Petrus Abaelardus
Logica nostrorum petitioni sociorum

[ LNPS 1.02 ] DE GENERE

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[ LNPS 1.02 ] DE GENERE

 

                                          < ... >

 

Littera praetermissa quae satis in Glossulis exponitur, ad descriptionem generis nos transferamus, quae talis est: Praedicabile de pluribus differentibus specie in eo quod quid est.

 

Tres differentias ponit: praedicari scilicet de pluribus, praedicari de differentibus specie, praedicari in eo quid est. Quod uero Porphyrius dicit praedicari de pluribus declarat diligentius Aristoteles in Praedicamentis, cum ait: quod aptum natum est praedicari de pluribus. Quae est descriptio uniuersalis, quae sic exponenda est: uniuersale est, quod in significatione simplex <et> in uoce est aptum, id est aptitudinem habet, scilicet conuenientiam rerum de nominibus, quorum ueraciter habeat praedicari. Per quod excluditur phoenix et caetera huiusmodi, quae res plures non continent. Natum est praedicari, id est ueraciter habet coniungi.

 

Praedicari autem duobus modis dicitur, scilicet pro coniungi quoquo modo et secundum hoc omnis categorica propositio habere praedicatum dicitur; et pro coniungi ueraciter. Et in hoc sensu in definitione uniuersalis ponitur, per quod excluditur chimaera et caetera huiusmodi nomina.

 

Sed quia coniunctio uocis diuersis modis fit -- aliquando enim coniungitur per aliquam coniunctionem propositio propositioni, ut: si est homo, est animal, aliquando dictio dictioni, ut: Socrates et Plato, aliquando per uerba, ut: Socrates uidet hominem, aliquando sine omni coniunctione, ut: homo albus -- intelligenda est ui uerbi substantiui praesentis, per quod excluduntur hae iuncturae uocis: 'Socrates uidet hominem' et caetera huiusmodi. Sed quia hoc habet rosa, licet nulla rosa sit, quia uerum est: hoc corpus fuit rosa, intelligenda est <ui> substantiui uerbi praesentis. Et quia hoc habet 'Socratem esse hominem', intelligendum est etiam: indicatiui. Sed quia hoc habet possibile et necessarium, quia uerum 'Socratem legere est possibile', addendum: personaliter, id est ita ut in illa coniunctione innuatur res subiecti esse res praedicati.

 

Nota quod magister noster possibile et necessarium concedit uniuersalia, quia praedicatur de pluribus.  Dicendum est uniuersale illud, quod est aptum natum praedicari, id est /535/ ueraciter coniungi, ui substantiui uerbi praesentis indicatiui personaliter. Sed quia hoc habent indiuidua, additur: de pluribus, id est de uocabulis res diuersas numero significantibus, per quod excluditur hic albus et hoc ueniens et haec pars et hoc totum <quod> de Socrate praedicatur.

 

Littera ista sic solet legi: de differentibus numero , id est de uocabulis rerum numero differentium. Et secundum <hoc> haec sessio non includitur ibi, quia haec sessio et haec sessio, de quibus praedicatur sessio, non sunt uocabula rerum numero differentium, cum haec sessio et haec sessio non sint res. Sed si hoc modo intelligatur: de uocabulis differentibus numero, bene ibi includitur, quia haec sessio et haec sessio sunt uocabula differentia numero. Omnia illa enim nomina differunt numero, quorum omnium res sic sunt diuersae, quod una non est alia nec aliquid unius est alterius aliquid. Quod huic sessioni conuenit, quia haec sessio et haec sessio est res huius uocabuli sessio; non tamen est <illa sessio> haec sessio et haec non illa nec aliquid unius est aliquid alterius.

 

Si autem opponatur de domo, quod de omnibus partibus suis praedicetur, similiter nihil <est>, cum hic praedicari singillatim ad unumquodque de pluribus referatur, quod domus non habet ad suas partes.

 

Sed quia hoc conuenit speciebus specialissimis et eorum propriis, additur: de differentibus, id est de suppositis nominibus diuersis speciebus.  Nominum sicut et rerum quaedam differunt numero, quaedam specie, quaedam uero genere. Illa uero differunt numero, quae diuersa numero significant, id est talia quae tota quantitate suae essentiae discreta sunt, ut nihil unius sit alterius. Illa uero nomina differunt specie, quae sunt diuersae species uel sub diuersis speciebus continentur, id est quae apta sunt ad supponendum illis, etsi specialissima non sint inuenta, res tamen differentes specie dicuntur, quia naturaliter sub diuersis speciebus continentur specialissimis hoc modo, quia habent illos status ex quibus diuersae species possunt poni. Omnia uero differre genere dicuntur, quae sunt diuersa genera uel diuersis generibus supposita. Res autem genere differre dicuntur, quae naturaliter sub diuersis continentur uerum est: Quaecumque differunt genere, differunt specie, et quaecumque specie, differunt numero. Quod tamen falsum uidetur, cum haec manus, quae Socratis est, et Socrates differant specie, non tamen numero, cum alterum /536/ sit de altero.  Et notandum est, quod quando dicimus: quaecumque differunt genere, et specie etc., plura accepimus quantum ad numerum. Unde haec manus Socratis et Socrates non plura, cum numerus in eis multiplicari non ualeat.

 

Verum est igitur: quaecumque sunt diuersa numero, differunt specie et numero, sed non econuerso. Vel potest dici, quod manus Socratis et Socrates sunt res diuersae numero secundum Boethium, cum largius diuersa numero accipiat, quam superius acceptum sit. Dicit enim diuersa esse numero, quorum unum non est aliud.

 

Sed quia hoc habent differentiae quaedam et accidentia, additur: in eo quod quid est, per quod excluditur corporeum et caeterae differentiae et communia accidentia.

 

Cuius quaestionis est proprius sensus, si de rebus accipiatur uel exponatur: Cuius generalis status uel specialis est?  Quid enim est, hoc nomen, proprie quaerit de generali statu siue speciali, sicut quis et quae et quod proprie de persona.

 

Si quis uero dicat hoc nomen corporeum praedicari in quid secundum illam sententiam, qua conceditur esse eiusdem significationis cum hoc nomine corpus, fallitur. Haec enim quaestio ex propria significatione et institutione sua est petitiua generalis nominis uel specialis et propter hoc, scilicet ut respondeatur genus uel species uel ipsorum definitio, semper fieri debet, licet in ea non agatur de nominibus ipsis, sed de rebus a nominibus appellatis. Quamuis enim per quaestionem de rebus agatur, tamen de cohaerentia nominum manere dubitatur. Et ideo debet exponi in nominibus et est ratio quare. Nam si exponatur in rebus, ut superius dixi, ut ita dicatur: quid est, id est cuius generalis uel specialis status est res, aliquando non comprehenditur albedo et sessio, quia non sunt res. Nam res proprie dicimus subsistentias. Quare ut melius dicatur, dicendum est ita: homo quid est, id est cui generali uel speciali uocabulo supponitur hoc nomen homo?

 

Si uero opponat quis, quod secundum hunc sensum conuenienter definitio responderi <potest>, cum solummodo uideatur esse petitiua generalis uel specialis status, fallitur. Quicumque enim ostendit aliquid alicui definitioni esse suppositum, aperte insinuat idem nomen suppositum esse generi uel speciei, cuius est definitio, cum quidquid sit suppositum definitioni, et definito. Nota quia per illud quod praemissum in definitione excluduntur /537/ aequiuoca et orationes et sic definitiones. Si enim definitiones genera esse dicamus, fallimur, cum Boethius dicat animal esse ultimum genus, cum animal rationale, quod post animal est, genus esset, nisi per quod excluderetur, ut sit sensus definitionis: genus est illud quod unum in significatione et simplex in uoce praedicatur etc.

 

Nota quod uoces sunt aemulae rerum. Ut enim primo loco substituitur substantia accidentibus, sic nomen significans substantiam primo loco in constitutione ponitur et nomen adiectiuum ei additur, ut homo albus, et sic in uerbo: currit celeriter.

 

Unde quaestio alia de substantia nominis, alia de qualitate; alia de substantia uerbi, alia de qualitate. De substantia nominis est, per quam quaeritur demonstrari, quid significetur a subiecto, ut: quid est Socrates, id est quae res est Socrates uel aliud. Et de qualitate, per quam quaeritur nomen responderi significatione adiectiui determinans, ut: qualis est ille?  albus. Et de substantia uerbi, per quam quaeritur responderi aliquid per quod uerbi est substantia, id est significatio, demonstretur, ut: quid agit Socrates? legit. Quae quaestio potest esse de substantiia tam uerbi quam de substantia nominis. Si enim dicatur: quid agit Socrates, id est in quam actionem habet, est de substantia uerbi. Si autem dicatur: quid agit Socrates, id est quam rem agit, de substantia nominis est. Et de qualitate uerbi uidetur illa esse, quae petit sibi responderi illud per quod determinatur qualitas uerbi, ut: qualiter currit? celeriter. Et harum aliae sunt naturales, id est per quas natura petitur demonstrari, ut: quid est homo, aliae personales, ut illae, per quas quaeritur persona distingui a caeteris, ut: quis est in domo? Socrates. Quae quandoque fit de proprietate occulta et ficta, id est quae sensu non potest percipi qualitate extrinseca et matura cognita, ut: quis pater ille uirum etc. Et cum dicitur: 'quis natat in mari', quis ponitur pro quid.

 

Et attende, quia ordo seruandus est in responsione harum quaestionum, quia quaeuis significat idem: quid uidet Socrates et quid uidetur a Socrate; tamen idem non est respondendum. Uni enim est respondendum: hominem uel aliquid tale, alii uero: homo uel aliquid tale a Socrate uidetur.

 

Et ita hoc nomen, quid diuersis adiunctum diuersas habet quaestiones facere, inter quas istae sunt praecipue tres: Una /538/ scilicet stricta, secundum quam hic accipitur genus praedicari in quid, id est ad istam interrogationem: quid est, id est 'quid' quaerit de generali uel speciali statu, id est quaerit, ut ostendatur, quid sit aliquid per generale uel speciale nomen. Alia est, quae quaerit de re, ut ista: quid est risibile, id est 'quid' quaerit de esse rei, per quod esse differt a caeteris rebus. Tertia est de significatione, ut cum dicitur: quid est genus, quid species, id est quid significat genus, hoc nomen, uel species, sicuti idem est, ut cum <dicitur> homo currit, id est homo habet cursum ... Quid est: 'Dixit dominus domino meo' etc., id est significat haec oratio? Et ita per 'quid est' quandoque quaeritur de significatione.

 

Amplius de hac quaestione 'quid est' quidam quaerunt, quomodo debeat exponi. Quae ita exponitur in rebus: quid est homo, id est quid necesse est hanc rem esse ad hoc quod homo, id est quid exigit ad suum esse?

 

Ad hoc quidam opponunt dicentes, quod nihil ualet haec oppositio eo quod praecessiuam quaestionem potest dinosci: quid exigat ad suum esse. Quaestio autem quae praecedit, haec est: an sit homo, quae cum manifesta sit, manifestum est certe, quid sit homo, et cum scitur quid sit homo, scitur quid sit animal rationale mortale. Postquam autem scitur, quid est animal rationale mortale, satis liquet, quid sit homo et quid ad suum esse exigat. Et quia haec quaestio satis declarat illud, superflua uidetur esse expositio haec quae idem dicit.

 

Alia etiam de causa nihil ualet in rebus haec expositio. Nam cum dicitur: quid est homo, respondeatur: animal rationale mortale. Et ideo male respondetur, quia idem poscitur in responsione quod in inquisitione. Idem enim est homo quod 'animal rationale mortale', et ideo quia idem est, non debet exponi in responsione, quia non magis certificatur quaerens per illud, et sic non fieret bona responsio ad hanc quaestionem: quid est homo, si respondeatur homo, eo quod idem respondetur. Similiter in rebus non est bona responsio 'animal rationale mortale' ad hanc quaestionem: quid est homo, eo quod idem est 'animal rationale mortale' et homo.

 

Sed si exponatur haec quaestio in nominibus, bene poterit responderi 'animal rationale mortale' et etiam antropos, sicut ad hanc quaestionem: quid est mucro, respondetur: gladius. Sed in rebus non ita posset, cum idem sit mucro et gladius. Quomodo haec quaestio debeat exponi in nominibus, uideamus. Ita enim est exponenda: quid est homo, id est peto, /539/ ut respondeatur tale uocabulum mihi, per quod sim certus de isto uocabulo homo et ideo non debet responderi homo, quia non est tale uocabulum, quod expellat dubitationem ab hoc uocabulo, quia idem uocabulum est.

 

Et sciendum, quia aliter est in definitionibus rerum et aliter in definitionibus nominum. Nam in definitionibus <rerum> datur conuenientia et differentia secundum essentiam, ut in hac definitione 'animal rationale mortale' datur conuenientia per hoc nomen 'animal' essentialiter. Nam participatione huius nominis omnia alia conueniunt, et ita per hanc definitionem datur conuenientia secundum essentiam. Et aliter est in definitionibus nominum. Nam in illis definitio secundum essentiam non potest assignari, eo quod eandem uocem habens contingit esse nomen et uerbum.  Nam canis quod est nomen, potest esse uerbum similiter. Unde potest bene dici: nomen est uox significatiua ad placitum etc, id est id quod nomen est, et econuerso uerbum est uox significatiua ad placitum etc., id est id quod uerbum est. Unde si aliquis uelit inferre: ergo nomen est uerbum et uerbum est nomen, non sequitur, quia in ea significatione, qua est nomen, <non> est uerbum. Quare cum dicitur: nomen est uox significatiua ad placitum etc. sine tempore, oportet apponi: et in eadem significatione.

 

Contra sophisticas importunitates hoc idem oportet apponi in definitione generis, ut ita dicatur: genus est quod praedicatur de pluribus differentibus specie in eo quid sit, id est illud est genus, quod est coniungibile pluribus ad ueram enuntiationem reddendam ui uerbi substantiui praesentis in eadem significatione.

 

Quare cum dico: genus est quod praedicatur de pluribus etc., <quaero>, si illud 'quod' sit de definitione generis. Si dicis, quia est, probatur inconueniens, hoc scilicet, quod uox est genus, hoc modo: Nam possum dicere: uox est quod praedicatur de pluribus etc. Vox enim est illud quod ita praedicatur, quia hoc nomen genus est genus.  Quare dicendum est, quia illud non est de definitione, sed appositum est ad perfectionem constructionis faciendam, sicut cum dico: creatura est id quod est creatum a deo, scilicet aes, 'id quod est creatum a deo' non <est> de definitione, sed 'esse creatum a deo'. Si enim dicerem, quod hoc esset definitio creaturae, tunc posset inferri: ergo statua est creatura, quia ipsa est, quod est creatum a deo, scilicet aes.

 

Quocirca ut haec inconuenientia et multa alia uitemus, dicendum est, quia nec in hac definitione nec in illa illud 'quod' est de definitione, sed in utraque constructionis est perfectiuum. Vel aliter bene potest <esse> de definitione, si in subiecto ponatur ita: 'quod praedicatur sic' est genus. /540/

 

Sic exponitur tota definitio generis. Sed ut breuiter recapitulentur omnes differentiae huius definitionis, quas in constitutione eius posuimus, reuoluendum est a capite, ut ita dicatur: uniuersale siue genus est illud quod praedicatur de pluribus differentibus specie in eo quod quid est, id est illud nomen est uniuersale siue genus, quod est coniungibile pluribus nominibus in eadem significatione ad ueram enuntiationem faciendam ui uerbi substantiui praesentis personaliter.

 

Nota quod ad esse uniuersale non est necesse aliquas esse res de nominibus, quarum praedicetur, cum assignet uniuersalia tam in nominibus existentium quam non existentium. Dicit enim quod conuenit omni substantiae non esse in subiecto. Per quod innuit esse uniuersale non esse in subiecto, et 'non laborat' et possibile et impossibile et praeteritum et futurum, quibus contingit, ut praedicentur de quibusdam, in quibus non possunt diuidi. Non enim potest dici aliud crastina, aliud postcrastinum, sicut color praedicatur de hac albedine et de illa in quae non diuiditur. Si enim diceretur pars orationis alia hoc nomen 'homo', alia hoc nomen 'lapis', falsum esset, quia 'alia', ibi positum, non potest esse nisi ad manerias. Econtrario uerum est, quod 'diligit se' diuiditur in aliqua, ut cum dico: diligens se alius Socrates, alius Plato, de quibus non potest praedicari, quia non conuenit eis in eadem significatione. Quare etiam si eandem significationem retineat et <in> diuisione et in subiectione, cum dico: 'diligens se est Socrates' et 'quod diligit se, est Socrates' et 'id quod diligit se, est Socrates'.

 

Unde quia non est praemissum, unde uariet suam significationem, tamen quia nec ex significatione nec ex subiectione est uniuersale, sed ex sola praedicatione, quia in praedicato positum ex singulis praemissis uariat suam significationem, non est uniuersale. Sic nec causa nec perpetuum et similia. Unde cum dicitur 'omnis homo diligit se', non praedicatur uniuersale, sed indiuiduum. Nec etiam praedicatur uniuersaliter de specie, quia nihil dicitur uniuersaliter praedicari de specie nisi in ea ui, pro qua uerum est aliquid praedicari uniuersaliter, id est in ea ui, in qua praedicatur de singulis indiuiduis. Et nota, quod illa regula sic est intelligenda, scilicet quidquid de specie uniuersaliter et de indiuiduis, id est omnis illa argumentatio, <quae> uera est in praedicatum de specie, praedicatur de indiuiduis. /541/

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License