IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[00] | «» |
[00]
/237/
EPISTOLA HELOISSAE AD PETRUM ABAELARDUM
Beatus Hieronymus sanctae Marcellae studium quo tota feruebat, circa quaestiones sacrarum litterarum maxime commendans, ac uehementer approbans, quantis eam super hoc praeconiis laudum extulerit, uestra melius prudentia, quam mea simplicitas nouit. De qua, cum in epistolam Pauli ad Galatas commentarios scriberet, ita in primo meminit libro:
Scio quidem ardorem eius, scio fidem, quam flammam habeat in pectore, superare sexum, obliuisci homines et diuinorum uoluminum tympano concrepare. Rubrum hoc saeculi pelagus transfretare. Certe cum Romae essem, nunquam tam festina me uidit, ut de Scripturis aliquid interrogaret. Neque uero, more pythagorico, quidquid /238/ responderem rectum putabat, nec sine ratione praeiudicata apud eam ualebat auctoritas; sed examinabat omnia, et sagaci mente uniuersa censabat, ut me sentirem non tam discipulam habere quam iudicem.
Ex quo utique studio in tantum eam profecisse nouerat, ut ipsam caeteris eodem studio discendi feruentibus magistram praeponeret. Unde et ad Principiam uirginem scribens, inter caetera sic meminit documenta:
Habes ibi in studio Scripturarum et in sanctimonia mentis et corporis Marcellam et Asellam; quarum altera te per prata uirentia et uarios diuinorum uoluminum flores ducat ad eum, qui dicit in cantico: "Ego flos campi, et lilium conuallium"; altera ipsa flos Domini tecum mereatur audire: "Ut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum."
Quorsum autem ista, dilecte multis, sed dilectissime nobis? Non sunt haec documenta, sed monita: ut ex his quid debeas recorderis, et debitum soluere non pigriteris. Ancillas Christi, ac spiritales filias tuas in oratorio proprio congregasti, ac diuing mancipasti obsequio; diuinis nos intendere uerbis, ac sacris lectionibus operam dare, plurimum semper exhortari consueuisti. Quibus saepius in tantum scripturae sacrae doctrinam commendasti, ut eam animae speculum dicens, quo decor eius uel deformitas cognoscatur, nullam Christi sponsam hoc carere speculo permittebas, si ei, cui se deuouerit, placere studuerit. Addebas insuper ad exhortationem nostram, ipsam Scripturae lectionem non intellectam, esse quasi speculum oculis non uidentis appositum. Quibus quidem monitis tam ego quam sorores nostrae plurimum incitatae, tuam in hoc quoque quoad possumus implentes obedientiam, dum huic operam studio damus, eo uidelicet amore litterarum correptae, de quo praedictus doctor quodam loco meminit:
Ama scientiam Scripturarum, et carnis uitia non amabis
multis quaestionibus perturbatae, pigriores efficimur in lectione; et quod in sacris uerbis magis ignoramus, minus diligere cogimur, dum infructuosum laborem sentimus, cui operam damus. Proinde quaestiunculas quasdam discipulae doctori, filiae petri destinantes, supplicando rogamus, rogando supplicamus, quatenus his soluendis intendere non dedigneris, cuius hortatu, immo et iussu, hoc praecipue studium aggressae sumus. In quibus profecto quaestionibus, nequaquam ordinem Scripturae tenentes, prout quotidie nobis occurrunt, eas ponimus et soluendas dirigimus.
----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------
«» |