IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LNPS 1.05 ] TRACTATUS DE PROPRIO
PROPRIUM VERO QUADRIFARIAM DIUIDUNT. NAM ET ID QUOD SOLI ALICUI SPECIEI ACCIDIT, ETSI NON OMNI (UT HOMINI MEDICUM ESSE VEL GEOMETREM), ET QUOD OMNI ACCIDIT, ETSI NON SOLI (QUEMADMODUM HOMINI ESSE BIPEDEM), ET QUOD SOLI ET OMNI ET ALIQUANDO (UT HOMINI IN SENECTUTE CANESCERE), QUARTUM UERO IN QUO CONCURRIT ET SOLI ET OMNI ET SEMPER (QUEMADMODUM HOMINI ESSE RISIBILE; NAM, ETSI NON RIDET, TAMEN RISIBILE DICITUR, NON QUOD IAM RIDEAT SED QUOD APTUS NATUS SIT; HOC AUTEM EI SEMPER EST NATURALE; ET EQUO HINNIBILE). HAEC AUTEM PROPRIE PROPRIA PERHIBENT, QUONIAM ETIAM CONVERTUNTUR; QUICQUID ENIM EQUUS, ET HINNIBILE, ET QUICQUID HINNIBILE, EQUUS.
PROPRIUM VERO. /574/ Ante accidens tractat de proprio, quia dignius est caeteris accidentibus et familiarius adhaeret speciei, cum scilicet nullum proprium actu separari contingat, ut dicit Boethius in Diuisionibus, et sicut caeterorum supradictorum sic diuersas proprii ostendit significationes.
De nominibus maxime intendit et gratia nominum de rebus. Continuatio. Genus dicitur duobus modis secundum philosophos, sed proprium quadrifarie.
MEDICUM ESSE <VEL> GEOMETREM, id est haec nomina medicus et geometer de sola specie praedicantur.
BIPEDEM ESSE, id est hoc nomen 'bipes'. UT HOMINI CANESCERE IN SENECTUTE.
Omni homini non uidetur conuenire actus ille in senectute, cum non omnes ueniant ad senectutem nec omnes etiam, qui ad senectutem perueniunt, actum illum habent, quod falsum est. Ibi namque conuenire pro 'conuenire naturaliter' accipitur, ut sit sensus: Tale omni homini conuenit et soli conuenit, in senectute canescere, id est unusquisque homo talis naturae est, quod, nisi praepediatur aliquo euentu, ad senectutem perueniens et actum illum habebit. Quem actum canescendi proprium hoc loco dicimus, non potentiam canescendi, quae semper inest.
Vel etiam hoc nomen 'homo canescens' proprium dicimus, scilicet quia hoc nomen indeterminato tempore unicuique homini conuenit.
Hoc etiam non solum homini conuenire uidetur. Nam et lupi canescere dicuntur. Sed nihil <obest>, quia capillorum tantum proprie dicitur canescere.
Iterum proprium dicitur, quod omni et soli conuenit et semper, ut risibile. Speciem specialissimam ubique intellige, quia aliarum propria non tractat.
Super hunc <locum> dicit Boethius in Commento: Risibile praedicari in quid de homine. Sed profecto nihil aliud assignare uoluit nisi mutuam conuersionem, et tale est haec in quid praedicari de illa, quod sic inter se conuenire habent, quod mutuo conuerti possint. /575/
Quaeritur hoc loco, utrum potentia discendi geometriam proprie proprium sit hominum, cum omni et soli et semper conueniat homini. Quod falsum uidetur esse, cum iam Boethius sibimet, uidetur contrarius et, cum in Communitatibus dicat: speciem ante subsistere quam proprium, proprium uero posterius fieri in specie. Oportet enim hominem esse, ut sit risibilis. Hoc namque proprium quod ad uim rationis non attinet, sine homine esse minime potest, cum habitudo ridendi ex humana natura innascitur. Homo uero sine risibilitate esse potest, cum non minus humana natura permaneret, si uultus hominis ad risum flexibilis non esset. Sed non ita inter hominem et potentiam discendi geometriam, cum homo sit posterior naturaliter et illa prior.
Ad quod dicimus illud non esse generaliter dictum, cum Porphyrius quandoque speciem proprio naturaliter esse dicat priorem. Vel potest dici, quod non est proprium proprie, cum secundum Platonicos soli homini non conueniat, quia et planetis. Sunt etiam fortassis plures aliae formae, quae minime substantiales sunt nec proprie propria, sine quibus tamen illud non ualet esse, ut in homine habitus cordis et potentia non sedendi etc. huiusmodi, cum substantiale semper, quia et quando sedet et quando non sedet. Sed his quidem uerbis aperte insinuat risibile conuenire non ex potentia ridendi simpliciter, sed ex habitudine quam habet iam res promota in hominem, quod generi non conuenit.