IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LNPS 1.04 ] TRACTATUS DE DIFFERENTIA
DIFFERENTIA VERO COMMUNITER ET PROPRIE ET MAGIS PROPRIE DICATUR.
DIFFERENTIA VERO. Cur post speciem tractet de differentia, superfluum est quaerere, cum de differentia ante speciem tractaret, nisi essent praedictae causae. Ante proprium et accidens conuenienter tractat de differentia, cum eis naturaliter prior sit, quia etiam speciem quam complet, naturaliter praecedit.
Cum autem de substantialibus intendat differentiis, tamen hic non tantum de substantialibus, sed ad discretionem substantialium naturas accidentalium diligenter aperit.
Cum autem sit rei diuersitas differentia, dicendum est, quae sint diuersa et quot modis dicatur diuersum, et gratia horum dicendum est, quot modis dicatur idem.
Multis modis idem dicitur. Nam idem dicitur in essentia, quorum unumquodque est eadem essentia, ita scilicet, ut haec essentia non sit illa, sicut hic homo et Socrates. Quae identitas idem uidetur esse cum identitate praedicationis quibusdam, quod falsum est, cum multa sint eadem essentialiter et non praedicatione, sicut nomen et uerbum et caetera huiusmodi. Et haec omnia quidem quae eadem sunt essentialiter, eadem sunt numero, sed non conuertitur, quia omnis pars cum suo toto est eadem numero, id est non diuersa numero ab eo, sed non essentialiter eadem sunt, cum nulla partis essentia sit essentia totius. Nulla enim dicimus diuersa numero, nisi quae tota quantitate suae essentiae discreta sunt, ut nec unum sit aliud nec aliquid de uno sit aliquid de alio.
Sic igitur diuersa numero dicimus, quorum diuersitas numerando ualet assignari. Quod nullo modo parti et toti conuenit, cum nullo modo numerus ualeat multiplicari. Nemo enim /559/ de toto dicit 'unum' et addendo partem illius dicit 'duo', cum in numero totius pars comprehensa sit. Sunt itaque non diuersa numero, id est eadem, quaecumque non quantitate suae essentiae tota discreta sunt.
Eadem definitione dicuntur, quaecumque penitus eadem definitione terminantur, ita scilicet quod mutuo se exigant, sicut ensis et mucro, quia ex eo quod est ensis est, mucro et econuerso. Eadem igitur definitione sunt, quaecumque adeo sunt coniuncta, ut non solum hoc sit illud et econuerso, uerum etiam quod hoc exigat illud, quod animal et corpus non habet. Definitio enim hoc loco accipitur, quae integram sententiam definiti aperit, ita scilicet, quod mutuo non excedit nec exceditur. Omnia igitur eadem definitione eadem sunt numero et essentialiter, sed non conuertitur.
Hoc autem modo accipit idem Boethius in Topicis, cum ait quaestionem de definitione esse de eodem, ueluti cum quaeritur, utrum idem sit utile quod honestum.
Econtrario uero diuersa definitione dicimus, scilicet quae eadem definitione terminari non possunt, id est quae talia sunt, ut se mutuo non exigant. Et hoc <est> quod Boethius in Topicis aperte insinuat, cum ait: Idem est propositio, quaestio et conclusio, scilicet differunt modo supradicto, id est definitionibus, cum singula propriis definitionibus terminentur. Idem in Libro diuisionum ostendit, cum ait: Infinitum aliud secundum mensuram, aliud secundum tempus, cum idem sit infinitum hoc modo et hoc modo. Illud etiam ad hanc diuersitatem pertinere uidetur, quod ait Porphyrius: 'Differentia alia diuisiua, alia constitutiua', cum eadem penitus sit constitutiua et diuisiua.
Ex similitudine eadem quaelibet dicuntur, quae discreta essentialiter in aliquo sunt similia, ut species in genere uel indiuidua in specie uel quaelibet in aliqua proprietate conuenientia, iuxta illud Porphyrii:
Participatione speciei plures homines sumus unus etc.
Econtrario diuersa similitudine dicuntur, quaecumque in aliquo sunt dissimilia. /560/
Idem etiam pro incommutabili dicimus, ut deus semper idem dicitur, id est non in aliquo alteratus.
Et econtrario diuersum mutatione dicimus, quod in aliquo diuersificatum est ab aliquo, quod primitus erat, ut si Socrates modo taceat, modo loquatur.
Illud etiam secundum effectum uel secundum pretium dicimus, quod idem ualet ad efficiendum aliquid, sicut eosdem sermones dicimus, qui ad efficiendum eundem intellectum ualent. Econtrario diuersa secundum effectum dicimus, quae uel diuersa agunt uel ad agenda diuersa ualent.
Sic idem et diuersum his multis modis dicitur et fortasse pluribus. Loca namque diuersa solemus dicere non secundum aliquem praedictorum modorum, sed magis secundum rerum continentiam, ueluti cum dicimus nullum corpus esse in diuersis locis eodem tempore.
Sciendum est, quod hoc nomen differentia tam rerum nomen est quam uocum. Hoc nomen aliquando large acceptum sumitur pro re, quae facit differre, siue sit substantia siue forma; quandoque stricte, pro omni scilicet forma siue sit substantialis siue accidentalis.
Vocabulorum uero nomen acceptum idem sonat uocabulum, quod adiacet substantiuo ostendens differentiam unitorum in substantiuo. Et in hac significatione diuidi potest per communes et proprias et magis proprias. Quippe communis differentia est uocabulum significans separabile accidens, propria significans inseparabile, magis propria differentia est uocabulum quod adiacet generi in definitione speciei ostendens differentiam unitorum in genere. Et in hac significatione hoc nomen differentia accipitur determinate, cum ait: differentia est qua abundat species a genere.
Vel potest dici, quod cum de uocabulis intendat in principio, tamen gratia uocabulorum de rebus agit, tandem transfert se ad nomina, ubi ait: Differentia est qua abundat species a genere et secundum hoc erit praedicta diuisio uocis in modos. Tale est enim, ac si dicat: differentia, id est forma quae facit differre, alia communis, id est communiter facit differre, id est ita quod separabiliter accidit, alia propria, ita scilicet quod inseparabiliter etc.
Hanc expositionem uidetur maxime uelle positio aduerbiorum, quae proprie modi sunt. /561/
< ... >
QUAS ETIAM DETERMINANTES DICUNT: "DIFFERENTIA EST QUA ABUNDAT SPECIES A GENERE". HOMO ENIM AB ANIMALI PLUS HABET RATIONALE ET MORTALE.
QUAS DETERMINANTES DICUNT etc.. Inuestigatis tam substantialium quam accidentalium proprietatibus differentiarum tandem substantialium definitionem ponit, de quibus intendit dicens: DIFFERENTIA QUA ABUNDAT SPECIES A GENERE, id est in significatione cuius species abundat a genere, id est quam continet in sententia sua species, ita quod genus non continet eam in sua. Per hoc nomen 'differentia' ex parte praedicati positum excluditur 'quale', cum nulla species ab alia differat per 'quale' et animal in hoc a corpore et caetera huiusmodi. Et definitiones etiam remouentur, quia nulla definitio est differentiale uocabulum.
De rebus uero ita: DIFFERENTIA EST QUA ABUNDAT SPECIES A GENERE, id est qua abundat species constitutiua sui ita, quod genus non abundet constitutiua sui. Et hoc probat secundum utramque sententiam. De nominibus hoc modo: Vere speciale uocabulum abundat a generali differentiis, quia homo ab animali his nominibus: 'rationale' 'mortale'. Vel ideo quia res illorum nominum tenet in sententia ita quod non animal. Vel ideo, quia esse illius nominis in definitione ita ponitur, secundum quod in definitione generis non ponitur.
ANIMAL ENIM NEQUE IPSUM NIHIL HORUM EST.
ANIMAL ENIM. Bene dixi: hoc nomen 'homo' a differentiis ab hoc nomine 'animal' abundat, quia hoc nomen 'animal' in sententia sua non continet eas differentias. Probat per naturam rerum, quia animal autem nihil horum est, id est hic status animal neutrum exigit. De rebus uero ita probari potest: specialis status abundat a generali in differentiis, id est habet illas constitutiuas sui, quae genus non habet, quia homo animali, et quia animal non habet eas sui constitutiuas, consequenter ostendit, quia animal nihil horum est, id est hic status animal neutrum exigit.
Suprapositae uero definitioni uel huic propositioni, quia dixit: ANIMAL NIHIL HORUM EST, grauissima quaestio occurrit, quomodo scilicet uerum sit. Quae quidem exordium habet ex propositionibus per se notis, quarum una est, quod contraria simul in eodem esse non possunt, alia uero, quod nihil fit ex nihilo.
Hae uero propositiones mouent quaestionem. Si enim dicamus quod species abundat <in> differentiis a genere, oportet genus differentias non habere. Et ita differentiae non sunt in genere. Quodsi <ibi> non sunt, cum constet eas alibi non esse, /562/ nullo modo sunt. Cum igitur species ex his quae non sunt, conficitur, aliquid ex nihilo constitui conuincitur, quod non potest esse. Unde <et> illud falsum est, ex quo illud sequitur. Sed si hoc falsam est, uidemur aliud inconueniens incurrere, scilicet quod sint duo contraria in eodem. Si enim <species> non abundat a genere in differentiis, oportet ipsum genus differentias habere, sicuti et species, ut scilicet sicut homo exigit rationale nec potest esse sine rationalitate, ita nec animal. Sic igitur si animal non potest esse sine rationalitate, oportet contraria esse in eodem.
Possunt eadem inconuenientia duci ex hoc, scilicet: ANIMAL IPSUM NIHIL HORUM EST. Si enim ita intelligatur 'animal ipsum' etc., id est ex natura sua repugnat utrisque, aliquid ex nihilo constitui monstratur, quod est inconueniens. Unde etiam illud <falsum esse> conuincitur, ex quo illud sequitur. Sed hoc falsum est. Oportet namque animal ipsum esse aliquid horum -- et ita duo sunt contraria in eodem.
Solutio primae argumentationis: Cum dicimus speciem a genere in differentiis abundare, per haec nomina genus et species possumus a genere agere de nominibus, ut supra dictum. Si de nominibus agatur, sic determinanda est argumentatio: si speciale uocabulum abundat a generali in differentiis, id est si species tenet in sententia sua differentias et genus non, tunc differentiae non sunt in genere. Si dicit: Non sunt in genere, id est in re generis, mentitur, quia uerum est antecedens et falsum est consequens. Sed si dicit: Non sunt in genere, id est non denotantur per generale uocabulum, sequitur.
Ecce quomodo argumentatio adnihiletur, si de uocabulis agatur. Si uero de rebus, sic adnihilatur: Si specialis status a generali abundat in differentiis, id est si specialis status habet eas constitutiuas sui, ita quod generalis non habeat, tunc differentiae non sunt in genere, <non sequitur>. Si dicit: non sunt in genere, id est in aliqua re generis, falsum est. Sed si dicit: non sunt in genere, id est res generis non habet eas ut sui constitutiuas, tunc est uerum. Et si hoc est, tunc 'Non sunt in genere' non sequitur, quia uerum est antecedens et falsum est consequens.
Solutio secundae argumentationis: Haec propositio: ANIMAL IPSUM NIHIL HORUM EST, extinctiue et separatiue intelligi potest. Extinctiue sic: Non animal ipsum aliquid horum est, id est non ex natura animal aliquid horum /563/ est exigit, quod uerum est, nec sequitur ex ea <quod> aliquid fit ex nihilo. Separatiue ita: Animal ipsum nihil horum est, id est animal ex natura animalis utrique repugnat, quod falsum est. Et in hoc sensu bene sequitur inconueniens, ut supra ostensum est.
Et nota quod nec uerum est: ANIMAL IPSUM ALIQUID HORUM EST, cum neutrum ex natura animal exigat nec 'animal ipsum etc.', si separatiue intelligatur, et tunc sunt contrariae. Si uero extinctiue intelligatur, uera erit, sicut inter has duas contrarias falsas:
et:
quaedam media est, quae uera est, scilicet:
quae est diuidens primae: 'Omnis homo est albus'.
Cum igitur non recipiatur haec affirmatiua:
Animal ipsum aliquid horum est
nec ista negatiua: ANIMAL IPSUM NIHIL HORUM EST, hic est nisi extinctiua, quae uera est, nullo modo potest ostendi ex nihilo aliquid confici uel duo contraria <esse> in eodem.
NAM UNDE HABEBUNT SPECIES DIFFERENTIAS?
NAM UNDE. Dixi, quod genus non ex natura generis exigit eas, sed tantum species illas ex genere contrahit, ita scilicet eas habet, quod genus causa est earum et uere eas <species> habet ex genere; nam aliunde non. Ab immediatis. Et hoc est: NAM UNDE etc., quasi dicat: a nullo.
NEQUE AUTEM OMNES OPPOSITAS HABENT (NAM IN EODEM SIMUL HABEBUNT OPPOSITA).
NEQUE ENIM. Supple extra: sed iterum a genere non possunt habere, quia genus non habet illas.
SED QUEMADMODUM PROBANT, POTESTATE QUIDEM OMNES HABENT SUB SE DIFFERENTIAS, ACTU VERO NULLAM.
SED QUEMADMODUM. Ostenso inconuenienti solutionem ponit, per quam utrumque uitemus inconueniens, scilicet quod animal ipsum potestate continet eas differentias, quae sub se sunt, id est diuisibiles, actu uero nulla, cum nullam in sententia sua contineat, quod est hoc loco continere eas actu. De rebus uero ita: generalis <status> continet differentias potestate, id est nulli illarum ex statu generali repugnat, id est utrique consentit, actu uero nullam, quasi dicat: generalis status nullam exigit.
AC SIC NEQUE EX HIS QUAE NON SUNT ALIQUID FIT, NEQUE OPPOSITA CIRCA IDEM SUNT.
AC SIC diceret, id est per istam solutionem utrumque uitamus inconueniens. Nam per hoc quod concedimus genus continere differentias potestate, ut expositum est, uitamus, quod aliquid constet ex nihilo. Et per hoc quod concedimus: genus non habet differentias actu, effugimus contraria esse in eodem. /564/
DEFINIUNT AUTEM EAM ET HOC MODO: DIFFERENTIA EST QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS SPECIE IN EO QUOD QUALE SIT PRAEDICATUR. RATIONALE ENIM ET MORTALE, DE HOMINE PRAEDICATUM IN EO QUOD QUALE QUIDDAM EST HOMO DICITUR SED NON IN EO QUOD QUID EST; "QUID EST" ENIM "HOMO?" INTERROGATIS NOBIS CONVENIENS EST DICERE "ANIMAL"; QUALE AUTEM ANIMAL INQUISITI, QUONIAM RATIONALE ET MORTALE EST CONVENIENTER ASSIGNABIMUS.
DEFINIUNT. Haec definitio data est secundum opinionem cum non solum substantialibus differentiis conueniat.
REBUS ENIM EX MATERIA ET FORMA CONSTANTIBUS VEL AD SIMILITUDINEM MATERIAE SPECIEIQUE CONSTITUTIONEM HABENTIBUS (QUEMADMODUM STATUA EX MATERIA EST AERIS, FORMA AUTEM FIGURA), SIC ET HOMO COMMUNIS ET SPECIALIS EX MATERIA QUIDEM SIMILITER CONSISTIT GENERE, EX FORMA AUTEM DIFFERENTIA.
REBUS ENIM. Quia superius dixit: 'duo', illis duobus probationem subiungit, quia genus bene praedicatur in quid et differentia in quale, quia animal hoc nomen praedicatur in quid et rationale in quale, quia hoc quod significatur hoc nomine animal est quasi materia, et quod significatur hoc nomine 'rationale' quasi forma. A causa.
Ut autem ostendat, quomodo genus quasi materia significet et differentia quasi forma, transfert se ad constitutionem rerum generaliter demonstrandam tam operibus artificis quam naturae dicens: quaedam constare ex proprie materia et forma, quaedam ad similitudinem materiae et formae.
Proprie materia est quae materiatum tempore praecedit, sicut aes statuam aeream et in materiato ideo in sua natura remanet. Proprie forma est, quae ex aliqua dispositione partium innascitur, sicuti forma, quae in statua consideratur, ex prauis scilicet oculis, ex curuo naso et ex aliis quae pertinent ad compositionem. Corpus autem proprie est materia hominis, quia tempore praecedit hominem et subiectum formas hominis praecedit, quod habet proprie materia. Sed animal quasi materia hominis est, non proprie materia, quia animal tempore non praecedit hominem nec etiam generatur in homine. Omnis enim materia in materiato generatur. Rationalitas quoque non proprie forma dicitur, quia ex partium dispositione non innascitur. Unde homo ex proprie materia et forma constare non dicitur ex animalitate et rationalitate, sicut ex corpore et compositione, uel sicut statua ex aere, sed similitudinem tenet homo cum statua, quae constat ex proprie materia et forma. Nam sicut aes suscepta forma transit in statuam, sic animal susceptione rationalitatis et mortalitatis et caeterarum differentiarum transit in hominem naturaliter praecedens hominem. Rationale enim hominem non tempore, sed naturaliter praecedit, sicut aes statuam praecedit tempore. Et est proportio trium ad tria. Sicut enim aes ut materia propria praeiacet, figura uero superadditur, ut adiunctione ipsius ipsum aes statua fiat, ita animal praeiacet naturaliter et differentia ei aduenit, ut per aduentum eius in hominem transeat. Est autem proportio habitudinum similitudo, quando sicut quaedam res inter se ad inuicem se tenent, eodem modo aliae res se habent /565/ inter se. Sicut enim aes et figura uel inter se uel ad statuam, ita animal et rationale uel inter se uel ad hominem.
Nota quod substantia nec materia nec quasi materia nec forma nec quasi forma dicta est, quia simul natura sunt, cum neutrum sine altero esse possit. Hoc tamen nomen substantia prius est secundum conuersionem consequentiae isto nomine, quod est deus, secundum philosophos. Color quasi materia albedinis, non quia color formas albedinis suscipiat uel quia aliquid possit esse color, quod deserat esse albedo, sed quia color sine albedine esse potest, albedo sine colore nunquam.
Continuatio. Uniuersale hoc nomen 'animal' praedicatur in quid et 'rationale' in quale et quia illud significat quasi materiam rei huius nominis 'homo', et istud quasi formam.
Quaeritur autem cur quasi formam et quasi materiam dicat. Praemittit res quasdam constare ex proprie materia et proprie forma, et hoc <est>: REBUS QUIBUSDAM CONSTANTIBUS etc. Quaedam res constant ex proprie materia et forma, quibusdam ad similitudinem earum proportio est. Verum est quod quaedam quemadmodum statua ex aere constat ut ex proprie materia, ex figura uero ut ex proprie forma, sic homo communis et specialis constat ex genere, id est ex re generis, ut ex materia et differentia substantiali ut ex forma.
TOTUM AUTEM HOC ANIMAL RATIONALE MORTALE HOMO EST QUEMADMODUM ILLIC STATUA.
TOTUM etc. superius dixi hominem constare ex re generis materialiter et ex differentia formaliter, et HOC TOTUM ANIMAL RATIONALE MORTALE, id est res huius definitionis. Quae scilicet definitio totum est ad genus et ad differentias, ex quibus constituta EST HOMO, QUEMADMODUM ILLIC STATUA. In constitutione statuae res huius orationis 'aes figuratum' est statua.
Vel ita quod HOC TOTUM, id est homo, quod est totum ad haec tria: ad hunc statum animal et ad rationale et ad mortale, est ANIMAL RATIONALE MORTALE, QUEMADMODUM STATUA ibi est aes cum forma; et tale est illa tria esse partes hominis, quale est: conficere hominem, naturaliter praecedendo ipsum.
Tria autem dixi definitione, non numero. Sed quia secundum hanc expositionem idem sui totum et pars esse uidetur, primam approbamus, quippe iudicantes totum uoces ad alias uoces, non res ad alias res. Cum enim aes, quod in statua ponitur, idem est quod statua, quomodo pars ipsius uidetur esse, /566/ cum idem respectu eiusdem totum et pars esse non possit? At uero haec definitio 'animal rationale mortale' totum est eorum tam compositione quam intellectu, cum ex illis coniungatur, id est singulorum significationem contineat. Est igitur homo pars illorum singulorum quantum ad nominationem, totum uero quantum ad intellectum.
Dicunt igitur nonnulli qui ut hominem illum possint uocare totum ad animal et ad differentias, hominem dicunt animal et differentias, non animal formatum illis. Et similiter statuam uocant aes et formam, non aes formatum, quod falsum est. Si enim sit animal simul et rationale mortale, et non aliquid illorum per se, quomodo animal esse conceditur uel rationale dicitur? Quod enim aliqua plura simul est, nullum illorum esse potest. Praeterea si homo sit rationalis, oportet illa tria simul rationalitate formata esse.
Secundum quas ea quae diuisa sunt specificantur.
Sed ea quae diuisa sunt, tantum sunt genera et non differentiae, ubi plane auctoritatem habemus genera specificari, non genera et differentias.
Amplius cum conceditur animal rationale risibile esse animal, et uerum sit animal rationale esse animal risibile, uerum erit illa duo esse. Praeterea si forma statuae transeat in essentiam statuae, ut scilicet ipsa sit pars eius in essentia, quomodo dicit Boethius in Diuisionibus aliter constare statuam ex partibus, aliter ex aere et figura?
Ex his igitur patet animal rationale mortale non esse materiam et formam, sed potius animal informatum illis.
Sunt tamen quidam qui secundum hoc quod animal rem ipsam in homine dicimus, opponunt hoc modo: Si animal est mortale, aut homo aut non homo; uel si animal, aut rationale aut irrationale, cum omne animal sit hoc uel illud. Sed neutrum est materia illius, quia neque animal rationale, cum idem status se ipsum non praecedat; neque irrationale, cum omnis materia de suo materiato praedicetur. Sic et de corpore procedunt. Si enim corpus est subiectum albedini, aut corpus album aut corpus non album. Sed neutrum est, cum nec corpus album album praecedat nec in corpore non albo reperiatur.
Ad quod dico quod animal est materia animalis rationalis, non tamen hoc uel illud. Si quis igitur dicat non esse /567/ uerum quod Aristoteles dicit, scilicet quaecumque fundantur in secundis substantiis, et in primis, fallitur. Non enim cum dico: animal est materia animalis rationalis, aliquid animali attribuo, sed potius animali rationale confero. Tale est ac si dicatur enim: Animal rationale sic est animal, quod ex eo quod est animal rationale, animal exigit, ex eo uero quod animal est, non exigit animal rationale, quod uerum est.
Hac igitur determinatione de supradictis et similibus eorum oppositiones friuolas esse apparet.
REBUS ENIM. Uniuersale hoc nomen 'animal' praedicatur in quid de hoc nomine 'homo' et hoc nomen 'rationale' in quale, quia hoc nomen 'homo' constat ex istis, ex hoc nomine 'animal' ut ex materia et ex alio ut ex forma. A causa.
Sed ne aliquis putaret hanc quaestionem constitutionem solam esse, quae ex nominibus est, innuit aliam ad similitudinem huius quae dicitur. Quod ostendit, ubi dicit quod QUEMADMODUM STATUA etc., sic et homo.
Et ne aliquis putaret quod de re loqueretur, addit: COMMUNIS ET SPECIALIS. Hoc autem nomen <'homo'> commune et speciale consistit ex genere quasi ex materia et differentia quasi ex forma, hoc est illius et substantialis differentiae illius. Quod esse et substantia cuiuslibet rei, ut dicit Boethius, ut supra ostendit, ex generali <nomine> et differentiali constituitur, ex generali ut ex materia, ex differentiali ut ex forma, cum genus in definitione naturaliter ut materia proprie praeiaceat et post genus differentia ut proprie forma subsequi habeat. Compositor namque nominum rerum naturas secutus est. Sicut enim generalem statum ut priorem in natura consistere, sic generale nomen in definitione uoluit praemittere et differentialia ei addere. Et exemplum simile est huic expositioni, quam superius in tractatu speciei fecimus, ubi ait: "Indiuiduum est quod consistit..." etc.
Et nota quia secundum hanc expositionem animal res ipsa proprie materia hominis dicitur et rationalitas proprie forma, cum essentiam humanam constituere habeant. Sed hoc nomen animal quasi materia huius nominis 'homo' recte dicitur et hoc nomen 'rationale' quasi forma, cum essentiam ipsius nominis non constituant, sed definitione eius dicitur <contineri> et hoc nomen 'animal' ex illis consistere secundum intellectum, cum in /568/ intellectu suo eorum intellectus contineat, intellectum huius nominis 'animal' ut materiam et intellectum huius <nominis> 'rationale' ut formam. Similiter et proportionaliter dicit, quia 'homo' hoc nomen non ita constat ex illis nominibus, ut illi soni in constitutione eius sint, sicut ipsa essentia aeris cum forma est in constitutione statuae, sed dicitur ex eis consistere siue secundum intellectum, ut dictum est, siue quia definitio eius ex illis constituitur.
TOTUM AUTEM HOC ANIMAL RATIONALE MORTALE. Ostensa constitutione huius nominis 'homo' quam habet quantum ad intellectum siue quantum ad definitionem eius, ostendit, quid nominare habeat. Hoc, ut supra expositum est, legatur. De intellectu etiam legi potest; ostendit enim quaedam ueraciter constare ex materia et forma, quaedam imaginarie. Nam sicut in rebus quaedam est actualis constitutio et est uera, ita in animo quaedam intellectualis et imaginaria. Veluti cum audio 'homo', cuiusdam rei formam concipio intelligibilem quasi ex intelligibilibus quibusdam aliis coniunctam, quam fortasse compositionem Plato communem siue specialem uocauit, quae quidem intelligibilis constitutio ad similitudinem uerae constitutionis componi et confingi ab animo dicitur. Et secundum hanc sententiam sic legitur: REBUS ENIM etc. Dixi quod hoc nomen 'animal' <praedicatur> in quid de hoc nomine 'homo' et 'rationale' in quale. Et merito quia res quaedam intelligibiles, quas genus et differentiae significant, rem quandam intelligibilem ab hoc nomine 'homo' significatam constituunt ut materia et forma, id est ad earum similitudinem. Et ne aliquis si praeter illam constitutionem alia esset, quaereret, praemittit quaedam constare ueraciter ex materia et forma, quaedam fingi ad similitudinem illarum. Quod ostendit cum dicit quod QUEMADMODUM STATUA etc., sic homo COMMUNIS ET SPECIALIS, id est illa conceptio communis, quae ad plura pertinet, quae plura secundum eam sane possunt deliberari, consistit ex genere et differentia, id est ex re intelligibile concepta per genus genus et differentiam.
TOTUM AUTEM. Postquam ostendit constitutionem huius nominis 'homo' quantum ad intellectum, ostendit quid nominare habeat dicens quod animal rationale mortale 'homo' nominatur, quemadmodum aes formatum ex statua.
DESCRIBUNT AUTEM HUIUSMODI DIFFERENTIAM ET HOC MODO: DIFFERENTIA EST QUOD APTUM NATUM EST DIVIDERE QUAE SUB EODEM SUNT GENERE. RATIONALE ENIM ET IRRATIONALE HOMINEM ET EQUUM, QUAE SUB EODEM SUNT GENERE QUOD EST ANIMAL, DIVIDUNT.
DESCRIBUNT. Haec descriptio data est secundum opinionem, quod in sequentibus culpabitur. /569/
ASSIGNANT AUTEM ETIAM HOC MODO: DIFFERENTIA EST QUA DIFFERUNT A SE SINGULA. NAM SECUNDUM GENUS NON DIFFERUNT; SUMUS ENIM MORTALIA ANIMALIA ET NOS ET IRRATIONABILIA SED ADDITUM RATIONABILE SEPARAVIT NOS AB ILLIS; RATIONABILES SUMUS ET NOS ET DII SED MORTALE APPOSITUM DISIUNXIT NOS AB ILLIS.
ASSIGNANT AUTEM. Alia descriptio differentiae, qua differunt a se singula, substantialiter intelligenda est.
INTERIUS AUTEM PERSCRUTANTES ET SPECULANTES DIFFERENTIAM, DICUNT NON QUODLIBET EORUM QUAE SUB EODEM SUNT GENERE DIVIDENTIUM ESSE DIFFERENTIAM SED QUOD AD ESSE CONDUCIT ET QUOD EIUS QUOD EST ESSE REI PARS EST; NEQUE ENIM QUOD APTUM NATUM EST NAVIGARE ERIT HOMINIS DIFFERENTIA, ETSI PROPRIUM SIT HOMINIS. DICIMUS ENIM: ANIMALIUM HAEC QUIDEM APTA NATA SUNT AD NAVIGANDUM, ILLA VERO MINIME. DIVIDENTES AB ALIIS, SED APTUM NATUM ESSE AD NAVIGANDUM NON ERAT COMPLETIVUM SUBSTANTIAE NEC EIUS PARS SED APTITUDO QUAEDAM EIUS EST (IDCIRCO QUONIAM NON EST TALIS QUALES SUNT QUAE SPECIFICAE DICUNTUR DIFFERENTIAE). ERUNT IGITUR SPECIFICAE DIFFERENTIAE QUAECUMQUE ALTERAM FACIUNT SPECIEM ET QUAECUMQUE IN EO QUOD QUALE EST ACCIPIUNTUR. ET DE DIFFERENTIIS QUIDEM ISTA SUFFICIUNT.
INTERIUS AUTEM. Dixi differentiam esse qua differunt etc. Sed haec descriptio non solum differentiis conuenit. Et hoc est: sed qui perscrutantur inferius uel interius, id est diligentius naturam differentiae inquirunt, DICUNT NON ESSE DIFFERENTIAM quamlibet de diuidentibus etc., sed illud tantum, quod speciem ad esse conducit, id est illud cuius res specialem statum complet. Unde bene dixit non 'ducit', sed 'CONDUCIT', quia sola non sufficit ad constitutionem speciei, sed ipsam materiam quae in genere denotatur, praeiacere oportet.
Aliter de uocibus. Sed illud tantum differentia est quod CONDUCIT, id est cum genere ducit, speciem ad esse, id est ad significationem et intellectum speciei. Quippe esse speciei est esse intellectus et significatio illius.
ET QUOD EST, id est illud est differentia, quod est pars eius, quod <est> esse rei, id est, quod est <pars> substantialis definitionis. Quae scilicet definitio est esse siue substantia ipsius speciei. Unde Boethius in Topicis definitionem uocat substantiam rei et locum a definitione uocat locum a substantia. Dicit enim idem in Commento:
Quid enim est aliud esse rei quam definitio
quasi dicat: nihil aliud. Ex quibus uerbis aperte differentiam substantialem, quam dicit esse partem definitionis, uocem esse insinuat.
Si quis illas supradictas differentiae proprietates definitiones uoluerit facere, oportet, ut hoc nomen 'differentia', sicut in superiori definitione dictum est, ex parte praedicati ponatur, ita: Differentia est illa differentia quae conducit ad esse et est pars esse etc.
Si quis uero dicat esse definitionem generis, nihil obest, cum hic substantialem differentiam non intendat definire, sed eam ab accidentalibus diuidere.
Quibusdam differentiarum proprietatibus inuestigatis caeteras diligenter prosequamur, ut omnium tam substantialium quam accidentalium proprietates integre distinguantur. Primum igitur differentiarum aliae substantiales, aliae accidentales sunt. Substantiales quidem quae generi aduenientes constituunt speciem, ut rationale adueniens animali rationale facit et corporeum adueniens substantiae corpus facit et omnes aliae aduenientes /570/ substantiae corpus faciunt et omnes aliae aduenientes generi species faciunt. Sunt itaque huiusmodi substantiales, quaecumque generi aduenientes aliquam eius speciem constituunt. Unde specificae recte uocantur, quia omnia substantialia naturaliter communia esse dicimus. Unde cum rationalitatem substantialem esse concedimus, neque hanc neque illam substantialem esse concedimus, sed accidentalem. Tale est, ac si diceret rationalitatem esse substantialem, ac si diceretur: Ratio sic est alicui speciei, quod ab ea non potest recedere, quin ipsa species corrumpatur. Sic dicatur igitur rationalitas substantialis esse homini, id est sic inesse homini, quod nullo modo permanere possit sine rationalitate. Sed nec istam nec illam substantialem esse homini dicamus, sed potius accidentalem, et hoc corrumpere hominem non potest quod commune ipsum constituit. Non enim necesse est, ut si superiora sint substantialia, et inferiora, sed econuerso uerum est. Unde Boethius in libro Diuisionum potentiam discendi geometriam substantialem esse homini negat, quae propter speciem constituendam generi aduenit, cum Porphyrius potentiam discendi esse substantialem homini dicit. Igitur non est necesse, ut cum aliquid superius sit substantiale, et inferius illius sit substantiale, ita non est necesse, ut cum inferius accidens sit, et superius. Quod Boethius in Topicis falsam esse aperit, cum probat colorem accidens esse eo quod album et nigrum accidentia sint. Hoc eadem ratione de rationalitate probari potest, cum omnia, ut dicimus, sint accidentia.
Ad quod dicimus multa in Boethio, ut ipse dicit, gratia exercendi lectoris induci aut secundum aliorum opinionem.
Praeterea non est necesse ut sicut per speciem genus esse in substantia conuincitur, ita per indiuidua species. Nihil etiam fortassis impedit si rationalitatem <substantialem> et non substantialem esse dicimus et rursus accidens esse et non esse homini, secundum hoc quod propositiones diuersis modis exponi possint. Si enim ita dicamus:
Rationalitas est substantialis homini
id est sic inest homini quod natura humana absque rationalitate non potest esse, uerum est. Si uero ita rationalitas est substantialis homini, id est rationalitas aliquando constituit hominem, ut sine illa esse non potest, falsum est, cum absque omni quae inest ei, possit esse homo, ut supra diximus.
Duobus itaque modis relatiuum pronomen accipi potest, cum dicitur: rationalitas ita inest homini, quod homo sine ea esse /571/ non potest, ut scilicet fiat resolutio pronominis simpliciter ad praemissum nomen secundum intellectum, ut scilicet penitus eundem intellectum habeat cum nomine praemisso, ut dicatur: sine ea, <scilicet> rationalitate. Vel ut relatio fiat ad praedictum nomen secundum identitatem numeri, ita scilicet ut oporteat unam eandemque rationalitatem esse, sine qua homo esse non possit. Et sic omnes formas accidens possumus dicere, si uim relatiui pronominis ad identitatem numeri accomodamus.
Sunt uero nonnulli omnem rationalitatem substantialem esse astruentes et omnem formam, quaecumque in specialem statum aliquid promouet, ut haec rationalitas uel haec potentia numerandi siue discendi geometriam aliquid in hominem promouet.
Huic autem sententiae aduersarium uidetur, quod Boethius dicit in Diuisionibus:
Non enim idcirco homo est, quia hoc facere potest, sed quia est rationalis
et aduersum hoc quod dicimus uegetationem huius animae esse substantialem, illud Diuisionum:
Indiuidua definiri substantialiter non possunt, quia differentiis substantialibus carent.
Si enim uegetatio huius animae siue haec rationalitas Socrati substantialis esset et uegetatio huius animae siue haec rationalitas Platoni, oportet, ut Socrates et Plato substantialiter differant, cum diuersis substantialibus differentiis participarent.
Notandum aliud esse uegetationem, aliud esse uiuificationem. Vegetatio enim, ut Boethius dicit, ad crescere et non crescere pertinet; uiuificatio uero <ad> id quod est animatio. Unde quaecumque uiuificantur, et uegetantur, sed non conuertitur. Nam aliquando rationem substantialem dicimus, etsi non tamen rationalitatem.
Cui sententiae opponitur hoc modo: omnis substantialis qualitas est qualitas; sed omnis qualitas est haec uel illa; omnis igitur substantialis qualitas est haec uel illa, et ita haec uel illa est substantialis qualitas.
Ad quod dicimus quod haec propositio, scilicet 'Omnis substantialis qualitas est qualitas', omnes manerias colligit, sicut cum dicitur: 'Omnis species est cum diuisibili differentia', quia de omni maneria tam subalternarum quam specialissimarum inuenitur species cum diuisibili differentia. Si enim unaquaeque /572/ species esset cum diuisibili differentia et unaquaque ex differentiis substantialibus constaret, iam ultima species inueniri non posset, sicuti alibi ostensum est.
Item opponitur: Rationalitas et haec substantialis qualitas paria sunt; sed haec rationalitas est rationalitas; ergo est substantialis qualitas et ita est substantialis.
Item rationalitas est haec rationalitas; igitur uel rationalitas non substantialis uel substantialis. Sed si rationalitas substantialis est haec, haec est substantialis.
Item rationalitas substantialis est haec rationalitas, et ita est illud quod nullo modo est substantiale, quia est rationalitas.
Ad quod dicimus quod si per hoc 'substantiale' tantum uelimus significare, quantum per rationalitas, concedimus: haec rationalitas est substantialis, id est rationalitas naturae tantum est substantiale.
Item concedimus quod rationalitas, non est substantialis, est haec, cum illae duae uoces, scilicet 'rationalitas' et 'non substantiale' ad eandem personam iungantur. Tale est enim 'rationalitas quae est non substantialis, est haec', quod uerum est, cum illud pronomen ad identitatem personae referatur. Item concedimus, quod rationalitas est, quod nullo modo est substantiale et id quod aliquo modo est substantiale, sicut cum dicimus:
Paries est
sine quo domus esse non potest, si nomen praemissum ad identitatem definitionis referatur, et paries est id sine quo domus esse non potest, si illud pronomen ad identitatem numeri referatur. Sic igitur dicemus rationalitatem nec tamen hanc uel illam, cum ita dicemus: forma alia substantialis, alia accidentalis, ibi alia et alia non ad diuersitatem numeri ponitur, sed magis ad diuersitatem definitionum siue proprietatum, cum nulla possit reperiri quae sit substantialis. Hoc autem modo aliud et idem sumitur, cum dicitur res alia uniuersalis, alia singularis, uel cum dicitur infinitum aliud secundum tempus, aliud secundum numerum etc., uel cum dicitur differentia alia diuisiua, alia constitutiua.
Notandum est quod bene potest concedi: rationalitas est accidens animali, nec tamen simpliciter est accidens, uel haec rationalitas est substantialis Socrati, non tamen substantialis, quia Porphyrius et Aristoteles nec substantiale nec accidentale dicunt esse, nisi quod substantiale alicui speciei est. Quod aperte insinuat Aristoteles in Categoriis, ubi probat rationale non esse in subiecto, quia nec in homine nec in aliqua specie /573/ specialissima, sicut potest concedi etiam, quod album et nigrum sunt immediata circa corpus non medio colore coloratum, non tamen simpliciter immediata, cum semper mediatum et immediatum, ut Aristoteles testatur, gratia proprii susceptibilis dicantur.
Et ad praesens dicta de substantialibus sufficiant.
Accidentales uero dicimus, quaecumque aduenientes non efficiunt speciem. Omnes namque formas, cuiuscumque praedicamenti sint, praeter substantiales inter accidentia numeramus eo, quod sint aduentitiae naturae et extra substantiam speciei, quam communes constituunt, quarum proprietates in accidentis tractatu diligenter inquiremus.
Haec ad documenta omnium differentiarum in rebus breuiter perstrinximus.
Nunc de uocabulis dicendum est. Sunt igitur substantiales differentiae illa sumpta uocabula quae adiacent generi in definitione speciei ostendentia differentiam unitorum in genere; accidentales uero differentiae sunt illa uocabula sumpta quae in substantia non praedicantur.
Et haec de differentia sufficiant.