Petrus Abaelardus
Problemata Heloissae cum Petri Abaelardi solutionibus

[35]

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[35]

 

Obsecramus et quid illud sit:

 

     Samuel autem ministrabat ante faciem Domini /281/ puer accinctus      ephod lineo, et tunicam paruam faciebat mater sua, quam afferebat      statutis diebus, ascendens cum uiro suo, ut immolaret hostiam      solemnem.

 

Siue enim leuita, ut probabilius est, siue sacerdos Samuel fuerit: nequaquam aetas pueritiae ministerio eius conuenire secundum legem poterat, ut uidelicet ephod accinctus tamquam leuita, uel sacerdos uitam tenera aetate ministraret. Quaerimus et quam tunicam uel quibus temporibus statutis mater puero afferret.

 

                                          SOLUTIO

 

Ministrare puer in aliquibus officiis minoribus poterat, ephod quoque lineo accinctus. Unde et illud est Rabani secundum Augustinum:

 

     Samuel accinctus ephod bar, hoc est superhumerali lineo, quod      distat ab illo ephod, quo induebatur pontifex: quia istud      tantummodo lineum fuit, et concessum minoribus gradibus ad      utendum. Illud enim, quod uestiebat pontificem, ex quatuor      coloribus, id est, hyacinto, bisso, cocco, purpura, et ex auro      habebatur contextum.

 

Statutos dies patet esse supradictos trium festiuitatum secundum legem, ut in singulis illis praecipuis solemnitatibus anni, mater sollicita filio nouam tunicam afferret, in qua ipse Domino mundius uel honestius ministraret, superhumerale lineum desuper habens, quo accinctus, et non oneratus, expeditius ministrare posset. Quem, ni fallor, habitum monachi nunc imitantur, cum opera manuum in tunica et scapulari desuper accincto soleant exercere. Quid enim alund scapulae quam humeri? Aut quid scapulare nisi superhumerale? Denique, quis improbet Samuelem, licet puerum, in officio leuitarum, pro necessitate ministrare, hoc etiam Eli iubente, cum nullus tunc in domo Eli reperiretur hoc officio dignus? Notum quippe prouerbium est:

 

     Necessitas non habet legem.

 

----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License