IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LNPS 1.07 ] TRACTATUS DE COMMUNITATIBUS | «» |
[ LNPS 1.07 ] TRACTATUS DE COMMUNITATIBUS
OMNIBUS IGITUR DETERMINATIS QUAE PROPOSITA SUNT, DICO AUTEM GENERE, SPECIE, DIFFERENTIA, PROPRIO, ACCIDENTI, DICENDUM EST QUAE EIS COMMUNIA ADSUNT ET QUAE PROPRIA.
Quinque propositis singillatim pertractatis tandem ad communitates et ad differentias eorum, in quibus duobus, scilicet conuenientia rerum et differentia assignanda, ultima rerum doctrina consistit, transit...
< ... >
ACCIDENS SEPARABILE SED PRINCIPALITER QUIDEM DE INDIVIDUIS, SECUNDUM POSTERIOREM VERO RATIONEM DE HIS QUAE CONTINENT INDIVIDUA.
SED PRINCIPALITER QUIDEM. Dicit accidentia de indiuiduis principaliter praedicari, de speciebus secundario. Maiorem namque notitiam accidentium faciunt indiuidua quam indiuidua uniuersalia ex discretione nostra, quia cum audio 'Socrates' simum <uel> crispum intelligo, sed non ita cum audio 'homo'. Vel ideo, quia plura sunt indiuidua accidentium significata quam uniuersalia.
<De communibus generis et differentiae>
Tunc assignat conuenientiam inter genus et differentiam in hoc quod quemadmodum quaecumque praedicantur de genere ut genus et de sibi oppositis ut genus, sic et quaecumque praedicantur ut differentia de differentia et de sibi suppositis eodem modo.
Quae conuenientiae assignatio friuola uidetur esse, cum ibi diuersa praedicantur. Sed profecto quamuis diuersa praedicantur, tamen quaedam similitudo monstratur, ut in eo quod unumquodque eorum proprium modum praedicationis habet ad sua inferiora, licet modo illi sint diuersi. Talis enim similitudo multotiens assignatur, ueluti dicamus: Socrates et Plato conueniunt in hoc quod unumquodque diligit suum filium, licet illorum filii sunt diuersi.
Item genus unum est secundum unumquamque speciem, differentiae uero plures, id est nulla species diuersas habet materias, secundum quas diuersorum generum praedicationi subiaceat, sicut diuersas formas, pro quibus differentiis diuersis praedicationi subiaceat.
Vel ita in nominibus: In definitione uniuscuiusque speciei sic unum genus preadicatur, quod numquam plura, sed quandoque plures differentiae ponuntur. /579/
<De propriis differentiae et speciei>
< ... >
AMPLIUS DIFFERENTIA QUIDEM COMPONITUR CUM ALIA DIFFERENTIA (RATIONALE ENIM ET MORTALE COMPOSITUM EST IN SUBSTANTIA HOMINIS), SPECIES VERO SPECIEI NON COMPONITUR UT GIGNAT ALIQUAM ALIAM SPECIEM (QUIDAM ENIM EQUUS CUIDAM ASINO PERMISCETUR AD MULI GENERATIONEM, EQUUS AUTEM SIMPLICITER ASINO NUMQUAM CONVENIENS PERFICIET MULUM).
DIFFERENTIA COMPONITUR CUM ALIA DIFFERENTIA ad speciem constituendam, cum species numquam componat aliam speciem, ut gignat aliam speciem, ac si diceret: Uniuersale differentiae sic conuenit ad speciem constituendam, quod unaquaeque differentia est illius. Sed non ita duae species ad constituendam tertiam speciem conueniunt, ut unaquaeque species sit illius. Quod per mulum ostendit, de quo magis uidetur, qui ex equo et asino conficitur, dicens: Equa cum asino, numquam simpliciter conueniens perficeret mulum, quasi dicat: isti duo speciales status. Ad mulum conficiendum enim species non conueniunt, quia tunc oporteret, utrumque esse mulum et utrumque de mulo posse praedicari, quod est inconueniens.
<De communibus differentiae et proprii>
< ... >
ET SEMPER ET OMNI ADESSE COMMUNE UTRISQUE EST; SIVE ENIM CURTETUR QUI EST BIPES, NON SUBSTANTIAM PERIMIT SED AD QUOD NATUM EST SEMPER DICITUR; NAM ET RISIBILE, EO QUOD NATUM EST HABET ID QUOD EST SEMPER SED NON EO QUOD SEMPER RIDEAT.
Item. NAM SI CURTETUR etc. curtatus bipes dicitur. Non enim bipes ex actu dicitur, sed ex potentia. Aptus est igitur ad habendum duos pedes uel ex essentia sua factos uel essentiae suae aliunde appositos. Curtato igitur aliquo, idem homo, idem animal, sed non idem totum remanet, quod quibusdam minime uidetur. Oporteret enim constitutum sufficienter ex quinque atomis sufficienter ex quattuor constitui, quod falsum est, quia secundum hoc contingit idem esse totum et partem, quod negat Boethius in Diuisionibus, ubi dicit:
Non igitur dicemus idem totum, sed eundem hominem remanere, si per idem fiat animae discretio. Dicimus enim hominem esse partem hominis et Socratem Socratis, ut id quod est a genibus supra, homo et Socrates dicatur nec ille qui eum curtabit, dicat se hominem facere, quod solius dei est opus, non hominis. Et cum Socrates sit pars Socratis, non tamen in Socrate sunt plures homines, cum in eo pluribus animabus uegetata non reperiantur. Nec Socrates de pluribus praedicatur, cum non sint diuersa numero.
Item cum Socrates sit pars Socratis, uerum est, quod Socrates alius hic, alius ille, ut corpus aliud simplex, aliud compositum, cum tamen simplex sit de composito. Cur itaque non est uerum:
Omnis (uel: Quidam) Socrates est homo?
[Quidam Socrates est homo,] quia docet hoc loco quendam de multis naturaliter sub hac uoce contentum esse hominem. Sed ad hoc dicitur: Si falsa est:
falsum est:
et ita uera est:
diuidens illius quod falsum est. /580/
Ad quod dicimus quod inter supradictas quaestiones, id est propositiones, nulla nisi in rebus plurimis existentibus aequiperantia consistit.
Quaeritur hoc loco quid proprie 'curtatum' dicatur, utrum scilicet essentia, quae prius erat composita ex pedibus et caeteris membris, quod falsum uidetur esse, cum illa non sit, an illa, quae remanet, quod iterum falsum est, cum illa tot partes modo habeat quot primitus habuit.
Ad quod dicimus, quod illa quae remanet, curtata est, hoc est ab illa diiuncti sunt pedes sibi naturaliter prius adhaerentes.
<De propriis differentiae et accidentis>
< ... >
ET IMPERMIXTAE QUIDEM SUNT CONTRARIAE DIFFERENTIAE, MIXTA VERO CONTRARIA ACCIDENTIA.
ET IMPERMIXTAE SUNT CONTRARIAE DIFFERENTIAE, MIXTA VERO, hoc est aliquid ex contrariis accidentibus est mixtum, ut medius color ex albo et nigro, scilicet ex impermixtis differentiis nihil potest iungi.
Item: UNAQUAEQUE etc., id est nulla est substantia, quae plurimis specialissimis speciebus participet, sed quaedam pluribus accidentibus, quod non solum propter phoenicem, sed propter deum dicimus. Haec ad definitionem supradictorum sufficiant.
< ... >
«» |