Petrus Abaelardus
Logica nostrorum petitioni sociorum

[ LNPS 1.06 ] TRACTATUS DE ACCIDENTE

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[ LNPS 1.06 ] TRACTATUS DE ACCIDENTE

 

     ACCIDENS VERO EST QUOD ADEST ET ABEST PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM.

 

ACCIDENS. /576/ Cum in tractatibus aliorum diuisiones proposuerit, in hoc tractatu definitionem praemittit. Quod ideo facit, quia hoc nomen 'accidens' aequiuoce non sumit. Ut scilicet aequiuocatio <impedimento> definitioni non esset, dicit: ACCIDENS EST QUOD ADEST ET ABEST PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM, id est forma illa, quae ita inest, ut cum prius insit, postmodum abesse possit praeter subiecti corruptionem. Subiectum cuiuslibet formae dicimus, quod eam ad esse suum non requirit.  Omne namque subiectum formae prius est naturaliter.

 

Quod uero ait: PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM tale est ac: Praeter egressum a substantia. Est enim corrumpere: substantiam quam constituebat, recessu suo destruere. Aliquando mors et corruptio, ex qua corrumpi dicitur recedens, corrumperet, quam tamen accidentalem potius quam substantialem constat esse.

 

Tale est ergo 'praeter subiecti corruptionem', ac si diceret: Ita quod non sit corruptio per ipsam formam in eo quod prius ipsa adsit et postmodum absit. Nisi enim hunc ordinem seruemus, ut scilicet prius adsit et postmodum absit, non ualet definitio, quia fortassis potest quaelibet forma prius abesse et post adesse absque omni corruptione non solum accidentalium, sed etiam substantialium.

 

Sic intellige igitur QUOD ADEST ET ABEST, ac si diceret: Quod prius adesse et postmodum abesse a suo subiecto potest, ita ut subiectum ipsum nullam per eorum recessum corruptionem patiatur, id est nullum generalem statum uel specialem amittat, quem aduentu suo contulisset. /577/

 

'Abesse' autem a subiecto negatiue accipitur, nullam scilicet positionem subiecti faciens, ut unitas est forma quae possibilis est adesse subiecto et abesse, id est non esse cum illo, absque egressu a substantia quam unitam faciat. Positio autem subiecti fieri non potest, ut scilicet subiecti remaneat intacta substantia post recessum illius, quia tunc unitatem non contineret secundum hoc quod sine unitate nulla res esse potest.

 

Sed dicis mihi quod sicut rationalitas corrumpit animal rationale, sic quaelibet forma suum proprium statum, ut albedo corpus album.

 

Ad quod respondeo quod haec destructio nequaquam est corruptio, ut superius exposuimus.

 

      DIVIDITUR AUTEM IN DUO, IN SEPARABILE ET IN INSEPARABILE; NAMQUE      DORMIRE EST SEPARABILE ACCIDENS, NIGRUM VERO ESSE INSEPARABILITER      CORVO ET AETHIOPI ACCIDIT (POTEST AUTEM SUBINTELLEGI ET CORVUS      ALBUS ET AETHIOPS AMITTENS COLOREM PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM).

 

Accidentium uero teste Porphyrio alia sunt separabilia, alia . Separabilia sunt quae leuiter separari possunt, ut sessio et caetera huiusmodi. Inseparabilia uero econtrario, ut albedo cygno, quia leuiter separari non potest, ita quod tota essentia, quae prius erat, remaneat et ipsa sit cygnus. Separabiliter huic corpori accidit, cum corpus effluat et particulare albedinis cum particulari corporis discedat.

 

Videatur itaque idem accidens separabile et inseparabile, cum haec nigredo huic coruo inseparabiliter accidat, huic uero corpori separabiliter. Quod tamen non est inconueniens, cum ex diuersis subiectis eueniat haec uel aliter. Separabilia quae sic alicui insunt, ut antequam illud corrumpatur, abscedant, ut sessio et dormitio. Inseparabilia uero econtrario.

 

      DEFINITUR AUTEM SIC QUOQUE: ACCIDENS EST QUOD CONTINGIT EIDEM      ESSE ET NON ESSE; VEL: QUOD NEQUE GENUS NEQUE DIFFERENTIA NEQUE      SPECIES NEQUE PROPRIUM, SEMPER AUTEM EST IN SUBIECTO SUBSISTENS.

 

Data definitione accidentalium formarum ad ultimum ponit differentiam accidentalium nominum dicens: ACCIDENS, id est accidentale uocabulum, EST QUOD NEQUE GENUS NEQUE SPECIES NEQUE DIFFERENTIA NEQUE PROPRIUM, SEMPER tamen IN SUBIECTO SUBSISTENS. Quod positum est ad differentiam horum nominum 'ens' et 'res' et similium, quae in subiecto non subsistunt, id est non habent res significare ut in subiecto subsistentes. /578/

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License