IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LNPS 1.03 ] TRACTATUS DE SPECIE
< ... >
Nunc autem pertractata generis definitione pertractanda est speciei definitio.
Sed prius de specie pauca dicamus. Ait enim Boethius quia in tractatu speciei duae obiectiones fiunt. Quarum una haec est, quare Porphyrius de specie post genus <tractet> et non de differentia, cum in illorum quinque enumeratione differentiam praeposuerit speciei, cum etiam in communitatibus prius tractetur de differentia quam de specie.
Alia obiectio est, quod superfluus uidetur esse tractatus speciei, cum in tractatu generis satis ostendat, quid sit species, ubi dicit: genus est quod praedicatur de pluribus et differentibus specie. Et alibi in tractatu eodem generis: genus quidem est ut animal, species uero ut homo etc., in quo ostendit satis, quid sit species.
Quas quaestiones soluit ipse Boethius dicens, quod ideo tractat Porphyrius de specie post genus, quia sunt quasi relatiua et utrorumque definitionibus oportet uti <in> utrisque. Nam prior tractatus generis ad naturam generis ostendendam per se non sufficit, cum quid sit species, non sufficienter assignet 'per quam genus cognoscitur'. Similiter tractatus speciei non sufficit per se ad naturam speciei ostendendam, cum quid sit genus, non assignet 'per quod species cognoscitur'. Merito ergo subiungitur tractatus speciei tractatui generis, ut illa duo compleant, quorum neutrum per se poterat. Hinc per has orationes: 'habens patrem' et 'habens filium' cognoscitur pater et filius, neutrum tamen illorum cognoscitur per alterum, sed per utrumque utriusque natura diligenter aperitur et ideo in utroque ratione oportet uti utrisque.
Vel secundum quosdam unus continuus generis et speciei sit tractatus, id est tractatus generis et speciei non diuisi. Quod apparet ex hoc quod ista littera 'species quid' etc. praedictis continetur et quod etiam post assignatas speciei multas proprietates multas et generis exsequitur, ubi ostendit, quid sit subalternum genus et generalissimum.
Et sciendum, quod huius uocabuli 'species' diuersae sunt significationes. Species enim hoc uocabulum significat /542/ maneriam, significat compositionem, id est formam ex naturali membrorum compositione procedentem, significat iterum physicam speciem, quae scilicet supponitur generi, significat quoque subtilem speciem. Subtilem uero speciem uocat Boethius humanitatem. Ideo subtilem uocat, quia cum aliae formae aliquantulum distinguantur per sensum, ut albedo per uisum, oratio per auditum, sola humanitas non uenit ad sensum, sed sola ratione distinguitur.
Item sciendum est, quod genus uel species non sunt relatiua, sed quasi relatiua. Proprie enim sunt nomina relatiua, quae ex relationibus conueniunt, non tantum ex habitudinibus, sicut haec nomina 'genus' et 'species', et quorum unum non est prius altero et si unum non est, alterum non est. Quam cito enim pater, et habet filium, et quam cito est filius, et habet patrem. Sed in genere et in specie non est ita. Nam genus prius est specie eo quod in constitutione speciei ponitur et species potest esse absque genere. Nam ad hoc quod sit, non exigit, nisi quod sint aliqua numero differentia de nominibus, quorum praedicetur.
Sed si aliquis opponat: hoc nomen 'filius' similiter posset esse, etsi numquam fuisset hoc nomen 'pater', falsum est, quia hoc nomen 'pater' et hoc nomen 'filius' data sunt ex relatione, id est semper debent referri ad aliud.
Sed tamen quamuis genus et species non sunt relatiua, tamen significatio unius pendet ex significatione alterius, et si nescitur significatio unius, ignoratur significatio alterius, sicut si ignoretur quid sit lux, ignorabitur, quid sint tenebrae. Non tamen relatiua, cum alterum sine altero esse possit; quippe existentibus rebus unius speciei, et ipsa species est praedicabilis, et cum non sit genus, praedicatur de differentibus specie, quia non reperiuntur differentia specie, sed differentia numero solo.
Consideratis quaestionibus quae erant quasi gradus ad speciei definitionem pertractandam, ostendendum est, quid sit speciei definitio. Itaque sciendum est plures speciei definitiones esse, ut placet Porphyrio. Quarum una haec est: species est quae sub assignato, quae sic debet exponi: illud est species, scilicet quod est sub genere, id est continetur sub genere, hoc est de qua praedicatur genus ut de suo contento. Genere dico assignato, id est de qua mentio fit siue assignatio /543/ in tractatu generis. Sed quia opponitur de indiuiduis, quod et ipsa continentur sub genere, ideo est addendum: proxime, id est affine. Nam species proximiores sunt generi quam indiuidua eo quod species continent sub se plures res de nominibus, quarum habeant praedicari, sicut genera; sed indiuidua hoc non habent, quia continentiam plurium non habent. Quare non dicuntur contineri sub genere nisi improprie.
Istae determinationes sufficiunt ad expositionem alterius definitionis, quae est: 'Species est de qua genus praedicatur in eo quod quid sit', et haec definitio eadem est cum prima. Et potest dici, quod non sunt definitiones, sed quaedam <specierum> non specialissimarum proprietates. Porphyrius tamen uocat definitiones substantiales differentias, quae non sunt definitiones, ut in tractatu differentiae quasdam dicit definitiones differentiae substantialis, quae non sunt definitiones illius, et hoc secundum opinionem antiquorum, qui eas dictauerunt definitiones, iuxta quorum opinionem in hoc opere de his quinque agit, sicut ipse in prologo insinuat dicens: Quemadmodum antiqui de his tractauerunt etc.
Ad ultimum definitionem specialissimae speciei ponit, quae talis est: Species est quae uel quod praedicatur de pluribus etc. Per 'praedicatur de pluribus' excluduntur indiuidua. Sed quia hoc habet genus, addendum est: 'solo numero', id est ita de differentibus numero, quod non de differentibus specie. Quod generi non conuenit. Et quia hoc habet proprium ipsius speciei, additur: in eo quod quid est.
Nota quod praedicari de pluribus idem dicit, quod praedicari de differentibus numero; quare superfluum est post illud, nisi subintelligatur 'tantum' uel 'solo'.
Sunt tamen qui dicunt, quod nec de uno solo praedicantur indiuidua; sed haec dicunt contra auctoritatem Porphyrii dicentis per praedicari de pluribus genus differre ab indiuiduis. Nam nisi indiuidua praedicarentur, nequaquam hoc dixisset. Nam si genus praedicatur de pluribus quam indiuiduum, oportet, ut indiuiduum praedicetur. Nam praedicari de pluribus ponitur ibi comparate, ueluti <ad> faciendam comparationem inter duos dicimus: iste est albior illo; oportet enim, ut ambo sint albi. Nam inter album et non album talis comparatio non potest fieri.
Dicunt quidam esse friuolum, quod in hac definitione debet addi 'solo' uel 'tantum'. Nam cum dicitur: Genus est quod /544/ praedicatur de pluribus, id est intelligitur de differentibus numero. Sed quia hoc non erat propria sua praedicatio, ideo additum est: differentibus specie. Similiter cum dicitur: Species est quod praedicatur de pluribus, inde 'pluribus' intelligitur de differentibus numero; sed ut ostendatur, quod non praedicatur nisi de istis, ideo additum est: de differentibus numero.
Sed si opponatur, quod unum superfluit post aliud, cum intelligatur: nihil est. Nam etsi intelligatur, non superflue apponitur. Licet enim omnis presbyter sit diaconus, cum in presbytero intelligatur diaconus, tamen potest dici de aliquo presbytero: est diaconus, et de aliquo quod est presbyter et diaconus, id est aliquando exercens officium presbyteri, aliquando diaconi.
Opponit Boethius de sole et phoenice, quibus haec definitio non conuenit, soluens postea duobus modis. Primum dicens definitionem datam <esse> secundum maiorem partem specierum, secundo dicens phoenicem esse praedicabilem de pluribus in natura, <id est> ex tali causa datam, ex qua pluribus per praedicationem adaptari possit, licet illam aptitudinem ex subiectis rebus <non> contrahat. Et similiter secundum eum sol, mundus, terra sunt species eo quod in natura res habent illum statum, unde praedicarentur de pluribus, si plura essent.
Et magister Vasletus dicit, quia neque phoenix neque sol nec mundus nec terra sunt species, sed indiuidua eo quod non sunt praedicabilia de pluribus, id est non apta coniungi pluribus ad ueram enuntiationem reddendam. Non affert illos qui dicunt, quod praedicari <de pluribus> in materia sit praedicari.
Quod autem phoenix magis debeat dici species quam indiuiduum, plures auctoritates confirmare uidentur. Una scilicet quod unaquaeque substantia participat una specie, sed pluribus accidentibus. Sed phoenix est substantia. Quare oportet, ut una specie participet. Per quod uolunt habere, quod phoenix sit species.
Rursus quod ait: Omne ante indiuidua speciem esse; quippe phoenix praeest huic phoenici, quod est indiuiduum, et ita phoenix est species.
Rursus cum phoenix sit animal, substantialiter differt a caeteris animalibus, et differentias aliud facientes uocat Porphyrius specificas, quia speciales status faciunt. Oportet itaque differentiam, quae eum aliud facit, esse specificam, et ita speciem facere. Et sic uel phoenicem uel aliam; sed aliam non, ergo phoenicem. Et ita phoenix est species. /545/
Cui sententiae etiam uidetur consentire, quod Boethius dicit super Porphyrium speciem uno indiuiduo esse contentam, cum postmodum dicat genus non esse contentum una specie.
Illud etiam astruere uidetur, quod phoenix sit species, quod Boethius dicit in Diuisionibus omne genus sufficienter diuidi in duas species. Auis igitur cum genus <est>, per duas sibi proximas species diuidi potest, sed quia nominibus caremus, ponamus illa nomina b c etc. Phoenix itaque cum eis erit in diuisione uel sub aliquo illorum ponetur. Sed si cum eis ponatur, iam diuisio illa non erit sufficiens per illa duo. Quodsi sub aliquo illorum continetur, illud quod continebit merulam uel coruum cum phoenice, uel erit species specialissima uel genus. Sed species specialissima esse non potest, quia habet speciem sub se, nec genus est, cum non habeat duas proximas species sibi, quibus sufficienter diuidatur, nisi phoenix sit species. Unde species dici debet etiam, cum ipse Porphyrius in sequentibus dicat semper genus in plures species diuidi.
Rursus species esse uidetur ex eo quod ait Porphyrius: Substantia alia prima, alia secunda. Vel haec diuisio <non> sufficiens erit uel sub altero diuidentium continebitur. Sed prima substantia esse non potest, cum hoc aliquid, id est rem suam, discrete non significet. Erit igitur secunda substantia et sic genus uel species.
Solutio primi argumenti: Quod Porphyrius dicit unamquamque substantiam etc., negatiue intelligendum est hoc modo: substantia <non> pluribus speciebus specialissimis participat, pluribus uero accidentibus.
Rursus quod dictum est, differentias facientes aliud specificas esse, tale est, ac si dicat: facientes specialem statum, quod differentiae phoenicis conuenit, cum phoenix specialem statum significet. Vel potest dici, quod haec est etimologia nominis 'specifica', quod aliquando excedit, aliquando exceditur.
Quod uero dicit Boethius speciem esse contentam uno indiuiduo et genus non, alterum per opinionem oportet eum dicere, alterum secundum rei ueritatem. Secundum rei ueritatem est dictum, quod genus non est contentum una specie; secundum opinionem uero dictum est de specie, quod est contenta uno indiuiduo, quia opinabantur quidam, quod posset esse in natura, /546/ quod species esset contenta uno indiuiduo, quod falsum est. Nam similiter posset esse genus contentum una specie in natura. Ne igitur Boethium stultum faciamus, oportet, quod dicamus eum dixisse speciem esse contentam uno indiuiduo secundum eos qui duobus modis uniuersale et particulare accipiebant, scilicet quantum ad naturam et quantum ad actum continentiae iuxta opinionem eorum qui dicunt omne genus per duas species sibi proximas posse diuidi sufficienter, cum in praedicamento 'ad aliquid' subalterna genera non possint esse.
Vel potest dici quod cum Boethius dicat omne genus posse diuidi per proximas duas species, sibi tale est, ac si dicatur: in duos proximos status speciales, quod bene competit uniuersali, quod solummodo phoenicem et merulam continet, cum phoenix sit specialis status.
Quod autem Porphyrius dicit OMNE QUOD EST PROXIMUM ANTE INDIVIDUUM specialissimum est, nil obest, cum phoenix ante indiuiduum et non ante indiuidua proximum sit.
De ultima quaestione restat, scilicet: Substantia alia prima, alia secunda, sed phoenix non est prima substantia, scilicet quia hoc aliquid non significat.
Ad quod dicendum est quod ideo non remouet, quod phoenix non sit prima substantia. Nam hoc, scilicet significare hoc aliquid, non est definitio primae substantiae.
Vel aliter secundum Porphyrium bene conuenit, quod sit indiuiduum. Nam Porphyrius uocat indiuiduum quod habet continentiam unius solius rei, sicuti phoenix. Sed Aristoteles aliter accepit indiuiduum, scilicet secundum continentiam unius rei tantum et significationem unius rei discretae, scilicet secundum hoc quod hoc aliquid significat. Et ita haec auctoritas non iuuat ad hoc quod phoenix sit species.
Quod autem <nec> phoenix nec aliud uniuersale dicatur in natura, plane ostendit Porphyrius: Sophronici filius esset indiuiduum, si solus Socrates sit ei filius. Nam si uellet, quod uniuersalia dicerentur in natura, non dixisset, quod Sophronici filius esset indiuiduum, si solus Socrates sit ei filius, cum in natura bene posset esse, quod esset uniuersale. Sed quia ad naturam rei non respexit, sed ad continentiam unius rei, ideo <dixit>, quod est indiuiduum. Si enim quantum ad naturam genera et species dicerentur, homo genus dici posset, cum in natura praedicabilis sit de pluribus differentibus specie in quid; quippe plura animalia creari possint, quibus tota definitio /547/ hominis conueniret et quibusdam de illorum numero quaedam substantialis differentia adueniret, secundum quam a caeteris habentibus substantialiter differrent, et de omnibus hoc nomen 'homo' praedicabile esset in natura, sicut phoenix.
Non igitur est in tanta ueritate, ut phoenix sit species, quod tam Boethius quam Porphyrius asserit. Species tamen dicitur secundum opinionem eorum, quos Boethius sequitur, ubi dicit: data est secundum maiorem partem. Nulla igitur inter eos contrarietas, cum illud Porphyrius secundum rei ueritatem asserat et Boethius aliud secundum opinionem aliorum, non secundum se astruat.
Quaeritur an homo compositus ex anima et corpore sit corporea substantia an incorporea. Si est incorporea, tunc est spiritus, et si est corporea, tunc est corpus.
Ad quod quidam dicunt quod corporeum est et non est corpus, ut scilicet corporeum sit uel corpus uel compositum a corpore, sicut incorporeum est uel spiritus uel substantia confecta ex spiritu.
Secundum autem alios rationabilius dici potest, quod haec diuisio: substantia alia corporea, alia incorporea non sit sufficiens, et est apponendum tertium membrum, scilicet permixta substantia, sicut homo compositus. Si autem quaeratur, an sit rationale animal, dicunt: minime, cum non animal.
Dicunt alii quod non omnis substantia est corpus uel corpores ut mixta naturae, ideo est sufficiens haec diuisio, cum nulla substantia alia numero ab incorporea et corporea relinquatur, quomodo ista: domus aliud paries etc., non est insufficiens, licet quasdam partes domus non amplectatur, ut dimidiam domum, quod tamen non est diuersum numero ab illis. Mixtam substantiam uocamus compositum ex anima et corpore, quod non est corpus, quia iam anima esset pars corporis; corpus tamen quod est pars illius substantiae, est homo. Quod a philosophis dicitur: suppositum animali et corpori, pars illius compositi, est homo et illud compositum homo est, ergo homo est pars hominis, falsum est, quia oportet, quod in eadem significatione poneretur 'homo' et 'hominis'.
Et attende quod hic homo non significat corpus, quia non facit intelligere hoc corpus, et cum hoc corpus et hic homo idem sint, differunt tamen proprietate, neque quidquid est substantiale /548/ uni, et alii; aliud enim exigit aliquid ad hoc quod sit hic homo, quam ad hoc ut sit hoc corpus; potest esse hoc corpus, etsi non hic homo.
Nota quod Socrates significat hanc substantiam, quia hunc hominem, nec tamen significat hanc substantiam, quae assidue uariatur per influxum et effluxum, quia si significaret hanc substantiam, quae modo est Socrates et cras essentiam, quae cras erit Socrates, cum non eadem essentia hodie et cras sit Socrates, saepe mutaret significationem, quod est inconueniens. Item Socrates significat substantiam quae constat ex decem partibus, ergo significat substantiam ex decem partibus, falsum est, si per coniunctionem accipias.
Item nullus homo est, qui non sit albus uel niger uel medio colore coloratus; sed homo significat hominem, ergo uel album uel nigrum uel medio colore coloratum. Falsum est. Item omnis homo est sedens uel non sedens; sed homo currit; igitur sedens uel non sedens currit. Bonum est argumentum. Cum omnibus namque aliis uerbis bonum est argumentum; cum istis significare petit, non est bonum.
Quaerunt quidam an illud compositum sit homo et si sit animal rationale mortale. De hoc dicunt quod non est homo neque rationalis neque mortalis, quia non est animal, et quod animal non sit, percipitur ex hoc quod animal non dicitur aliquid nisi pro parte, id est pro sola animatione et non pro corpore.
Item hoc compositum non est animal, quia ad hoc quod compositum esset animal, oporteret quod corpus huius compositi pars esset animalis, quod esse non potest. Quocirca quia istud compositum non est animal, non est rationale mortale. Nam haec nomina: 'rationale' 'mortale' data sunt pro parte, scilicet pro anima. Nam anima rationalis est et non corpus. Mortalis autem dicitur anima, non quod ipsa moriatur, sed ab effectu, quia mortem confert suo recessu. Unde cum dicimus: homo est rationalis, homo est mortalis, figuratiuae sunt istae propositiones, quae sic resoluuntur: homo est rationalis, id est habens animam rationalem, homo est mortalis, id est habens animam quae confert ei mori suo recessu.
Et sciendum quod secundum eos bene dicitur: homo est compositus, hoc compositum, etsi hoc loco hoc nomen 'homo' sit designatiuum totius, id est interioris hominis. Et primitus alio modo accipiebatur, cum dicebatur: hoc compositum /549/ non est homo. Homo enim non erat tunc nisi designatiuum unius partis, scilicet corporis, quod quidem ex institutione habet significare secundum eius etimologiam. Nam homo dicitur ab humo.
Sed quia de anima mentionem fecimus, de ipsa aliquid dicamus. Itaque omnes actiones animae esse dicuntur, quamuis sint quaedam nomina et uerba quae significant alias actiones, cum non possint construi cum hoc nomine 'anima', immo cum nominibus rerum, quae sunt instrumenta animae. Nam aliquando dicimus: anima uidet uel odorat; sed dicimus: oculus uidet, naris odorat, et est sensus: anima uidet per oculum, odorat per narem.
Item sciendum quod anima localis non est, cum non conueniat ei localis definitio. Nam locale est id cuius interpositione partium circa adiacentium fit distantia. Veluti si quis ponat stilum uel aliquid tale in medio huius ligni, huius interpositione partium fit distantia. Unde colligimus, quod albedo non locale quid, quia interpositione eius nulla partium adiacentium fit distantia. Quod ita percipi potest: Nam cum in eboris medio sit albedo, non tamen facit distantiam partium eboris circa adiacentium.
Similiter dicitur, quod anima non est localis et hoc ex Augustino habemus dicente: Est spiritus creator, est spiritus creatus, est corpus. Spiritus creator est qui nec loco nec tempore circumscribi potest: loco non potest, quia non est localis; tempore non, quia non habet aliquas qualitates. Corpus autem et loco et tempore circumscribi potest, quare nullam habitudinem habet cum spiritu creatore. Sed spiritus creatus habet aliquam. Nam sicut spiritus creator non circumscribitur loco, ita nec spiritus creatus. Et spiritus <habet> habitudinem ad corpus, quia sicut corpus mouetur, ita anima mouetur, cum irascitur.
Item sciendum est, quod istae locutiones sunt figuratiuae: anima recedit a corpore, anima uadit apud inferos. Quod uero /550/ anima recedit a corpore, nihil aliud est, nisi quod desinit uegetare corpus, et anima uadit apud inferos, id est: patitur perpetuam poenam.
< ... >
OMNE QUOD ANTE INDIVIDUA PROXIMUM EST, SPECIES ERIT SOLUM, NON ETIAM GENUS.
Istud capitulum sic intellige: OMNE QUOD EST PROXIMUM etc., id est de generibus et speciebus praedictis propter 'homo albus'.
Si opponitur de illo uniuersali, quod continet phoenicem et coruum, quia scilicet est proximum ante indiuiduum, nihil obest, quia si intelligatur ante indiuiduum proximum, id est magis simile unicuique illorum quam aliud, non habebit hoc illud uniuersale, quia coruus est magis similis alicui illorum quam illud. Etenim potest concedi aliquod esse utrumque, scilicet et quod sit species et quod non sit species; quod non sit species, ideo, quod est proximum ad utrumque. Nam coruus est proximus ad hunc coruum. Quod sit species, bene potest concedi eo quod ante duo illa non est proximum uniuersale.
Sed si opponatur quod illud uniuersale non est species specialissima, non est uerum. Nam species potest praedicari de specie specialissima, sed non de alia a se.
Item opponitur: Si ad hoc esset redactum, quod non esset nisi una merula et unus coruus, an illud uniuersale esset species specialissima, quod illam contineret. Probatur, quod esset species specialissima eo quod praedicaretur de substantialiter differentibus. Nulla enim species praedicatur de substantialiter differentibus.
Quod quidem secundum quosdam falsum est. Nam species bene potest praedicari de substantialiter differentibus. Sed aliter accipitur differre substantialiter quam differre substantiali differentia. Substantialiter, id est essentialiter. Unde quidam dicunt: non quidquid differt substantialiter, et substantiali differentia, sed quidquid substantiali differentia, et substantialiter. Hoc argumentum differt substantialiter, ergo substantiali differentia, sic fallitur: Albedo et nigredo differunt substantialiter, ergo substantiali differentia, falsum est. Non enim habent substantiales differentias. Conuenit igitur secundum eos illud uniuersale, quamuis praedicetur de differentibus substantialiter, tamen speciem bene esse.
< ... >
EXTREMA VERO UNAM HABENT HABITUDINEM; NAM ET GENERALISSIMUM AD EA QUIDEM QUAE POSTERIORA SUNT HABET HABITUDINEM, CUM GENUS SIT OMNIUM ID QUOD EST SUPREMUM, EAM VERO QUAE EST AD SUPERIORA NON HABET, CUM SIT SUPREMUM ET PRIMUM PRINCIPIUM; SPECIALISSIMUM AUTEM UNAM HABET HABITUDINEM, EAM QUAE EST AD SUPERIORA QUORUM EST SPECIES, EAM UERO QUAE EST AD POSTERIORA NON DIVERSAM HABET SED ETIAM INDIVIDUORUM SPECIES DICITUR (SED SPECIES QUIDEM INDIVIDUORUM VELUT EA CONTINENS, SPECIES AUTEM SUPERIORUM VELUT QUAE AB EIS CONTINETUR).
EXTREMA VERO. Hac auctoritate dicunt quidam indiuiduum non esse in praedicamento adhaerentes Porphyrio, qui specialissimum uocat extremum et huic nomini 'praedicamentum', quod a praedicando dicitur, cum a prima substantia nulla fit praedicatio. /551/
Quibus cum dicitur quod Porphyrius <quoque> ponat indiuidua in praedicamento, dicunt ea induci, ut ostendat, de quibus species habeat praedicari, non quod de praedicamento esse asserat. Et secundum hoc generalissimum et specialissimum recte extrema in praedicamento dici possunt. Vel ideo uocat extrema, quia inter generalissimum et specialissimum non sunt aliqua substantialiter inter se diuersa.
Diuersas familias dicit ad unum referri principium, <ut> ad Iouem, sed non diuersa genera ad unum genus, quia neque <ad> ens, de quo magis uideretur, neque ad aliud. 'Fortasse' dicit, quia secundum quosdam philosophos erat unum principium, secundum alios plura.
Quod ens non sit genus, ostendit, quia aequiuoce praedicatur. Aequiuoce hic large accipitur secundum Aristotelem, scilicet praedicari nomine et non eadem ratione substantiae, id est non uniuoce. Quod non conuenit huic nomini res et ens, licet in specie contineatur; non enim ex causa impositionis in specie continetur, sed ex necessitate, cum sine illis esse non possit. Ex hoc maxime apparet, quod non genus, quia non praedicatur in quid. Primum enim <oportet> scire rem esse, antequam de ea quae res sit, quaeritur.
Vel potest dici secundum quosdam, quod Porphyrius hoc participium 'ens' pro uerbo suo posuit, scilicet 'est', et dicit ipsum uerbum praedicari aequiuoce, ideo scilicet, quod in praedicato positum significationem suam uariet et rem substantiae copulet. Veluti cum dicitur: Socrates est, tale est ac si dicatur: Socrates est ipse Socrates; et cum dicitur: Socrates fuit, tale, est : Socrates fuit Socrates, et sic in aliis huiusmodi.
Secundum hos autem euenit, ut haec consequentia sit bona:
Si Socrates est Plato, Socrates est Socrates.
Si enim est Plato, est aliquid, et si est aliquid, et est, et si est, <est> ipse Socrates, secundum hanc maximam:
Quidquid... etc.
Et ita secundum eos exponuntur aequiuoce, id est in diuersis significationibus. /552/
Vel melius, quia iste introductorius est ad opus Aristotelis, more Aristotelico ponit aequiuoce, id est non uniuoce, uidelicet non cum ratione substantiae, licet in eadem significatione, ut album praedicatur aequiuoce retentum in eadem significationeEns autem non praedicatur uniuoce, cum sit responsiuum ad primam quaestionem. Prima quaestio est, an sit; quod uero ei responsiuum est, nullum substantiale ostendit.
< ... >
DECEM QUIDEM GENERALISSIMA SUNT, SPECIALISSIMA VERO IN NUMERO QUIDEM QUODAM SUNT NON TAMEN INFINITO, INDIVIDUA AUTEM QUAE SUNT POST SPECIALISSIMA INFINITA SUNT. QUAPROPTER USQUE AD SPECIALISSIMA A GENERALISSIMIS DESCENDENTEM IUBET PLATO QUIESCERE, DESCENDERE AUTEM PER MEDIA DIVIDENTEM SPECIFICIS DIFFERENTIIS; INFINITA, INQUIT, RELINQUENDA SUNT, NEQUE ENIM HORUM POSSE FIERI DISCIPLINAM.
DECEM QUIDEM. Superius ostendit in numero habitudinum conuenire specialissima cum generalissimis. Et ne uideantur similiter numero siue multitudine conuenire, dicit numerum generalissimorum esse definitum, illorum uero indefinitum.
Ubi dicit Porphyrius: Cum NUMERO QUODAM SUNT SPECIES, INDIVIDUA VERO NON, infinita indicat indiuidua respectu specierum, quarum licet non sit numerus cognitus nobis, numerabiles tamen sunt. Indiuidua uero innumerabilia sunt tum ex eorum multitudine, cum unaquaeque species multa indiuidua continere habeat, tum ex magna eorum inconstantia, cum indiuidua frequentius pereant, quam indiuidua species, quia indiuiduum perit et pereunte specie et non pereunte, species uero non perit sine destructione indiuidui. Vel frequentius pereunt, quia cum species perit, unumquodque illorum perit et species non perit aliquo illorum pereunte. Si ergo species pereunt ut rosae, non ideo sunt infinitae, cum non tantam uarietatem habeant quantam indiuidua. Tale est enim, ut dictum est, et indiuidua esse infinita, ac si diceretur: Manere nobis incerta et inconstantia quantum ad species.
Videtur tamen posse probari, quod indiuidua sint certa hoc modo: aliquis est cui haec omnia sunt certa.
Vel aliter secundum hanc regulam: quotiens singulare habens plurale praedicatur de aliquo singulari habente plurale, <plurale> praedicati praedicatur de plurali subiecti. Unde si omne indiuiduum est finitum, omnia indiuidua finita, non sequitur, cum regula illa sit falsa. Quippe existentibus duabus animabus, tamen uera est: omnis anima est anima, et falsa est: omnes animae sunt animae, id est omnis collectio animarum est collectio animarum, cum una tantum collectio sit et non plures.
DESCENDENTIBUS IGITUR AD SPECIALISSIMA NECESSE EST DIVIDENTEM PER MULTITUDINEM IRE, ASCENDENTIBUS VERO AD GENERALISSIMA NECESSE EST COLLIGERE MULTITUDINEM.
DESCENDENTIBUS IGITUR. Ecce hic Porphyrius causam impositionis uniuersalium et singularium diligenter distinguit. Dicit enim ea esse inuenta, ut per illa rerum diuersitas et conuenientia ostendatur, in quibus duobus omnis rerum doctrina consistit innuens uim continentiae et diuersitatis semper in praedicatis /553/ consistere hoc modo: In ascensu multa sub uno colligimus, id est diuersorum unionem ostendimus per praedicatum, in quo est uis et declaratio conuenientiae et diuersitatis, ut hic: Socrates et Plato sunt animalia uel homines.
Ex quo apparet nil ualere, quod opponitur hoc loco, quod scilicet tam bene ostendimus per subiectum similitudinem rerum quam per praedicatum, ut cum dicitur:
Non enim cum <dico> 'Animal est Socrates et Plato' ostendo eos esse similes, id est non dico esse animalia uel homines etc., quod est ostendere eos esse similes. Innuitur tamen eos esse similes per subiectum.
In descensu uero unitorum in aliquo differentiam ostendimus, ut si dicam: animal aliud rationale, aliud irrationale. Hic unitorum in animali diuersitas et differentia ostenduntur, cuius diuersitatis uis in praedicatis maxime consistit, ut dictum est.
Hic ascensus et descensus per similitudinem terrae dictus est. Terra enim est stabilitas et firmitas, a qua quanto aliquid recedit sursum altius, tanto magis est mobile, instabile. Quanto uero magis ad terram accedit, tanto magis ad stabilitatem appropinquat. Similiter autem uocabulum 'aliquot', quanto plura continet in appellatione quam aliud, tanto magis est altius illo, id est minus stabile et minus certum in significatione quam aliud. Quanto minus continet quam aliud, tanto minus est confusum et magis stabile, id est magis certum in significatione quam aliud.
COLLECTIVUM ENIM MULTORUM IN UNAM NATURAM SPECIES EST, ET MAGIS ID QUOD GENUS EST.
COLLECTIVUM ENIM. Duo dixerat, duo probat: Quod in ascensu colligimus, in descensu dispergimus, quia genera et species, per praedicationem quorum inferiora iunguntur, collectiua sunt, ipsa uero inferiora <eorum> distributiua sunt. A causa. Et hoc est: SPECIES EST COLLECTIVUM MULTORUM IN UNAM NATURAM, id est speciale uocabulum res subiectas nominat secundum hoc quod conueniunt ex creatione naturae. Natura <enim> teste Boethio est similitudo nascentium.
PARTICULARIA VERO ET SINGULARIA SEMPER IN MULTITUDINEM E CONTRARIO DIVIDUNT QUOD UNUM EST.
PARTICULARIA VERO ET SINGULARIA, <id est> indiuidua, DIVIDUNT QUOD <UNUM> EST, id est res illas appellant <ut> differentes, quas sua superiora notant ut conuenientes.
PARTICIPATIONE ENIM SPECIEI PLURES HOMINES UNUS.
Nam PLURES HOMINES etc., id est collectiuum species est multorum, quia hoc nomen 'homo' hominem a parte <significat>, et hoc est: PLURES HOMINES UNUS est, id est unusquisque plurium /554/ est unus. Vel ita: PLURES HOMINES sunt UNUS, id est iste est unus et iste unus etc. PARTICIPATIONE SPECIEI, quasi dicat: quod potest ostendi ex participatione speciei, id est quod ex hoc speciali uocabulo participant, cum speciale uocabulum illis conueniat secundum hoc quod unusquisque illorum est unus.
PARTICULARIBUS AUTEM UNUS ET COMMUNIS PLURES; DIVISIVUM ENIM EST SEMPER QUOD SINGULARE EST, COLLECTIVUM AUTEM ET ADUNATIVUM QUOD COMMUNE EST).
PARTICULARIBUS AUTEM etc., hoc est unus homo est iste et iste, et ne unus personali discretione accipiatur, additur 'communis' non intransitiue iunctum cum 'unus homo', sed determinans hanc orationem <non> esse accipiendam circa personam in hoc sensu: Unus homo est iste et ideo homo est iste, sed quantum ad identitatem definitionis hoc modo: unus homo est iste, et unus homo est iste. Tale est enim: UNUS ET COMMUNIS PLURES, ac si diceretur: Unus homo est iste et unus homo est iste et unus homo <est iste alius>. Ista oratio communiter attenditur, sed simpliciter, ut circa personam, non accipitur. Sic enim dicitur: anima mouetur simpliciter et uniuersaliter, id est anima mouetur. Illud enim 'uniuersaliter' iunctum est 'mouetur'. Vel simpliciter innuit sensum eius propositionis, scilicet hoc uerbum 'mouetur' accipitur simpliciter non secundum aliquam suam speciem.
Huic autem expositioni congruit illud, quod ait Priscianus:
Cursum lyncis quidam a communi accipiunt, id est bis ponunt cursum dicentes: Cursum lyncis cursum apri.
Sic igitur dicimus: scilicet unus homo est plures, id est unus homo est iste et unus homo est iste alius. Sic etiam dicitur 'alterum opponitur alteri quadrupliciter', et 'alterum alio prius quadrupliciter', id est alterum alteri uno modo, alterum alteri secundo modo et tertio et quarto modo.
PARTICULARIBUS etc. Dico unum hominem esse plures, ut expositum est, et haec particularitas, id est discretio, demonstratur per particularia nomina uel particularibus, id est ad diuersitatem ostendendam inuenta particularia nomina, ut diximus.
Amplius DESCENDENTIBUS etc. Ille <it> per multitudinem, qui plura distinguit; qui uero descendit plura distinguit, sed qui ascendit, quae distincta erant per diuidentia, ostendit conuenire in diuiso. Siquidem per praedicationem speciei ostenduntur plura contineri sub eodem speciali statu. Qui specialis status habet esse ex operatione naturae. Sed plurium ostenditur conuenientia praedicatione generis, quia non solum differentium numero, sed specie. /555/
PARTICIPATIONE SPECIEI etc., id est praedicatione speciei homines distincti praedicatione indiuiduorum ostenduntur conuenire in una natura, id est in eodem speciali statu uel generali, quia licet praedicatione huius nominis 'domus' et huius 'album' ostenduntur conuenientia, non tamen ostenduntur aliqua conuenire in una natura.
PARTICULARIBUS, id est praedicatione indiuiduorum unus et communis plures, id est illa quae ostenduntur conuenire praedicatione speciei, sunt plures, id est distinguuntur.
COLLECTIVUM, scilicet quia 'plures' est collectiuum, quo ostenduntur plura distributa colligi et congregari, scilicet praedicatione eius non ostenditur conuenientia rerum, ideo subiungit: ET ADUNATIVUM.
ASSIGNATO AUTEM GENERE ET SPECIE QUID EST UTRUMQUE, CUMQUE SIT GENUS UNUM, SPECIES VERO PLURIMAE (SEMPER ENIM IN PLURES SPECIES DIVISIO GENERIS EST), GENUS QUIDEM SEMPER DE SPECIE PRAEDICATUR ET OMNIA SUPERIORA DE INFERIORIBUS, SPECIES AUTEM NEQUE DE PROXIMO SIBI GENERE NEQUE DE SUPERIORIBUS (NEQUE ENIM CONVERTITUR).
ASSIGNATIO etc. Hoc loco de praedicatione nos instruit, quod ad argumentationes maxime ualet, ut scilicet ad eas exponendas suam praedicationem terminorum sciamus disnoscere. Quod ideo determinat, quia in definitionibus eorum dixerat genus et speciem de pluribus praedicari.
OPORTET AUTEM AEQUA DE AEQUIS PRAEDICARI UT HINNIBILE DE EQUUO, AUT MAIORA DE MINORIBUS UT ANIMAL DE HOMINE; MINORA VERO DE MAIORIBUS MINIME (NEQUE ENIM ANIMAL DICIS ESSE HOMINEM QUEMADMODUM HOMINEM DICIS ESSE ANIMAL).
Hic praedicari ut de contento tantum accipitur uel de aequali, quod solummodo superioribus et aequalibus conuenit. Quod aperte insinuat, ubi dicit: OPORTET AUTEM etc., id est superiora de inferioribus praedicantur, inferiora uero de superioribus minime.
< ... >
INDIVIDUA ERGO DICUNTUR HUIUSMODI QUONIAM EX PROPRIETATIBUS CONSISTIT UNUMQUODQUE EORUM QUORUM COLLECTIO NUMQUAM IN ALIO EADEM ERIT; SOCRATIS ENIM PROPRIETATES NUMQUAM IN ALIO QUOLIBET ERUNT PARTICULARIUM.
INDIVIDUA QUOQUE. Superius <dixerat> genera et species de pluribus praedicari posse, indiuidua uero non. Quod ostendit conuenienter esse dictum, cum proprietates indiuidui uni conueniant, proprietates uero specierum pluribus. Proprietates uocat nomina siue sumpta siue substantialia, per quae simul iuncta uniuersale nomen uel singulare determinatur. Vocabula ideo proprietates uocamus, quia definitionem siue descriptionem faciunt. Quae dicuntur proprietates pro eo quod conuersim praedicantur. Unde Boethius in Topicis:
Quibusdam accidentibus unam proprietatem efficientibus.
Vel in hoc loco uocabula proprietates dicimus, quia si ad naturam rerum aspiciamus, nulla erit proprietas Socratis quae non sit hominis uel quae sit hominis, quae non sit alicuius hominis. /556/
Continuatio. Superius dixi indiuidua tantum de uno solo praedicari. Et merito, quod ex eo patet, quia proprietates indiuiduorum, id est nomina sumpta a proprietatibus efficientibus unam descriptionem, quae afferuntur ad significationem indiuiduorum proprie et integre demonstrandam, numquam omnes simul per praedicationem alii aptari possint, quia scilicet nullus alius inuenitur, qui sit caluus, simus, senex, Sophronici filius etc. Hoc loco haec coniunctio ergo magis approbatiua est quam illatiua est intelligenda, sicut in Prisciano frequenter inuenitur.
UNUMQUODQUE EORUM CONSISTIT, id est habet in suo esse siue in substantia sua, id est in definitione tot proprietates etc. Esse rei siue substantiam uocamus hoc loco definitionem. Unde Boethius in Topicis. Locus a definitione dicitur a substantia. Iuxta quod ait Boethius in Commento:
Quid enim est aliud esse rei quam definitio?
Nota quod ait INDIVIDUA HUIUSMODI, ut per 'huiusmodi' intelligeret tantum indiuidua substantiae. Quippe caeterorum praedicamentorum indiuidua non ita formantur proprietatibus, ne infinite proprietates extendantur.
HAE VERO QUAE SUNT HOMINIS (DICO AUTEM EIUS QUI EST COMMUNIS) PROPRIETATES ERUNT EAEDEM IN PLURIBUS, MAGIS AUTEM ET IN OMNIBUS PARTICULARIBUS HOMINIBUS IN EO QUOD HOMINES SUNT.
HAE AUTEM PROPRIETATES QUAE SUNT HOMINIS. Et ne hominem in designatione rei acciperes, addidit: DICO AUTEM EIUS QUI EST COMMUNIS, id est uniuersalis nominis. EAEDEM IN PLURIBUS sunt simul, haec scilicet nomina 'animal, rationale, mortale' et quia possent in pluribus, non tamen in omnibus, subdit: MAGIS, id est melius possem dicere IN OMNIBUS.
CONTINETUR IGITUR INDIVIDUUM QUIDEM SUB SPECIE, SPECIES AUTEM SUB GENERE; TOTUM ENIM QUIDDAM EST GENUS, INDIVIDUUM AUTEM PARS, SPECIES VERO ET TOTUM ET PARS (SED PARS QUIDEM ALTERIUS, TOTUM AUTEM NON ALTERIUS SED ALIIS; PARTIBUS ENIM TOTUM EST). DE GENERE QUIDEM ET SPECIE, ET QUID GENERALISSIMUM ET QUID SPECIALISSIMUM ET QUAE GENERA EADEM ET SPECIES SUNT, QUAE ETIAM INDIVIDUA, ET QUOT MODIS GENUS ET SPECIES DICATUR, SUFFICIENTER DICTUM EST.
CONTINENT ERGO. Quia confuse de supradictis egimus, breuiter recolligamus. A causa dicit hoc loco speciem esse partem et totum, sed PARS QUIDEM ALTERIUS est, TOTUM AUTEM NON ALTERIUS, sed aliis, quasi dicat: Pars respectu unius totius, totum uero non respectu unius, sed plurium. Non enim totum una parte contentum est, sicut pars uno toto.
Attende quod 'semper' ex adiunctis mutat significationem. Cum dico: 'mundus est semper', 'semper' ibi significat: in omni tempore. Cum dico:
<uerum est> quamdiu Socrates est homo. Si uero dicam:
Socrates qui non semper est, semper est risibilis
hoc est falsum, quia ex isto /557/ adiuncto reduceretur ad priorem significationem, ut sic diceretur: Qui non semper est, id est in omni tempore est, semper, id est in omni tempore, est risibilis, quod falsum est.
Nota quod:
Omnis phoenix est
Non omnis phoenix est.
Si non omnis phoenix est, non omne animal est. Et si non omne animal est, non omne animal est animal. Et ita quoddam animal non est animal! Quod uidetur posse confirmari per illam regulam:
Quidquid a parte et toto particulariter.
Sed haec regula non est in hac auctoritate. Quae si esset, non tamen confirmaret praedictam argumentationem, quia non dicitur aliquid remoueri ab aliquo, si particulariter remoueatur. Haec de specie sufficiant.