita intelligant eam quod si una res opposita conuenit alicui aliqua praedicatione, aliquod oppositum remouetur ab ea aliqua praedicatione, nulla argumentatione hoc confirmari potest, nec etiam ista:

 

     Est homo, ergo non est lapis.

 

Non enim est concedendum quod si aliqualiter oppositum non conuenit illi, tunc falsa est. Quippe sessio et homo sunt oppositae species, et tamen sessio non ideo minus habet praedicari in adiacentia de illo de quo praedicatur homo in essentia.

 

Amplius. Cum 'praedicari' duobus modis accipiatur, quaeritur quomodo in definitione generis accipiatur. Non enim est concedendum quod si in aliqua praedicatione remouetur, ideo in hac. Si autem aliter accipimus -- hoc modo scilicet: Si aliqua res opposita conueniat alicui aliqua praedicatione, alterum oppositum non conuenit illi -- tunc plane falsa est, utrum scilicet praedicari <accipiatur> in essentia uel in adiacentia. Si autem pro 'praedicari in essentia' accipitur, pro nihilo in eadem definitione supponitur in quid. Si uero pro 'praedicari in adiacentia', non omni generi conuenit, cum omne genus non habeat praedicari in adiacentia. Oportet igitur ut large accipiatur, tam scilicet pro 'praedicari in essentia' quam in adiacentia. Et cum haec albedo de se in essentia praedicetur et de Socrate in adiacentia, utique de pluribus /521/ praedicatur, et ita aliquod indiuiduum de pluribus praedicatur -- quod falsum est.

 

Quod si quis dicat a Porphyrio non esse exclusa particularia accidentia sed particulares substantias, plano conuincatur errore ex eo quod post subditur:

 

     <A> differentia uero et ab his quae communiter sunt      accidentibus...  etc.

 

quod sic nihilo communia determinaret, si aeque omnibus praedicari de pluribus concederet.

 

Sunt quidam qui cum nomina particularia excludant, ita determinant: quod uno et eodem modo de pluribus praedicatur scilicet ut uel in essentia uel in adiacentia. Sed etiam post istam solutionem quaero de secunda differentia generis: quod praedicatur de pluribus differentibus specie, quomodo ad exclusionem specialissimorum et propriorum <ualeat>, cum albedo uno praedicationis modo, scilicet in adiacentia, de differentibus specie praedicetur, utpote de cygno et de margarita, et rationalitas de deo et de homine.

 

Haec contra illorum sententiam qui eandem rem uniuersalem et particularem esse disserunt, dicta sufficiant.

 

Sunt iterum alii qui aliter res uniuersales esse uidentur affirmare. Hi rebus communitatem assignantes dicunt rem aliam uniuersalem, aliam singularem, id est alterius proprietatis esse ex hoc quod est uniuersalis, et alterius ex hoc quod est singularis. Ut animal est uniuersale et corpus, nec tamen aliquod animal uel aliquod corpus. Tale est enim secundum hanc sententiam animal esse uniuersale, ac si dicatur: plura sunt quorum unumquodque animal est et tale est hoc animal praedicari de uno solo, ac si dicatur: una sola res est hoc animal.

 

Nunc positam sententiam breuiter exponamus. Primum quaerendum est, ut arbitror, quomodo secundum hanc sententiam indiuiduum ab uniuersali differat per praedicari de pluribus, cum indiuiduum habeat praedicari de pluribus, id est plura sunt quorum unumquodque est indiuiduum. Sed fortasse inquies quod recte praedicari de pluribus in definitione uniuersalis ponitur ad exclusionem indiuiduorum, cum omne uniuersale praedicari de pluribus habeat, nullum autem indiuiduum de pluribus praedicetur. Sed eodem modo inter uniuersale et animal /522/ differentia poterit assignari, cum omne uniuersale de pluribus et nullum animal de pluribus. Non igitur Porphyrius conuenienter induxit argumentum cum ait:

 

     Genus est, ut animal

 

cum animal a genere et ab aliis uniuersalibus per "praedicari de pluribus" differat quemadmodum indiuiduum. Praeterea secundum hanc sententiam concedere oportet, quod non-uniuersale sit uniuersale et res quae non praedicatur de pluribus, praedicetur de pluribus et multos quorum unumquodque de pluribus praedicatur, concedat indiuiduum appellari.

 

Est alia de uniuersalibus sententia rationi uicinior quae nec rebus nec uocibus communitatem attribuit, sed sermones siue singulares siue uniuersales esse disserit. Quod etiam Aristoteles, princeps peripateticorum, per definitionem uniuersalis quam ponit aperte insinuat cum ait:

 

     Uniuersale est quod est natum praedicari de pluribus

 

id est a natiuitate sua hoc contrahit, ex institutione scilicet. Quid enim aliud est natiuitas sermonum siue nominum quam hominum institutio? Hoc enim quod est nomen siue sermo ex hominum institutione contrahit. Vocis uero siue rei natiuitas quid aliud est quam naturae creatio, cum proprium esse rei siue uocis sola operatione naturae consistat?

 

Itaque natiuitatis uocis et sermonis diuersitas, etsi penitus in essentia identitas. Quod diligentius exemplo declarari potest. Cum idem penitus sit hic lapis et haec imago, alterius tamen opus est iste lapis et alterius haec imago. Constat enim a diuina substantia statum lapidis solummodo posse conferri, statum uero imaginis hominum comparatione posse formari.

 

Sic ergo sermones uniuersales esse dicimus, cum ex natiuitate, id est ex hominum institutione, praedicari de pluribus habeant; uoces uero siue res nullatenus uniuersales esse, etsi omnes sermones uoces esse constat. Si enim aliqua res de pluribus praedicaretur, utique eadem in pluribus reperiretur.

 

Cui sententiae opponitur. Primum enim quaeritur cur sermones et non uoces esse uniuersales astruant, cum descriptio generis tam uocibus quam sermonibus conueniat. De quocumque enim praedicatur descriptio, et descriptum. Sed descriptio generis praedicatur de uoce, cum uox sit illud quod praedicatur de pluribus differentibus specie etc. Vox igitur est genus.

 

Quod sic soluitur. Huic argumentationi:

 

     Vox est quod praedicatur de pluribus etc., ergo uox est genus

 

non congruit /523/ haec regula, scilicet:

 

     De quocumque praedicatur etc.

 

etsi "illud quod praedicatur de pluribus" etc. sit descriptio generis. Sic enim exponenda est regula:

 

     De quocumque... etc.

 

id est quodcumque habet illud in se in quo terminatur descriptio generis, illud habet in se rem definiti. Vox uero illud non habet in quo terminatur descriptio et quod per definitionem copulatur, scilicet praedicabilitatem de pluribus, sed est illud quod praedicatur, quia est sermo praedicabilis. Non igitur per regulam illam argumentatio confirmatur. Apparet itaque eorum opinionem friuolam esse.

 

Si quis uero diligenter definitionem generis consideret, profecto illud quod praedicatur de pluribus etc., nullatenus definitionem generis dici posse <inueniet>, cum ad praedicationem illius nullo modo genus sequatur. Aliter enim definitio illius esse non poterit nisi idem penitus copulare habeat. Dicatur igitur definitionem generis esse praedicabile de pluribus differentibus specie etc.; et de quocumque praedicatur definitio, et definitum, id est quidquid habet in se illud cuius definitio copulata est, habet in se illud cuius definitum est copulatum.

 

Si quis uero insistens dicat illam definitionem de uoce praedicari, cum uox sit praedicabilis etc., fallitur. Non enim definitio generis ibi praedicatur, quia non ostenditur inesse illud, unde definitio est copulata, scilicet praedicabilitas talis, cum ipsum adiectiuum in ui substantiui ponatur. Veluti cum dico:

 

     Socrates est album

 

(id est res alba) per 'album' formam cuius est copulatiuum nullo modo copulo. Quod euenit ideo, quia in ui substantiui est positum, cum omne adiectiuum formae sit copulatiuum.

 

Quod uero opponitur de Porphyrio, qui uidetur dicere hoc totum "quod praedicatur de pluribus etc." definitionem generis esse, non obest. Cum enim dicit:

 

     Quod etiam describentes assignauerunt genus esse dicentes, quod      praedicatur de pluribus... etc.

 

genus ex parte praedicati, non ex parte subiecti posuit. Non enim genus est, quod praedicatur de pluribus etc., sed hoc modo intellexit: Quod praedicatur de pluribus, est genus, ac si diceretur aperte: de pluribus praedicabile etc. est genus.

 

Cum haec uox sit hic sermo et hic sermo sit genus, quomodo rationabiliter negari poterit, quin haec uox sit genus?

 

Quod sic soluitur. Cum dicimus:

 

     Hic sermo est genus

 

tale est ac si dicamus: sermo huius institutionis est genus. Sed cum dicimus:

 

     Haec uox est genus

 

tale est ac si dicamus: haec essentia uocis est praedicabilis etc. -- quod falsum est: oportet enim prius /524/ uni copulari et postmodum essentialiter alteri, quod nunquam fit. Dictum est enim et non potest amplius sumi.

 

Concedimus itaque has esse ueras:

 

     Hoc nomen est genus

 

     Hoc nomen est uniuersale

 

similiter:

 

     Hic sermo 'animal' est genus

 

     Hoc uocabulum 'animal' est genus et uniuersale

 

et similiter omnes in quibus subicitur uox innuens institutionem, non simpliciter essentiam uel prolationem, sed significationem et praedicans communitatem, sicut est: genus, uniuersale, sermo, uocabulum, dictio, oratio. Vox autem simpliciter innuens essentiam est ut animal homo, uox, sonus a‘ris etc.

 

Nota tamen quod haec propositio uera est:

 

     Genus est uox

 

et:

 

     Species est uox

 

Tale est enim ac <si> dicatur: generale uocabulum est uox uel speciale. Conuersae harum, scilicet:

 

     Vox est genus

 

uel:

 

     Vox est species

 

non sunt concedendae, cum per illas communitas essentia<e> ostendatur quae similiter in omnibus reperitur. Concedimus enim propositiones:

 

     Hic status animal est <homo>

 

     Haec materia Socratis est Socrates

 

     Utrumque istorum est aliquid

 

conuersas uero istarum negamus omnino, scilicet:

 

     Homo est hic status animal

 

     Socrates est <haec> materia Socratis

 

     Aliquid est utrumque istorum

 

His ita determinatis sciendum est genera et species nullo loquente non minus esse. Cum enim dico:

 

     Genus uel species est

 

ipsis nihil attribuo sed institutionem iam factam, ut superius dictum est, ostendo.

 

His ita praelibatis ad soluendas quaestiones de generibus et speciebus accedamus, quas nec ipse Porphyrius animatus est soluere. De quibus tria sunt inquirenda: quaeritur scilicet, quare de uniuersalibus et non de singularibus fiant quaestiones, et quid eaedem quaestiones sentiant, et de ordine quem Boethius assignat.

 

Quaestiones huiusmodi de uniuersalibus et non de singularibus non immerito fiebant, cum singularia res ut discretas et ab omnibus aliis diuersas significant et quasi ad oculum proprio sensu eas capiamus. Uniuersalia uero nullam personam distinguunt; unde sanum intellectum facere non uidentur, quia omnis sanus intellectus ex aliqua persona surgere uidetur, cum ea quae sensu capimus, per intellectum recordamur. Quippe quaemadmodum sensus, qui duces sunt intellectus, res ut discretas cum exterioribus formis percipiunt, ita intellectus, aemulatores sensuum, easdem res <alio> modo concipiunt.  Sed intellectus uniuersalium /525/ res ut discretas nullo modo attendunt, cum omnis res sit haec uel illa, sed neque hanc uel illam significant. Quare nullomodo sanum intellectum facere uidentur, cum nulla res secundum eorum intellectus sane deliberari possit. Quod aperte insinuat Boethius ubi ait:

 

Quod enim quisque auditor intelligat, hac uoce 'homo' nulla prolata, ideo nulla determinatione clauditur?

 

Quod autem circa uniuersalia propter intellectus dubitatio consisteret, aperte ostendit Boethius, cum illam partem argumentationis, quam probari uniuersalium intellectus cassi et uani uidentur, soluat, aliam uero de rebus insolutam praetermittat. Quam etiam dubitationem uniuersalium aperte Aristoteles insinuat cum ait in tractatu substantiae:

 

     Neque enim unum est, quod subiectum est secundis substantiis.

 

Sciendum est huiusmodi quaestiones a dubitantibus in designatione rerum fieri, in qua dubitatione ex locutionibus philosophorum inciderunt, quae huiusmodi fuerunt:

 

     Animal est genus

 

     Animal est in pluribus

 

     Homo est uniuersale

 

     Homo est species

 

accipientes haec nomina 'animal' et 'homo' in propria et usitata significatione, ignorantes philosophos haec nomina ad se ipsa significanda transtulisse in hoc sensu:

 

     Animal est genus

 

id est hic sermo 'animal' uel hoc nomen 'animal' est genus.

 

Qui uero ad doctrinam loquitur et ad translationem quibus usi sunt auctores, cognoscit non tantum illud <quod> quaerens diligenter intendit discutere, uerum et membra diuisionis quam quaerens per opposita fieri intendebat quodammodo non esse opposita adserit, uerbis tamen <aliter> acceptis in discussione quam ille in inquisitione, quia quaerens ita intelligit "utrum genus et species subsistant", id est sint res ex subsistentibus, "an sint posita" etc., id est tantum sint in opinione ut chimaera; soluens uero aliter hoc modo scilicet: genera et species subsistant, id est res subsistentes appellent, uidelicet eas quarum sunt nomina sicut et participia. Eadem namque res ab uniuersali nomine et particulari continentur et hoc loco hoc uerbum 'subsistit' de rebus ad sermonem transfertur per adiunctionem horum nominum: genus et species, quae sermonibus data sunt. Veluti /526/ substantia hoc nomen quod proprie rebus conuenit, tamen in designatione nominum quando large accipitur, sicut ait Aristoteles in tractatu substantiae:

 

     Videtur autem omnis substantia hoc aliquid significare

 

ita tamen quod magister hanc propositionem:

 

     Genera et species subsistunt

 

falsam esse concedit, quia talis est sensus 'genera et species subsistunt': aliqua subsistentia sunt genera et species. In quo sensu Boethius denegat aperte eam cum probat genera et species non esse nec sane intelligi. Aliud membrum diuisionis, scilicet quod sunt posita in solis et nudis puris intellectibus, concedit hoc modo: "sunt posita in solis intellectibus", id est sunt posita propter intellectus solos a sensu, id est significantes rem non cum aliqua forma, quae sensui subiaceat.

 

Si quis uero opponat de hac specie 'ignis', nihil obest, quia intellectus huius speciei rem accidentiis affectione informatam non attendit, quae tactu discernatur, sed eam cum substantiali calore intelligit, qui nullo modo a sensu percipitur.

 

Sed quia intellectus huius nominis 'filius' hoc habet, quia ex filiatione res sensui non subiacet, adiunxit 'nudis' ab accidentalibus proprietatibus, id est non concipientes res ut accidentalibus formis occupatas.

 

Si quis opponat, quod per hoc nomen 'homo', cum singulare nomen, intelligimus rem informatam unitate et ideo accidentali proprietate, dicimus, quod hoc loco proprietates accidentales pro strictis ipsis accipimus, scilicet pro talibus formis, sine quibus substantia subsistere possit.

 

Sed quia hoc habet nomen hoc, scilicet haec substantia uel haec anima, addit 'puris' a personali discretione, id est non attendentes rem ut discretam -- id est in statu illo in quo plura participare non possunt.

 

Si quis uero dicat quod non conueniat omnibus uniuersalibus, <quia Aeacides et uniuersale est et determinate> facit intelligi Aeacum, fallitur. Non enim facit intelligere Aeacum secundum statum in quo multa participare possint, sed filium Aeaci concipere facit secundum Aeacum.

 

Siue sint corporalia siue incorporalia. Quaerens sic intelligit: cum genera et species sint res subsistentes et subsistentia alia corporalia, alia incorporalia, utrum genera et species sint corporales res an incorporales. Soluens ita: genera et species sunt corporalia id est res discretas nominant, et sunt incorporalia, id est res discretas indiscrete nominant. /527/

 

'Corporale' enim pro discreto ponitur, qui maxime in corporalia consistit discretio, cum etiam in illis reperiatur loci circumscriptio. 'Incorporalia' uero circumscriptione carent, cum eorum terminus loco definiri non ualeat. Et ideo incorporale pro indiscreto ponitur.

 

Videbatur fortasse, quod aliqua incorporee, id est indiscrete, significarent, quae pluribus essent communia. In quo errore sunt, qui easdem res in pluribus essentialiter <esse affirmant>. Et nota hanc propositionem:

 

     Genera et species sunt corporalia

 

in proprio sensu falsam esse, ueluti istam:

 

     Genera et species sunt subsistentia

 

quae tamen in figuratiuo sensu concedimus.

 

Quaerens sic intelligit: cum sint incorporalia, et incorporeorum sint tria genera -- unum existens in corporibus quod sine illis subsistere potest, ut anima; aliud quod sine illis existere nequit, ut albedo; aliud nunquam existens in sensibilibus, ut diuini spiritus -- utrum genera et species sint in sensibilia an extra sensibilia. Hic accipitur sensibilis pro eo quod aliquo modo sensui subiaceat.

 

Soluens ita: genera et species quaedam nomina in sensibilibus sunt posita, hoc est sensibilia habent appellare uel nominare, et ponuntur extra sensibilia, id est res habent significare et non cum aliqua forma quae sensui subiaceat, quia si res omnes formas quae sensui subiacent, amitterent, non ideo minus a genere et specie nominari possent. Sunt igitur genera et species in sensibilibus posita per appellationem, extra uero per significationem.

 

In hac uero ultima quaestione Boethius Aristotelem et Platonem diuersos esse in uerbis commemorat hoc modo: Aristoteles omnia uniuersalia in sensibilibus esse ponit, extra uero intelligi; Plato uero non modo intelligi, uerum etiam ea praeter sensibilia existere affirmat; extra uero sic intellexisse arbitror quod genera et species in sensibilibus subsistant per appellationem, id est in se appellant, extra uero intelliguntur, quia intellectus eorum absque omni sensibilitate /528/ habentur, quia non faciunt concipere res ut informatas formis, secundum quas res sensui subiacent. Plato uero dicit genera et species non solum extra intelligi, uerum etiam extra subsistere, quia si res substantiae omnibus illis formis carerent, secundum quas res sensui subiacent, non minus tam secundum intellectus generum et specierum ueraciter deliberari possent. Apparet igitur in sensu non esse diuersitas, quamuis in uerbis uideatur.

 

Solutis quaestionibus ad litteram redeamus.

 

Haec supra <posita> de generibus et speciebus, recusabo dicere et ea quae consistunt circa ea, id est circa illas tres quaestiones, scilicet impugnationes et earum defensiones, <uel aliter> ita ut quartam adnectamus quaestionem hoc modo: utrum constantia sint circa illa duo, genera et species, id est necesse <sit> ea aliquas res subiectas per appellationem continere, an destructis rebus uniuersalia permanere possint. Unde phoenix non est uniuersale, cum plures res continere non habeat, nec chimaera, cum nullam rem contineat. Quod Aristoteles aperte insinuat:

 

     Rerum alia sunt uniuersalia, alia singularia.

 

Solutis quaestionibus de ordine ipsarum, qui secundum solutionem assignari non potest, quaerendum est. Quod aliter ut supra dictum est, in quaestione, aliter in solutione accipitur, haec est causa, quia hae duae quaestiones a dubitantibus et ab ignorantibus translationem, qua usi sunt auctores, fiebant iuxta usitatam et propriam nominum significationem. Soluens uero non proprium solum sensum sermonum aperire intendit, uerum etiam translationem, qua usi sunt auctores, diligenter discuti. Boethius in commento iuxta Alexandrum generum et specierum impugnationibus et impugnationum expeditionibus diligenter insistit, de quibus tale proponit inconueniens, quod disputatio generum et specierum omnino sit postponenda, quia genera et species nec sunt nec intelliguntur sane, id est non faciunt sanum intellectum. Probat de genere prius, quod non est, quia neque unum neque multa. Unum non est: omne quod est, ideo est, quia unum numero est; sed genus non est unum numero; non est igitur unum. Sed quia aliquis adsumptionem negare posset, ideo illam probat dicens, quod non /529/ est unum numero, quia neque unum commune est ut puteus [aut unum] neque unum non commune. De uno non communi certum est, cum constet genus esse commune. Probandum est ergo, quod non sit unum commune. Omne enim unum commune aut per partes commune est, ut puteus, aut unum commune est per successionem temporum, ita scilicet quod transtulit in usus habentium et post in commune reducitur, aut in eodem tempore totum commune est, scilicet ita quod non constituit eorum substantiam quibus est commune, ut theatrum.

 

Genus uero secundum nullum illorum quattuor commune est. Non est igitur unum numero.

 

Neque multa, quia <neque> multa eiusdem naturae neque multa non eiusdem naturae. Sed constans est quod non est multa non eiusdem naturae. Oportet igitur quod sit multa eiusdem naturae -- quod iterum falsum est. Si enim hoc esset, cum omnis multitudo talis uno genere claudatur, quod eas ut conuenientes significet, et rursus illud genus erit similiter multitudo rerum conuenientium et habebit genus supra se, et illud aliud, et ita usque in infinitum -- quod est inconueniens. Non est igitur multa. Hoc ultimo argumento destruit Boethius sententiam <quae dicit> collectionem scilicet omnium substantiarum genus esse.

 

Ostenso priori inconuenienti, scilicet quod non sunt, probat aliud, scilicet quod non sane intelliguntur, hoc modo: Omnis intellectus habitus de aliqua <re aliter> quam res se habet, uanus et cassus est; et intellectus generum et specierum habetur de re aliqua aliter quam res se habet; non igitur est sanus. Ex his omnibus patet genera et species nec esse nec sane intelligi.

 

Hanc ultimam partem argumentationis soluit Boethius atque expedit, quia solutione indigebat, utpote sophistica. Aliam partem qua probat genera et species non esse non determinat, quia determinatione non indiget, cum uera sit. Si etiam utraque pars solutione indigeret et ipse alteram tamen solueret, irrationabiliter ageret.

 

Ne igitur Boethius pro stulto teneatur dicimus hanc propositionem:

 

     Genera et species non sunt

 

in proprio sensu ueram esse hoc modo:

 

     Aliquae subsistentiae non sunt genera et species

 

Concedimus tamen quod genus est existentia, quia est sonus. Conuersa<m> eius uero, scilicet quod aliqua existentia sit genus, penitus denegamus, cum nulla essentia sit uniuersalis, sicut superius ostensum est. /530/

 

Hanc uero partem quam probat intellectus generum et specierum cassos esse determinauit utpote sophisticam, cuius argumentationis prima propositio sit uera et falsa. Vera est ita: Omnis intellectus habitus de re aliter, quam res se habet, id est qui concipit rem aliter quam sit, cassus est et uanus. Et in hoc sensu falsa est adsumptio, cum intellectus generum et specierum non concipiant res aliter esse quam sunt. Falsa est eadem propositio ita: Omnis intellectus, habitus de re etc., id est omnis intellectus, qui habet alium modum in concipiendo quam res <se> habet in existendo, cassus est. In hoc sensu uera est adsumptio. Quippe intellectus huius uocis "corpus" habet alium modum in concipiendo quam corpus in existendo, quia iste intellectus concipit substantiam cum corporeitate tantum, ita scilicet, ut nullam aliam formam attendat, corpus uero cum illa forma tantum non existat. Similiter cum aliquis loquens celeriter de eo qui lente currit, dicit eum currere, utique aliter dicit eum hoc facere quam ipse faciat, quia celeriter dicit quod ille celeriter non facit. Constat ita intellectus uniuersalium nec uanos nec cassos esse etsi alium modum habeant in concipiendo quam res in existendo.

 

De quibus uniuersalibus tria inuestiganda hoc loco occurrunt, de significatione scilicet et intellectu eorum, quam doctrinam faciant quamque commoda sit impositio eorum.

 

Solet enim quaeri de significatione et intellectu istorum (id est uniuersalium nominum) quas res scilicet significare habeant. Nam cum audio hoc nomen 'homo' quod pluribus commune est rebus ad quas aequaliter se habet, quam rem in ipso intelligam quaero. Quodsi sicut oportet, respondebit, quod homo ipso intelligatur, sequitur autem quaestio, quomodo hoc uerum sit, nisi hic homo uel alius intelligatur, cum scilicet omnis homo sit hic uel ille uel alius.

 

Sicut enim inquiunt: Cum homo sentitur, necesse est hunc uel illum sentiri eo quod omnis sit hic uel ille, <ita> et de intellectu ad similitudinem sensus ratiocinantur, <ut uidelicet si homo intelligatur necesse sit uel hunc uel illum intelligi>.

 

Praeterea homo nihil aliud sonat quam quidam homo. Unde et qui hominem intelligit profecto quendam hominem intelligit, et ita hunc uel illum intelligit -- quod penitus falsum apparet.

 

<Ad> quod respondendum arbitror quod si recte ratiocinari uolumus, <oportet> et singularum enuntiationum sensus diligenter attendere; nullum procedit inconueniens. Cum enim dicimus:

 

     Homo /531/ intelligitur

 

talis est sensus quod aliquis per intellectum concipit humanam naturam, id est animal tale attendit. Inde si postmodum procedat ita:

 

     ...sed omnis homo est hic uel alius;      igitur concipit hunc uel alium

 

non recte procedit immo ita potius dicendum esset:

 

     ...sed omnis intellectus intelligens hominem est intelligens      hunc uel illum;

 

tunc quippe <recte> medius terminus seruaretur et coniunctio terminorum extremorum per eum recte procederet. Sed falsa est adsumptio.

 

Similiter cum dicitur: Ego desidero cappam, et omnis cappa est haec uel illa, non tamen sequitur quod ego desidero hanc uel illam. Sed si ita diceretur: ego desidero cappam et omnis desiderans cappam est desiderans hanc uel illam, tunc equidem argumentum recte procederet.

 

Non est itaque necesse, ut si hominem intelligam, ideo hunc uel illum intelligam, cum multi alii innumerabiles conceptus sint, in quibus humana excogitatur natura, sed indifferenter, ab<s>que ulla scilicet certitudine personae, sicut haec ipsa conceptio simplex huius nominis 'homo' uel huius nominis 'album' simpliciter. Qui tamen sani sunt, quia <secundum> eorum intellectus multa sane possunt deliberari. Sicut est intellectus 'omnis', qui ad omnes homines pertinet, quia unumquemque secundum intellectum illius sane possumus deliberare et aliquid esse illius significare. Ut si dicam:

 

     Plato est homo

 

secundum intellectum praedicati nominis esse Platonis declaro et aperio. Unde illa uox praedicata a Boethio dignior pars propositionis dicitur a priuilegio et declaratiua, quia secundum intellectum eius quid unumquodque sit, declaratur, per totalem intellectum uero non secundum ipsum, quid unumquodque sit, cognoscitur, et ideo declaratio per illum et deliberatio dicitur fieri.

 

Ostensa utriusque, rerum scilicet et intellectuum significatione, quam doctrinam faciant ostendamus.

 

Dicendum est igitur, quod omnes res discretae sunt oppositae numero, ut Socrates et Plato. Eaedem etiam sunt conuenientes ex aliquo ex eo scilicet quod sunt homines. Neque tamen ex socratitate uel platonitate neque ex aliqua re qua inter se participant, eos conuenire dico et tamen ex aliquo conuenire, id est aliquam conuenientiam habere, ex eo scilicet quod sunt homines. Ut si dico:

 

     Volo aliquid

 

sed quaerenti:

 

     Quid uis?

 

optime respondebo:

 

     Aureum castrum

 

quia ubi dixi 'Volo aliquid' /532/ aliquam uoluntatem me dixi habere, et ubi ille dixit 'Quid uis?' quam uoluntatem haberem quaesiuit, et quaerenti eam determinaui. Et quoniam ita res inter se conueniunt et differunt ex necessitate ad hanc doctrinam faciendam oportuit inueniri uocabula, quae res discretas determinarent et rerum conuenientiam significarent. In his enim duobus, conuenientiam rerum uidelicet et differentias assignanda, Platone teste perutilis et necessaria consistit doctrina.

 

Assignata eorum doctrina, quam sit commoda eorum impositio uideamus.

 

Non parum commodi uniuersalium impositio contulit. Si enim omnibus hominibus adesse aliquid uel abesse ostendere uelimus, per particularia nomina hoc facere non possumus: tum propter inconstantiam cum modo habent substantiam, modo non; tum propter eorum infinitatem, quia de infinitis teste Platone nulla certa habetur doctrina. Oportuit igitur uniuersalia inueniri, ut facerent, quod singula facere non poterant.

 

Quod uero de superfluitate impositionis uniuersalium nominum opponunt, ne doctrinam facere uideantur, sed potius confusionem, cum nulla res teste Boethio per uniuersale nomen attendatur -- quotiens enim sine determinatione uox illa dicitur, facit dubitationem intellectus etc. -- nihil ualet. Quamuis uniuersalia sint, tamen doctrinam faciunt et certitudinem, licet omnem dubitationem quae animo ingeri potest ab auditore non abstrahant sicut nec singularia. Cum enim dico:

 

     Socrates currit

 

qualiter uel quantum currit non ostendo. Sic etiam cum dico:

 

     Homo currit

 

naturam humanam quam ipse ignorabat ostendo, licet quis homo non insinuet nec omnes dubitationes abstraham quas habet.

 

Quod enim dicit Boethius:

 

     Auditor non habet quod rationabiliter intelligat hac uoce prolata      "homo"

 

uerum uel falsum est. Si enim ita intelligat ut ostendatur quaestio de substantia nominis, ita scilicet:

 

     Nulla res est de qua intellectum habeat

 

uerum est. Si autem de substantia uerbi hoc modo:

 

     Nullum intellectum habet

 

falsum est, sicut haec quaestio:

 

     Quid intelligis?

 

     Quid uis?

 

de substantia nominis est hoc modo:

 

     Quae res est de qua uoluntatem habes?

 

et secundum hoc oportet ut certa persona respondeatur de qua intellectum habes. De substantia uerbi /533/ ita:

 

     Quem intellectum habes?

 

Similiter "Quid uis?" hos duos sensus habet:

 

     Quae res est de qua uoluntatem habes?

 

uel:

 

     Quam uoluntatem habes?

 

Quod autem haec quaestio "Quid uis?" hunc sensum habeat "Quam uoluntatem habes?" apparet ex eo quod nullo aureo castro permanente uere respondeo:

 

     Aureum castrum uolo

 

id est talem uoluntatem habeo. Similiter ad "Quid intelligis?" uere respondetur:

 

     Chimaeram intelligo

 

etsi chimaera nihil sit. Cum igitur chimaeram intelligo, etsi nulla res sit quam intelligam, aliquid tamen intelligo.

 

 

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License